Fr. Thomae Mariae Cerboni ordinis praedicatorum ... De jure, et legum disciplina tomus primus quartus, et ultimus

발행: 1777년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

go DE IURE, ET LEGUM DI sc IPLINA quidem intelligentiar Iocum , quis non videat In genuIna autem epistola ad Philadelph. num. s. S. Martyr affirmat, se confugere Ad Evangelium , tamquam ad carnem Christi, se & ad Apostolos, Veluti ad Ecclesiae Presbyterium M . Apostolos autem Ecclesiae Presbyterium fuisse , & Monarchicorum nemo negat, & illud quoque inde colligitur, huius Presbyterii aliquod supremum Caput extitisse, quod ci praesideret,

ne esset corpus sine capite . Ad adstruendam autem veritatem sacrarum Traditionum citatus Irenaei locus quam maxime facit , nihil autem ad comprobandum Apostolos quoad omnia aequales fuisse . Nam eo tantum suadetur, omnes Apostolos cognitionem habuisse reconditorum mysteriorum, quae seorsim, O latenter ab reliquis perfectos docebant. Hoc autem quis negat 8 Nonne omnes Ap stoli divinitus instructi fuerunt , & Spiritum Sanctum accepere Nonne multa sola voce tradiderunt , quae ad nos pervenisse testamur, dum sacras Traditiones tuemur Quid Τ Non

ne Irenaeus in eodem capite num. a. tam evidens testimoni uinde Romanae Ecclesiae Primatu perhibet, ut nihil supra deiderari possit Ad hanc enim Ecclesam ita de Romana hom bet cap. 3. num. I. propter potiorem principalitatem ne . si cesse est omnem Ecclesiam convenire , hoc est, eos, qui si sunt undique Fideles , in qua semper ab his , qui sunt uim is dique, conservata est ea, quae est ab Apostolis traditio M. Sequendam autem non esse doctrinam Apostolorum, anisne Monarchici fortasse tuentur vel si doctrinam Apostolorum sequamur, de Petri Primatu actum ne est ' Haec tamen dici deberent, ut quae Adversarius ex Tertulliano profert, haberent eam vim, quam ipse vellet. Ceterum Tertullianus Petrum esse illam petram, supra quam Christus Ecclesiam aedificandam promisit, non in uno, sed in pluribus locis adeo pedispicue docuit, ut nihil supra desiderari posse videatur. - La. si tuit aliquid Petrum inquit de Praescriptione Haereticorum is cap. za. aedificandae Ecclesiae petram dictum , claves regniis Coelorum consequutum , & solvendi , & alligandi in Coe

492쪽

se sis , & In terris potestatem Idem tradit de Monetamia cap. 8., & in lib. de Pudicitia cap. I. S. VI. S. Cyprianum consentire Aristocraticis nemo unis quam dixerit. Hisce ergo , quae habet S. Martyr In lib. de unitate E elesiae suam sententiam adstruere Adverserius noster contem dit 1ὶ . M Loquitur Dominus ad Petrum inquit S. Martyr eis Et cgo dico tibi, ait, quia tu es Petrus , & super istam is petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae inferorum nonis vincent eam. Et tibi dabo claves regni Coelorum , & quae is ligaveris super terram , erunt ligata & in coelis : & qum ,, cumque solveris super terram, erunt soluta & in coelis. Et is iterum eidem post resurrectionem suam dicit: Pasce oves is meas. Et quamvis Apostolis omnibus aequalem potestatem is tribuat, & dicat: Sicut misit me Pater , & ego mitto vos ris accipite Spiritum Sanctum: si cui remiseritis peccata, re-

si mittentur illi, & si cui retinueritis, tenebunturi tamen ut se unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno

se incipientem sua auctoritate disposuit . Hoc erant utique Aeceteri Apostoli, quod fuit Petrus , pari consortio praediti, ἡ & honoris , &potestatis, sed exordium ab unitate proficiari scitur, ut Ecclesia una mostretur . Ex quibus Adversarius ita argumentatur : Si enim volumus utrumque dici a CP se priano, & Apostolos omnes omnino pares fuisse Petro ilia is honore, & potestate, & Petrum unum fuisse, qui potestateis in Ecclesia, uti supremus reliquis omnibus antecelleret, is certe contrariae erunt duae propositiones, immo & contradi- ω ctoriae. Nam si omnes potestate aequalest ergo Petrus no

is est potestate supremus; & ita Cyprianus affirmabit, Petrum se esse supremum in potestate , & negabit esse supremum iliari cadem, dum Omnes asserit esse pares. Eos porro esse omnesse pares, apertissime, & conceptissimis verbis affirmat: Petrum is autem habere superioritatem neque dicit, neque innuit, is nequc docerc poterat, si sibi constare volebat . Deinde ista quoque alia urget: I. Haec verba et Primatus

ci Lib. I. De Upub. Ecclesiast. cap. 7. num. IS. &seq.

493쪽

48a DE IURE, ET LEGUΜ DISCIPLINA Petro datur, intrusa a Pamelio fuisse ob nimiam fidem , quam Aldo Grammatico habuit: Cathedra quoque nomen superaruditum dicit. a. Affirmat, Apostolos pares in auctoritate cum Petro non eo sensu a Cypriano dici, ut pares sint in ordine ad

Eeclesiam, O alios Fideles , sed si eo arentur inter se, quia a S. Cypriano comparatio instituitur Inter Apostolos, ct Petrum, in ister Apostolos inter se . Unde animadvertit, quod CO is sortium significat communionem potestatis inter ipsos pote se statem habentes . 3. Ideo Christum secundum Cypriani

sententiam uni tantum Petro loquutum fuisse affirmat, quam do de conferendo Ecclesiae regimine agebatur, ut unitatem manifestaret, indeque Cyprianum dixisse animadvertit : Un, is talis ejusdem Originem ab uno incipientem Christus dispinis suit M. Ex quibus ita concludit: In toto enim mundo uni

se ca sola Christi Ecclesia erat futura, & ab Apostolis in sol,

ω dum laborantibus erigenda. Hujus unitatis Ecclesiae mystem rium in eo latebat, quod Dominus cum uno Apostolo loqui- ω tur μ. Hiric unum Petrum, & non alios pro typo, ct m eris aenitatis Ecelesiae in exordio tractationis a Christo assumptum dicit.

ἡ Atque haec inquit fuit praerogativa magna Petri, sed pervse sonalis 3 nullusque ei Primatus hinc stabilitus fuit, nisi cu-

,, jusdam dignitatis , excellentiae, honoris , & bonae existima ,, tionis r quod totum fuit personale μ. 4. Ad unitatem Ecclesar esse quoque referendum dicit, quod de unitate Cathedrae affirmavit S. Cyprianus, quemadmodum in nonnullis Codic, bus legitur, non vero ad Romanam Cathedram, idque ex Cypriano manifestum esse contendit I . s. Docet, S.Cyprianum etiam in epistola ad Iubajanum Σὶ unicae Cathedrae ninmine intelligere unicam in suidum totius uniυersalis Ecclesia ponsalem. Adversarii nostri ratiocinationem primo expendamus,

deinde de vera sententia S. Cypriani dicemus. Quia ergo, ipso sentiente, S. Cyprianus sibi contradiceret, si simul posuisset, & omnes Apostolos potesate aequales, & Petrum esse supremum in potesate, quum tunc Petrus simul esset, & non esset

494쪽

LIBER XY. CADIT II. 483set in potesate supremus, nullam in Petro superAHtatem supraeoeeteros a S. Cypriano admissam fuisse colligit. At cadem ratione Catholici ita contra eum agere possent: Cyprianus sibi contradieeret, si Petrum in potestate supremum , & Apost los potestate aequales simul faceret, quia Apostoli tunc essent

aequales, & non aequales et ne ergo S. Cyprianum contradiactione implicatum dicamus, assirmandum est Apostolos non fuisse in potestate aequales . Quid ad haec Adversarius lemtissime, inquit, & conceptissimis verbis S. Cyprianus afirmat,

omnes Apostolos esse pares ; Petrum autem habere superioris tem neque innuit, neque dicit, neque docere poterat, s Bieon. sare volebat. Ita ne vero 8 Super unum, hoe est, super Potrum Ecclesiain fundatam S. Cyprianus prosecto dicit , a que ita dicit, ut id ex Sacris Litteris certismum esse praeis supponat . Quoad hoc ergo Petrum a ceteris aliis Apostolis secernit, singulariterque illi tribuit esse Ecclesiae, & quidem

universe, atque generatim acceptae fundamentum . Esse autem singulariter totius Ecclesiae fundamentum, anne sing larem dignitatem , potestatem , atque praefecturam seeum

non importat 8 Hoc ergo etiam loci, quem Adversarius pro se in medium adducit , S. Cyprianus tradit, S. Petrum habuisse superioritatem. Verum & alibi quoque rem eamdem s. Cyprianus tostatam facit . Epistola s s. ad Cornelium de Fortunato, &Felicissimo, aliisque Africae Schismaticis, & Haereticis, qui ut Summum Pontificem fallerent, Romam se contulerant, ita habet : Post ista adhuc insuper Pseudo - Episcopo sibi abis haereticis coqstituto, navigare audent, & ad Petri Cat is dram , atque ad Ecclesiam principalem , unde unitas S is cerdotalis exorta est, a schismaticis , & profanis litterasis ferre, nec cogitare eos esse Romanos , quorum fides, Apolis stolo praedicante , laudata est . Epistola 67. ad Steph, num fatetur Romanum Pontificem Episcoporum supremum judicem esse , atque pertinere ad eum errantes Episcopos ad

rectam fidem revocare, in errore autem contumaces exauctorare . Ita ergo in ea habet de Marciano Episcopo Aret,

Pp p a tensi,

495쪽

48 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA tensi, qui Novatiano consenserat : Quapropter tacere te se oportet plenissiinas litteras ad Coepiscopos nostros in Galfi liis constitutos , ne ultra Marcianum pervicacem , & super-ἡ bum , & Divinae pietatis , ac fraternae salutis inimicum couis legio nostro insultare patiantur Dirigantur in Provim se clam , & ad plebem Arelate consistentem a te litterae, quies bus, abstento Marciano, alius in locum ejus substituatur U. Quemadmodum autem Petrus de Marca recte monet de cim cordia Sacerdotii, ct Imperii cap. Io. g. 8.. Nulla industri νω Novatores hoc testimonium Cypriani elevare possunt. Fut, si lis est enim illa responsio, non deponi a Stephano Marci is num, sed deponendum declarari . Quin immo conceptis is verbis Cyprianus exigit a Stephano, ut suis litteris Marci

is num damnet, atque adeo alium substituendum decernat .

Epistola 7 r. ad Quintum i postquam tradit Petrum , & 'Amum electum a Christo fuisse, & super eum Christum aedificasse suam Ecclesiam, animadvertit Petrum , quando a Paulo reprehenses fuit, insolenter, aut arroganter sibi aliquid nos assumpsisse, Ut diceret se Primatum tenere, & obtempera- ω ri a novellis, & posteris sibi potius oportere sed admisisse consilium veritatis . Primatum ergo in S. Petro Cyprianus agnovit, & quidem auctoritatis , & jurisdictionis , propter quod novelli, & posteri illi obtemperare deberent a tamen im de Petrum aliquid insolenter, aut arroganter sibi non assumpsisse idem Cyprianus animadvertit, sed consilium veritatis admisisse , & rationi legitimae , quam Paulus vindicabat, &cile consensisse . Quia vero Marthaei cap. 3. v. I 8. & seqq. te gimus Petrum , & Andream simul a Iesu Christo vocatos fuisse , simulque etiam eos vocationi Christi obtemperasse; ideo dicendum est, putasse Cyprianum, Petrum esse omnium Ap stolorum Primum, non quia omnium primus vocatus a Christo fuerit, sed quia eum Christus ceteris praefecit. Ex hisce vero, quod secundo loco praestandum promissimus, ita perficimus . Dubitari non potest , quin ille Summum Pontificem in dignitate, auctoritate, atque potestate ce teris 1 Vide locum ejus s. q. hujus cap. Diuitiaco by Cooste

496쪽

LIBER XX. CAPUT II. steris Apostolis praetulerit , qui statuit super unum Petrum E

clesiam universe, & generatim acceptam aedificatam esse; qui affirmat, a Petri Cathedra , & Ecclesia priscipali unitatem S cerdotalem exortam esse ; qui docet Romanum Pontificem

Episcoporum supremum judicem esse a qui tradit Petrum omnium Primum , & quidem habita ratione dignitatis, & a ctoritatis , a Iesu Christo electum , atque in eo hujusmodi Priamatum fuisse , propter quem alii Apostoli illi obtemperare deberent : at haec omnia a S. Cypriano tradita accepimus , si cuti constat ex iis locis, quae modo in medium protulimus, ut alia omittamus, quae proferre possemus et nullus ergo superest dubitandi locus, quin S. Cyprianus Summum Pontificem in dignitate , auctoritate, atque potestate ceteris Apostolis praetulerit .

Ei loco, quem de Unitate Ecelesia Adversarius citat, post illa verba r Exordium ab unitate proficiscitur , haec alia superas dita fuisse : Et Primatus Petro datur; sicut post alia haec: ut una risi Ecelesia , ista superadjecta r Et Cathedra una, sunt qui cum Adversario nostro sentiant 1 . Verum ex vetustate Cindicum statuendum est , quaenam sit libri alicujus vera lectio, quemadmodum Mamachius monuit a . Quae autem de Priamatu apud S. Cyprianum in pluribus sane Codicibus leguntur 3 a Pelagio II. laudata fuisse novimus. epist. 7 . ad Episcopos Istriae. Eos autem Codices, in quibus verba illaiar Primatus Petro datur, non leguntur, esse eo, aut illis , ant, quiores , quo, vel quibus Pelagius secuto 6. usus fuit, crediabile non est . Sed fac , verba illa : Primatus Petro datur , superaddita fuerint, anne quod significatur voce Primatus iis omnibus in locis S. Cyprianus distincte non expressit, de qui bus mentionem modo fecimus 3 anne in hoc eodem libro . Unitate Ecclesiae paulo post ea, quae Adversarius in medium ascit, ita Cyprianus non habet 8 μ Qui Ecclesiae renititur , &is resistit, qui Cathedram Petri super quem fundata est Eccle

'ian. lib. q. par. a. cap. I. s. 3. num. I. Adnot. 3. 3 Mamachias

497쪽

486 DE IURE ἰ ET LEGUM DIs CIPLINA- sia , deserit, in Ecclesia se esse eonfidit Et quidem illati quoque verba: qui Cathedram Petri, Iuper quem fundata es clesia, non minus apud Pelagium in citata epistola leguntur, quam in pluribus antiquioribus Codicibus et . Nonne CP prianus de visibili Ecclesia sermonem deinde habens, ac proapterea etiam de ejus visibili capite, ducta similitudine a lum,ne , a robure, a sonte, quae in se sunt quid unum, quamvis radii, rami, & rivi sint plures, Ecclesiae unum Caput esse pronuntiat ' Quod ergo voce Primatus significatur, in hoc e dem libro de Unitate Ecclesiae ulla sine ambiguitate S. Cyprianus expressit. Epistola autem o. de Cathedra ita habet: - Deusis unus est, & Christus unus, & Cathedra una supra petramis vel supra Petrum iuxta Manutiuin Domini voce funda- ω ta μ . Epistola 7 s. inde contra Stephanum, quamvis immerito sane, & propter errorem, in quo versabatur, irascitur, quia nullo adversus haereticos Zelo excitaretur, quamvis peν successionem Cathedram Petri habere se praedicaret. Ex silentio erugo illarum vocum Primatus , & Cathedra , quod in nonnullis Codicibus occurrit in libro Cypriani de Unitate Ecclesiae, nihil sane Adversarius contra nos evincit. A Cypriano autem institui comparationem inter Petrum , O A solos, atque inter Apsolos inter se , illi damus: verum quod ipse vellet inde non consequitur . Si enim Cypriani locus de Unitate Ecclesia legatur , etiam prout ab eo in m dium adducitur , dum Cyprianus illud prius facit , in seso Petro unitatis fundamentum , & exordium ponit , atquO

antea commemorat, quae ei singulariter, non vero ceteris

Apostolis, dicta fuisse legimus : dum vero alterum praestat ;omnes Apostolos facit aequales, eorumque mentionem habet, quae Christus aeque dixit omnibus Apostolis. Quando autem Christus de supremo Ecclesiae regimine egit, non ea solum de causa, quemadmodum Adversarius

vellet , cum uno tantum Petro loquutus fuit , ut in eo uno mysterium unitatis repraesentaretur, sed etiam ut unus Petrus , & quidem etiam juxta Cypriani sententiam, esset fum

498쪽

damentum , & exordium hujusmodi unitatis , ac propterea quia erat exordium , & fundamentum unitatis, in se repraesenataret mysterium illius . Blud enim ad istud praesupponitur, non vero istud ad illud. Falsum autem esse, quod de unitate Cathedrae Cyprianus tradit, ad unitatem Ecclesiae referendum esse , non vero ad unitatem Romanae Cathedrae, ex ea quoque epistola constat, de qua Adversarius mentionem facit . Nam epistola o. , uti supra commemoravimus, haec habet S. Martyr r Deus unusti est, & Christus unus , & una Ecclesia, & Cathedra una s is per petram vel super Petrum juxta Manutium Dominim voce landata μ . Dum vero Ecclesia dicitur una , ad Ecclesiam totam riquanta est , unitatem reserri oportere , nos quoque conc dimus , immo sentiendum esse statuimus: at unde haec unitas

habetur ex Cypriani sententia in epistola 73. ad sub anum ,, Nam inquit ipse Petro primum Dominus , super quem

se aedificavit Ecclesiam, & unde unitatis originem instituit, ἡ & ostendit, potestatem istam dedit, ut id solveretur triari coelis, quod ipse solvisset in terra . A Petro ergo, qui est caput Ecclesiae, suam haec unitas originem habet juxta , Cypriani sententiam. Hinc vero est, ut in eadem epistola Ecclesiae , & capi sis unitatem simul conjungat inquiens ris Quo venturus est, qui sitit, utrumne ad haereticos, ubiis fons , & fluvius aquae vitalis omnino non est, an ad Eccleati tam , quae una est, & super unum, qui & claves ejus acce-- pit, Domini voce fundata est ' Trahere ergo Cyprianum in suum sensum irrito conatu, utpote contra evidentem v ritatem , Adversarius noster laborat. Elud quoque opponit in citato lib. I. cap. 3. num. 8.Cypriani dictum, hoc est , quod de aequalitate Apostolorum Cyprianus assirmavit, usurpatum ab Ana leto fuisse , seu ab alio auctore illarum epistolarum , quae Anacleto tribuuntur, in epistola a. , & habetur Disinc'. ar. cap. In μυο . Ejusdem Capitis num. I s. etiam Victorem S. Cypriani discipulum , &successorem, ejusdem, ac Cyprianum , juxta suam salsam

inter

499쪽

88 DE IustE, ET LEGUM DIs CIPLINA interpretationem , sententiae auctorem facit, atque pIur ex Victore refert, quae, uti ipse habet, apud Baronium Ieguntur tom. 8. Annalium Ecclesias. an. 646. num. 2 a.

At vero non est, cur de Anacleti sententia laboremus rnam nihil tale ab Anacleto scriptum revera fuisse, etiam A, versarius noster fatetur . Deinde dii um Cypriani eo sensu, quod illud idem Cyprianus protulit, usurpatuin fuisse dicere possumus, immo & debemus, ab auctore epistolarum , quae Anacleto tribuuntur . Quo autem sensu Apostolos fuisse inter se aequales, Cyprianus dixerit, satis, ut arbitror, a nobis jam explicatum est. Disina. autem a I. cap. In μvo, ante quam quidquam de Apostolorum aequalitate dicatur , haec habentur , quae ostendunt, Petrum praefuisse ceteris r In N vo Testamento post Christum Dominum a Petro Sacerdot is lis coepit ordo: quia ipsi primo Pontificatus in Ecclesia Chrbis sti datus est, Domino dicente ad eum: Cu es Petrus die. Victor autem Cypriani successor ita in ea epistola habet, quam ad Theodorum scripsit t : Vestrae Beatissimae frateris nitatis apud Deum acceptabilia opera, & conversatio gi se riosa pene toto mundo sunt manifesta. Praedicationibus igiis tur Apostolicis , & doctrinis dum verae fidei cultura unive

is se repleta sit terra, per Divinorum tamen eruditionem et D quiorum , vestra instruente admonitione exhortatoria , Ω-

is peraedificatur orthodoxa Christi Ecclesia, Apostolica instiis tutione fundata , & a fidelibus Patribus firmissime robor is ra. Ad quam omnes Apostoli pari honoris, & potestatisse consortio praediti, populorum agmina convertentes, Pleia, ἡ & sancte de tenebris ad lumen, de lapsu ad veram fidem ...is monitis perduxerunt M. Horum exempla sequi Theodorum

Victor deinde dicit, ejusque, postquain suae fidei rationem

eidem exposuit, esse affirmat illis omnibus eanonice obviam ire, quae verae fidei adversantur : Vestrum est , inquit is frater charissime , canonica discretione sollicita contrariisse Catholicae fidei obviare, nec permittere noviter dici, quod is Patrum Venerabilium auctoritas omnino non censuit . Apon

1 Apud Baronium an. 646. num. II.

500쪽

LIBER XX. C APUT II. 48 Apostolos itaque omnes in Evangelicae promulgatIone legis

Victor facit aequales t in quo sane nemo Catholicorum Adve sario nostro repugnaverit : exempla Apostolorum sequi Theo, dorum , deinde traditi quo certe commendat probitatem illius , auctoritatem vero nullo modo deprimit: tandem ejus esse affirmat, eanonica discretione sollicite contrariis Catholisae si dei obinare . Hoc vero dum facit, illius supremae potestatis in universam Ecclesiam apertum , atque eVidens testimonium reddit. Nam supremi tantum Capitis est, canonica discreti ne sese opponere omnibus erroribus, qui ubique locorum in Ecclesia nascuntur. g. VII. Auctoritate Synodi V. Scumenicae, & SS. Hie ronymi, & Augustini suuin errorem confirmare Adversarius noster frustra conatur. Ex Collatione g. Synodi cicumenicae illud opponit i , Patres in memoriam Uigilii revocasse exemplum inpostol rum , qui, licet Spiritus Sancti gratia repleti essent, & coninsultatione non indigerent ad ea, quae agenda forent; tamen una simul convenerunt, ut gentes ad observationem legalium cogendas non esse statuerent a . Verum ex hoc non quod vult Adversarius colligitur, sed illud tantum, instit tioni Apostolorum conforme esse , ut una simul cum supremo capite Ecclesiae Praesules conveniant ad judicium de iis ferendum , quae spectant ad Ecclesiam . Hoc tamen dum fit, supremum Ecclesiae caput praeesse ceteris , atque ipsum sua auctoritate confirmare, quod communi consensione st tutum fuerit, ut ab hoc cicumenico Concilio non reced, mus , ex epistola decretali Vigilii pro confirmatione V. Syno-

nodi constat 3 .

Haec, quae habet Hieronymus epistola s ς. ad Marcellam iuxta editionem Uallarsii, alias I 8., num. F., dum re spondet ad eam quaerentem , utrum Christus alibi fuerit , dum hic in terris cum Apostolis conversaretur, Adversarius

i Lib. r. cap. 3. num 8. Q Vide tom. 6. Concit. edit. Venet. colum. 199. 3 Vide Differt. Petri de Marca , quae habetur etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION