Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

3ρo DE IUR2, ET LEGUAE DISCIPLINA sedisse, seculo 4. omnes existimasse , quia id ab Apostolica

traditione ad se usque derivatum acceperant. Illud vero omnino inane est, quod nonnulli confinxerunt , hoc est , quae de accessii S. Petri ad urbem Veteres memoriae posterorum tradiderunt, a Papia, cui sane nos multum fidei tribuendum est, eos acceptum retulisse. Ulemens enim & Petri auditor, & antiquior Papia fuit. Ignatius autem, qui cum Petro, & Ioanne egit , quae de suo magistro commendavit litteris, a Papia accepisse in nullius unquam mentem venerit . Irenaeus discipulus Polycarpidum accidit, ut de Petri adventu in urbem dissereret, P, piae nullam mentionem fecit: quod sane alibi non omisit i , dum aliis de rebus traderet, quod ab illo acceperat. Alii autem Patres, sicuti Eusebius lib. 3. Ecclesias. His. cap. 39., S. Hieronymus De Visis illustribus par. a. cap. I 8. virum plicem fuisse Papiam tradiderunt. Unde ob auctoritatem Clementis, Ignatii, Irenaei, aliorumque Patrum primorum sc-culorum, immo ob traditionem , quae erat communis in E clesia, Patres sequentium seculorum, Romanos a Petro imstitutos in Christiana religione fuisse , tenuerunt. S. III. S. Petrus omnium primus Christi fidem Gentibus

Romae annuntiavit.

Quum Paulus Romae adhuc in carcere detineretur,

seribens ad Philippenses , in fine suae epistolae ita habet:

is Salutant vos, qui ine cum sunt, fratres. Salutant vos ominis nes Sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt . Hos autem in Christiana fide institutos a Petro antea talia se, nullus dubitandi locus esse videtur. Illud etiam Actorum

cap. Io. memoriae traditum habemus , Petro inanifestatutria

fuisse divinitus, Evangelium etiam Gentibus promulgandum esse, & cap. II. ab eo omnium primo iisdem promulgatum revera fuisse . Petrum ergo non multo post a revelatione in mystico linteo sibi facta, qua de Gentes in consortium Eva gelii adsciscendas esse cognovit, ex Hierosolymitano carce re profugum Romam venisse, atque ibidem primum omnium

402쪽

LIBER rix. CAPUT I. 39TGentibus Evangelium promulgasse, dicatur oportet. Indo

vero est , nos habere plurimorum consensione traditum, S. Marcum, Romanis rogantibus , Evangelium Romae conscripsisse, prout in hac urbe a S. Petro promulgatum se rat. Hoc sane Eusebius lib. a. Ecclesias. Hi . cap.r . assi mat, S. Hieronymus in catalogo Scriptorum Ecelsa eorum in Marco, S. Epiphanius Hars 3I. num. 7., &Theophyl ctus in Argumento Evangelii S. Marci , qui etiam ex his ,

quae habet S. Paulus in epist. ad Roman. cap. I. v. a. D se sidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gra- tiae spiritualis ad confirmandos vos μ, ita colligit, eumdem locum cxplicans: Et quia primus eis magnus Petrus , dominam Evangelicam praebuit, necessario intulit ad con- ,, firmandos vos: non enim, inquit, aliain doctrinam aia se ferre, sed eam, quae jam oblata est, confirmare, & ar-ἡ bores jam plantatas irrigare volo μ . Hoc autem uno e gnoscitur, quamvis alia non suppeterent, quam nullius m menti sit, quod Novatores ex silentio S. Pauli de Petro Romae commorante nobis opponunt: quasi vero Petrus Romae manere semper debuerit, vel tunc quoque, quando S. Paulus suam ad Romanos epistolam dedit. Est vero ejusdem generis, quod ex silentio S. Lucae in Actibus Apostolorum demora S. Petri in urbe objiciunt. Neque enim S. Lucas historiam S. Petri in Actibus Apostolorum contexere sibi proposuerat, quum in eis a I 3. capite usque ad finem solius Pauli sui praeceptoris mentionem faciat. Deinde tunc argumenti , quod negativum dici consuevit, aliqua ratio h beri debet, quando positivum contrarium non habetur: si autem istud revera habeatur, & quidem ex evidenti, manifesta, & per plura secula eorum continuata auctoritat deductum habeatur, quibus nullo modo fides denegari pose sit, quemadmodum in re nostra contingit; tunc sane amgumentum negativum nihili faciendum est. Sola enim veritas a se perspecta quosdam viros omni existimatione diagnos ad aliquid afirmandum inducere potuit; multae autem' rationes quibusdam aliis, atque ac illi, existimatione dignis o

. currere

403쪽

3sa DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA currere potuerunt, ob quas sine praejudicio veritatis nonnulla reticerent.

Ad argumentum negativum illud quoque revocari potest, quod ex incertitudine temporis, quo Petrus Romam pervenit , Gentesque in Christiana Religione instituere incoepit, nobis opponitur . Nam utrum Claudio, an Nerone impera te , id contigerit, incertum quidem esse fatemur, nullo autem modo incertum est, revera contigisse , sicuti jam ostensum fuit a nobis . Quid Τ Anne apud Chronologos multa , eorum, quae ad Iesu Christi vitam , & mortem spectant, & sine jactura fidei a nemine negari possunt , certa sunt quoad tempus, quo illa contigerunt 8 Nimis ergo leve est argumentum , quod in re ista ab incertitudine temporis desu

mitur.

S. IV. S. Petrus Romanae Ecclesiae Episcopus fuit, eique usque ad suum obitum praefuit. Hujus rei argumentum evidentissimium inde primo desumitur, quia omnes Veteres, qui Romanorum Pontificum seriem descripserunt , originem successionis a S. Petro duxisse novimus . Ex Graecis S. Irenaeus id praestitit lib. 3. Ariversus Hareses cap. 3., S.Epiphanius Haer. 27. num.6.,ex Latinis vero Tertullianus lib. De Praescript. adver. Haereticos cap. 36., Optatus Mileuitanus lib. a. Contra Parmenianum , & S. Augustinus epist. a. , alias I 6s., num. a. Romae autem Petrum martyrio coronatum fuisse , praeter eos, quos supra S, a. commemoravimus , tradit Dionysius Corinthius , qui centesimo anno ab obitu Apostolorum vixit, apud Eusebium lib. 2. His. Eccle as. cap. et s. , & Cajus , qui quinquagesimo a Dionysio anno floruit, apud eumdem Eusebium, Egesippus vicinus & ipse temporibus Apostolorum lib. 3. De excidio m rosolyma cap. a. , Eusebius in Chronico an. 7 r. a Christo nato , Origenes lib. 3. In Genesim, uti refert Eusebius lib. 3. His.

Ecclesias. cap. I., S. Ioannes Chrysostomus Homil. 22. in epistatam ad Romanos num. 2. , ex Latinis Tertullianus in lib. De Praescript. --rsus Haereticos cap. 3 6., S. Ambrosius in Sem ne contra Auxentium num.. I 3., S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum Diuili do by Corale

404쪽

LIBER XIX. CAPUT I. - 3ς ptorum Ecclesiasicorum in Petro , S. Augustinus De consensia angelisarum lib. I. num. I 6., & tandem , ut alios multos omittamus, S. Leo in Sermone De Natali Apostolorum Petri, Pauli. Et re quidem vera Petrum & Episcopum Romanae E clesiae fuisse , & eumdem Episcopatum retinuisse usque ad mortem , summa , atque suprema dignitas Ecclesiae Romana evidenter demonstrat . Nam Ecclesia Romana , consentientibus ceteris omnibus , cunctarum prima , atque praecipua semper, habita fuit . Quae sane praerogativa ei non aliunde provenire potuit, nisi quia Petrus , qui Princeps Apo. olo. rum fuit , ac totius Dominici gregis curam sibi commissam. habuit , ejus extitit proprius Pastor , & Episcopus . Hi ne S. Cyprianus epist. ss. , atque etiam alibi, Romanam Ec-esesiam Petri Cathedram vocat, Sozomenus Ecelesias.His. lib. . cap. I . Petri Sedem , optatus Mileuitanus Contra Parmeni num lib. I. Petri Cathedram Episcopalem , S. Hieronymus in . Catalogo Scriptorum Ecclesiasicorum in Petro Cathedram Petri, S. Augustinus lib. a. Contra Litteras Petiliani num. II 8. simialiter Cathedram Petri, & tandem S. Gregorius Magnus lib. a. epist. indict. Io. epist. s3. , alias 8. lib. ra. , idem esse afirmavit ire ad Petrum Apostolum, ac ad Romanum Pontificem. Ex hisce vero omnibus illud evidenter constat , ridendos eos potius esse , quam confutandos, qui S. Petrum Romanae E Uesiae praefuisse inde negant, quia ab aliquibus Scriptoribus de hoc Episcopatu Petri nulla mentio fit. Quam nullius enim momenti sit argumentum illud negativum , quod positivunia sibi oppositum habet, jam ostcndimus. Deinde , uti monet S. Hieronymus in Commentario epis. ad Galatas cap. a. Nouse est statim contrarium , si quod alius dignum judicavit rela' is tu , Mius inter cetera dereliquit ; & plus fidei habetis is dum est duobus assirmantibus, quam sexcentis tacentibus Com.IL

405쪽

394 DL IURE, ET LEGUM DISCIPLINA

CAPUT IL

g. L I J Omanos Pontifices Petro succedere in Episcopatu,

ex ipsa traditione constat. Tunc unus alteri succedere dicitur , quando eumdem locum tenet, ac ille tenebat: at vero S. Petrus fuit Epistopus Romanus r & Summi Eontifices sunt Romani Episcopi et eosdem ergo Petro succedere. a nemine negari potest . Hinc vero est sicuti modo observavimus , ut & Ecclesicia Romana Petri Calbedra a Sanctis Ecclesiae Patribus vocata fudirit, & Romani Pontifices dicti sint Sueesores Petri. Factus,, est autem Cornelius Episcopus de Dei , & Christi ejus ju- is dicio inquit S. Cyprianus epist. 32. quum Fabianiis locus, id est , quum locus Petri. & gradus Cathedrae Sacer se dotalis vacaret U. S. Petrus Chrysologus in epistola ad Eutychetem , quae est a s. inter epistolas S. Leonis a , inquit rh In omnibus autem hortamur te , Frater honorabilis, utri bis , quae a Beatissimo Papa Romanae civitatis scripta sunt, is obedienter attendas , quoniam B. Petrus , qui in propria is sede & vivit, & praesidet , praestat quaerentibus fidei veritatem . S. Hieronymus epist. 3 s. ad Damasum num. a. , alias epist. 17. Beatitudini tuae, inquit id est , cathedraeis Petri communione consocior. Supra illam petram aedifica- se tam Ecclesiam scio . S. Bernardus lib. a. De Con eratione ad Eugenium cap. 8. num. I . Age , indagemus adhuc dii, is Seurius , qui sis, quam geras videlicet personam pro temis pom in Ecclesia Dei . Quis es 8 Scerdos Magnus , Sum, mus Pontifex potestate Pcitus . Hinc mirandum non est , si Ecclesiastici Auctores a S. Petro Romanorum

r p. praeced. et Iuxta editionem Balteriniorum se

406쪽

LIBER XIX. CAPUT I t. 3ρs Pontificum originem duxerunt , quemadmodum iam monuimus i . g. II. Ecclesia ex sui conditione exigit, ut in ea sit, qui

S. Petro succedat.

Ecclesia est ex sui conditione visibilis, atque caput v, sibile exigit , a quo regatur a : hoc visibile caput illius ex institutione Christi fuit S. Petrus 3 r semper ergo in Eccle-sa sit oportet, qui Petro succedat, idque ex sui conditionαν

Ecclesia exigit. S. III. Ecclesiae habita ratione, oportebat, ut Romanus Episcopus Petri successor esset. Si Primatum Petro delatum in se spectemus , singularis ratio non occurrit, ob quam ille uni alicui sedi alligaretur, verum quod ipse Primatus in se spectatus non exigobat , Ecclesia omnino postulabat. Sicuti enim recte monet Bossuetius in Defensione deelarationis cieri Gallicani lib. Io. , alias I F., cap. 3. Petri Successores quum ordinandi fuerint, de coe-- lo lapsuri non sunt i neque ad creandos eos , ubi opus se fuerit, totam Ecclesiam citari, commovcri que oportebit. Necesse ergo est, aliqua ut sit Catholicae Ecclesiae pars, is ex qua existant, aliisque alii subrogentur. Quare ita con-- stituti sunt, ut non modo universae Ecclesiae praesint, sed, es quemadmodum ceteri Episcopi, peculiarem habeant, quam is regant, Ecclesiam , nempe Romanam, quam Petrus fun-- davit, & rexerit V . Ad haec illud quoque accedit, futurum esse eum detrimento Christianae Religionis, ut nullaia certa sedes supremi Ecclesiae Capitis haberetur , si successio ejus cuidam singulari Episcopatui alligata non seret. Nar tune lapissime a multis ignoraretur, quo confugere deberent, dum ut consulerent supremum Ecclesiae Caput, & quae certa fide tenenda essent , ab eo intelligerent , ipsa nccessitas po

stularet .

S. IV. Si non esset, qui S. Petro succederet, se a regia minis , quam Iesus Christus in Ecclesia constituit , statim a ,

morte Petri sublata fuisset. . . - i ἰ. I

407쪽

3ρε DE IURE, ET LEGUΜ DIs CIPLINA Status reipublicae non mutatur, dum nemo succedit alteri , qui in illa privatam personam gerit . - Hoc idem tunc etiam contingit , quando in aliquo non supremo muner ipsius Reipublicae unus alterius decedentis locum non occupat a quum fieri possit, ut vol plura munera antea divisa in ter plures , uni alicui committantur , vel ad Reipublicae utilitatem hoc , vel illud munus amplius non sit necessarium, ut in illa habeatur . At vero si de eo supremo munere sermo sit , a quo totius Reipublicae regimen pendet , formam regi minis omnino mutari oportet , semel ac in eo unus alteri non succedat, sitque haeres illius auctoritatis , atque jurisductionis , quae antea in altero inerat . Petrus sane ille fuit,

supra quem Christus suam Ecclesiam aedificavit , cui confirmandi in fide alios , atque tum agnos , tum oves pascendi potestatem dedit r : semel ac ergo non esset , qui Petro succederet , forma regiminis , quam Iesus Christus in E clesia constituit, statim a morte Petri sublata fuisset . Nonis potest autem dici , inquit S. Thomas lib. q. Con. Gent. Μ cap. 76. nuin. q. quod etsi Petro Christus hane dignia

is talem dederit. , per eum tamen ad alios non derivatur.

o Manifestum est enim, quod Christus Ecclesiam sic instituit, is ut esset usque ad finem seculi duratura , secundum illud. is Ioia 9.7. Superfitium David, ct super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud cinroboret in judicis,ct justria amodo int urique is insempiternum. Manifestum est igitun, quod illos , qui tuncis erant, in ministerio constituit, ut eorum potestas derivareturis ad posteros pro. utilitate Ecclesiae usque ad finem seculi;praesis sertim quum ipse dicat Matthaei ult. Ecce ego vobiscum suum is usque ad consummationem seculi. Per hoc autem excludituris quorumdam praesumptuosus error, qui se subducere nitusti tur ab obedientia , & subjectione Petri; Successorem ejus se Romanum Pontificem universalis Ecclesiae Pastorem non iis recognoscentes .

g. V. ' Quomodo Petri proprium fuit , ita etiam Roman tum Pontificum est, Ecclesiae fundamentum esse .

408쪽

LIBER XIX. CAPUT II. 3ρ7 Romanum Pontificem , non solum in Romano Episcopatu , sed etiam in iis omnibus Petro successisse, quae sunt supremi Ecclesiae capitis , ea ostendunt , de quibus usque modo disseruimus ; oportet tamen , ut rem istam magis distincte evincamus , quod sane a nobis praestitum iri confidimus , si quae Petro a Iesu Christo dicta fuere Matth. capi I 6.

v. I p. & seq., Lucae cap. 22. U. 3 2. , Ioannis cap. 2I. V. I S.

& seqq. , non minus ad Petrum pertinere demonstrabimus , quam ad Romanos Pontifices Successores illius. Eo ergo loco Maith. Cu es Petrus , ct super banc petram aediscabo Ecclesiam meam M. Petrum totius Ecclesiae supremum Caput a Christo constitutum fuisse , jam ostendimus i : eumdem ergo locum non minus ad Petrum spectasse, quam ad Successores illius in Pontificatu , hoc vero est , quod nunc evincemus . Hujus e go rei assertorem amplissimum habemus S. Hieronymum ista epistola s s. ad Damasim , alias ST . , num. 2. inquientem: si Facessat invidia : Romani culminis recedat ambitio , cum si Successore Piscatoris , & Discipulo crucis loquar . Ego is nullum primum, nisi Christum, sequens , Beatitudini tuae, si id est , Cathedrae Petri, communione consocior. Super ibis iam petram aedificatam Ecclesiam scio . Quicumque extra , is hanc domum agnum comederit, prophanus est Non

se novi Vitalem , Meletium respuo, ignoro Paulinum. Qui- is cumque tecum non colligit, spargit ; hoc est, qui Christi non est , Antichristi est . Huc spectant illa S. Augustiniis Pyalmo contra partem Donati.

se Numerate Sacerdotes, vel ab ipsa Sede Petri rsi Et in ordine illo Patrum , quis , cui successit, via

se Ipsa est petra , quod non vincunt superbae infer

is rum portae M.

Philippus Presbyter , & in Synodo Ephesina Legatus sententiae in Nestorium Caelestini nomine prolatae haec praemiast 1 : Nulli dubium , immo seculis omnibus notum est ,

i Lib. I 8. cap. I. s i synodi Ephesinae par. a. act. 3. edit. Harinduini tom . I. Concit. colum. I 478. . ,

409쪽

3 8 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA si quod sanctissimus Beatissimusque Petrus Apostolorum Prinis ceps , & Caput, fideique columna, & Ecclesiae Catholicae ies fundamentum , a Domino nostro Iesu Christo Salvatore se humani generis, ac Redemptore, claves regni accepit, seu ,, vendi, ac ligandi peccata potestas ipsi data est: qui ad hosis usque tempus , & semper in suis Successoribus vivit, & j se dicium exercet. Hujus itaque secundum ordinem successe sor , & locum tenens , Sanctissimus Beatissimusque Papa se noster Coelestinus Episcopus &c. Paschasius in Concilio Chalcedonensi Legatus S. Leonis , antequam sententiam ferret in Dioscorum ita habuit 1 r Unde & Sanctissimus , &,, Beatissimus Archiepiscopus magnae , & senioris Romae Leois per nos , & per praesentem Sanctam Synodum , una cum se ter Beatissimo , & omni laude digno Beato Petro Apostolo,

is qui est petra, & crepido Catholicae Eeclesiae, & retiae fidei

se fundamentum , nudavit eum tam Episcopatus dignitam , is quam etiam ab omni Sacerdotali alienavit ministerio μ. Lecta autem in Concilio epist. S. Leonis ad Flavianum, Patres

clamaverunt: Petrus per Laeonem loquutus es. S. Leo Sermone a.

in die suae Assiimptionis ad Pontificatum: Manet ergo in- is quit dispositio veritatis, & B. Petrus in accepta fortituis dine petrae perseverans , susceptae Ecclesiae gubernacula ,, non reliquit . Sic enim prae ceteris est ordinatus, ut dum se Petra dicitur , dum fundamentum pronuntiatur, dum re fi gni coelorum Ianitor constituitur, dum ligandorum solvenis dorumque arbiter , mansura etiam in coelis iudiciorum se suorum definitione, praeficitur, qualis ipsi cum Christo es- is set societas , per ipsa appellationnm ejus mysteria noster is mus . Qui nunc plenius , & potentius ea , quae sibi comis missa sunt , peragit, & omnes partes officiorum, atque is curarum in ipso , & cum ipso , per quem est glorificatus , is exequitur . Si quid itaque a nobis rei te agitur , recteque

is decernitur , si quid misericordia Dei quotidianis supplica-

ω tionibus obtinetur , illius est operum , atque meritorum .is cujus in sede sua vivit potestas, & excellit auctoritas

is Ille

410쪽

es Ille honoretur, in quo omnium Pallorum sollicitudo cum ., commodatarum sibi ovium custodia perseverat , & cujus se etiam dignitas in indigno haerede non deficit μ . Haec vero omnia nihil aliud manifeste praeseserunt, quam Petrum adhuc vivere in suis Successoribus: adhuc per eos, & in eis sollicitudine, meritis , potestate , auctoritate, tamquam firmis tama petra Ecclesiae molem sustinere , quum non minus permaneat , quod in Christo Petrus credidit , quam quod in Petro Christus instituit r adhuc in sede illius & vivere potest

tem , & excellere auctoritatem , atque etiam perseverare dignitatem . Haec autem dici nullo modo deberent, si qua ratione S. Petrus fuit, etiam Romani Pontifices Ecclesiae funda

mentum non essent.

Hoc vero est,quod etiam sequentibus seculis evidentissina

auctoritate confirmatum habemus. Eorum ergo, quae S.Petrus

Chrysologus in epistola ad Eutychetem habet, modo mentionem ne faciamus i . Secuto 6. Possessbr Africanus Episcopus, Constantinopoli degens, dum ad Hormisdam scriberet, eumque de libris Fausti Rejensis consuleret, ita habet a iis A quo magis nutantis fidei stabilitas expectanda , quam ab se ejus sedis praeside , cujus primus a Christo rector audivitiis Tu es Petrus, o super banc petram aedificabo Ecclesiam meam μῖIoannes Patriarcha Constantinopolitanus in sua professione fidei , quam ad Hormisdam misit , rem eamdem hisce verbis clarius testatur 3 . Non potest Domini Iesu praetermittiis sententia dicentis : Tu es Petrus, Osisper bane petram aedi is cabo Ecclesiam meam . Haec , quae Petro dicta sunt , vera

es probantur effectu ; quia in Sede Apostolica inviolabilisis semper religio custoditur In Apostolica Sede est in-ἡ tegra Christianae Religionis, & perfecta soliditas Eodem seculo desinente S. Gregorius Magnus Disolarum lib. q. indict. II. epist. 38. , alias 33. ad Theodelindam Reginam inquit: μ Dignum est , ut de Ecclesia Beati Petri Apostol is rum Principis nullum ulterius scrupulum dubietatis habe . ' is iis r

i Vide locum ejus s. r. huius eap. a Apud Baronium Annal. Ecclesiast. an. 31o. num. 1a. 3 Apud eumdeman. I9. num. o.

SEARCH

MENU NAVIGATION