Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3 o DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA cendum erit, si qui ad Ecclesiam spectant , omnes simul accepti iurisdictionem habeant: nam praeter istos nullus alius in Ecclcsa superest, super quem jurisdictio exerceatur. Si autem quis reponat, ab istis exercitium jurisdictionis etiam supra se quibusdam singularibus hominibus demandari pos,se; tunc sane non Christus Christianae Reipublicae formam constituit, atque efficit, ut in ea sint, qui imperent, quisque mandatis istorum obsequantur, sed ipsa Christiana Respublica sibi certam formam daret. Si ergo Christus univer stati Ecclesiae jurisdictionem communicasset, inde consequeo retur, ut hac in re absurde inepteque egisset. g. IV. Ex Sacris Litteris perspectum habemus, Christum in aedificio suae Ecclesiae eam tenuisse rationem, quam Deus supremus conditor rerum omnium in mundani aedificii constructione servavit. Deus, contra ac architecti facere solent, immo di deribent, hujus mundani aedificii initium ab iis duxit, quae superiora sunt, hoc est, a coelestibus, reliqua deinde creavit, quae sunt inferiora , & uti fundamenta ceterorum haberi possunt . Ad eumdem ergo modum etiam Christus, Ecclesiae supremum caput, singularesque ejus praesides constituit, deinde vero reliquum corpus, & totius spiritualis aedificii

membra formavit. Quandoquidem nonnisi post quinquaginta a Christi resurrectione dies Iex Evangelica promulgari coepit. Tunc enim, illapso in Apostolos Spiritu Sancto, in

omnem terram exivit sonus eorum, ac plures in orbe ter

rarum Ecclesiae constitutae fuere, quae ob unitatem fidei, atque Sacramentorum in unam Ecclesiam coalescebant. At vero Christus , antequam promulgationis Evangelicae legis initium fieret, redivivus a mortuis , quod Petro Mart. cap.

I 6. promiserat, & Lucae cap. a a. confirmaverat, Danxus cap. II. complevit, eique suos omnes agnos, omnesque oves,

ut supremo pastori, cui cura totius ovilis commissa esset, pascendas tradidit: omnibus quoque Apostolis praecepit i ,

ut euntes docerent omnes gentes, atque baptizarent in no mine

352쪽

LIBER XVIII. CAPUT III. 3 I mine Patris, & Filii, & Spiritus Sancti, dixitque eis r ris Sicut misit me Pater , & ego mitto vos . . . Accipite Spiis ritum Sanctum : quorum remiseritis peccata, remittunturis eis: & quorum retinueritis , retenta sunt . Quapropter nullus dubitandi locus superest, quin Christus, antequam Lex Evangelica promulgaretur, atque ita Ecclesia ubique gentium extenderetur, tum Supremum Praesidem ejus, tum

Praecipuos pastores , qui columnae , & fundamenta illius f turi erant, cum solvendi, ligandi, atque pascendi potesta te constituisse . Quo ergo modo Deus in hujus mundani aedificii constructione a superioribus initium duxit, eodem quoque Christus in aedificatione suae Ecclesiae, ad supremum caput illius praecipuosque Praesides respexit, atque prout eo

rum muneris ratio postulabat, potestate communivit, antequam Fideles , super quos haec exercenda erat , promutigatione Evangelicae Legis in certos coetus sub regimine suo. rum pastorum coadunarentur, atque ita omnes in unam E clesiam ob unitatem supremi capitis, qui tam omnibus ovi bus, quam agnis praesideret, omnino coalescerent. Hoc autem evidenti argumento est , Christum auctoritatem, & jurisdictionem non Ecclesiae, sed pastoribus ejus contulisse . S. V. Petro quidem, & Apostolis, non autem coetui Fiadelium Christum jurisdictionem communicasse in Sacris Li teris legimus. Petro quidem Christum dixisse legimus Σὶ : Tu es si Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam ...is Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum & i se coelis, & quodcuinque solveris super terram , erit solu- es tum & in coelis 3 : Confirma fratres tuos r Pasce

is agnos meos: pasce oves meas μ . Simili ratione Apostolis praecepit 1 , Ut cuntes docerent Omnes gentes, baptiais Zantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus Sanctith docentes eos servare omnia , quaecumque mandaverat

illis: item Apostolis dixit 6 : Sicut misit me Pater : &m ego I Dan. cap. Io. v. II. & seq. a Mati. cap. I 6. g) Luca cap. 22.

353쪽

3 a DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA is ego mitto vos . . . Accipite Spiritum Sanctum, quorum: is remiseritis peccata, remittuntur eis, & quorum retinue- is ritis, retenta sunt μ . Haec autem vel similia his, quandonam unquam coetui Fidelium Christus dixit 2 quandonam ei quidpiam auctoritatis, vel jurisdictionis , qua ipsa E clesia regeretur, fuit impertitus 8 Coetus ergo Fidelium si hujusinodi jurisdictionem a se non habeat, nullo modo h

bere potest i a se vero non habeti ergo nullo modo habet. S. VI. . Coetum Fidelium eine subjectum jurisdictionis S eris Litteris manifeste adversatur. Ut ergo hic iterum non urgeamus, jurisdictionem in . Ecclesiam , datam fuisse singularem quidem Petro , comm nem omnibus Apostolis; illa sane parabola de servo, quem , uti Matth. cap. 24 v. φ . legitur, Dominus constituit super D . per familiam Dam, a Domino , non ab Ecclesia ine eos conis stitutos, ostendit, qui familiae suae , hoc est Ecclesiae , praeessent . Et re quidem vera qua tandem ratione ab Apostolo dici potuisset, Ecclesiam esse unum corpus, in quo membra divinitus distributa haberentur, divinitusque etiam prinprio munere fungerentur, si totus coetus Fidelium jurisdi, dictionem sibi commissam haberet 8 Nunc autem inquitis Apostolus I. Corintb. cap. II. v. Io. & seqq. multa-

is quidem membra, unum autem corpus Vos autem

is estis Corpus Christi , & membra de membro . Et quouis dam quidem posuit Dominus in Ecclesia, primum Ap si stolos, secundo Prophetas, tertio Doctores, deinde viris tutes , exinde gratias curationum , opitulationes , gube

se nationes Nunquid omnes Apostoli Τ nunquid omnesse Prophetae nunquid omnes Doctores 8 Qui sunt ergo Apostoli, qui sunt Pastores , qui sunt Doctores , a Christo libbent id muneris , quod in Ecclesia cum auctoritate exercent, non vero ab Ecclesia . Hinc vero est , ut idem Apostolus in I. ad Timoth. cap. q. v. r . ita ipsum moneat : Noliis negligere gratiam , quae in te est, quae data est tibi per pro. M phetiam cum impositione manuum presbyterii μ . Et Titum in epistola ad eum data cap. r. v. I. Hujus rei gra-

354쪽

ώ tia reliqui te Cretae, ut ea, quae destini, corrigas , &ω constituas per civitates Presbyteros , sicut & ego dispo- ,, sui tibi μ . De gratia ergo S. Apostolus mentionem quidem fecit , non vero de Ecclesia , dum Timotheum m net , ut adimpleat partes sui muneris , quod in Ecclesia exercebat i simili ratione in mentem Titi revocat, eum a se Cretae relictum fuisse, ut corrigeret illa, quae deessent. atque in civitatibus constitueret Presbyteros , quin ullam Ecclesiarum, quae in iisdem urbibus erant, mentionem sociat , quamvis illa peragi sine jurisdictione non possent. Quibus sane unicuique perspectum esse debet, in iis muneribus , quibus tum Timotheus, tum Titus fungebantur, nullas fuisse coetus Fidelium partes . Quid 2 Quando Paulusuri tum Asiae Antistites ad se accivit, hortatusque fuit, ut Christianorum coetibus prospicerent , anne quid ab Ecclesia recepissent, eis objecit, & non potius a Spiritu Sancto assumptos fuisse ad Ecclesam regendam contestatus fuit

is leto Paulus scribens Ephesum, vocavit majores natu Ec- ω clesae , qui quum venissent ad eum, & simul essent, di is xit: Atten te vobis , & universo gregi , in quo se vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiar se Dei, quam acquisivit sanguine suo μ . Quod autem de aliorum ministerio dixit, & de suo in II. ad Corintlios cap. I I. v. 8. hisce verbis confirmavit : Nam etsi aliquid amplius gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis D se minus in aedificationem, & non in destructionem μ ι &L Corinthior. cap. q. v. s. R Sic nos existimet homo, ut mi-- nistros Christi, di dispensatores misteriorum Dei μ . A

ctoritas ergo tum Pauli, tum ceterorum , qui Ecclesiae prata erant, non ab Ecclesia in eos, sed a Christo dimanaverat .

Esse ergo Ecclesiam , sive coetum Fidelium subjectum juris.

dictionis Sacris Litteris manifeste repugnat. S. VII. Quae usque modo ostendimus auctoritate Divi narum Scripturarum , non minus convincunt , Ecclesiam

universe , atque generatim , quam quoad Hierarchicurru.

355쪽

3 4 DE IΠRE, ET LEGUΜ DISCIPLINA Ordinem tantum , supremae jurisdictionis subjectum esse non posse. Christus, uti dicebamus t , dum suam Ecclesiam aedificavit , eamdem rationem , ac Deus in mundani aedificii constructione, sequutus fuit: ejus enim supremum Praemdem constituit, supremamque potestatem super universam Ecclesiam illi contulit , Ecclesiae etiam superiores Pastores praefecit, qui ejus fundamenta futuri essent, atque aucto ritate communivit , antequam Lex Evangelica promulgaretur, & promulgatione illius Fideles in plures coetus coalescerent , qui ad unam eamdemque Ecclesiam pertinerent,

quae sicuti inquit S. Cyprianus epist. 73. Una est, & suis per unum , qui & cIaves ejus accepit, Domini voce fumis data est . Quare ipsum ordinem Hierarchicum Christus constituit, jurisdictione instruxit, qua ad Ecclesiae regimen uteretur, atque per se Ecclesiae praefecit, antequam illi F,

delium coetus consurgerent, quibus universa Ecclesia coal scit. Nam uti habet S. Irenaeus lib. 3. Contra Haereses cap. 2 2.

num. s. Ecclesia Hierosolymitana est illa, Ex qua habuit se omnis Ecclesia initi uin μ . His ergo positis , quomodo E clesia in sui Hierarchico ordine subjectum jurisdictionis esse- potest, si hic ordo est a Christo constitutus , omni, quam habet, jurisdictione instructus, & Ecclesiae praefectus , antequam Ecclesia promulgatione Evangelicae Legis aedificari inciperet 8 si super hunc ordinem, servata proportione illorum, qui eumdem componunt, Ecclesia, veluti supra sua

fundamenta extruenda etat qSemel ac deinde dicatur, Ecclesiam in sui Hierarch, co ordine esse subjectum supremae jurisdictionis, inde consequitur, in Ecclesia inhaerere quidem jurisdietionem , non tamen ab omnibus Fidelibus participandam, sed ab iis tam tum, qui ad Hierarchicum ordinem pertinenti unde suam ab Ecclesia jurisdictionem ii habere deberent, qui sunt Hierarchici ordinis . Hoc vero est, quod factuin non fuit, ne,

que fieri potest . Nam , quemadmodum observavimus a ,

356쪽

LIBER XVIII. CAPUT III. 3 sPetro , & non Ecclesiae, Christus dixit: μ Quodcumque li-- gaveris super terram , erit ligatum , & in coelis ; & quos se cumque solveris super terram, erit solutum & in coelis . Apostolis, & non Ecclesiae: Quorum remiseritis peccata , , is remittunter eis ; & quorum retinueritis , retenta sunt M. Apostolus Timotheum monet, ut non negligat gratiam, quam quidem a Domino, non ab Ecclesia accepit. Titum cohortatur , ut adimpleat partes sui muneris , atque illis Ecclesiis

prospiciat, quae iurisdictioni ejus subjectae erant. Antistites

urbium Asiae obsecrat, ut coetibus Christianorum attendant, atque in memoriam illorum revocat, a Spiritu Sancto, no vero ab Ecclesia,assumptos fuisse ad regimen eorum: idem tamdem Apostolus de sua potestate mentionem faciens , eam se non ab Ecclesia , sed a Domino , in Ecclesiae quidem aedificationem, accepisse protestatur . Qui ergo sunt Hierarchici ordinis a Deo, non vero ab Ecclesia jurisdictionem accipiunt, quemadmodum requireretur , si Ecclesia esset subjectum imetisdictionis in iis , qui sunt Hierarchici ordinis ci . Non minus ergo ex auctoritate Divinarum Scripturarum compertum

habemus Ecclesiam universe , & generatim , quam quoad Hierarchicum ordinem tantum, subjectum supremae jurisdictio. nis esse non posse. g. VIII. In Ecclesiae utilitatem , commodum, & aedificationem, Christum instituisse Hierarchicum ordinem , atque eum jurisdictione, & auctoritate communivisse , in Sacris Lit.

teris traditum habemus.

Quando Deus formavit humanum corpus , ad nullam partem illius , licet praestantissimam omnium , hoc suum t eum opus retulit, sed quascumque ejusdem partes licet ais, bre constructas, & quidquid in iis fingendis molitus fuit , ad totius structuram corporis, pulchritudinem, & utilitatem foctum voluit. Eadem ergo ratione Christus in iis omnibus,

quae suae Ecclesiae ornamenta, atque commoda contulit, imitus Ecclesiae corporis utilitatem sibi proposuit . Huc sane respexit , dum gratiae suae thesauros in nos tam multiplicia; Tom. II. X x ter i Vide loca Apostoli S. super.

357쪽

3 6 DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA ter effudit . atque praeter cetera etiam potestatem, atque tu risdietionem in ea reliquit, qua Fideles in his omnibus rogorentur , quae sunt Evangelicae Legis . Hinc Apostolus II. Itb. cap. I o. v. 8. in aedificationem aliorum collatam sibi a Christo potestate ni assirmat, inquiens : Nam si amplius es, se quid gloriatus fuero de potestate nostra , quam dedit nobisse Dominus in aedificationem , ct non in destructionem vestram U . Eρbeminum quoque cap. q. v. II. & seq. dum diversa Ecclesiastica ministeria recenset , ad Ecclesiae aedificationem ςa refert his verbis : Et ipse dedit quosdam quidem Apinis stolos , quosdam autem Prophetas , alios Evangelistas, alios se autem Pastores , & Doctores ad consummationem Sancto. is rum, in opus ministerii, in aedificationem Corporis Chri, sti . Ecclesia enim , sicuti in hac eadem epistola cap. I.

v. 23. habet idem S. Apostolus : Est corpus ipsius hoc estis Christi & plenitudo ejus , qui omnia in omnibus adimose pietur . Quapropter quam Petro supremam potestatem Christus contulit, propter Ecclesiae utilitatem. & aedificatio nem contulit, sicut etiam quam Apostolis jurisdictionem dedit , propter eumdem finem dedit. Causam ergo finalem, ut vocant, cum effcienti Rich rius confundit , indoque falsa ratiocinatione concludit , E clesiam esse subjectum iurisdictionis i ita enim habet in Cap. I. De Eeclesias. O Polit. potesate , in quo sui erroris fundamen ta ponit Deum, & naturam prius, & immediatius ad t eri tum suppositum , quam ad aliquam partem supposti ,

is quamvis nobilissimam, intendere r eamque ob causam fa- is cultatern videndi exemp. grat. toti datam esse homini, ut m per oculum, tamquam per organum , & ministrum homi se nis exerceretur Ex hoc enim illud tantum consequitur,

sicuti modo dicebamus , quam Christus Petro , & Apostolis auctoritatem donavit, non propter illos, sed propter Ecclesiae

vitilitatem donasse , ac propterea eum M Prius, & immediu , tius ad totum suppositum respexisse . Quia vero quod cumque fit, propter totum suppositum fit, non vero propter liquam partem ejus, contra omnes Logicae regulas Ricberius, in. Disiliaco by Corale

358쪽

LIBER XVIII. CAPUT III. I 347 inferi , totum suppositum viin causae efficientis quoad ea lia. bere , quae propter ipsum fiunt , atque ita illam jurisdicti nem, quae propter Ecclesi ae utilitatem instituta est, ab Ecclesia dimanare, falso contendit . , cQuemadmodum vero Petavius Theolog. Dogmatum lib. 3. cap. 26. num. 6. recte monuit, causa ministerialis , & instruo mentalis duplici ratione accipi potest : primo prout cum causa efficienti prima , a. prout cum eo fine comparatur, ad quem refertur: secundum priorem acceptionem Petrus, Apostoli, omnesque Ecclesiae Ptaesules, eorum facta comparati tne cum Christo prima efficienti causa ejus jurisdictionis, quae est in illis, dici possitnt, & revera sunt , causa ministerialis ;& instrumentalis Ecclesiasticae iurisdictionis: etiam secundum alteram causa ministerialis , & instrumentalis dici possunt. non tamen eadem ratione, hoc est, sunt quidem causa ministerialis, & instrumentalis Ecclesiae, non quatenus suam jurita dictionem ab Ecclesia habeant, sicuti Richerius vellet , sed quia ei deserviunt , atque ad utilitatem , commodum , α aedificationem illius, jurisdictione praediti sunt.1 S. IX. Ecclesiam esse subjectum iurisdictionis, auctoritate Divinarum Scripturarum ostendere , Lutherani frustra coin

nantur .

Primo in iis, quae Ieguntur Matth. cap. 2 8. v. I s.& seqq. suae causae praesidium reponunt. Quum enim hoc loci Chrisstus praeceperit, ut qui stinet atque iterum correptus, primo seorsim, deinde coram duobus , aut tribus a prava agendi r tione non destiterit, Ecclesiae denunciaretur, habereturquo tamquam Ethnicus, si eam audire noluerit; inde sibi infercn. dum putant, omnem iurisdictionem esse in Ecclesia, sicuti in subjecto . Septem Diaconi deinde , inquiunt , quemadmo dum in Actibus Aposolicis cap. 6. v. s. legitur , dum adhuc Apostoli viverent , a coetu Fidelium electi fuere , idemquo etiam quoad Episcopos cap. Iq. v. aa. in iliacm Actibus legimus. Ad haec, superaddunt , illud quoque accedit, S. Pau.

Ium tum in I. epist. ad Cimotb. cap. 3. U. a. , tum in altera ad

Tisum cap I. v. 7. constituisse, quosnam Ecclesiae sibi praefice-

359쪽

3 8 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAre , & quibusdam virtutibus ii ornati esse deberent . Id auatem satis evidenti argumento esse putant , Ecclesiam cisto subjectum omnis jurisdictionis. Ita suorum Lutheranorum errorem Buddeus supra citatus tuetur. Illud Matthaei: Die Ecelesia non solum haeretici semper opponunt, atque ex eo fieri perspectum contendunt, Ecclesiae regimen Democraticum esse; verum etiam ii omnes pro se in medium adducunt, immo nunquam in ore non habent, qui pro auctoritate Conciliorum Scumenicorum supra Pontificem pugnant i . Cogitanti autem mihi , atque animo repetenti , quinam eorum , saltem apparenter , ex praediacto Sacrae Scripturae loco potiori jure colligant, quod volunt, visum fuit, Democraticos potius eo uti posse, quam alios Omnes, qui licet Monarchicum in Ecclesia regimen admi tant; tamen auctoritatem Conciliorum cicumenicorum a ctoritati Summi Pontificis praeponunt. Sicut enim ex S. Augustino monuimus a : Ecclesia deorsum in omnibus Fidelibus rsemel ac igitur inferendum sit, subjectum supremae jurisdictionis esse Ecclesiam , quia Christus praecepit, ut semel adique iterum correptus Ecclesiae de nunciaretur, atque si eam non audiret, haberetur ut ethnicus ; inde consequitur, Omnem coetum Fidelium esse subjectum iurisdictionis, ac prinpterea EccIesiae regimen esse Democraticum. Alii vero secundum nobiliorem quidem sui partem Ecclesiam accipiunt, diminutam tamen, & avulsam ab illis, qui cum ea necessariam connexionem , aeque ac pars nobilior , habent. Hoc enim si non faciant , quomodo ex citato loco inferre pinterunt , nobiliorem Ecclesiae partem , quam procul dubio Episcopi constituunt, dum ea simul congregatur, nullam superiorem potestatem supra se habere , sed esse praestantissmam omnium, quae in Ecclesia dari possunt In Sacris vero Litteris ulla sine distinctione traditum habemus, Eccle-sae denunciandum eum csse, qui correptus resipiscere ninluerit. Quapropter utrique quidem, uti mox eXponemus, in

- H Videatur Inter alios Natalis ab Alexandro dissert. . in inst. Ecq

360쪽

LIBER XVIII. CAPUT III. 3 stin intelligentia hujus loci decipiuntur; verum et vim quam dam singularem inserunt, qui potestatem Conciliorum acu metit corum supra Summum Pontificem ex eodem deducunt: itaque ad rem nostram. Modo ergo quaerimus a Democraticis, semel ac, uti ipsi volunt, nomine Ecclesiae hoc in loco coetus Fidelium intelligi debeat, qua tandem ratione fieri possit, ut qui ininjuriam ab altero acceperit, postquam eum & privatim, &coram duobus, vel tribus redarguerit, coetui Fidelium revium illius denunciet. Singulis tie Fidelibus ipse per se hoc

indicere debebit, aut in unum convocare omnes , ut eis

simul congregatis indicat Prosecto etsi de singulari Ecclesia sermo sit, illud prius & nimis operosum, & vix, ac ne vix quidem fieri potest i alterum vero quo jure sibi qui Gquam tribuet ' Praesules id juris habent: optime quidem rigitur Ecclesiae Praesulibus , qui duplici correptione moniatus a peccato non resipiscit, indicendus est. Non ergo Fidelium coetui, sicuti ipsi vellent , sed Ecclesiae Praesulibus depositum jurisdictionis commissum esse , ex hoc loco colis ligitur . Ea vero discultas , quae occurrit in exequutione eius, quod Christus praecepit, dum Ecclesiae nomine, quemadmodum Lutherani volunt, coetus Fidelium intelligatur, magis magisque semper augetur , atque ita quidem , ut Christi praeceptum nullo modo servari possit, si per Ecclesiam Comcilium cicumenicum designatum fuisse dicamus. Nam Mamthaei I 8. cap. praecepit Christus, ut peccantem contra nos fratrem primo seorsim , deinde coram duobus, aut tribus testibus redargueremus. postremo illum in peccato perseverantem Ecclesiae de nunciaremus, atque tum de quovis hinmine peccante, tum de quolibet peccato Christus loquutus fuit: inquit enim v. I . Si autem peccaverit in tofi frater tuus &c. igitur & quodlibet peccatum, & qu, libet homo peccans Ecclesiae de nunciandus est , si correcti ni non acquieverit. Si autem haec denuntiatio fieri no potest, semel ac Ecclesiae nomine coetus Fidelium etiam

cujus

SEARCH

MENU NAVIGATION