장음표시 사용
501쪽
qςo DE IURE, ET LEGUM DIICIPLINA nobis opponit 1ὶ: μ Erat igitur uno eodemque tempore &ω cum Apostolis quadraginta diebus , & cum Angelis , &ἡ in Patre , & in extremis maris finibus erat , in omnibus is locis versabatur: cum Thoma in India , cuin Petro Ro- ω mae, cum Paulo in Illyrico , cum Tito in Creta , cunia
is Andrca in Achaja , cum singulis Apostolis , & Apost is licis viris , in singulis cunctisque regionibus μ . Quis sane
id unquam negaverit ' Verum anne inde consequitur, unum
aliquem ceteris Apostolis non praefuisse g Sua gratia Deus adest in omnibus , qui super omnia ipsum diligunt : istos
Crgo omnes esse inter se potestate, atque auctoritate aequales dicendum esset, si Adversarii nostri ratiocinatio valer t. Quo certe constat, quam omnino futilis ea sit.
Auctoritati Hieronymi adhuc insistit a r haec ergo ex Hieronymi lib. r. AAersus I inianum num. 26. pro se inis medium adducit: At dicis super Petrum fundatur Eccle-
ω sa, licet id ipsum super omnes Apostolos fiat , & cunctiis claves regni coelorum accipiant , & aeque super eos E se clesiae fortitudo solidetur : tamen propterea inter duode- is ci in unus cligitur, ut, capite constituto , schismatis iobis latur occasio μ . Tanta tamen est Adversarius noster coe- citate involutus , ut in eo victoriam reponat , quo de suo Errore convincitur . Nam iuxta S. Hieronymum Petrus adtollendam occasionem schismatis caput Apostolorum constrututus fuit: ergo cum auctoritate supra ceteros fuit constitutus , alioquin frustra omnino id ei muneris demandatum fuisset, ut ea schismata tolleret, quae orirentur . Qui enim tollere ea schismata debet, quae inter aequales oriri possunt, aliqua super eos auctoritate oportet , ut praefulgeat . Petrum vero , ex eo quod caput omnium constitutus esset, alia quid singulare a Deo recepisse, quod ceteri Apostoli non .receperunt , etiam hoc loci S. Hieronymus affirmat . Pos, quam enim S. Ioannem ob virginitalcm quam maxime commendavit , eumque valde a Deo dilectum fuisse dixit ; t men ut non Ioannes , sed Petrus ad dignitalcm capitis Apostolo ιγ Lib. I. cap. 3. num. 3. o Cit. lib. &cap. num. s. Disili orale
502쪽
ORER XX. CAPUT α 4 2stolorum evectus fuerit, inde factum afirmavit, Ne adhue is adolescens , & pene puer progressie aetatis hominibus praeis
se ferretur M. Ex his vero constat, quam ulla sine ratione ex eodem
Hieronymi loco haec alia Adversarius urgeat: Petrus Ap si stolus est, & Joannes Apostolus r maritus, & virgo . Sed is Petrus Apostolus tantum : Ioannes & Apostolus , & Eva se gelista, & Propheta . Hic enim S. Hieronymus duo sin.
gularia dona Ioannis commemorat , ob nullum tamen e rum Ioannes ceteris Apostolis praelatus fuit, quemadmodum erat Petrus caput ceterorum constitutus ad tollendam occaasionem schismatis. Ista quoque alia ex eodem Hieronymi libro opponitris Ioannes , & Iacobus , qui plus ceteris petierunt , no is impetraverunt a & tamen non est dignitas eorum immiis nuta, quia reliquis Apostolis aequales fuerunt . Qua maxima diligentia potui legens lib. I. Hieronymi A ersus Ioυinianum juxta Vallarsii editionem, haec nunquam deprehendere potui ; verum quamvis ea apud Hieronymum vel in citato libro , vel in aliis ejusdem operibus legerentur, nihil sane referret. Nemo enim negat , Ioannem , & I cobum, ceterosque item Apostolos fuisse inter se dignitate, atque potestate aequales , si ipsius Apostolatus ratio habeatur . Quoad Apostolatum ergo Ioannes, & Iacobus ceteris Apostolis, Petro etiam non excepto, aequales perstiterant, quamvis assequuti non fuerint a Christo, quod petierunt. Praeclare autem , & valde acute ad haec Hieronymi verisba epistolae 16. ad Datnasum juxta editionem Vallarsii, alias 1 8. ἡ Idcirco obtcstor Beatitudinem tuam ut qui Apost se stolos honore sequeris , sequaris & merito μ , Adversarius animadvertit i) , a Hieronymo dictum et Apostolos honore δε- queris, non vero Petrum . Quid Τ Anne sortasse minastis Ap stolos honore non sequebatur, eX eo quod sicut Apostolorum praecipua cura fuit , ut Christiana fides ubique propagare tur i ita est etiam Romani Pontificis in rem eamdem dilia
503쪽
qa DE IURE, ΕΤ LEGUM DIs CIPLINA gentissime advigilare 8 Anne Damasus tum Apostolos, ipsius Apostolatus habita ratione , tum Petrum, habita ratione supremi Ecclesiae regiminis , merito, atque honore sequi non poterat ' Non enim implicat, ut quis quoad unam rem comparetur cum inferioribus , licet quoad alteram sit aequalis illi, qui iisdem inferioribus praeest . A Hieronymo ad Augustinum Adversarius appellat, atque haec ex Augustino in medium adducit . Libro De Agone Chrasiano num. 32. Non enim inquit Augustinus γω sine causa inter omnes Apostolos hujus Ecclesiae Cathois licae personam sustinet Petrus: huic enim Ecclesiae claves is regni coeqorum datae sunt , quum Petro datae sunt . Et fi quum ei dicitur, ad omnes dicitur: Amas me pasce oves
is meas μμ . De Baptismo contra Donatisas num. 22. Nar
se quod in typo unitatis Petro Dominus dedit potestatem, se ut id solveretur terris, quod ille solvisset manifestum se est , quod illa unitas etiam una columba perfecta sit dicta .
Aractatu so. in Ioannem num. 12. Unus malus Iudas fi corpus malorum significat e quomodo Petrus corpus b is norum , immo corpus Ecclesiae, sed in bonis . Nam , si se in Petro non esset Ecclesiae sacramentum r non ei dic is ret Dominus t Tibi dabo claves regni coelorum, ut quaeri solvuntur in terra, solvantur in coelo Petrus quanis do claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit μ . Serm. TO. num. I. , alias I 3. De Verbis Domini . -- Respondit Pe- se trus : Tu es Christus filius Dei vivi. Unus pro multis de/ω dit responsum, unitas in multis . . At vero Adversarius laterem lavat, dum suum errorem ex Augustino confirmare contendit . Non solum ergo citatis in locis, sed etiam in multis aliis Petrum Ecclesiae personam gessisse, & nomine Ecclesiae claves accepisse , atque claves in Ecclesia esse , S. Augustinus tradidit. Quid tamen hujusmodi loquendi rationibus significatum voluerit , non est, cur nunc expendamus, quum id pluribus jam persece rimus , quaeve mens non solum Augusti ni, sed aliorum P
trum fuerit, dum eamdem, ac Augustinus, loquendi ratio
504쪽
LIBER XX. CAPUT II. 493nem hac in re quandoque tenuerunt, satis copiose, ut arabitror , explicatum sit a nobis I , nihilque minus ex Augustino, & ex aliis Patribus colligi posse, quam quod Adversarius vellet, palam fecerimus. S. VIII. Eamdem tum Petri, tum ceterorum Apostol rum dignitatem , atque auctoritatem fuisse , Adversarius no ster falso deducit ex illis honoris titulis , quos Sancti Ptares Apostolis quandoque tribuerunt. . Quia ergo S. Hilarius in Psal. I 38. Ecclesiae oculos vocavit Apostolos . S. Ambrosius , seu alius quivis Auctur in Apocalypsim Primogenita gregis , S. Augustinus in Psal. I a. Arietes, duces ovium , praecipua membra potiris, ct congrega tores unius gregis , unam eamdemque omnium Apostolorum dignitatem , atque auctoritatem cile , Adversarius noster colis ligit a . Hoc idem inde etiam deducit , quia S. Augustinus lib. a. Contra a. epistolam Gaudentii cap. II. afirmat, Christum reliquisse Apostolos Ecclesiae suae Vicarios; atque in hunc Vicariatum consentit etiam S. Ambrosus in Psal. 38.,& S. Ioannos Chrγsostomus Homi. o. in a. epistolam ad Corinthios r immo hac de re perspicuum esse dicit ex verbis , quae in Praefatione Missae leguntur : Quos operis tui Vicarios se eidem contulisti praeesse Pastores M. Rem istam de hon ris titulis , quos Patres Apostolis sepe tribuerunt, pluribus in locis ad stomachum usque Adversarius noster refricat ,
indeque unam eamdemque omnium Apostolorum auctorit tem fuisse, praeter omnem rationem infert. At non est sane, cur nunc expendamus, utrum a P
tribus id de Apostolis traditum habeamus, quod ipse commemorat : nam dubitari non potest, quin alios quoque plures honoris titulos Sancti Patres Apostolis tribuerint , ex quibus dignitas istorum magis magisque perspicitur . Nanidi Principes , & Duces a Sanctis Patribus Apostoli vocati lae. Tunt , Columnae Ecclesiae , O Fundamenta, oculi Ecclesiae, O Oem si Chrsti, Lucernae Ecclesia, Lumen Mundi, Lampades, ct Lumina
505쪽
ες DE IURE, ET LEGΠM DISCIPLINA minaria , Patres , Doctorea, Gubernatores, Rectores , 'soresque primi, ut alios honoris titulos omittamus , quos Mamachius ex Sanctis Patribus magna cum eruditione pro suo more descripsit i . Quid ergo dicemus 8 Adversarium nostrutria ex hoc capite , quod ex auctoritate Patrum perspicuum esse dicit, evidenti contradictione implicari, hoc sane est, quod dicimus . Quandoquidem lib. I. De Ecclesias. Republ. cap. I. totus in eo est , ut evincat, Christum actu ipso esse Rectorem Ecclesiae etiam pos Ascensionem . In sui confirmationem erroris plura in hoc loco tum ex Apostolo Paulo, tum ex Sanctis Patribus depromit , quibus non sine evidenti falsitate concludit, Eecles e regimen omnino spirituale esse , illud non egere praesentia eorporati, sed in is gratia peragi , in Ecclesia nullum dari eaput, sed omnia esse membra . At vero totum hoc simul stare cum eo non potest, quod Apostoli sint
Ecclesiae oculi, Primogenita gregis , Arietes , Duces ovium , praecipua membra Rasoris , Congregatores unius gregis, Vicarii Vicariatumque gerentes . Repugnat enim Ecclesiae regimen
omnino spirituale esse, non egere praesentia corporali, sed influxu gratiar tantum peragi, in Ecclesia non dari aliquod caput & Apostolos fuisse Ecclesiae oculos , Primogenita gregis , Arietes, Duces ovium, Praecipua membra Pasoris , O Ecclesiae Vicarios . Dum ergo Adversarius ex auctoritate Patrum aequalitatem inter Apostolos adstruere conatur, turpi contra.
diitione sese implicatum ostendit. Sancti itaque Ecclesiae Patres tam praeclaris titulis honoris Apostolos aliquando insigniverunt , non quidem dum Apostolorum inter se , sed dum Apostolorum , & gregis comparationem fecere . Nam si gregis ratio habeatur, erant prinfecto Apostoli omnes Ecclesiae oculi , Duces ovium, praec,pua membra Pastoris , & Ecclesiae Vicarii r verum anne reis pugnat, ut inter eos, qui, inferiorum habita ratione, supremum gradum obtinent, sit unus, qui eisdem dignitate, atque auctoritate praesit , ac propterea supremum caput dici debeat, & revera sit 8 Hoc vero est , quod Patres volum
506쪽
LIBER XX. . CAPUT II. 49yrunt, constantissimeque tenuerunt , quorum multiplicia i ca alibi in medium producta sunt a nobis I . Hic ergo nonis nulla tantum ex Patribus delibabimus , quibus Petrus in dignitate, & auctoritate ceteris Apostolis praefertur. Nam Petrus Apostilorum Princeps , ct in Ecclesia primus Homil. 3.
De Paenitentia nutri. q. , Primus Apostolorum , cui totus terrarum orbis commissus Orat. 8. Adsersus Iudaeos num. 3. , & Orat. De Decem militum talentorum debitore num. 3. , Chori Ap solorum Princeps , os Discipulorum , ct colamna Ecclesiae a S. Ioanne Chry. stomo vocatus fuit . Petrum omnium so olorum primum se . I T. num. r. , alias Σ . De Sanctis, Apostolorum Primipatum tenentem ferm. 76. num. 3. alias I 3. De Verbis Domini, Primatu losolorum excellenti gratia praeminere lib. 2. Contra Donatisas num. a. dicit S. Augustinus . Apostolorum Caput Petrum Vocarunt optatus Mileuitanus lib. a. Adυersus Parmenianum cap. r. , & S. Hieronymus lib. I. Adversus Imini,
num num. 26. , Perfectiorum gubernatorem, quia cura etiam
Pastorum illi credita fuit, S. Ambrosius in Exposit. E Uel. fecundum Lucam lib. Io. num. r7s., Moseolorum Antesignavum S. Isidorus lib. 2. epist. 18., & Aposolici Chori Praesulem epist. I99. , Summum Apostolorum verticem Patres Synodi VI. inciepist. ad Agathonem. quae ejusdem Concilii Actione 18. l gitur . Aliis quoque' honoris titulis S. Petrum Patres prosequuti fuere, quibus eum supra ceteros Apostolos extulerunt , uti apud Mamachium Origis. ct Antiquit. Christian. lib. . cap. 3. legere est. S. IX. Unam tum Petri, tum Pauli dignitatem, auctoritatemque fuisse , Adversarius noster falso contendit. Chrysostomum ergo pro se primo loco citat , qui inia cap. 3. ad Galatas de ca officii ratione loquens, quam Paulus erga Petrum servavit, quando ad cum accessit, ita habctrsi Quid hoc animo possit esse modestius 8 Post tanta taliaqueis benefacta quum nihil opus haberet Petro, nec illius ege. se rei Voce , sed honore par esset illi i nihil enim hic dicam iis amplius 3 tamen ascendit velut ad majorem, & seniorem Chry-0 Vide lib. I 8. cap. I. Ec 1.
507쪽
ης 6 DE IURE, ET LEGUM DIs CIPLINA Chrysostomo consentire Ambrosium affrmat in libro et . De Spiritu Sancto ita loquentem r μ Vna gratia fulgebat in his, is quos Spiritus unus Hegerat: nec Paulus inferior Petro se quamvis ille Ecclesiae fundamentum, & hic sapiens archi-ἡ tectus , sciens vestigia credentium fundare populorum. se Nec Paulus indignus Apostolorum Collegio , cum primo se quoque facile conferendus , & nulli secundus M. Hisce duobus Patribus S. Leonem se . r. in Die Natali Petri,
Pauli consentire tradit , in quo S. Doctor de utroque ita loquitur : Quos gratia Dei in tantum apicem inter omnia is membra Ecclesiae provexit, ut eos in corpore , cui caput si est Christus , quasi geminum constitueret lumen oculo-
is rum . De quorum meritis, atque virtutibus, quae omnem
se superant loquendi facultatem, nihil diversum, nihil de-- bemus sentire discretum, quia illos & electio pares, &is labor similes , & finis fecit aequales μ . Lib. r. De Ecclesias. Republica cap. 3. num. I . Adversarius noster pro asstruenda aequali dignitate , & auctoritate Apostolorum Petri , & Pauli haec in medium adducit. In multis aliis quoque
locis rem eamdem ad nauseam usque repetit. Non est tamen , cur nos in iis omnibus referendis, adique confutandis diutius immoremur, quum nisi nostra nos
opinio fallit, ex iis, quae usque modo disseruimus i , de
suprema dignitate , atque auctoritate S. Petri nemini non perspectum esse debeat, atque illud etiam constat, aequali tatem inter Petrum, & ceteros Apostolos a Patribus admissam fuisse , non quidem habita ratione praefecturae super universam Ecclesiam , sed Apostolatus , eoru inque omnium , quae ex hujusmodi munere consequuntur . Nunc ergo de Chrysostomo videamus. Quae ergo loca ejus in superiori g. in . mcdium protulimus, in ea illum sententia fuisse, ut Petrum in dignitate, atque auctoritate ceteris Apostolis praelatum voluerit, nullum dubitandi locum relinquunt. Ut ergo nunc in ea ratione sistamus, quam Paulus erga Petrum servavit,
dum ad illum se contulit, dicimus Paulum ideo se conferre ad
i Pene toto lib. I 8. Diuili red by Corale
508쪽
LIRER XX. CAPUT II. qργ' ad Petrum statuisse, quia eum uti eaput sui, & eeterorum Apostolorum verebatur , Chrysostomum sensisse . Haec enim habet de Petro Ioquens Homil. 88. λ Ioannem num. I. , alias Homil. 87. Eximius erat inter Apostolos , os Discipulo is rum, & coetus illius caput. Ideo Paulum prae aliis huneis visurus venit μ . Homilia vero 3 s. in I. epistolam ad Corinthios num. S. afirmat , Paulum primas cedere Petro.
Apostolatus ergo honor illud sane fuit , in quo S. Ioannes Chrysostomus Paulum Petro coequavit. ob susceptos quo. que labores S. Paulus nemini Apostolorum , ne excepto quisdem Petro, secundus fuit, eorumque propterea S. Ioannes Chrysostomus habere rationem potuit, dum Paulum Petro
aequalem fecit. S. Ambrosius lib. a. De Disitu Sancto cap. I I 3. num. I 38. sapientis quidem architecti rationem Paulo , & Petro esse Ecclesiae fundamentum tribuit. Dum vero afirmat, Paulum eum primo conferendum , & nemini secundum esse , ad Apostolatum se respicere , constat ex ea comparatione, quam Pauli tum cum Primo, hoc est, cum Petro , tum cum c teris Apostolis instituit . Petrum autem Ecclesiae firmamen. tam a Christo positum fuisse Iib. q. De Fide cap. s. num. 6. tradit , & Enarrat. -in Psalm. 43. num. o. Ecclesiae Pr positum .
Sem. 8a. 1 illud quidem S. Leo Magnus habet, nuhil nos de duobus Apostolis Petri , & Pauli discretum sentire debere; verum id ita non affirmat, quasi una eademque tum Petri, tum Pauli dignitas, ataue majestas quoad omnia fuerit , sed quia utrorumque res praeclare gestae ad propagationem Christiani nominis aequali commendation ,& honore dignae sunt. Non solum enim multis aliis in I eis , sed etiam in hoc eodem sermone Principatum Ap stolici ordinis uni tantum Petro tribuit. Nam quum duo.
ἡ decim Apostoli, inquit accepta per Spiritum Saninum is omnium loquutione linguarum , imbuendum Evangeliori mundum, distributis sibi terrarum partibus , suscepissent,
509쪽
-98 DE IURIS, ET LEGUM DIs CIPLINA si Beatissimus Petrus Princeps Apostolici ordinis , ad arcemis Romani destinatur imperii, ut lux veritatis, quae in omnium ἡ gentium revelabatur salutem, efficacius se ab ipso capiis te per totum mundi corpus effunderct μ . Serm. 7 I. r inquit : In his diebus a per insuffationem Domini in-- funditur Apostolis omnibus Spiritus Sanctus, & B. Apo- is stolo Petro supra ceteros post regni claves ovilis Dominuri ci cura mandatur U. Alia nunc proferre loca S. Leonis in eamdem rem possemus a verum non est, cur in hoc diutius operam nostram impendamus , quum solus Adversarius noster Sancti Doctoris firmi ismam hac de re sententiam in dubium revocare potuerit, & quidem prout solet, ob unum,
aut alterum dc truncatum testimonium, nulla eorum habita ratione , quae praecedunt, aut sequuntur.
Citato libro, & capite num. a . idem Adversarius iuIud primo fatetur , aequalitati Apostolorum opponi haec, quae Ioguntur in epist. ir. S. Leonis ad Anastasium et r Quibus - Episcopis etsi dignitas sit communis , non est tamen is ordo generalis: quoniam & inter Beati is mos Apostolos in is similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis , &- quum omnium par essct clectio , uni tamen datum est, is ut ceteris praeemineret V . Verum deinde negans quod semct concesserat , sententiam S. Leonis obscuram , & ambiguam esse contendit, ita ut ex ea nihil certi pro se colligere Monarchici possint . Quaerit ergo quomodo intolligendum sit dignitatem esse eommunem, non tamen generalem ordinem : verum id discere, si volebat , ex S. Leone poterat qui statim deinde tradit , Apostolos pares fuisse in tamilitudine honoris , ideoque in cis dignitatem fuisse communem ; unum tamen eorum accepisse , ut ceteris praeem,neret, ac propterea ordinem non fuisse generalem, sed unum auctoritate potestatis praefuisse ceteris . Verum non erat, cur hanc dii ficultatem proponeret, quum deinde illud a1r. mare audeat, neque Leoni, neque ceteris Romanis Pontificibus fidem hac in re adhibendam esse.
510쪽
Inaniter autem rimas consectatur, unde evadere possit, dum ejusdem cap. num. 23. tradit , Leonem sibi absolute contrarium non csse , tum quia quod Petro supra ceteros
Apostolos collatum dicit , non spectabat ad sentialem, Apo- solatus potestatem, tum quia non determinat, utrum a Christo , an vero ab Apostolis illud Petrus receperit. Quis enim Catholicorum unquam contendit, id spectasse ad ebl entialem Apsolatus dignitatem , in quo Petrus ceteris Apostolis prinlatus fuit Profecto si ad Apostolatum attendamus , nishil minus ipsi Apostoli, quam Petrus, habuerunt. Alterum
vero, quod Adversarius noster negat, Leonis verba ulla sene ambiguitate produnt, atque ita evidenter, ut nullus sietergiversandi locus. Hic ultimo loco id praemonendum censemus , eosdem honoris titulos aliquando Patres tum Petro, tum Paulo tri
buisse , verum ea de causa id ipsi fecere, quia Romae pro Christiana Religione, & plurimum illi simul laborarunt, &gloriosum martyrium oppetierunt, atque etiam , uti supra
diximus, quia si susceptorum pro Christi fide laborum ratio habeatur , Paulus , ne excepto quidem Petro , nemini secundus fuit, immo abundantius illis omnibus laboravit, mculi I. Corinth. cap. I S. v. Io. ipse testatur.
DE MONARCHIA IN SE sPECTATA, ATQUE PRAECELLENTIA EIUS SUPRA CETERAS SPECIES REGIMINIS.
I. I. 1 Ionarchiae notio traditur. Monarchia est quaedam respublica, in qua uni alicuI, atquc soli praecipua, & suprema cura imperii concessa est,
quem vel Imperatorem, vel Regem , vel Principem appetilare solemus . Unitas ergo supremi imperantis necessariam cum Monarchico regimine connexioncm habet , ita ut si unum tantum praecipuam, & supremam curam imperii non habeat a vere atque perfecte Monarchicum regimen dici R r r a non Diuili od by Corale
