장음표시 사용
391쪽
38o DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINArat Τ se Non est autem dicendum c inquit lib. q. Cou. Gent. is cap. Tq. quod potestas huiusmodi sic data sit a Christo se Discipulis , quod per eos ad alios derivanda non esset. ἡ data est enim eis ad Ecclesiae aedificationem tandiuies igitur oportet hanc potestatem perpetuari, quandiu neces ., se est aedificari Ecclesiam . Hoc autem necesse est post mor-
ω tem Discipulorum Christi usque ad seculi finem Quia igi-
ω tur haec spiritualis potestas a Christo in Ecclesiae ministrosis derivatur oportuit ; quod haec spiritualis potestas subis quibusdam sensibilibus signis traderetur . Multa ali ais
ejusdem rationis in S. Thoma occurrunt, quae necesse non est, ut exscribamus.
Thomas Waldensis in Doctrinali FHei De Sacramento Re virentia cap. I s. num. 7. illud quidem affirmat, quod Petrus se Sustinebat personam communis Ecclesiae Christi in susci ,, piendo claves pro tota Ecclesia, pro dimittendis peccatis verum anne eo sensu dicit, ut Ecclesiam ligandi, & solvendi potestatem accepisse putaverit 8 Contra mictetam negantemese in Ecclesia potestatem dimittendi peccata hoc in capite Waldensis agit. Inde vero eumdem refellit, quia tum Petro,
tum Apostolis ligandi ,& solvendi potestatem Iesu in Christum
contulisse, ex Sacris Litteris nemini non perspectum esse debet et unde num. a. aifirmat, Ecclesiam clavibus Petri a Wicleso fraudari r & num. 7. his verbis explicat, qua ratione
claves in Ecclesia sint: Iam quaere prudenter, quid ad Ep, is scopum talem, vel talem de potestate Petro commissa 8 Ego is dico in persona Ecclesiae: non quia sanctus est vita, autis ea distortus ; sed quia pro universa Ecclesia in suis aptis es ministris hanc Petrus suscepit , ideo in haereditatem prae es cessoris iste succedit. Non igitur Petrus accepit illas ct
is ves propter suum meritum personale: non enim tunc essent di ex gratia Nec tunc personam ejus Dominus attendit, se sed in una massa totam Ecclesiam - . Unde in hanc ea
dem sentcntiam illa loca Patrum mictesso aldensis opponit, in quibus Ecclesiam in Petro clavcs recepisse traditum hambemus . Non
392쪽
LIBER XVIII. CAPUT IV. 38r Nonnulla alia ex recentioribus quibusdam scriptoribus
Adversarii nostri opponunt: ea tamen a nobis nunc praeter eunda esse putamus, quia, sicuti Orig. ct Antiquit. Chrisian. lib. q. par. a. cap. I. g. s. recte monuit Mamachius, a quo sane multa in hac tota disputatione mutati sumus, Non quid
se novi quidam , sed quid maxima pars Christianorum semper
ω senserit, curae est . S. IX. Alphonsi Tostati sententia refellitur. Iustinus Febronius in suo opere De satu Gelassae M. cap. I. g. 6. potestatem clavium universitati Ecclesiae datam fuisse, Alphons Tostati auctoritate se ostendere praesuinit, ac propterea duo ejus longiora loca descripsit . Quoniam- vero nos jam satisfecimus iis, quae cx SS. Patribus, atque Conciliis alii ante ipsum opposuerunt, nunc pauca de Alphonsi Tostati sententia disseremus . In ea quidem illum opinione fuisse , ut claves Ecclesiae concessas putaverit, dubitari non posse videtur. Verum falsa ille ratione duistus ita putavit. Nam quaest. 8. in cap. I S. lib. Numerorum eamdem rationem habet Ecclesiae , & summi Pontificis, ac alicujus communitatis , quae iurisdictionem conferat et , quem sibi praeficit; indeque affirmat, claves quidem toti Ecclesiae truditas a Iesu Christo, quia tamen Ecclesia universe accepta eis uti non poterat, quum non sit aliqua persona singula ris, Petrum nomine Ecclesiae easdem accepisse. Eo vel maxime, inquit, quia si claves specialiter Petro datae fuissent, inde consequeretur, ut non solum Apostoli ligandi, & solvendi potestate destituti essent, sed etiam ut, defuncto Petro, non mansessent claves. Quapropter affirmat, Ecclesiam. in electione successoris S. Petri eamdem jurisdictionem illi conserre, ac Petrus habuit. Ad id vero probandum rursus idem exemplum communitatis urget, atque ab ea jurisdictionem illi conseret obtendit, quem in demortui locum tabi praesicit. Quaesione 4 V., ad quam etiam appellat Febronius, tradit Ecclesiam habere claves secundum originem, &secundum minutem , Praelatos autem secundum usum earum .
Vult autem jurisdictionem insegre esse tum in Ecclesia, tum
393쪽
3s , DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA in Praelatis ; in Eclesia tamen semper secundum virtutem is, quia per electionem confert Praelatis jurisdictionem . Hujus rei exemplum haberi dicit in domino rei, & in usufructuario , atque usuario . Nam Dominus rei fructum illius , aut usum alteri confert, non tamen eo modo, quo ipse habet. Libenter haec omnia Febronius deglutivit, quia ad rem suam faciebant: verumtamen nihil eis absurdius dici potest. Alia est ergo, & quidem longe diversa, habenda ratio ali. Cuius communitatis , quae illi, quem sibi praeficit, jurisdiactionem confert, ac Ecclesiae, & Summi Pontificis . Semel ac qui praeest, suam a communitate jurisdictionem habeat, talis ei jurisdictio convenit, qualem communitas demandaverit. Unde ut de jurisdictione ejus compertum esse possit, illud prius noscatur oportet, utrum jurisdictio, & qualis , collata illi fuerit. De supremo autem Ecclesiae capite, unde , aut quomodo constat, jurisdictionem , & quidem hanc,& non aliam, a communitate accepisse ' An fortasse est penes eos, qui ad hoc munus eligunt, jurisdictionem, quae eum illo ex Divina institutione conjungitur, aut conferre, aut restringere , aut extendere Duo ergo non distinguit Tostatus, quae necessario distingui debent. Communitas igitur in sua electione aliquando jurisdictionem ei confert, quem, ad aliquod munus cligit ; aliquando autem munus quidem illi confert, non vero ipsam jurisdictionem mune. ais i si jurisdictio talis sit, quae sub humana potestate cadat;
tunc sane una eum munere etiam jurisdictio a communita. te confertur: si autem sit Divina; munus tantum a com munitate confertur: quia tamen cum munere ex Divina ,
institutione etiam jurisdictio connexa est; inde fit, ut elocti ad huiusmodi munus, etiam iurisdictionem ex Divin institutione habeant. Hoc vero est, quod in Summi Pon. tificis electione contingiti observandum est enim, G,, cuti inquit Bellarminus De Rom. Ponti e lib. . cap. II. D in Pontifice esse tria i Antiscatum 4sim, qui est quasi, forma quaedam i Aesonam , quae est subjectum Pontifica-
ω tu i di conjuxetiorum unius cum altero. Eu quibus rebus
394쪽
LIBER XVIII. CAPUT IV. se prima , hoc est ipse Pontificatus, a solo Christo est: peris sona autem est quidem a suis caulis naturalibus absoluisse te, tamen ut est persona electa, & designata ad Pontifi- ,, Catum, est ab electoribus : illorum enim est designare peris sonam . Ipsa vero conjunctio est a Christo, mediante actuis humano electorum : dum enim eligunt, & designant ceris tam personam, concurrunt ad cons unctionem Pontifica se tus cum illa persona. Itaque electores vere dicuntur crea
se re Pontificem, & esse causa, ut talis sit Pontifex, & ut is habeat eam potestatem, non tamen dant ipsi eam potinis statem, neque sunt causa ejus potestatis M. Deinde potestas clavium, sicuti vult Tostatus, est in tota Ecclesia: igitur tota Ecclesia esse debet illa communi. tas , a qua Summo Pontifici jurisdictio conferatur : anno fortasse tota Ecclesia Summum Pontificem eligit 8 Quum ,, Summus Pontifex inquit ipse eligitur a Cardinalibus M a tota Ecclesia eligitur, quum illi nomine totius Eccle.,, siae eligant, quia non potest tota Ecclesia convenire ad D quamlibet electionem μ. At unde nam id sibi commissum
ab Ecclesia habent 8 Unde nam id sibi concessum etiam laiaci aliquando habuerunt 1 8 Profecto qui facit aliquid n
mine alterius, id sibi ab eo, cujus nomine facit, commis sum sit oportet. Hoc autem, de quo nunc loquimur, Casedinalibus nunc commissum a tota Ecclesia esse , & etiam laicis aliquando fuisse , ad arbitrium quidem confingi potest , nulla autem ratione ostendi: Pontifices ergo ab e Communitate eliguntur, a qua etiam juxta Tostatum, semel ac non velit totam jurisdictionein in Collegio Cardinalium Iesum Christum deposuisse, jurisdictio in eos transi fundi non potest: quamvis ergo ea , quam ipse vult, i Ecclasia jurisdictio inesset, ab ea tamen illam accipero Summus Pontifex in sui electione non possiet.
Qua autem ratione consequatur, ut infert Febronius,
semel aci Petro specialiter claves datae fuissent, ut & Ap stoli clavibus destituti esse debuerint a & eae, defuncto P
395쪽
38 DE ET LEGII Μ DISCIPLINAtro , in Ecclesia non manserint, sane non video , nec quemquam videre posse arbitror : anne repugnat, Petrum una singulari ratione, Apostolos altera ratione communi omnibus , habere claves 8 Anne repugnat claves specialiter habuisse Petrum, & habere illos omnes , qui Petro succedunt, ac locum ejus tenent 8 immo nonne id ipsa ratio muneris requirit, Ecclesiae regimen postulat; cura Iesu Christi erga suam Ecclesiam emagitat, atque Traditio confirmat Datae ergo si fuissent Petro claves specialiter, quatenus erat qui dam homo singularis ; tunc sane eae ad alios non transmi terentur: at datae fuerunt specialiter, quatenus supremunta Ecclesiae regimen sibi commissum habuit, ac propterea qui in hoc illi munere succedunt, ctiam in potestate clavium
Idem vero est dicere Ecclesiam habere claves secundum originem, secundum virtutem, Praelatos autem secundum
Mum earum, ac Ecclesiae convenire claves primario , proprie ,
ac essentialiter, Pontifici, & Episcopis infrumentaliter, & --
niserialiter, quemadmodum Richerius voluit, quem jam con futavimus. Quapropter, ne actum agamus, id nunc a To- stato quaerimus, ut nobis edisserat , quomodo Ecclesia habeat claves fecundum originem , & secundum virtutem , si antequam Lex Evangelica promulgaretur, atque Ecclesia formata esset, jam ipsi Petro omnes agnos, & omnes oves pascendi supremam curam Iesus Christus detulit, atque Apostolos misit, sicuti ipse missus fuerat a Patre, cum potesta te ligandi, atque solvendi ; si nemini alteri neque an , neque postea, id facultatis contulit. Explicet, quomodo Pr lati habent claves tantum secundum usum earum , si ipsi Apostoli, quorum isti sunt successores , claves a Iesu Christo receperint, atque ita quidem, ut illarum potestas ipsis, &non aliis, i dita fuerit, quemadmodum verba Ioannis cap. IO. v. 23. manifesto praeseserunt. Longe prosecto a vero Tost, tus aberrat, eumdemque errorem cum Richerio tuetur. Ex
eo autem exemplo, quod affert, illud procul dubio consequitur, Ecclesiae Praelatos nulla esse interiori potestate prae diros Diuili eo by Corale
396쪽
LIBER XVIII. CAPUT IV. ditos. Nam tam usufructuarius, quam usuarius, nullam d minii interioris rationem super eam rem obtinent, cujus usum ille habet, fructus vero iste percipit. Neque ab illius exemplo tantum , sed etiam ab ipsa ejus doctrina consequitur, nullae esse Praelatos interiori potestate praeditost se. mel ac enim usus tantum aut rei alicujus, aut cuiusdam , facultatis, vel potestatis, alicui tribuatur , statim intelligiatur, eum tam non habere in se dominium rei, quam ipsam facultatem, aut potestatem. Semel ac autem ponatur, eos, qui Ecclesiae praesunt, non esse interiori potestate priditos, nullus ordo Hierarchicus in Ecclesia reliquus erit. Nam interiori potestate constat ipse ordo Hierarchicus, inisteriorique potestate fit, ut in hoc ordine sint diversi gradus. At vero i Si quis dixerit, in Ecclesia Catholica se non esse hierarchiam Divina ordinatione institutam, quae si constat ex Episcopis, Presbyteris, &ministris, anathemao sit - . Huc usque contra Alphonium Tostatum, viruina aliunde de republica litteraria optime meritum , & in e plicandis Sacris Scripturis versatissimum, ne auctoritate itilius Febronius gloriari posset.
397쪽
386 DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA
DE sUPREM UISIBILI ECCLESIAE CAPITE, , QUOD s. PETRO SUCCESSIT .
UNdequaque perspectum esse ostendimus in toto Irubro I7., visibile in Ecclesia caput esse debere , a quo ipsa regatur, atque gubernetur. Petrus sane ille tuit, cui Iesus Christus hujusmodi supremum regimen contulit, quemadmodum in XVIII. superiori libro jam evicimus . Petrus autem semper duraturus non erat, ac pr
pterea, quum Ecclesia cx sui conditione visibile caput se per exposcat, Oportebat, ut esset, qui Petro succederet iar egimine Ecclesiae, eiusque haberetur , atque revera esset supremum visibile caput. Hoc ergo de supremo visibili capite nunc agere instituimus, atque Romanum Pontificem esse illum, qui Petro in Ecclesiae regimine successit, ostemdendum aggredimur . Ita ergo hac tota de re pertractabimus : in I. capite evincemus. , S. Petrum Romanae Ecclesiae Episcopum fuisse t in x. Romanos pontifices in Episcopatu succedore S. Petro, esseque haeredes auctoritatis, & jurisdictionis illius , quam S. Petrus super universam Ecclesiam a Iesu Christo recepit i in 3. legislativam potestatem R mano Pontifici convenire super universam Ecclesiam.
Y DL EPISCOPATU S. PETRI. I. I. I Pse S. Petrus de se testatur , Romam venisse. Ille ergo Petrus, quem Christus supremum visibile E clesiae caput constituit, cui promisit futurum , ut super eum singulariter Ecclesia extrueretur, atque claves regni coelinrum cum ligandi & solvendi potestate reciperet, cui in fide confirmandi fratres auctoritatem dedit, cui curam pascenditum agnos, tum Qxes commisit, cui ob haec omnia supre-Diuiti su by GOrale
398쪽
ma Iegislativa potestas super universam Ecclesi1m eonveni ea bat i ; Petrus, inquam, ille, cui tam singularia privilcgia tributa fuisse, Verbi Divini tum scripti , tuin traditi adeo certa, atque evidenti auctoritate constat, ut nihil supra desiderari possit, Romam sane venit , Romanos in Christiana religione instituit, Romanae Ecclesiae fuit Episcopus, eique usque ad suum obitum praefuit. Ante i q. seculum nemo fuit, qui hac tota de re dubitaverit 3 sed Petrum vel non venisse Romam, vel hujus. urbis Episcopum non fuisse, seculo I . & sequentibus nonnulli quidem rem incertam esse dixerunt, alii vero omnino falsam . In his autem refellendi suam operam praeter ceteros praeclare navarunt Fogginius
in opere De Itinere D. Puri, O Episeopam, & Mainachius Or D. , ct Antiquit. Chrisian. lib. . cap. . Quum vero tanta cum perspicuitate, tantaque eruditione, atque ea vi argumentorum , tum ille , tum iste alter potissimum , hae de re egerint, ut non solum mihi, sed & latiori eruditione praeditis , & acutioris ingenii hominibus , de eade in vel uberius, vel magis solide pertractandi nullum locum reliquisse videantur ; ideo nos nonnulla accepta ab eis in hujus libri primum caput transferemus, quum ipsius doctrinae ordo postulet, ut hac quoque de veritate disseramus. Romam emgo S. Petrum venisse, ipse de se testatur . In fine enim suae epistolae priorim ita habet r Salutat vos Ecclesia in Bab se, lane collecta, & Marcus filius mcus R. Putasse autem Ueteres Romam sub nomine Babylonis designatam a S. Petro fuisse, Gese M. Bis. lib. a. cap. t s. Eusebius tradidit. Et re quidem vera ex duabus Babyloniis, una in Chaldaea, ist. Egypto altera, neutra sane crat, quam S. Petrus commeo
moraret . Qua enim aetate scripsit S. Petrus , Babylonem gyptiam & exiguum castellum fuisse ex r7. Strabonis Iibes novimus, & ne vix quidem notum incolis Unge digitis Por ti, Galatiae, Cappadociae, Bythiniae, &-ad quas Samctus Petrus suam priorem epistolam dedit. Babylon autems
399쪽
388 . DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINA eversa, & ab incolis deserta fuerat, quam S. Petrus pri rem epistolam scriberet, sicuti ex Iosepho Antiquit. Iuda earum lib. I 8. cap. 9. perspectum habemus. Quapropter dum S. Apostolus suam priorem epistolam scriberet, Ecclesia cotilecta in illa esse non poterat. Neque est etiam, cur dic tur, provinciae Babyloniorum a S. Petro mentionem faetiim fuisse . Babylon enim non provinciae, sed urbis nomen fuit,& S. Petrus Ecclesiae meminit coactae in Babylone , non inprovinciam Babyloniorum disperis . Quemadmodum ergo S. Ioannes Romana, quae, uti S. Leo tradit in Serm. I. Delosolis Petro , O Paulo , Quum omnibus dominareturis gentibus , Omnium gentium serviebat erroribus , - Babylonem passim vocavit, sicuti monet Tertullianus in libro
Contra Iudaeos cap. q. , & S. Hieronymus lib. a. Contra Iovianianum num. 38. , atque ex cap. I7. Apocal seos aperte colligitur ; ita etiam S. Petrus eodem eam nomine compellam
dam censuit. S. ergo Petrus se Romam venisse ipse de se
L II. S. Petrum una cum Paulo Romae instituisse in Christiana religione homines , sapientisiunorum gravissimorumque hominum dubitare non sinit auctoritas. His viris, qui Divinam vitam duxerunt, aggregata se est ingens electorum multitudo , inquit S Clemens in epist. I . ad Corinthios , num. s. I , dum respicit ad eos, quos Noronis, aut Domitiani furor morti tradiderat. S. Ignatius in epist. ad Romanos postquam rogavit illos, ne sui martyrium impedirent, num. V. superaddit, id se orare, non V ro praecipere, quomodo Petrus, & Paulus facere potuissentrinquit enim i Non ut Petrus, & Paulus praecipio vobis
Dionysius Corinthiorum Antistes apud Eusebium lib. 2. E - ias . . Hi . cap. a s. i Ambo illi ait in urbem nostramis Corinthum ingressi, sparso Evangelicae doctrinae semine,
is nos instituerunt, & in Italiam similiter profecti, quumta is vos Romanos perinde instituissent, eodem tempore marinis tyrio funisti sunt . S. Irenaeus lib.3. Ad Uus Haereses cap. I.
1 Iuxta edit. Constantii tom. I. colles. F M. Reman. Pont.
400쪽
num. I. Matthaeus in Hebraeis ipsorum lingua scripturamis edidit Evangelii , quum Petrus, & Paulus Romae evanis gelizarent, & fundarent Ecclesiam μ . S. Clemens Alexandrinus apud Eusebium lib. 6. Ecclesias. His. cap. I ., postquam loquutus fuit de Paulo, ad Petrum veniens, inquit : Quum verbum Dei in urbe Roma publice praediis casset, & Spiritu Sancto amatus, Evangelium promulgas. A set dic. Tertullianus in lib. De Praescript. a resus me reticos cap. 36. Si autem Italiae adjaces; habes Romam, is unde nobis quoque auctoritas praesto est. Ista quam sce-- lix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine si suo profuderunti Ubi Petrus passioni Dominicae adaequa- se tur , ubi Paulus Ioannis exitu coronatur μ . Et in lib. De Baptismo cap. . Nec quidquam refert inter eos, quos se Ioannes in Iordane, & Petrus in Tiberi tinxit M. Origenes apud Eusebium lib. 6. Ecclesias. Hi . cap. 14. Quiri Petrus ad extremum Romae existens cruci suffxus est . S. Cyprianus epissis a. dicit Cornelium factum Episcopum . - Quum Fabiani locus, id est, locus Petri , & gradus c,
is thedrae sacerdotalis vacaret V . S. Petrum Romae comm ratum fuisse testatur Arnobius lib. a. Adsersus Gentes, L ctantius Insiturionum lib. . cap. r. , S. Hieronymus Ru IDυecti rum lib. a. num. 32. , S. Augustinus epist. y3. , alias Io S., num. 2. , Orosius lib. 7. His. cap.6. , & Theodoretus epist. II 3. ad Leonem, ut multos alios omittam , qui apud
Mamachium Orig., ct Antiquit. Christian. lib. q. cap. 6. g. ἀ. Iegi possent. Illud tamen unum facere non possiimus, quin commemoremus , Patres Concilii Sardicensis seculo . ita decrevisse can. 3. I Petri Apostoli memoriam honoremus,
ἡ & scribatur ab his, qui causam judicarunt, Iulio Episco- ω po Romae, vel & ab aliis , Episcopis qui in provincia
se proxima morantur μ. Quum autem plusquam tercentum
Episcopi diversarum gentium, atque nationum hujus Conis cilii canones probaverint; dicendum sane est, Petrum Romae
