D. Thomae de Aquino doctoris angelici Sermones valde pii et docti pro Dominicis & festiuis diebus ex bibliotheca Vaticana nunc primum in lucem editi. Additum est eximium opusculum De venerabili sacramento altaris ..

발행: 1571년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

E Dominica tertia in Quadragesima ex epistola. T si ii lucis ambulate&c. Eph. s. In istis uerbis

tria facit Apostolus. Primo, ad ambula dum inuitat, ibi. Ambulatet secundo, modum ambula. di demonstrat, ibi. Vt filii. Tertio, causam assignat, ibi. Lucis. Nam ex quo lux est, ambulandum est. Ioa. ra. Ambulate dum lucem habetis,ne vos tenebrae compi Chiendant. Circa primum sciendum , quod quadruplex est ambulatio hominis. Prima naturae, secundum quod amburat homo ad mortem properando.Iob. i 6. Semita , per qua non reuertitur, ambulo. Secunda culpae, secundum quam ambulat homo de malo in malum transeundo. psalm. M. In circuitu impii ambulant. Tertia gratiae, secundum qua ambulat homo de bono in melius profici edo. Gen. 17. Ambula coram me,& esto persectus. Quarta gloriae, secudum

quam ambulant sancti post Christum eundo. Apoc. 3. Ambulabunt mecum in albis,quia digni sunt . prima est sus inenda, secunda est fugienda,lertia est facienda, quarta desideranda. Ad tertiam hortatur hic Aposto.Eph. q. Obsecro vos ut ambuletis digne Deo &c. Circa modum ambulandi notanduna, quod duodecim modos docet nos Apost. ambulandi in sinis epistolis: quinque positi sunt in praecdeli Dominica, septem uero hic. Sciendum est ergo quod debemus

ambulare in uitae nouitate. Primo, peccati vetustatem abiiciendo. Ro. 6. In nouitate uitae ambulate. Secundo , carnem

spiritui subiiciendo,& secundum spiritum uiuendo Gal.s . Spiritu ambulate,& desideria carnis non perficietis. Tertio, in dilectione, Deum & proximum dilige do.Eph. s. Ambulate in dilecticie, sicut & Christus dilexit vos&c Quarto, honeste & bene inter homines conuel fando. I. Theli. . , Vt honeste ambuletis ad eos qui soris sunt 'into, in sa' pientia dulcibus sermonibus S utilibus alios aedificando Col. . In sapientia ambulate ad eos qui solis sunt. Sexto, in Christo eum sequendo S imitando Col. 2. Sicut accepistis Christum, in ipso ambulare. Septimo, in luce debemus. ambulate nihil reprehensibile faciendo,de quo hic, Ut fi-bi lucis ambulate. Io. II. Qui ambulat in die, non offendit.

92쪽

In istis septem modis ambulant boni:mali autem ambula

septem aliis modis. Primo,secundum carnem carnis desi deria perficiendo. Iudiae. t.Post carnem in concupiscentiis ambulant. Secundo,ambulant secundum saeculum saeculariter vivendo,Eph. 2. In quibus ambulastis aliquando secudum saeculum mundi huius.Tertio, ambulant in vanitate, quae uana sunt diligendo.Eph. .Sicut & gentes ambulant in vanitate sensus sisi tenebris habentes obscuratum intellectum &c. Quarto, inordinate, & inhoneste, & dissolute vivendo 2.Thes. Ut subtrahatis uos ab omni fratre ambulante inordinate,& non secundum traditionem quam accepistis a nobis. Quinto,ambulant in desideriis faciendo quodlibet. Sexto,in luxuriis, luxuriose vivendo. Septimo, ambulat in sulo litate,comessationibus, & ebrietatibus uacando. De his tribus. i. Pet. .Qui ambulauerunt in lux

riis,desideriis,vinolentiis, & comessationibus, potationib ebrietatibus,& illicitis idolorum cultibus. Istis modis noest ambulandum,quia qui sic ambulant, peribunt. Iob. 6. Ambulant in vacuum,& peribunt. Sed qui primis modis ambulant, peruenient ad gaudia vitae aeternae,Quae donee nobis Christus, Amen.

De eadem ex euangelis.

R A T Iesus eiiciens daemonium , & illud erat

mutum, Luc. I I. In istis uerbis circa eiectionem istius daemonii, per quam significatur eiectio diaboli ab anima, notamur hic tria. Primo, eliciendi frequentia,iKi. Erat Iesus eiiciens daemonium, ubi notatur quod frequenter eliciebat. Secundo, eiecti nequitia, ibi. Et illud erat mutum. Tertio, eiectionis utilitas, ibi. Et cum eiecisset daemonium,locutus est mutus. Circa primum notandum,quod Dominus eiecit daemonem frequenter. Primo, de caelo proiiciendo. EZech. 2 8. Eieci te de mole sancto meo. Apoc I 2. Proiectus est accusator fratrum nostrotum. secundo, eiecit eu de paradiso, ipsum maledicendo. Gen. I. Quia hoc fecisti, maledictus eris inter animantia & be 'stias terrae. Tertio,eiecit eum de monte, ipsum ignominio . .

93쪽

se repellendo. Matth. . Vade retro Satana &c.Quarto, es ecit eum de animabus,eum ab ipsis repellendo. Actu. io Qui

pertransiit bene faciendo, & liberando omnes oppressos a diabolo. Quinto,eiecit eum de corporibus obsessis, ab eo liberando. Luc. . Exibant autem daemonia a multis &c. Sexto, e fecit eum de mundo, ipsum ab eius potestate eripiendo. Io .i2. Nunc princeps huius mundi eiicietur soras. Septimo, deiiciet eum in infernum,aeternis incendiis deputando. Ita. 34. Verunta me ad infernu detraheris ad profundum laci &c. Circa secundu notandis, quod triplex malum intulit daemonium isti obsessis , per quod significatur triplex malu quod prouenit ex peccato. P:imii fuit quod ipsum post edit: secund ina,quia ipsum excaecauit: tertiu, quia loquela ei abstulit. Habuit. n. homo iste tria mala , quia Sedaemoniacus fuit,& caecus, & mutus:& significat tria mala quae incurrit homo per peccatu. Piimu est, quia a daemonio possidetur. 1 .Tim. 2. V t res piscant a laqueis diaboli, a quo captiui tenentur ad ipsius voluntatem. Secundu est, quia caecus efficitur. Soph. 2. Ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverun r.Tertium malum est,quia mutus ad laudadu, Deli,& confitendu peccara sua esscitur. Is a. s6. Univers canes muti, non valentes latrare. Circa tertium notadu quod tres utilitates subsecutae sunt ex eiectione istius daemonis. prima suit ipsius ab ossesso e daemonis liberatio: secunda, visus restitutio: tertia, loquelae reintegratio, & significant tria bona quae sequuntur animam in iustificatione. Primu est, quia a potestate diaboli eripitur. Col. t. Qui nos eripuit de potestate tenebrarii. Secundu , quia lumen statiae sibi restituitur. psal .i s. Dona inus illuminat caeco'. Tettium est,quia loquela ad laudandu Deu ,α constendupeccata sua ei redditur. ps.so. Libera me de sanguinibus. i. peccatis,& exaltabit lingua mea iustitiam tuam &c. Dominica quarta in Quadragesima ex epistola.

94쪽

e do,in nomine, ibi. Hierusalem: te tio, in libertate , ibila, labera est. Circa primu notandu, quod in hoc quod dicitur

esse surtum, comm edatur in quatuor. Primo, a puritate: invmunditiae enim non sunt in alto, sed tedunt ad valles, hoe est in ciuitate calesti, ubi nihil est immundum. Apoca. . Non intrabit in ea aliquid coinquinatum faciens abominationem. Secundo, a sanitate: ciuitas enim in alto sita sana est, hoc est in caelesti ciu itate, ubi nullus languor est, nec

' dolor &c. Apoc. M. Et mors ultra non esit, neque clamor,

neque dolor.Tertio, a securitate. Ciuitas enim in alto sita securior est. psal. o. Mirificavit Dominus misericordia sua in ciuitate munita. Quarto,a spatiositate: terra enim quae deorsum est, habet se licui punctus in sphaera, coelum vero sicut circunferentia. Aug. Quod autem in angustiis mitis ris latitudinem coelorum se non coarctantium , ab ultimis

Hispaniae finibus usque ad vicos paucissimorum dierum

spatia iacent,si nauem serat ventus: at illa' caelestis regio per triginta annos velocissimo syderi praestat iter. Circa secundum notandii, quod in hoc quod dicitur, Hierusalem, commendatur a multis ciuitas caelestis: multa. n.

dicuntur de Hierusalem in scriptura, quae intelliguntur de Hierusalem caelesti,& notantur hic decem. Primum,est almirabilis pulchritudo & spactolitas. Cat. q. Pulchra es amica mea,& suauis,& decora sicut Hierusalem &c. Secundu, est ineffabilis amor & charitas. ID. 3 i. Dixi t Dominus, cuius ignis est in Sion,& caminus eius in Hierusalem. Tettium, est delectabilis splendoris claritas. Tob. t 2. Luce spledida fulgebis, Sc omnes fines terrae adorabunt eam. Quartum, est murorum,& uiarum,& portarum speciositas. To. 13. Et portae Hierusalem ex sapphiro,& smaragdo aedificabuntur &c. intum,omnium ierum abundantia. Is a. Oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam&c. Sextum,omnium delitiarum affluentia. Isa. vltimo. Laetamini in Hierusalem,& exultate in ea omnes qui diligitis eam:gaudete in ea gaudio uniuersi qui lugebatis tu peream, ut suggiis & repleamini ab uberibus conseiationis eius: ut mulgeatis,& delitiis assiuatis ab omnimoda gloria eius.Septimum, est perpetua di continua laetitia. Octa

95쪽

sERMONES DOMINICA L Es.

uum eternus honor & gloria. Ita.6o. Super te Hierusalem. orietur Dominus, & gloria eius in te videbitur. Non ume et nae pacis selicitas. Isa. 66. Ecce ego declinabo super Hie rusalem quasi fluuium pacis. Decimum, beatae lucis aeterna iucunditas. Tob. I 3. Per omnes plateas Hieruialem. Alleluia cantabitur. Ecce ego do Hierusalem exultationem,& populo eius gaudium &c. Circa tertium notandum,quod erit ibi libertas a quinque. Primo daemonum vexatione. Isa. r Et erit in die illa cum requiem dederae tibi Dominus a labore tuo, & a concussione tua & a ter uitute dura qua ante seruilli sumes parabolam illam conotra regem Babylonis,& dices. uomodo cessaim exactor, quieuit tributum Contrivit Dominus baculum impio Arum sic. Secudo,ab omni mali afflictione.Tob. 13. Liberabis Hierusalem civitatem tuam sanctam a cunctis tributationibus suis.Tertio,a creaturarum corruptione . Quartria morte corporis de his duobus.Ro. . Quis me libet abit de corpore mortis huius gratia Dei per Lesum Cluistum Dominum nostrum &c. into, erit ibi libertas a servitute

peccati . loan. 8. Si filius vos liberauerit, vere uos uberieritis.Beata est ergo illa ciuitas, ubi nullum est malum, & inibi omne bonum, Ad quod bonum &c.

De eadem ex euangelio.

i B t i et Iesus tras mare Galilaret quod est Tybet tiadis Io.6.Tria principaliter sui, quae fecisse dicitur Iesus in hoc euagello.Primu est, quia mare transit, ibi. Abiit Iesus trans mare. Secun dum eit. uia in montem ascendit,ibi. Subiit ergo in montem.Tertium est, quia turbas pauit, ibi. Accepit ergo Ieius panes.Circa primum notandum, quod tria fecit Iesus circa mare.Primo psum placauit:secundo, per ipsum siccis pedibus ambulauit: tertio, ipsum transnacauit. Haec tria facit Christus in mundo. psalm. io 3. Hoc mare magnum,& spatiosum.primo,ipsum placauit Deo patri reconcilian do:secundo, liccis pcdibus super ipsum ambulando, nihil mundanum diligendo: tertio, trabsmeauit de mundo ad coelum ascendendo.De uximo. . Cor. s. Deus erat In Chri

96쪽

so,mundum reconcilians sibi exposuit in hobis verbum reconciliationis &c. De secundo, loan. II. Venit enim princeps mundi huius, & in me non habet quicquam . De tertio, Io. i 6. Icelinquo mundum, & vado ad patrem. Circa secundum notandum, quod septem fecit Christus in monte, sicut legitur in euangeliis. Primo, in monte diabolum superauit:secundo, in monte discipulis praedicauit : lettio, in

monte se transfigurauit: quarto, in monte frequens er Ora

vit: quinto, in monte discipulis apparuit: sexto, in mole turbas pauit: septimo, de monte caelos ascendit. De primo,Matth. . Assumpsit eum diabolus in montem excellum valde,& ostendit ei omnia regna mundi &c. De secundo, ibidem s. Videns autem Iesus turbas ascendit in montem, & cumsedisset, accesserunt ad eum discipuli eius & aperies os suu docebat eos &c. De tertio, ibidem. i 6 Assumpsit Iesus Petrum,& Iacobum, & Ioannem fratrem eius & duxit illos in montem excelsum valde: & transfiguratus est ante eos. De quarto ibidem. I 8. De quinto, hic. De sexto, Matth. Vlt. Ascendens in montem sedebat Iesus, & accedierunt ad euturbae:& subditur. Accipiens Iesus septem panes di pisces,& gratias agens fregit,& dedit discipulis suis &c. De septimo, Luc. vlt. Eduxit aut eos foras in Bethaniam, & eleua tis manibus suis benedixit eis,& recessit ab eis, & serebatur in caelum. Circa tertium notandum , quod Dominus in

duabus vicibus pauit homines duodecim panibus, & significant duodecim, quibus ipsos pascit qui sequuntur ipsum

in via ista .Ptimus panis est charitas, secundus gaudium, tertius pax,quartus Patientia, quintus longanimitas, sextus 'bonitas, septimus benignitas,octauus mansuetudo, nonus fides,decimus modestia, undecimus continencia, duodecimus castitas. Isti sunt duodecim panes propitiationis, de quibus dicitur in E x odo. 11. Super mensam panes pro post 'tionis erunt semper. De his omnibus Gal. s. Fructus autespiritus sunt charitas gaudium pax &c.

De Beata Virgine ex euangelio.

E A T v s venter qui te portauit & ubera quae saxisti &c. Luc. D. Nota, quod venter beatae Virginis dicitur beatus propter octo. Primo, quia poeSerm. S. Tho. Aquin. E tauit

97쪽

tauit eum qui is seipso summe beatus est. l. Tim. 6. Beatus re solus potens, rex regum & Dominus dominantium. Se cundo, propter summam beatitudinem & trinitatem qua habuit: fuit enim sponsa patris, & mater siti,& habitaculum spiritus ancti, iuxta illud. Salve mater pietatis, S totius Trinitatis nobile triclinium. Tertio,quia concepit sine corri)ptione. Quarto, quia portauit eum sine labore. Quinto, quia peperit eum sine dolore. De his, Luc. i. Spiritus an, ctus superueniet in te, & ideo concipies sine dolore & corruptione: & virtus altissimi obumbrabit tibi, & ideo portabis sine labore & corruptione: ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei,& ideo paries sine dolore Se

io, quia portauit pretium redemptionis. Num,2 O. Domine. aperi eis thesauru in tuum sontem aquae vivae, ut satiatices et murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. Septimo, quia habuit de omni satu: de statu virginii, integritate: de statu coniugatoru, 'cunditatem:de statu continentium, castitatem. Octauo quia debet se eqc Eier ab omnibus benedici id est beata praedicari. Luc. I.Beatam me dicent omnes generationes. Nota, quod ubera beatae Virginis dicuntur beata,quia lactabant eum qui est cibus & potus angelorum & sanctorum : unde illud, Ipsum regem an selorum sola Virgo lactauit ubere de caelo pleno &c.

De mortuis.

O R τ v o non prohibeas gratiam, Eecl. 7. Qua

druplicem gratiam debemus mortuis. Primo,eu debitis obsequis sepelire. Eccl. 38. Fili, in mortuuproduc lacryn: as,& quasi dira pallus incipe plorate, oc . .e despicias sepulturam illius. Secundo, pro eis orare. Tertio, pro eis eice mosynas facere. 2. Mach. ia. ludas collatione facta duodecim millia dragmas argenii misit Hierosolymam offerri eas ibi pio peccatis mortuorum . Quar to, pro eis sacrificium alta sis offerte. Exemplum Gregorii in sine di . logorum ante penultimum capitulum lib. 3. qui

pio monacho quodam secit dici tr ginta Mi stas , & statim suit a poenis liberatus. De his duobus August. Neque nege

mus .

98쪽

mus animas defunctorum pietate suorum viventium releuari, cum pro eis officium mediatoris offertur, vel quod pro orationes fiunt in Ecclesia. Circa primum sciendum, quod debemus mortuos propter tria cum obsequiis sepelire. Primo, ut nos morituros cogitemus Ecclesi. . Melius estire ad domum luctus quam conuiuiiribi enim finis cunctorum admonetur hominum. Aug. de civ. Dei. Et si corpus humanum propter fidem resurrectionis debito honore sepe, liendum, tamen & si sepultura careat, diuina prouidentia

credendum est. Tertio, ut meritum pro eo, cum sit opus misericordiae, recipiamus Tob. 2. Quando orabas cuna lacrymis,& sepeliebas mortuos,& derelinquebas prandiu tuu ,& mortuos per diem abscondebas in domo tua, & nocte sepeliebas, obtuli orationem ttia Domino : & quia acceptus eras Deo necesse fuit via entatio probaret Sc. Circa tecudum sciendum, quod piopter tria debemus orare pro mortuis. Primo, ut nostram charitatem eis demonstremus. Iob. 19. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei quia manus Domini tetigit me. Secundo, ut poenas eorum mitigemus. Tettio, ut a petuis eos liberemus. De his duobus Aug.ad Lauretium. Cum pro desunctis baptiχatis orationes fiunt, aut ad hoc valent, ut sat plena remissio, aut tolerabilior fiat damnatio. i. poenae purgatorii. Circa tertiusciendum, quod tria debent nos mouere ad iaciendas eleemosynas pro mortuis. Primo poenarum quas patiunt acerbitas: libenter autem faciunt homines eleemosynas leprosis, & his qui patiantur magnas poenas,& infirmitates. Minor. n. pcena purgatorii est maior omnibus pqnis praesentis vitae, sicut dicit Aug. Secundo, maetna eorum necessitas. Qu. n. vident holes valde mendicos, libenter faciut eis eleemosynas: illi aute qui sunt in purgatorio, iunt in maxima paupertate, quia nihil post uni mereri, cum no sint in flatu me

redi.Tertio, debet nos mouere nostra utilitas. Cu. n. oram Us

pro illis qui sunt i purgatolio,& eleemosynas iacimus, qui iberant,& sunt in patria, liberer orat pro nobis. Circa qiartum sciendum, quo 1 tria debent nos mouere ad celebrandum pro mortuis. P. imum est, quia dicit Aug quod pro illis qui sunt in pulsatorio est propitiatio. Secudo, quia pro

99쪽

illis qui sunt in patria,est gratiarum actio. Tertio, quia illis

qui peregrinantur in mundo,est consolatio. Ergo virtutem huius sacramenti sentiunt qui sunt in purgatorio, qui sunt in caelo, qui sunt in terra. i. in mundo. De his tribus Augu. Cum sacrificia alta iis pro baptizatis offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde bonis propitiationes sunt:pro valde malis, & si nulla sunt adiumenta

mortuorum, tamen sunt vivorum consolationes. ergo non

prohibeas mortuo quadruplicem gratiam.

De mortuis ex euangelis.

FActum est autem ut moreretur modicus, & portaretur ab angelis in sinu Abrahae , Luc. 16. In verbis istis duo notantur. Primum est angelorum benignitas, ibi. Portare-rur ab angelis. Magna enim benignitas est , ill mendicos non dedignantur portare, cum sint principes caeli. Secudii, paupertatis pretiositas, i. In sinu Abrahae. Satis patet si pretiosa res est paupertas, cum per eam acquirat ut re in gnum caelorum , quod per sinum Abrahet significatur. Αugust. Venale habeo, & quid λ regnum caelorum. Quanti emitur λ paupertate aegnum, luctu gaudium , morte vi tam . Circa primum 'ota, quod tria bona facit angelorum benignitas hominibus bonis morietibus. Primii, quia a daemonibus, qui ibi ad sunt, vel in aere obviant, liberant. ys L 33. Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum & eripiet eos. Secundo, solemnes exequias celebranteis. Aug. Praeclaras exequias purpurato illi diuiti turba exibuit famulorum 1 sed multo clariores pauperi vi eroso ministerium praebuit angelorum, qui eum extulerunt non in marmoreum tumulum, sed in Abrahq gremium.Tertio, inducunt eos in regna caelestia,ut hic. Et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Circa fm notandum , quod tria magna bona cosequitur pauper in morte. Primo, ab iniqua hominum oppressione Iiberatur. Iob. s. Porro saluum faciet egenum a gladio oris eorum, S de manu violenti paupere. fecundo,regnum caelorum ei datur. Mat. s. Beati pauperes spiritu, lira ipsoru est regnum caelorum. Tertio, cum principibus caelestis curiae collocat ur. I. Reg. 2. Suscitans de pul

uere

100쪽

egenu, R de stercore eriges paupere, Ut sedeat eu principibus, ct solium gloriae teneat, Ad quam &c.

De mortuis.

I E s mei velociores cursore transeunt, quasi naues poma portantes, Iob. ro. In istis verbis duo notantur. Primo, vitae praesentis velocitas, ibi. Dies mei velociores. Secundo, vitae sanctorum fragrantia, ibi. Tranii erunt quasi naues. 2. Cor. 2. Christi bonus odor sumus Deo. Circa primum nota dum, quod ex tribus potest considerari praesentis vitae velocitas. Primo, ex mensurantis temporis velocitate: secundo, ex dierum vitae hominis breuitate: tertio, ex coparatioue temporis ad aeternitatem. Ista tria satis ostendunt quam velociter tra sit. Pri mo, sicut velociter mouet primum mobile, quo mesuratur tempus: tempus. n. est mensura motus primi mobilis. Sicut

enim velociter circuit caelum ad occidentem, & sol ad occasum, sic velociter tra sit ad morte. Homo. n. i praesenti quasi viator & cursor equi quotidie complet cursus sui diaetam, quia dies completur ex reuolutionec ii & solis. Aug. Quid est praesens vita nisi cursus ad mortem Secundo, cOsideratur ex ipis bleuitate. Iob. I 4. Breues dies hois sunt. Tertio,

ex comparatione ipsius ad aeternitate. St. n. comparatur tota piis vita aeternitati, non est nisi momentum , vel nihil. Aug. de civi. Dei. Nihil est diuturnum, in quo est ad extremum peruenire:& omnia singulo tu spatia diffinita, si ternitati interminabili comparent ut, non exigua sunt, sed nulla. Circa sm notandum , t poma quae fandii portat perna ues,significatae sunt virtutes & opera virtutum. Cant. 7. Omnia poma noua & vetera seruaui tibi. Dicuntur autem poma virtutes , & bona opera propter tria. Primo, propter eorum decorem: secundo, propter odorem: tertio, propterrςsectionem. Haec tria. n. sunt in pomis, quia & decora sunt

visui, & odorifera olfactui, & refect ina gustui. Sic sancti

viri propter decorem virtutum sunt delectabiles ad viden-dv. Cant. t. Ecce tu pulcher es, dilecte mi. Secundo, propter odorem bonae famae alliciunt alios ad imitandum . Cant. 7. Mandragorae dedurunt odorem suum. Terito, virtutes ipsae

E I animam

SEARCH

MENU NAVIGATION