D. Thomae de Aquino doctoris angelici Sermones valde pii et docti pro Dominicis & festiuis diebus ex bibliotheca Vaticana nunc primum in lucem editi. Additum est eximium opusculum De venerabili sacramento altaris ..

발행: 1571년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

scha, in quo comedimus agnum immaculatum pro omniabus imi volatum, ostendit Apostolus in ista epistola quinis Que esse nec est alia. Pi inao, ut expurgemur a carnali concuripiscentia,ibi. Ex purgate vetus fermentum. Vetus fermentum est carnalis concupiscentia, quae a primo parente incoepit corrumpere masam naturae humanae. I . Cor. s. Mo dicum sermentum totam massam corrumpiti Secundo , ut expurgemur a superbia, ibi, Non in fermento malitiae. Malitia dicitur superbia antonomasice, quia est initium C mnis . malitiae. Eccl. Io. initium Omnis peccari superbia. Tertio, monet expurgari a malo auaritiae, ibi. Et nequitiae. Α uari- . ita dicitur nequitia, quia vult quod nequit: vult enim o mones diuitias mundi, quod numquam erit. Eccle. Io. Nil n quius quam amare pecuniam .Quarto, necessaria est mentis in udit: a ibi. Sed in azymis synceritatis. Qui enim vult celeb are istud solemne pascha, oportet eum esse mundissi-imim. Num. I 8. Qui mundus est in domo tua, vescetur eis. Quinto, necessaria est uitae veritas, ibi. Et veritatis. Epir. Veritatem autem facientes in charitate. crescamus in illo per omnia qui est caput Chris us Re. Qui ergo vult celebrare istud ineffabile pascha , expurgetur a malo carnalis concupiscentiae, a malo auaritiae, a malo superbiae, R delectetur in mentis puritate, in ueritate vitae,& 1 eniet ad pascha quod non sequitur quadragesima, sed erit ibi iugis &peterna solenitas, Ad qua perducat nos Deus Iesus , Amε

De eadem ex euangelio. E s v M quaeritis naeta renum erucifixum, surrexit. Matth. 24. In his uerbis quinque notantur.

Primo, infinita Domini nostri Iesu Christi honitas: secundo delectabilis ipsius speciositas t tertio,admirabili iplius charitas: quarto, iucunda Dei solemnitas:quinto,seruens mulierum charitas. Primum ibi, Iesum. Iesus enim interpretatur Saluator: quod enim mori uoluit ut sita morte saluaret, infinitar fuit utique bonitatis. Vere hodie apparuit Saluator propter tria. Primo, quia hodie nos saluauit a daemonibus, quos hodie expoliavis. Setino. S. Thom. Aquin' F c0ι - .

112쪽

SERMONES DOMINICA L Es

Col. 2. Expolians principatus & potestates traduxiticon. fidenter, palam triumphans illos in semetipso &c. Secundo,quia hodie nos saluauit a morte, quam hodie debellauit. Greg. Deus qui hodierna die per unigenitum tuum aeternitatis aditum deuicta morte reserasti e c. r. Corin. o. Absorpta e mors in vi notia. Hodie enim victoriosus Christus victa morte resurrexit. Tertio, quia saluauit nos de inferno, quem hodie catena uir. psalm. t os. Contriuit portas aereas,& vectes serreos confregit Sc. Speciositas resurgentis notatur ibi. Nararenus. Nararenus interpretatur in

radus in floribus autem pulchritudo consiliit. Cant. 2. Ego stos campi,& lilium convallium Fuerunt autem in Chriso tria genera florum, primo flores rubet, secundo nigri, tertio candidi. Flores rubet sunt guttet languinis : nigri, livores vulnetum: candidi, splendores glorificati corporis . De primo & tertio . Canti. s. D; lectuς meus candidus& rubicundus. De secundo. I. Per. 2. Cuius livore sanati tumus. Fuit ergo Iesus totus floridus , quia circundatus rosis , id est, guttis sanguinis : ornatus violis, id est,

livoribus vulneris r vallatus liliis , id est , splendoribus

glolificati corporis. Cant. 2. Flores apparuerunt in te ra nostra. Charitas resurgentis, ibi. Crucifixum. Haec enim

vere fuit in extimabilis dilectio charitatis,quam nullus hominum capere potuit. Ephe. I. Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi. &c. Ioan . I s. Maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis &c. Voluit autem mori morte crucis maxime propter tria. Primo, ut se mortuum vere fuisse,& per hoc vere resurret isse manifeste omnibus demonstraret. Omnibus enim patuit quod suit u re mortuus,cum crux in alto posita eum mortuum demonstraret. Actuum i o. Secundo, ut sicut arbor mortis fructu produxerat sic arbor fructus vitae suae omnes vivificaret. Gre

go. Qui salutem humani generis in ligno crucis consti, tu illi &c. Tertio, ut de diabolo, qui hominem per lignum vicerat, per lignum similiter triumpharet. Grego. Et qui in ligno vincebat, per lignum quoque vinceretur, Quartum, scilicet praesentis diei festiuitas, notaturibu

113쪽

Resurrexit. Resurrectio enim dominica secit nobis hune diem solemnitatis re laetitiae. psalm. iI6. Haec dies quam

secit Dominus. Fecerunt autem ilium diem sMenem tria. Pi imo caelum, angelum transmittendo. Matth. 28. Angelus Domini descendit de caelo &c. Secundo, terra piae gaudio exultando. Matth. 2 8.Et ecce terraemotus factus est magnus .sTertio infernus, sanctos restituendo. Matth. 27. Multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Ergo calum terra, internus teilimonium reddiderunt reis

surrecti mis Iesu Christi. Quintum, scilicet mulierum charitas, noratur ibi. Quaeritis. Docent autem nos istet sanctae mulieres quaerere Iesum exemplo suo, si volumus eum inuenire. Quaeritur autem Iesus tripliciter . primo fide,seeundo spe, tertio charitate. sto. super illud Matth. 6.Primum quaerite regnum Dei dicit, quod Christus est quaerendus h de, spe,& charitate. Fide quaerit eum ratio. nalis quae quaerit lucem suet veritatis: spequetrit eum ira. stibilis, quae quaerit gloriam suae maiestatis: charitate quae rit eum concupiscioilis, qua quaerit dulcedinem suae boni tatis. His sunt tres Mariae, de quibus dicitur in evangelio hodierno. Dominus Iesus sacrat nos quaerere & inuenire, Amen.

Haec dies quam secit Dominus. .ere inter festiuos.Surrain

xii Dominus Nere.

Feria secunda poLI ascha ex euangelio. E Iesu Na)areno,qui fuit vir propheta potes

in opere & sermone &c. Luci viti. In istis uerbis itia dicunt de Domino Iesu Christo. Pri. - mo, magna ipsius bonitas, ibi. De Iesu Narareno. Secundo, i plius potentia, ibi.Qui fuit potens in ope. re. Tertio, ipsius iapientia, ibi. Sermone. Secundum membrum prosequaris, circa quod notandum , quod quatuor sunt opera Christi,in quibus apparuit potentia eius. Primum opus eius est opus creati unas . psalm. io p. Omoia

in sapientia fecisti, id est in filio. In isto opere apparuit potens tripliciter. Primo secundum materiam, quia de F a nihilo

114쪽

sERMONES DOMINICA L Es.

nihilo secit omnia. Gene. i. In principio creauit Deus cae. Ium & terram : creare est de nihilo aliquid facere. Secundo secundum modum, Quia verbo secit omnia. plat. I 8. Dixit α facta sunt.Tertio secundum causam , quia magna secit.' Psalm. o I. Magna opera Domini. Sap. 8. A magnitudine creaturae cognoscitur creator cognoscibiliter &c. Secunduo pus eius fuit opus recreationis, in quo apparuit potens tripliciter.Primo, in passione: secundo, in resurrectione: tertio, in ascensione. In passione apparuit potens, quia potestates aereas debellauit. COLI. Expolians principatus,& potestates traduxit confitenter palam triumphans illos in se metipso.In resurrectione apparuit potens, quia pro petia uirtute de morte triumphauit. I Cor. i s. Abi orta est mors in uictoria. In ascensione apparuit potens, quia propria uirtute ad caelos transvolauit. Luc. ultim. Eleuatis manibus suis

henedixit eis:& factum est,dum benediceret illis, recessit

ab eisi& serebatur in caelum. Tertium opus fuit opus admirationis.ssopus miraculorum, in quo apparuit potens tripliciter. Primo,quia secit multa & magna miracula. Matth. II. Caeci vident, claudi ambulant &c. Secundo, quia fecit sola uerbi potentia. Matth. 8. Qualis est hic, quia uenti ct mare obediunt ei Tertio, quia iaciebat aut boritate propria. Marc. I. In potestate spiritibus immundis imperabat, ει obediebant ei. Quartum opus eius erit opus retributionis. psalm. IIo. Opera manuum eius neritas & iudicium. In isto opere apparebit opus eius tripliciter. Primo,in omnium creaturarum commotione. Sap. s. Armabit creatura ad ultionem inimicorum. Secundo, in mortuorum Iesurre Oione. I. Cor. s. Canet enim tuba,& mortui resurgentin-ἀorrupti. Tertio, in reproborum & daemonum condemnatione. Matth. M. Tunc dicet & his qui a sinistris eius eruta Discedite a me. Patet ergo quod timendus est Dominus,

qui tantam habet potentiam. Hiere. . Me ergo non timebitis,& a iacie mea non dolebitis & c Tres sunt qui testimonium dant in caelo. Icto. s. R quire inter festino infeso Tri

Dominica

115쪽

Dominiea in Octaua Paschae ex epistola.

Ε Rus sunt qui testimonium dant in terra, spiis

ritus, sanguis,& aqua. i. Ioan . s. Necesse est

credamus Christum Deum veru, & verum ho-- fili minem,& ideo voluit Christus multis testimo ni is probare quod esset Deus & homo: utrumque habemus hic. s. de testimonio diuinitatis eius dicit supra. Tres sunt qui testimonium dant in caelo. De testimonio humanitatis dicit hic. Tres sunt qui testimonium dant in terra. Circa' primum notandum , quod duodecim testimonia. habuit Christus Quod esset verus Deus. Primo, testificatus est pater, secundo filius, tertio Spiritussanctus, quarto miraculorum operatio,quinto sancti, sexto angeli, septimo celum',

octauo aer,nono aqua,decimo terra, undecimo infernus,

duodecimo ignis. Quere omnia in dominica infra Oct. Ascensionis. Circa secundum notandum , quod triplex testimonium ponit hic beatus Ioannes de humanitate eius,in quibus maxime apparuit charitas eius ad nos. Primum, fuit sanguinis effusio, secundum aquae emanatio,tertius 1 spiritus emissio. De primis duobus. Io. 2 o. Et continuo exivit sanguis & aqua. De tertio, Matth. 27. Et inclinato capite emist spiritum. In sanguinis effusione quinque bona nobis secit. Qicere in dominica de pinione. Circa secundum notandum,quod triplicem aquam dedit nobis Dominus Iesus. Primo,aquam baptismi ad peccatorum absolutionε. ETec. 28. Effundam super uos aquam mundam,& mundabimi r ni ab omnibus inquinamentis uestris. Secundo, aquam sapientiae ad sitis spiritualis extincti ovem. Eccl. i s. Aqua sapientiae salutaris potauit illum. Ioan . . sinu is biberit ex a- qua quam ego dabo ei, fel in eo fons aquae salientis in ui- tam aerernam &c. Aug. dicit, Si quis biberit de aqua paradis, de quo una gutta maior est quam oceanus, restat ut in eo extinguatur si is cupiditatis mundanae. Terrio , aquam

Spiritu sancti ad refrigeratione. Ioan. . Si quis sitit,ueniat ad me,& bibat:Qui credit in me, sicut dicit scit plura, su

mina de uentre eius fruent aquae uiuae: hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum &c. Cir -

116쪽

ea tertium notandum quod emisit spiritum ad tria. PtLmo, ut nos villificaret. I . IO. Ego animam meam pono pro

ovibus meis. Secundo, ut sanctos de inferno liberarer. Spiritu et enim Christi cum diuinitate descendit ad inseros, 3 eduxit sanctos, uiri tunc erant ibi. Zach. v. Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vim ios de lacu &c. Tcr-tio, ut eicittendi spiritum nobis exemplum daret. Qui cu que enim sequi Christum desiderat, oportet quod omnino. relinquat spiritum suum.Luc. 9 Si quis vult post me venire, abneget semetipsum & tollat crucem suam & sequatur me. L. Cor. C. Pro omnibus mortuus est Christus, ut qui xi-uunt, iam no sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuusi est .Quille moritur, veniet ad vitam , ubi nullus moritur, Ad quam nos conducat Christus uita nostra, Amen.

De eadem ex euangelio .

Ax vobis. Ioan. H. In isto euangelio inuenitur quod tripliciter obtulit. Dominus pacem discipulis suis, ad demonstrandum quod triplieiter est nobis necessaria. Primo, cum Deo, de quo Io.i6An mundo pressuram habebitis, in me autem pacem. Secundo, pax in nobis, de qua Iob. s. Et scies quod pacem

habeat tabernaculum tuum. Ber. Pax vobis a vobis sit, &quiquid exterius minari videtur, non timebitis, quia non nocebit. Tertio, pax cum proximis est necelsaria. Rom. r a. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Circa primam pacem notandum , quod tria sunt ei necessaria, qui vult habere pacem cum Deo. Primo ut Deum timeat. Fces e. t. Corona sapientiae timor Domini replens pacem S salutis fructunt. Item in eodem. Timor Domini expellit peccatum. Secundo , ut in eodem spem suam habeat. lsa. a o. Facies pacem nobis , quia in te sperauimus. Tertio, ut mandatis eius ori diar Isa. 8. V tinam attendisses mandata meae facta svis et sicut flumen pax tua dcc. Circa secunda pace nota, quod tria sunt necensaria homini qui vult habere pacem secum. Piimo, ut Deo se totum subiiciat. Iob. 22.Aquiescito ei, & habeto pa

cem.

117쪽

eem. Secundo,ut bonam voluntate semper custodiat. Luc. 3. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Tertio , veomnes motus animi S corporis secundum prudentiam spiritus regat. RO. 8. Prudelia spiritus, uita & pax. Matth. s. Beat i pacisci quoniam filii Dei uocabuntur Glo. Pacifici sunt omnes qui motus animi componunt, & rationi subiiciunt,&in his non repugnant. Circa tertiana pacem no . ta, quod tria sunt homini necessaria, qui vult habere pace cum proximis. Primo, ut quae placita sunt Deo, faciat. Pro. 6 Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quo que eius conuertet ad pacem. Secundo , ut nulli iniuriam faciant. 2. Cor. 6. Nemini dantes ullam ostensionem. psa Li io. Pax multa diligentibus legem tuam . I ex Dei est, ut quae nolumus seri nobis, abis ne faciam i ,: quae autem non bis fieri volumus, similiter aliis faciamus. Tertio, ut omniabus benefaciat Ro. 2. Gloria, honor, pax omni homini operanti bonum. Sunt autem tria quae maxime destruunt pacem. mimo, superbia. Iob. 9. Quis reii itit ei,& pace habuit . Secundo, iracundia. Eccl. 26. Homo iracundus incendit litem,& uir peccarDr turbat amicos,& in medio pacem habentium mittet inimicitias. Tettio, tu libet iniquitas. ID. 28. Non est pax impiis, dicit Dominus. Debet ergo ille istaetria remouere, qui vult pacem habere in praetenti cum Domino, secum,&Gim proximo, & pacem aeternitatis in su tuto, Ad quam perducat nos Dominus &c.

. Dominica nima post octauarn Paschae ex epistola. i.

H R I s T v s passus est pro nobis vobis relinquens exestum ut sequam tui vestigia eius. i. Per. a. In ista epistola quatuor notantur Primo, notatiir Domini nostri innocentia ibi. Qui peccatumntin secit. Secundo, maxima ipsius patieutia, ibi. Cum pateretur non cominabatur. Tertio inestabilis ipsius elialitas, bi. Qui peccata nostra ipse portauit in corpore suo supti. grvi & c. rario, multiplex ex his trita nostra utilitas, ibi. Cuius livore sanati sumus. Circa primu nota uti, Telus II ncce tia oz.ditur in tribus. Primo, qa peccatu no secit. Η

118쪽

mTalis decebat ut esset nobis pontifex, sanctus . innocens segregatus a peccatoribus &e. Secundo,quia nullum dec pit,ibi Nee in uetus est dolus in ore eius. 2. Cor. I. Dei enim stius Iesus Christus, qui in uobis per nos praedicatus . est,

per me,& Siluanum,&Timotheum, non fuit in illo Est,& Non, sed Est in illo fuit &c Tertio, quia nulli iniuriam

intulit,ibi. Qui cum maled ceretur,non maledicebat. Ita. 3. Quasi agnus coram tondente se obmutescer &e. Circa secundum notandum, quod eius potentia ostenditur in tribus. Primo, quia pastioni se sponte obtulit, ibi. Tradebat aute iudicanti se iniuste. ΙΩ. . Oblatus est quia ipse uoluit. secundo, quia iniuste 4udicatus patientissime sustinuit, ibi. Iudicanti se iniuste: haec. n. est vera patientia, quando quis

iniuste iudicatus, hilariter sustinet. Io. io Multa bona opera ostendi vobis, propter quod horum vultis me lapidare t. Pet. 2. Haec enim est gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens iniuste. Tertio,quia nec crucifigentibus minas intulit, ibi. Cum pateretur, non comminabatur. Hiere. tr . Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad uictimam. Pro eis orauit Isa.s I. Et pro transgressoribus rogauit ut non perirent. Circa tertium similiter notandum, quod ostenditur charitatem eius magnam fuisse in tribus. Primo, quia peccata nostra ipse abstulit Ioa. r. Ecce agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi. Secundo, in modo oblationis,quia in corpore suo poenas peccatorum nostrorum ipse pertulit,ibi In corpore suo. Is a. s Ipse autevulneratus est propter iniquitates nostras attritus est propter scelera nostra &c. Tertio,quia tam crudelem mor rena

pro peccatis nostris auserendis sustinuit, ibi. Super lignit, idest,crucem. Phili. 2. Christus factus est pro nobis obedies

usque ad mortem, mortem autem cruciso Circa quArtuos edit, quod triplicem utilitatem contulit nobis mors Chricli. Primo, quia nos liberauita malo culpae, ibi. Pro peccaeis mortuus.Tit. 1. Dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate & mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum Re Secudo,quia xestitui nobis bonum gratiae,ibi. t ustitiae uitiamus. Romos. Sicue per unius inobedientiam peccatores constituti sunt

z. multi,

119쪽

inulti,ita pet unius obeditionem iusti eonstituentur multi&c. Ioan. i . Et de plenitudine eius omnes accepimus, gratiam pro gratia.Tertio, ostendit quod sanauit nos a corruptione, ibi. Cuius livore sanati sumus. In .ss . Vere languores nostros ipse tulit. Illa sunt tria vestigia,in quibus debemus illum sequi. Primo, in innocetiar puritate. Leuit. I I. Sacti estote,quia ego sanctus sum. Matth. s. Beati mundo corde quoniam i psi Deum uidebunt. i. Petit. Et ipsi iancti in

omni conuersatione sitis, quoniam scriptum est. Sancti etixis, quoniam ego sanctus sum. Leu.i i. Sanctificamini,& estote sancti, quoniam sanctus sum ego, dicit Dominus. Secundo, in patientiae firmitate. Luci a i .i In patientia uestra possidebitis animas vestras. Heb. 1.2. Recogitate eum qui talem aduersus semetipsum sullin uit contradictionem . Tertio, in charitate. Ioan. t 1. Hoc est praeceptum meum ut diligatis inuicem licui dilexi vos &c. Iob. Io. vestigia eius sexutus est pes meus &c. Qui sequitur eum per ista vestigia, perueniet ad aeternae beatitudinis Faudia. Io. 8. ut sequitur me, non ambulat in tenebris, ted habebit lumen uitae, Ad quod uos perducat Cluilius lux & uita, Amen. Christus passus est pro nobis &c. Duo notantur hie. Pri mo, magna Christi patientia,ibi. Christus passus est. Secutido, de passione ipsius utilitas, ibi. Pro nobis. De passione chr; pl. Quaere in Dominica de ramis palmarum o de militate , tu

Dominica de passaione oc. De eadem ex euangelio.

O M v s pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Ioan. to. In istis uerbis tria notantur.

Primo, magna Domini nostri Iesu Christi bonitas, ibi. Bonus pastor. Secundo, magna ipsius charitas, ibi. Animam suam dat. Tertio, electorum ipsius sanct iras, vel bonitas, ibi. Pro ovibus suis. Circa primum stiendu, quod Christus dicitur bonus pastor propter tria. Tria enim sunt ossicia boni pastoris . Primum est oves de sendere : secundum est in bonis pascuis tenete di pascere ite itum est errantes requirere Sic Dominus noster Iesus 1 e . Christus

120쪽

SERMONES DOMINI CALES

:ristus, primo oues suas defcndit a Donibus,id est dae noxiibus: a lupis, id est, tyrannis:ab ursiς, id est haereticis. EIec. q. Pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam , & ouea

meae in deuorationem omnium bestiarum:& post. Labera' ui gregem meum .lo. ro. Non peribunt in aetemum,& noxa Piet eas quisquam de manu mea &c. Secundo, oves sua

in prato scripturae gratiae & gloriae pasci t. TZec. qq. In pascuis uberrimis pascam eas, de in montibus excelsis Israel erunt palcuae earum. Errantes sollicite requirit. Luc. 1 f. Quis ex vobis homo qui habet centum oues Sc. EZec. 3 Et ecce ego ipse requiram o ucs meas &c. Circa secundunt notandum, quod tria nobis dedit Christus, in quibus appaxuit magna eius charitas. Primo,corpus m cibum, Matili, a 6. Accipite & manducate. Hoe est corpus meum'. Secun d0, sanguinem in potum.Ibide 16. Accipite & bibite &c Tertio, animam in pretium i. Ioan. 3. In hoc cognouimui Charitatem Dei, quia animam suam pro nobis poluit. Ioi. Q. Animam meam pono pro ovibus meis. Circa tertium nox udum, quod tres sunt actus bonitatis. Primus est nul i n0cere. 2. Cor. . Nemini dantes ullam offensiolae m. 'So-ςundus est iniuria; patienter serre,Rom. I 2. Nulli malum py0 malo reddentes &c.Tertius est sua & se omnibus libε-xer xribuere. Dion. Bonum est sui ipsius distu suum. r. lol. 3 ῆς nos debemuς pro fratribuq animas ponere. Propter ς tria dicuntur amni oues. Primo, quia oues nemini in Wyram facimis seeundo,quia manluete mala iusserunt: tex ' quia Ce, S sua ad usum hominum tribuunt: qui sic but

a '' S xisti, peruenient sine dubio ad ovile Clitisti,quod

Di ς ς regnum. Matth. 2s. Statuet oves qui dein a dex--ἡ ς' N post. Venite bene didit patris mei, percipite re- 'Vm, Ad quod nos perducat. Amen.

Dominica sedunda ex epipola. QB SE C R o uos tamquam aduenas & peregri, nos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae

militant aduersus animam conuersationem autem vestram inter gentes habentes bona &c. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION