Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

6IO DE IURE, ET LEGUM DR s CIPLINA si Israel, scilicet quae est ad Hebraeos filios Israel. Est enim se haec doctrina tota de gratia Christi: quae quidem potestes tripliciter considerari. Uno modo secundum quod est in se ipso capite , scilicet Christo, & sic commendatur in epi-- stola ad Hebraeos. Alio modo secundum quod est in mem-ἡ bris principalibus corporis mystici ; & sic commendaturis in epistolis, quae sunt ad Praelatos. Tertio modo secum si dum quod est in ipso corpore mystico, quod est Eccle-ἡ sia; & sic commendatur in epistolis, quae mittuntur ad

se Gentiles M. Undenam vero Bohemerus novit, astutia cleri, omissa appellatione fraternitatis , in locum eius nomen filiorum fuisse substitutum 8 Paulus profecto astutia cleri non duce batur, dum Corinthios filios suos ebari mos nominavit, itein que etiam Timotheum , quem ad eos miserat t ; dum utramque epistolain ad Timotheum , & unam ad Titum,

ut ad dilectos, ct charissmos filios suos dedit a . Anne Petrus, & Ioannes astutia cleri ducebantur , dum ille Marcum filium suum appellavit 3 , iste dixit se non habere

majore in gratiam , quam quum audiret , flios suos in Veritate ambulare Τ Tantum autem abest , ut subsequentibus temporibus, qui subesse debent , filii a Praesulibus vocari desierint, quin etiam conservos ii quoque sese dixerint, qui supremain in Ecclesia praefecturam habent. Haec sane etiam Bohemerus non videre non poterat. Quo ergo animo dixerit, astutia cleri factum fuisse, ut in locum nominis fraternitatis nomen filiorum substitueretur , aliis judicandum relinquimus . Unius autem ejusdemque rei tum SS. Evangelistae Mat. tharus, & Lucas, tum Apostoli Petrus, & Paulus rationem habent, dum ab eis , qui praesunt , Omnem dominatum excludunt: volunt ergo ab illis fastum, & superbiam abeuse, & geri praesecturam super alios longe diversa ratione, ac Ethnici principes facere consueverunt , qui plerumque lab

462쪽

LIBER XX. CAPUT I. s t subiectis sibi gentibus superbe dominantur. Nam Christus

Mati. cap. 2 o. v. 26. dixit quidem Apostolis: μ Quicumque ,, voluerit inter vos major fieri, sit vester minister ; uerum habita ratione ejus dominationis, cujus antea mentionem fecerat, hoc est illius, quam Ethnici principes supra gentes exercebant: atque dum praecepit Apostolis , ut minister esset , qui major fieri vellet , id potestatis non a stulit, quod eis Mati. cap. I 8. v. 8. se collaturum promisit,

& mit. cap. 28. V. 2Ο. revera contulit. Lucae 22. cap. V. 26.

idem urget Christus, hoc est, monet Apostolos , ut qui est major inter illos, fiat minor ; verum non absolute , sed habita ratione illius dominationis, qua Ethnicorum principes

utebantur: deinde vero ejusdem cap. v. 32. Petrum certiorem facit, se rogasse , ne deficeret fides illius , atque ei praecepit, ut fratres in fide confirmaret : quibus sane ve

his , sicuti jam ostendimus i) , suprema praefectura super

universam Ecclesiam S. Petro collata fuit. Epistola I. cap. s. V. 3. vult quidem S. Petrus, ut seniores ex sui officii ratione gregem Dei pascant: in quo profecto aliqua praefectura non posita esse non potest i attamen non coacte , sed spontanee, non turpis lucri gratia, sed voluntarie, non ut d minantes in cleris, sicuti Christus monuerat , more Princiapum Ethnicorum , sed forma facii gregis ex animo . Quemadmodum vero animadvertit S. Thomas ledi. s. in cap. II. epist. ad Corint. idem quod S. Petrus , praecipit etiania Paulus Apostolus II. Corint. cap. I. v. ult. - Paulus inquit ,, S. Gregorius Magnus Moralium lib. 26. num. 3. bentasse agentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, quum di-

se ceret a : Non quia dominamur fidei υsra , sed adjutoressi sumus gaudii υestri. Atque illico adjunxit: Fide enim sa-ἡ tis . Ac si diceret: ideo non dominamur fidei vestrae, si quia fide statis . AEquales enim vobis sumus, ubi vos,, stare cognoscimus. Quasi praelatum se fratribus esse ne, sciebat, quum diceret 3 : Facti sumus parυuli in medio

i Lib. I 8. cap. I. g. 6. et II. corint. cap. I. v. ulti 3 I. Thessalon. cap. I. V.7. II. Corint. cap.4. v. s.

463쪽

qsa DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAD vestrum, S : Nos autem smos vesbos per Iesum Chrisum. ,, Sed quum culpam, quae corrigi debuisset, invenit, illuti co magistrum se esse recoluit dicens i : Quid vultis in

is virga veniam ad vos Quod Auctores Hexaptorum ex eo nobis opponunt ,

quod in judicio incestuosi Corinthii servatum fuit, opposuit

etiam Blondellus in citata Dissertatione, ut regimen Ecclesiae Democraticum csse evincereti verum tum iste, tum ibli facile refelluntur, si ad ea advertamus, quae Sanctus Ap stolus v.3. cap. . epist. r. ad. Corinthios habet, antequam de

judicio ferendo a Corinthiis loquatur: Ego quidem imis quit absens corpore, praesens autem spiritu , jam judim cavi, ut praesens, eum, qui sic operatus est M. Iudicium ergo suum Paulus tulit, quod Corinthii sequerentur , an tequam ipsi quidquam de fratre suo incestuoso decernerent. -- Quum dicit: ait S. Thomas lecti r. in cap. I. epist. adis Corinth. Ego qu dem absens corpore ... jam judicavi, sup ,, plet eorum negligentiam, sententiam proferens contraia is peccatorem μ . Idem habet S. Ioannes Chrysostomus H,

LIS. in cap. I. epist. I. ad Corinthios num. 2. H. Vide an,

is iniun: ait ne sinit quidem expectare adventum suum, es ut ipse ligetur, sed tamquam pestem aliquam expulsurus, si priusquam diffundatur in reliquum corpus, illam detin is re properat, ideoque adjicit: Iam judicavi, ut praesens. D Haec autem dicebat, non modo urgens illos ad sentenis tiam ferendam, neque sinens , ut aliud consilii capiant, is sed etiam terrens, ut qui sciret illa, quae ibi cssent fu-m tura . . . . Iam iudicavi , ut praesens. Non sinit eos aliud se quidpiain cogitarer nam sententiam tuli , ut praesens: se ne mihi moras, & procrastinationes dicas . Nihil eninia si aliud fieri oportet μ. Quod ergo a Corinthiis simul co gregatis faciendum erat, Paulus antea constituit, atque dein finivit: &magistri, iudicis, atque praepositi personam ges sit, sicut etiam constat ex illis loqvcndi rationibus , quiabus Corinthios in eodem capite affatur aὶ: Expurgat

464쪽

LIBER XX. CAPUT I. 6s 3 se vetus fermentum : scripsi vobis in epistola , ne commiis sceamini sornicariis : Nunc autem scripsi vobis , non comisse misceri M. S. VII. Auctores Hexaptorum, quod volunt, irrito sane coinatu auctoritate Sanctorum Patrum probare contendunt. Appellant ergo primo ad testimonium Tertulliani, quod ex Chariasio De Libertate Ecclesiae Gallicana lib. 9. cap. I. num. 7. citant, traditumque a Tertulliano Apologetici cap.3ς. affirmant, dum Pastores decernunt spirituales poenas, populum sedere cum eis, uti Cesem, & Approbatorem. Confugiunt ad Chrysostomum HomE. I . in I. epist. ad

Corinthios num. a. ita explicantem omnem eam rationem ., quam Paulus cum incestuoso Corinthio tenuit : Deinderi ne magna videretur esse auctoritas , neque arrogantius

se dictum esse censeretur, vide quomodo & ipsos Corinis thios judicii socios faciat. Nam quum dixisset judicavi,

is intulit eum, qui Ac operatus es. In nomine Domini , eomis gregatis vobis Oc. ... hoc est, ejus nomine vos congi

is gante, pro quo convenitis, & spiritu meo. Rursus tase ipsum cum illis constituit, ut quum judicaverint a quasi se ipso praesente, sic illum abscindant, & nemo ausit ipsumis venia dignuin habere . Hinc est, inquiunt Auctores H xvlorum , ut, auctore S. Ioanne Chrysostomo Homil. . in II. epist. ad Corinthios, S. Paulus se Corinthiorum socium faciat etiam in altero judicio incestuosi hominis , quo ille a poena absolutus fuit. Nam num. q. explicans illa verbaa Apostoli: Propter quod obsecro vos, ita habet : Non jat is imperat, sed obsecrat, non ut praeceptor, sed ut aequuis lis, atque illis in judiciaria sede constitutis , ipse patroes, ni loco, atque ordine sese collocavit . Ad S. Ambrosiuin provocant , qui lib. I. De Ossciis

cap. 29. num. I qa. ita habet: μ Ecclesia autem quaedatria is forma justitiae est. Commune jus omnium: in communeis orat, in commune operatur, in commune tentatur .

Etiam S. Augustinum in sui defensionem advocant. Pro se ergo stare S. Augustinum contendunt lib. . contra

epist.

465쪽

434 DE IURE . ET LEGUΜ DIs CIPLINA 'epis. Parmeniani num. I 3. ita inquientem: Quando Ita cu-ἡ jusque. crimen notum est, & omnibus exsecrabile appa- is rei, ut vel nullos prorsus, vel non tales habeat defeno fores, per quos posse schisma contingere : non dormiat M severitas disciplinae, in qua tanto est efficacior cmendatiose pravitatis, quanto diligentior conservatio charitatis . Tuncis autem hoc sine labe pacis, & charitatis, & sine laesioneis frumentorum fieri potest, quum congregationis Ecclesiaris multitudo ab eo crimine , quod anathematur, aliena est. ἡ Tunc enim adjuvat potius praepositum corripientem . , is quam criminosum resistentem: tunc se ab ejus conjun-ἡ ctione salubriter continet, ut nec cibum quisquam cumis eo sumat, nec rabie inimica, sed coercitione fraternata.

si Tunc etiam ille & timore percutitur, & pudore sanatur, is quum ab universa Ecclesia se anathematum videns , so- ω Ciain turbam, eum qua in delicto suo gaudeat, & bonis si insultet, non potest invenire . Num. r . Ad hoc enimis & ipse Apostolus ait: Si quis fater nominatur . In eois quippe quod ait: Si quis; nihil aliud videtur significare

se voluisse, nisi eum posse tali modo salubriter corrigi, qui se inter dissimiles peccat, id est, inter eos , quos peccatO-ἡ rum similium pestilentia non corrumpit. In eo vero quod se ait: Nominatur; hoc nimirum intelligi voluit parum esse, si ut sit quisque talis, nisi etiam nominetur, id est, famo- ,, sus appareat, ut possit omnibus dignissima Videri , quae se in eum fuerit anathematis prolata sententia. Ita enim &se salva pace corrigitur, & non intersectorie percutitur, sedis medicinaliter uritur . Propterea & de illo dixit , quem se tali medicina sanari volucrat: Satis huic es correptio, qua se sit a multis. Neque enim potest esse salubris a multis cor-- reptio, nisi quum ille corripitur, qui non habet sociam

se multitudinem. Quum vero idem morbus plurimos Occu , paverit, nihil aliud bonis restat, quam dolor, & gemia D tus . . . Si contagio peccandi multitudinem invaserit, D, A vinae disciplinae severa misericordia necessaria est: nam

h consilia separationis & inania sunt, & perniciosa, atque

466쪽

LIBER XX. CAPUT I.

si sacrilega; quia & impia , & superba fiunt, & plus peres turbant infirmos bonos, quam corrigant animosos malos. Ex his vero omnibus, quae Auctores Hexaptorum ex S. Amgustino in medium adducunt , illud inferunt , nihil minus agi, quam quod S. Augustinus praescripsit, quando in aliquem excommunicatio fertur sine consensione, saltem praesumpta cujusvis Ecclesiae singularis . Id autem hisce S. Au. gustini verbis ultimo confirmant: Ut possit omnibus di-ἡ gnissima videri, quae in eum fuerit anathematis prolata se sententia μ . Haec tamen neque in loco , quem ipsi cserant, neque in sequentibus leguntur. Innocentium I. epist. et s. ad Decentium Eugubinum Episcopum num. . i ita habentem pro se laudant: M P, fi cem igitur asseris ante confecta mysteria quosdam popies lis imperare, vel sibi inter se sacerdotcs tradere, quum M post omnia, quae aperire non debeo , pax sit necessario,, indicenda, per quam constet, populum ad Omnia, quaris in mysteriis aguntur, atque in Ecclesia celebrantur, prae-M buisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signac ἡ lo demonstrentur . Ad Scriptores recentiores deinde descendunt, & Be Iarminum , Adrianum Magontium, atque Estium pro se iam dant. Bellarminus inquiunt lib. 2. De Concit. Auctoritate cap. Ia. dum explicat illa verba Christi r Dic Ecclesiae ....

Et s Ecclesiam non audierit sit tibi , μω Bbnisus, ct publLeanus , dicit nomine Ecclesiae esse intelligendum aut Episcoepum, aut Fideles cum suo capite unitosi In quocumque

si Episcopatu ait Bellarminus) deferendi sunt peccatoresse ad Ecclesiam , & Episcopum hujus loci μ . Adrianus M,

gontius dum Exhori. 33. par. 3. Sacrorum Mositorum explicatilla verba Christi: Dis Ecclesia, observat a Christo praec pium fuisse, ut Ecclesiae diceretur , non vero Episcopis , aut Praelatis Ecclesiasticis, quamvis his praecipue dicendum esset, iisdemque praesentibus, Ecclesiae. Unde , ut qui reus est , multitudinis consensum reυereatur , idem Auctor arbia

i Iuxta editi eouctantii. Diuiti eo by Corale

467쪽

436 DE IURE, ET LEGUM DISCIPLINAtratur, Christum statuisse, ut Ecclesiae diceretur, atque iulud etiam tradit, peccatores obstinatos antiquis temporibus denuntiari consuevisse omnibus fidelibus cum suo pastor congregatis, Ibique, si impenitentes persistebant, omnium se consensu, & approbatione excommunicatos ab Episco

po. Estius in Comment. II. epist. ad Corinthios cap. a. V. 8.explicans illa verba: Obsecro vos, ut eonfirmetis in silum chmritatem, ita habet: φῆ Hortatur autem eos, & obsecrat, ut

se publico consensu , & decreto firmam ratamque faciantis suam erga eum charitatem, recipiendo videlicet eum ad se pacem Ecclesiae μὴ . Similiter in explicatione eorum: Cui aliquid donasis, O ego, inquit: εμ Ceteri vero fideles una se cum Praefectis condemnant, & solvunt consensu, deside- rio, commiseratione, & precibus μ. Tandem Conciliorum quoque auctoritate gloriantur, atque opponunt can. . Concilii Nicaeni I. esse constitutum, ut Concilia Provincialia inquirerent in excommunicationes lutas ab Episcopis, easque rescinderent, si injustis forent, si

autem justae, confirmarent. Et in IV. Lateranensi Concilio, uti habetur cap. Sacro De sententia excommunicationis decretum fuit, ne feratur sententia excommunicationis , si crumen certum manifestumque non fuerit. Ucrum enim vero Auctores Hexaplorum frustra omnino laborant, dum auctoritate Patrum suum errorem delam dere conantur. Singula expendamus. Sedere ergo populum

uti Testim, Approbatorem simul cum Pastoribus, quando isti deliquentibus poenas spirituales infligunt, neque a Te tulliano Apologetici cap. 3ς. traditum habemus, neque apud Chariasium in citato loco legimus. Tertullianus itaque postquam dixit, in congregationibus Christianorum illud quo. que suo tempore decerni consuevisse, ut punirentur, & a communicatione orationis, ct conυentus, ct omnis sancti commercii relegarentur, qui deliquissent, ita habet: - Prassidentis probati quiquc seniores honorem istum non pretio, sedis testimonio adepti. Neque enim pretio ulla res Dei conis, stat Licet autem hoc loci Tertullianus quomodo, aut qua

468쪽

L1BER XY. CAPUT I. 4s7 qua ratione seniores praesiderent, & populus huiusmodi judiciis adesset, non innuerit; nunquam tamen dixit , sicuti Auctores Hexaptorum confingunt, populi testimonio probari ea, quae a senioribus decernerentur. Alibi tamen jus p.

storum non pendere ab approbatione populi distincte explicavit. Lib. De Baptismate cap. II. Dandi quidem inquit se habet ius summus sacerdos , qui est Episcopus , dehincis presbyteri, & diaconi , non tamen sine Episcopi auct is ritate M . Lib. De Iejuniis cap. I 3. Bene autem quod &- Episcopi universae plebi mandare jejunia assolent μ. Libro De Pudicitia cap.r8. Quod si clementia Dei ignorantibus se adhuc, di infidelibus competit, utique & poenitentia ades se clementiam invitat, salva illa poenitentiae specie post si fidem, quae aut levioribus delictis veniam ab Episcopo, se aut majoribus, & irremissibilibus a solo Deo habet ς . Hic uti Montanista loquitur ; tamen potestatem dandi veniam Episcopis simpliciter tribuit. In judicio incestuosi Corinthii S. Paulum partes illius egisse, qui cum auctoritate praeest aliis , S. Ioannem Chrysostomum putasse, jam ostendimus I . Quae autem ex eo. dem S. Doctore Adversarii nostri in medium adducunt, id unum probant, voluisse quidem S. Paulum, ut & ipsi C rinthii de crimine sui concivis judicium ferrent, non tamen juxta propriam, sed juxta eam sententiam , quam ipse

licet absens corpore, prius tulerat.

Quo autem sensu S. Ioannes Chrysostomus Homilia . in II. cpistolam ad Corinthios num. . dixerit: Non jam imperat Oc. perspicuum est cx his , quae statim superaddit iis Quoniam enim id, quod in animo habebat, confecerat, is prae gaudio jam modum in supplicando excedit . . . Perse haec autem verba: Ad omnia , rursus eos laudat, pristiis nam eorum Obedientiam commemorans, atque in medium

,, adducens et Cui autem aliquid donasis, ct ego. Vides quois pacto rursus posteriores sibi tribuit, illos videlicet duces, is atque auspices , se vero comitem dumtaxat ostendens.

469쪽

q18 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINAn Sic nimiruin exacerbatus animus mitigatur : sic durus, is & pertinax emollitur. Postea ne supinos eos reddat, utae, penes quos negotii summa sit, & ne illum missum faciant, se ad hoc ipsos impellit, dum ait, se quoque illi condonasse Illud tandem monet S. Ioannes Chrysostomus, Apostolum in utraque epistola ad Corinthios , simul eis concedere , at que adimere potestatem: Ut illinc quidem eos mitiget,

se atque emolliat , hinc autem eorum arrogantiam ampum tet .

S. Ambrosius lib. I. O ciorum cap. a . num. r a. de fide disserit, eamque Omnibus communem esse afirmat , quia fides omnium est Christus t Fides enim omnium inquit esCMisus. Fidei autem ratio si habeatur , jus ad eam commune est omnibus, neque unus supra alterum praecellit. Fundamentum ergo fidei esse justitiam primo loco constituit S. Ambrosius t fidem deinde omnibus communem esse 'sta stuit, atque ultimo ita recte habet: Ecclesia autem qua es dam forma justitiae est. Commune jus omnium, in comis mune orat , in commune tentatur , in commune opera

se tur . Nihil sane hic occurrit, quod menti Adversari rum consorme sit. S. Augustinus lib. 3. Cori. Disolam Parmeniani n. I 3. illud Apostoli I. Corinth. cap. tr. , quo Corinthiis praecipit, 'ne commiscerentur cum fornicariis hujus mundi, explica dum sibi proponit, atque constituit, quandonam poena ana thematis in aliquem ferenda st In hac inquit velutis angustia quaestionis non aliquid novum, aut insolitum is dicam, sed quod sanitas observat Ecclesiae, ut quum qui Gis que fratrum, id est, Christianorum intus in Ecclesiae s se cietate constitutorum, in aliquo tali peccato fuerit d is prehensus , ut anathemate dignus habeatur ; fiat hoc, si ubi perieulum schismatis nullum est, atque id cum ea

se dilectione , de qua ipse alibi praecipit dicens i): ut inbis inicum eum non existimetis, sed corripite ut fratrem ris non cnim ad eradicandum, sed ad corrigendum. Quod

is si se

470쪽

LIRER XT CAPUT I. 4 sis si se non agnoverit , neque poenitudo correxerit, ipsis is foras exiet, & per propriam voluntatem ab Ecclesiae comis fi munione dirimetur. Nam & ipse Dominus servis volen-- tibus zizania colligere dixit i) : ne forte quum vultis col-- ligere Eietania, eradicetis simul & triticum. Ubi satis oste imis dit, quum metus iste non subest , sed omnino de fruis mentorum certa stabilitate certa securitas manet, id est,ri quando ita cujusque crimen notum est &c. Tunc ergo

peccantem publico judicio ab Ecclesia abscindi debero, S. Augustinus assirmat, quando nullum periculum schismatis inde timeatur, quia hoc fit sine laesione frumentorum, quum

Ecclesiae multitudo a crimine peccantis aliena sit. O a m vel potius praepositum eo'Ipientem, quam criminosum resiNentem. Augustini ergo ratio omnino diversa ab ea est, quam Auctores Hexaptorum illi assingunt. Id enim tantum vult Saninctus Augustinus, ut diligenter praecaveatur, ne dum aliquis anathemate punitur , schismatis occasio praebeatur : quae sone praebetur , dum multi sunt involuti eo crimine , quod anathemate plectitur: non praebetur autem, quando unus, aut alter involutus est, quia tunc iste & timore per titur,& pudore sanatur, quum ab unisersa Ecclesia se anathematum videat, quatenus Fideles alumni potius praepositum corripientem, quam criminosum resistentem. Quod autem numero superiori, & etiam in sequenti r urget S. Augustinus , hoc est, poenam anathcmatis in eum tantum infligi vult , qui in suo crimine non habet foriam multitudinem, ne ulla detur occasio separationis. Miseriisse corditer igitur num. I s. superaddit corripiat homo quod se potest, patienter ferat, & dilectione gemat, atque lugeat, si donec ille de se superemendet, & corrigat, atque usque

se ad messem differat eradicare Zizania, & paleam ventilare Ceterum non esse populi, quemadmodum vellent auctores Hexaptorum, sua auctoritate probare, atque confirmare sententias censurarum , quae ab Ecclesiae praesidibus Iatae fuerint,

S. Augustinus in pluribus locis evidenter adstruxit. Quae ha-

SEARCH

MENU NAVIGATION