Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

32o DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAnc omnibus aliis Magistratibus praecellit. Sunt profecto etiam Apostoli fundamentum, super quod Ecclesia extructa fuit, quemadmodum Apostolus Ephesiori cap. a. v. 2 o. nos monet: Apostolis futurum esse promissum fuit, ut quaecumque in terra ligarent, aut solverent, ligata, aut soluta essent & in coelo i , oviumque curam etiam eis Christus commisit. Cum his autem omnibus legislativa potestas conjuncta sit oportet. Nam Apostolorum tota a uctoritas ad id comparata erat, ut sic. mel ac gentes , & populos ad Evangelii veritatem ainplectendam induxissent , illos quoad omnia regerent , atque moderarentur , quae ad Christianam Religionem spectarent , eiudemque praeessent. Hoc autem sine legislativa potestate perfici non poterat , quum non jam parvi cujusdam coetus , sed multarum gentium , atque etiam inter se longe dissitarum rectores, & moderatores fuerint. Ipsorum deinde erat, pro ratione sui muneris , Ecclesiarum dissensiones componere, earum profectui proVidere , abusus , si qui insurgebant, ab eis tollere , aliaque multa hujus generis facere , ad quae legislativa potestas necessario requiritur. Quapropter, sicuti Mauclerus monet De Monarchia Ecclesias. a. par. lib. q. cap. 9.se Apostoli juxta suae a Christo Domino traditae dignitatisse amplitudinem Episcopos, & Presbyteros Ecclesiis praescisis cerunt, qui greges Domini in diversis mundi partibus ha. - bitantes suae fidei disciplinaeque creditos sacro doctrinaeis Evangelicae cibo, sacramentorumque dispensatione fide-- liter alerent, ac nutricarentur, ut ex Actibus notum est.

ἡ Ipsi Ecclesiarum principes, & primi jura Ecclesiae tradiis derunt, & judiciorum exercitatione sancte religiosequeis tradita corroborarunt, & corroborata sua auctoritate re

is cta judicandi forma , legumque vigore constituto , sancti-μ ficaverunt: nec ab ullis institutis , legibusque publicanis dis abstinuerunt μ. Quin ergo cum Apostolatu legislatia va potestas connexa fuerit, dubitari non potest . g. VII. Apostoli usi fuerunt legislativa potestate , quae vim etiam coactivam in se haberet.

332쪽

L BER XVIII. CAPUT II. 3ar

Quum sanctio legis in comminatione poenarum sing lari quadam ratione poni debeat, inde consequitur , ut legitima, atque vera legislativa potestas vim coactivain sibi nccessario connexam habeat I . Quapropter ut de legi Iativa auctoritate Apostolorum semper magis magisque comstet , illos vi coactiva in sua legislatione usos fuisse, nunci ostendendum aggredimur. Id autem ex Apostolo Paulo potissimum comprobabimus , cujus auctoritas quum eadem, ac reliquorum Apostolorum, fuerit, quae ipse legislativae potestatis, & quidem coactivae , argumenta dedit, eamdem auctoritatem etiam in ceteris Apostolis fuisse demonstrant. si omnino auditur inter vos fornicatio, cita Apostolus I. is Corint. cap. s. v. I. &seqq. & talis fornicatio, qualis necis inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Eeis vos instati estis: & non magis luctum habuistis, ut tolis latur de medio vestrum, qui hoc opus fecit. Ego quia is dem absens corpore, praesens autem spiritu, iam judic, D vi, ut praesens, eum, qui sic operatus est. In nomine D se mini nostri Iesu Christi, congregatis vobis, & meo spia is ritu, cum virtute Domini nostri Iesu, tradere hujusm

se di satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in dieis Domini nostri Iesu Christi μ . Hoc loci Apostolus , C rinthiis graviter objurgatis , illis verbis : Ego quidem absens

corpore ... jam judicavi, sicuti observat S. Thoinas Lect. r. in cap. s. epist. r. ad Corinthios, Supplet eorum negligenis tiam, sententiam proserens contra peccatorem e & circa is hoc tria facit: primo ponit auctoritatem : secundo m

is dum judicandi ibi: Congregatis vobis, ct spiritu meo cumis virtute Domini Iesu: tertio sententiam judicis ibi : Trad se re hujusmodi hominem satanae. Circa primum duo facit: prbis mo ponit auctoritatem ministri, scilicet sui ipsius ... s. se cundo ponit auctoritatem principalis Domini dicensi In is nomine Domini nosia Iesu C si; id est, vice, & auctorit,

fi re, seu ciun virtute , & invocatione nominis ejus ....is Deinde quum dicit: Congregatis vobis in unum, ostendit

333쪽

3IE DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINAι, modum judicandi, ubi tria tangit. Primo Fidelium conis gregationem, quum dicit: Congregatis vobis. Ea enim is quae gravia sunt , multorum concordi deliberatione pu-- nienda sunt . . . secundo adhibet suum assensum, quum

si diciti Et meo spiritu, id est mea voluntate, & auctorit is te, secundum illud quod dixerat i Praesens autem spiritu. ,, dertio adhibet auctoritatem principalis Domini, scilicetis Christi, dicens : cum virtute Domini msri Iesu Christi, ex

se qua judicium Ecclesne habet robur firmitatis ... Deinde is quum dicit: Tradere hujusmodi hominem satanae, ponit conis demnationis sententiam μ . Qua autem ratione in puniendo incestuosum hominem, ita in solvendo ab ea poena, qua illigatus fuerat, sua a ctoritate S. Paulus usus fuit. Sicut ergo in priori epistolais ad Corinthios sententiam in eum dixit; ita in altera ab ea poena illu in solvit, cui obnoxius erat. Sufficit illi inquit, , I. Corint. cap. a. v. 6. & seqq. qui ejusinodi est, objiwis gario haec, quae fit a pluribus r ita ut e contrario magis A donetis, & consolemini , ne forte abundantiori tristitia is absorbeatur, qui ejusmodi est. Propter quod obsecro vos, is ut confirmetis in illum charitatem . Ideo enim & scripsi,

A ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obe

A dientes sitis. Cui autem aliquid donastis: & ego μ . Qua propter, scuti inquit S. Thomas Lect a. in cap. a. epist. II.αd Corinthios, quia poena sufficiens fuit, & poenitentiam

ω, egit; ideo consequenter inducit eos ad miserendum didi, cens: Ut e contrario magis donetis . Ubi tria facit: primo is mandat, ut ei, scilicet peccanti, parcant: secundo hu- ω, jus rationem assignat ibi i Ne forte abundantiori tristitia is absorbeatur, qui ejusmodi est tertio inducit eos ad obseris Vantiam hujus monitionis ibi: Propter quod obsecro vos, is ut confirmetis in illum charitatem ... Et inducit cos tribus is modis: primo precibus dicens e Propter quod, scilicet ne is absorbeatur, obsecro, qui possum prircipere: secundo ii di, ducit eos praecepto dicens: Ideo enim scris hoc, scilicet, D Ut cognoscam experimentiam υsrum, an in omnibus obedientes

334쪽

LIBER XVII. C A PUT III. si 'Ath: & dicit m omnibus, sive in his, quae placent vobis, A sve in his, quae displicent . . . tertio ex commemorati

se ne beneficii quum dicit: Cui autem aliquid donasis, Ois ego i quasi dicat: vos debetis hoc facere , quia etiam ego se feci . In tota ergo hujus rei serte duo praestitit Apost Ius: I. incestuosum Corinthium publico judicio poenae sis, jiecit, poenitentemque ab ea solvit: a. Corinthiis sua auctoritate constituit, quid tum in ejus inflictione poenae, tum in ab Iulione servare deberent. Haec autem sine legislativa potestate , quae vim coactivam in se haberet , praestor

non poterant . .

. Indiscriminatim autem contra omnes, qui peccaverint, sua potestate se usurum idem Apostolus comminatur 1 I. C rint. cap. II. v. 2. & seq. inquiens r Praedixi, S praedieo, is ut praesens, & nunc absens iis , qui ante peccaverunt . ἡ & ceteris Omnibus, quoniam si venero iterum , non parcam . An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus Quas dicat, sicuti habet Samstus Thomas

I H. I. in cap. I 3. II. epist. ad Corinthios, Non est dubitan-- dum de potestate mea , quia quidquid cgo loquor, vel es profercnὸO sententias, vel remittendo, vel praedicando sloquor a Christo . Hinc idem Apostolus postea v. Io. ita subjungit: Ideo haec absens scribo, ut non praesens du- ω rius agam secundum potestatem , quam Dominus deditis mihi in aedificationem, & non in destructionem μ. Hac eadem auctoritate S. Apostolus di Corinthiis prohibuit, staculi Q. Corinthiorum cap. 6. Iegitur, ne cum Infidelibus coim sortium haberent, & eos vehementer corripuit, uti I. C rinthiorum cap.6. traditur, quia in suis contra se mutuo comtentionibus ad judicia Ethnicorum appellarent, idque ne amplius facerent , interdixit e & Thessalonicensibus praecepit , Huemadmodum ex II. Thessalonicensium cap. 3. constat, ut in iis se Christianis subtraherent , qui servare renuebat , quae ipse instituerat, & Corinthios monuit, st. in promptu habore , ulcisci omnem inobedientiam , uti II. Corinthiorum cap. Io. testatum habemus . Haec autem omnia si non sne

335쪽

3a DEI Ust E, ET LEG ΠΜ DISCIPLINA ejus, qui Iegem aliis serre potest , simulque cogere ad O servationem illius, non video sane, quaenam tandem esse possint. Nimis est ergo perspicuum Apostolos legislativa potestate usos fuisse, quae vim etiam coactivam in se contis

neret.

S. VIII. Apostolorum legislativa potestas subjecta fuit illi,

quam Petrus ob suam praefecturam in universam Ecclesiam

recepit.

Est igitur animadvertendum, r. omnes Apostolos, Gue aeque Petrum cum ceteris Apostolis, pastores gentium simul a Christo fuisse constitutos, dum illis praecepit, ut d cerent cunctas gentes r , a. omnes Apostolos, sive aeque Petrum cum ceteris Apostolis accepisse Spiritum Sanctum, a que potestatem peccata remittendi,vel retinendi a ;3. demum omnibus Apostolis, sive aeque de Petro cum ceteris Apost lis dictum fuisse Apoeat sis cap. 11. v. I . esse duodecim E etcsiae fundamenta , & super ea Ecclesiam extructam, ab Apostolo Paulo traditum Ephesior cap. a. v. ao. Ex hoc autem Consequitur, ut si Apostolatus ratio habeatur, aequalis tam Petri, quam ceterorum Apostolorum, dignitas, atque aucto

ritas fuerit. Hinc vero est, ut Apostoli gregem , qui sibi pascendus traditus fuit, inter se diviserint , atque inter eos etiam Petrus, quatenus ipse quoque erat Apostolus, singularem partem ejus excolendam assumpserit. Quapropter Gcuti alia omnia, quae sunt propria Apostolatus ; ita illam etiam legislativam potestatem Petrus habuit, quae in ceteris quoque Apostolis inerat, ac propterea , s ad eam attendamus , aequalis conditionis tum Petrus, tum ceteri Apostoli haberi debent. Quamvis autem id facultatis , atque potestatis , quod ceteris Apostolis collatum fuisse in Sacris Litteris legimus,

etiam Petrus una cum illis receperit ; non tamen quod pol statis , atque facultatis Christus tum mith. cap. I 6. , tum Luca cap. 2 1., tum Ioann. cap. a I., Petro contulit, alii Ap

stoli

336쪽

' LIBER XVm. CAPUT IT 3 a stati receperunt. Quemadmodum enim jam ostendimus t ,

ceteris Apostolis adstantibus , uni tantum Petro Christus diis xit: Super bane petram ad c bo Ecclesiam meam; uni tantum' Petro : Rogavi pro te, ut non deficiat sides taa ; O tu aliquando

conversus confirma fratres tuos ; uni tantum Petro: Pasce agnos meos et pasce oves meas . Contra vero quando de itistitutione Apostolatus agebatur , non uni tantum , aut alteri Apostol rum, sed omnibus , nullo se luso, dixit: Euntes docete omnes gentes; omnibus, inquam, sine exclusione alicujus , Accipite Spiritum Sanctum e quorum remiseritis peccata , remittuntur eis ἰ ct quorum retinueritis, retenta sunt; atque de omnibus aeque

Apostolis , quod essent Ecclesiae fundamentum , tum Paulus , tum Ioannes in sua local si affrinarunt . Unde illud quoque hic animadvertendum venit ,. Christum redivivum a moris tuis , postquam dignitatem , atque auctoritatem Apostolatus μsuis Apostolis, & eκ aequo omnibus, contulerat, in Petro com Plevisse , laod Matib. cap. I 6. , & Luca cap. a a. illi promiserat . Nam in hisce verbis Apostolatus ratio continetur . Sicut missi me Pater ct ego mitto υor Accipite Spiritum Sancum: quorum remiseritis peccata , remittuntur eis , O quorum retinue ritis , retenta sunt . Haec autem , dixit Iesus , sicuti Ioannis cap. 2Ο. v. a I. & seqq. , legimus , quando una Sabbatorum

Apostolis apparuit, dum clausi manerent propter metum I daeorum . Post dies octo iterum apparuit illis Iesus , & Th mam de ejus incredulitate convicit: iterum postea manifesta. vit se iterum Iesus Discipulis ad mare Tiberiadis . In hac vero manifestatione post multa, quae inter Iesum , & omnes Disci. pulos intercesserunt, idem Iesus , iisdem adstantibus Discrupulis, Petrum singulariter de suo in se amore interrogavit

iterum, atque tertio, respondentique sibi iterum, ac tertio, quod illum amaret, eidem semel ac iterum praecepit, ut suos agnos , tertio, ut suas oves pasceret , sicuti Ioannis cap. a I. v. I . & seqq. habetur . Institutione ergo Apostolorum semel facta, eisque omnibus illa tota collata auctoritate , atque potestate, quae Apostolatus propria erat, Apostolis praesentibus,

omnium ci Praeced. cap. LI.& seqq. Diuitigod by Corale

337쪽

3dit DE IUst E, ET LEG ΠΜ DISCIPUNA omnium agnorum , omniumque ovium pascendi singularent lcuram Christus Petro tantum commisit. At vero, quema modum ostendimus a , supremam praefecturam super unive sam Ecclesiam, quam Christus Matu. cap. I 6. Petro proini sit,

Luea cap. a a. confirmavit, hic Ioannis cap. 2I. contulit: quin

ergo ratione hujus supremae pressecturae potestas legislativa Petro debebatur a , Apostolorum legislativam potestatem Gbi subjectam habuit . Hinc jure meritoque Petrus de Marcam opere De Di imine Clericorum cap. 3. num. II. haec e . optati Mileuitani doctrina colligit: A Christo unam solamis cathedram constitutam in Ecclesia , eamque Petro collatam k in urbe Roma , qui hac ratione factus est caput Apostol is rum e porro unitatem servandam ab Apostolis in illa unari cathedra, ne si ab ejus unitate recedentes in Ecclesiis aedi- se ficandis aliam cathedram constituerent , schisinatici , α,, peccatores haberentur. Nullum erat periculum, ne, scissa se unitate Ecclesiae, proprias sibi Ecclesias defenderent sejun-- ctas a communione Pctri . Sed regiminis seinci constitutiis forma exposcebat , ut sciremus, Apostolos quoque ipsos ,, huic regulae a Christo praescriptae subditos fuisse. Pares quufi dem in ceteris erant Petro , sed in retinenda unitate eum is respicere debebant, ut totius collegii caput, di rectorem 3, unitatis . Num. 2 . prae ceteris Apostolis Petro tributum assirmat , Quod esset caput unitatis , adeoque tenerentur ,, Apostoli particulares Ecclesias subjicere huic unitati , ut is docuit Optatus , cujus specialis custodia in universa Eccle- , sia erat penes Petrum . Uno verbo res ista comprehendiis potest . Pares Apostoli inter se , & in Apostolatu : sed ra- ω tione habita ad unitatem Ecclesiarum servandam , Petrus se cximio jure, & praecipuo erat caput unitatis, adeoque sub se illo respectu erat caput Apostolorum μ. Non est ergo mirandum , Patres unanimi consensioni Petro ea tribuisse , quae cadere in illum tantum possunt , qui suis legibus alios sibi subjectos habet , ipse vero est enis legibus non subjicitur . Origenes Homil. 1- in Exodum num. 3. dei P ci Toto praeced. cap. o Huju cap. s. 3. & seqq. .. Diqitigod by Coos e

338쪽

L RER XVIII. CAPUT II. 327 Perio loquens, ait r Vide magno illi fundamento, & p is irae solidissimae , supra quam Christus fundavit Ecclesiam, se quid dieatur a DominoHS. Cyrillus Hierosolymitanus C

teches 2. num. I9. vocat S. Petrum Aristolarum fundamentum O 'ineipem . S. Gregorius Naalangenus Oratione 7. Ecclesiae columen ; Orat. 2 6. qui Ecelesiae fundamenta in fidem Dam a ripiat. S. Epiphanius Hars 3 o. num. I7. Hectum Discipulorum Principem; Haeresi 39. num. 7. supra Petrum moris omni Ihus Ecclesiam extractam esse affrmat. S. Ioannes Chrysostomus in lib. AHersus Iudaeos num. 3. de S. Petro tradit, quod es Sic abluit illam primam negationem ut etiam primus Apost is lorum fuerit factus , eique totus terrarum orbis commissus - fuerit M. S. Cyrillus Alexandrinus lib. q. in Ioann. cap. q. S. Petrum ceteris Apostolis praefuisse tradit . S. Cyprianus epist. s s. a Petri cathedra, ct Ecclesia principali unitatem saceris dotalem exortam dicit. S. Hilarius Naa in Psal. I 3 I. num.

vocat S. Petrum primum Filii Dei confessorem, O Ecclesia funda

mentum , & in Comment. in Matth. cap. 7. num 6. Apsolatus Principem. S. Ambrosius De Virginitate cap. x s. num. I S. in

S. Petro fuisse dicit, Ecclesia fundamentum , O magisterium dias plinae. S. Hieronymus in lib. A ersus Io ianum num. 26. unum Petrum supra ceteros Apostolos constitutum assirmat adtollendam occasionem schismatis . S. Augustinus De Baptismo contra Donatisas lib. a. num. a. in Petro docet Primatam Apo- solorum excellenti gratiae praeminere. S. Leo serm. 3. cap. a. ex toto mundo unum Petrum electum dicit, Qui & universa. se rum gentium vocationi, & omnibus Apostolis, cunctisque se Ecclesiae Patribus praeponatur μ. S. Gregorius Magnus M. gula pastoralis par. a. cap. 6. Petrum, auctore Deo, Sancta Ee. etesiae Principatum tenere afirmat , idemque traditur etiam αι S. Bernardo De Considerarisne lib. a. cap. a. num. IS. CCteri quoque Patres eorumdem seculoruin, ac isti commemorati a nobis, atque etiam sequentium t , Petrum totius Ecclesiae Praesulem a Deo fuisse constitutum, Ecclesiamque super eum,

veluti 1 Vide Mamachium inlin. , ct Antiquit. Irim . lib. q. par. .

cap. I. f. s. num. I. di seqq.

339쪽

71R DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA veluti supra praecipuum fundamentum, innixam esse , unani mi consensione confirmant, atque hujus rei tam uberem, tam distinctam , tamque manifestam traditionem habemus,

ut nihil supra expeti possit. Apostolorum ergo legislativa potestas subjecta illi fuit, quam Petrus ob suam praefecturam in

universam Ecclesiam recepit.

S. IX. S. Petri suprema legislativa potestas non solum fuit superior legislativa potestate Apostolorum, sed etiam cogendi vim in se habebat.

Illud animadvertatur oportet , esiud esse quaerere, cur Petro, & non alteri Apostolorum praefectura super universam Ecclesiam tradita fuerit ; aliud vero , quem ob finem haec praefectura instituta sit ; hoc est , qua de causa unum supremum visibile caput, cui omnes subestent, & universa Eccle-sa regenda committeretur, Christus in ipsa Ecclesia posuerit. De priori Sancti Patres inter se non conveniunt . Nam S. Hieronymus lib. I. Adversus Dianianum num. 2 6. Petro Primatum collatum putat ob provectiorem aetatem illius ; Sanctus Hilarius cap. 7. In Matthaeum , & S. Ioannes Chrysostomus Homil. 3. De Paenitentia num. 3. , quia primus a Christo Vocatus fuit, atque etiam primus in ipsum credidit; S. Augustinus serm. 76. , alias I 3. De verbis Domini, num. I. , & sermI 6. , alias 62. De verbis Domini, num. I., ob eximiam cha. ritatem ejus. Hae autem rationes, cur Primatus prae ceteris Apostolis Petro collatus fuerit, Ostendunt, non vero causam,

di finem institutionis . In illis ergo Heterodoxi sistunt, indeque colligunt, nihil jurisdictionis in Primatu inhaerere , sed

eum esse meri ordinis . Hinc Marcus Antonius de Dominis lib. I. De Republica cap. 3. num. 7. ita habet: Invenio ego,, Petrum primatum aliquem, citra tamen primatum potest is tivum , & jurisdictionalem, esse consequutum , nimirum m ex aetate , ordine vocationis , amoris larvore , & propriis is virtutibus; unde factum est, ut aliquo modo primas interis Apostolos retineret μ . Ita sane concludit, tribus illis causis semel recensitis , ob quas Primatum Petro collatum fuista, nonnulli Patres statuerunt. Uerum quaenam tandem connexio Diuitiam by Corale

340쪽

LIBER XVIII. CAPUT II. Tvlo Intereedit inter illas causas , & Primatum qui non se potestativus, & iurisdictionalis, vel quaenam repugnantia o currit inter illas causas, & Primatum, qui sit potestativus,& jurisdictionalis et Hujusmodi connexionem, repugnantiam ii quoque riderent, qui primas Iogicae regulas attigere. Ut ergo perspectum fiat , quid potestatis in Primatu contineatur, videndum est , qua de causa , seu ob quem Gnem, a Christo institutus fuerit. Propter unitatem ergo in t ta Ecclesia, qua late futurum erat, ut pateret, Primatum in

ea positum a Christo fuisse, a M. Patribus traditum accepi mus . S. Cyprianus epist. s s. loquens de schismaticis, inquit: si Navigare audent & ad Petri cathedram, atque ad Ecclesiam is principalem, unde unitas sacerdotalis orta est . Epist. o. ,, Unde Ecclesia a Christo Domino super Petrum origine unuse latis , & ratione fundata H. Epist. 73. Nam Petro primum is Dominus, super quem aedificavit Ecclesiam , & unde uni-ἡ tatis originem instituit , & ostendit, potestatem istam d si dii, ut id solveretur in coelis, quod ille solvisset in terris . In lib. De Unitate Ecclesiae inquit: μ Primatus Petro datur, se ut una Christi Ecclesia, & Cathedra una monstretur M.

Optatus lib. 7. Com. Parmenianum cap. 3. ait: Bono unita. ἡ tis B. Petrum . . . praeferri Apostolis omnibus meruisse M. Lib. a. cap. 2. cathedram Episcopalem, quam in tota Eccle-sa unam esse pronuntiat, idcirco uni Petro collatam fuisse affrmat, ut in ea ab omnibus servaretur unitas i Negare

non potes, scire te in urbe Roma petro primo cathedramis Episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apo. si stolorum caput Petrus, unde & Cephas appellatus est,

se in qua una cathedra unitas ab omnibus servaretur , ne

se ceteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent ut jam

is schismaticus , & peccator esset , qui contra singularenia se cathedram alteram collocaret Hoc autem loci optatus agit contra Donatistas, eosque dicit schismaticos, quia ab hujus cathedrae communione se separaverant. S. Ambrosius

in epistola ad Imperatores i): Totius inquit orbis R Tom. H. T i is mani

SEARCH

MENU NAVIGATION