D. Thomae de Aquino doctoris angelici Sermones valde pii et docti pro Dominicis & festiuis diebus ex bibliotheca Vaticana nunc primum in lucem editi. Additum est eximium opusculum De venerabili sacramento altaris ..

발행: 1571년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I OST . PENTECOSTEM Ptimo, propter celebrantium ipsem c nam multiplicitat isecundo, propter serculorum quae ibi dabuntur copiost rem: tertio, propter ipsius coeaae a ternitatem. Propter primum dicitur magna triplici ratione. Primo, ratione facien. tium. Facientes sunt pater,& filius,& spiritu sanctus : immensus pater, immensus salius, immensus spiritussanctus,& ideo immensam faciunt coenam. Isia. 2s. Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc c'nuiuium pinguium,conuiuium vindemiae, pinguium medullatorum , vindemiae defaecatae. Hest. I.Tertio anno imperii sui rex Assuerus fecit coui uiu cunctis pueris & principibus suis &c. Secundo, ratione miniit tantium, qui sunt millia millium. Dan. . Millia millium ministrabant ei. Tertio, alio ne connivantium, qui erunt decies centelia millia. Dan. 7. Deciesinentena millia assistebant ei. Propter secundum dicitur magna coena illa , quia e lint ibi millia millium ferculorum.. Fercula in vita aeterna sunt gaudia: & quia sunt ibi milliam illium gaudiorum, erunt ibi millia millium ferculorum.

Possumus autem hic assignare tria magna sercula. Primum ferculum erit gaudium de omnium malorum absentia. Se cundum,de omnium bonorum praesentia. De his duobus. Dcute. 8.Ibi absque ulla penuria bonorum omnium abun dantia perfruesis. Isa. ss. Gaudium & laetitiam obtinebiit,

ct fugiet dolor, dc gemitus. Tertium, continua de diuina laude laetitia .psol. 83 Beati qui habitant in domo tua Domine, in saecula taculorum laudabunt te. De his tribus August. in libro de ciuitate Dei viti. O quata erit illi felicitas,

ubi nullum malum erit, nullum latebit bonum , vacabit ut internis laudibu , & Deus erit omnia in omnibus. Circa tertium notandum , quod coena ista dicitur aeterna propter tria. Primo, quia numquam terminabitur. Ioa. i5 Gaudium vestrum nemo tollet a 'obis. Cornare enim euga idere. Secundo, quia numquam a cet nando cellabitur. Apoc. q.

P equiem non habcbant die ac nocte dicentia. Dominus Deus omna potens qui est,& qui erat, & qui venturus est: clamantia Sc dicenti i Sanctus, S in ius, Sanctus. Laudate enim ibi est idem quod cet nare. Tertio,dicitur aeterna, quia

toca simul manda abitur. Boetius. Dicitur aeternitas uitae beata

142쪽

beatae possessio tota simul cc. Apoe. 19. Beati qui ad co nam nuptiarum agni uocati sunt, Ad quam coenam rerducat nos Iesus Christus, Amen.

Dominica tertia ex vi M. V Mi O A Ma ut sub potenti manu Dei, ueuos exaltet in tempore tribulationis. r.Petri. s. Tria iacit in his uerbis beatus Petrus. Primo, -- hortatur ad hum yitatem: scςundo,ostendit humiliandi necossitatem: tertio, ponit humilitatis utilitatem. Primum,ibi. Hamiliamini: secundum,ibi. Sub potenti manu Dei, tui potest humiliare inuitos: tertium, ibi. Vt uos exaltet in tempore tribulationis. Circa primum notan dum, quod triplex est humilitas. Prima, culpae. Eccle. i 9. Est qui nequiter se humiliat, cuius i nietiora plena sunt dol Secunda, penae. psal. i ps. Tribulauerunt eos inimici e rum,& humi stati sunt sub manibus eorum.Tertia,gratiar, Matth. o. Discite a me , quia mitis sum & humilis corde. Prima, est sugienda: secunda, sustinenda: tertia, appetenda. Circa sin notandum , qudd Deus ostendit potentiam suam superbis tripliciter. Primo, eis resistendo: secudo, eos deiiciendo; tertio, aeternaliter puniendo. De primo, Iaco. φDeus superbis resisti tme secundo, psal. a. . Deiecisti eos duolleuarentur. De tertio, Ioel. 2. Ascendet scetor eius, & ascedet putredo eius,quia supelbe egit. Baruc. s. Constituit Dominus humiliare omnem mentem excellam. Circa tertium notandum, quod triplicem utilitatem aςquirit homo de humilitate. Prima est bonum gratiae: secunda, bonum scientiae:tertia,bonum gloriae. De prima, Iaco . Humilibus dat gratiam. De secunda, Matth. 1 1. Abscondisti haec a sapientibus & prudentibus,& reuelasti ea paruulis. Dς t

tia, Iobaz.Qui humiliat is fuerit, crit in glori

143쪽

De eadem ex euangeli

AvDtuM est cora angelis Dei super uno pec

catore paenitentiam agente, Luc. I s. Duo notan

tur in verbis istis. Primo,angeloru dignitas , ibi. Angelis Dei. Secundo, eorum benignitas bibi. Super Vn peccatore paenitentiam agente.Magna est dignitas angelorum,quod lunt nuntii Dei:& magna benignitas,lsaudent de conuersione unius peccatoria. Circa primum notandum, quod angeli dicuntur angeli Dei, sicut dic uiue hic:& angeli nostri sicut dicitur Matthaei. 38. Angeli eoruin caelis semper uident faciem patris mei qui in caelis est. Et per hoc notatur in eis duplex virtus: habent enim duplicem virtutem,assistendi,& ministrandi. Assis ut enim Deo& ministrant nobis. Deo assistunt triplici ter. Primo, conteptando, Matth. i 3. Angeli eorum in caelis semper vident saciem patris mei qui in caelis est Rc. Secundo,amando. I. Petri. 2. Inquem desiderant angeli prospicere. Aug.Tanta est diuini plenitudo aspectus,ut numquam possit uideri sine amore.Tertio,laudando. Damas. Opus enim angeloru est hymnis Deum laudare. Nobis ministrant tripliciter. Primo, purgando :secundo,illuminando:tertio, proficiendo, sicut dicit Dionysius. Purgant enim a malis liberando. Isa. 6.Et volavit ad me unus de Seraphim, & in manu eius calculus &c. Illuminant docendo. Dan. io. Et ecce Michael unus de principibus primis,venit in adiutorium meum, α ego remansi ibi iuxta rege Persarum. Veni aut ut docerem te quae uentura sunt populo tuo &c. Proficiunt ad bonum prouehendo. q. Reg.i9. Et ecce angelus Domini tetigit eu dicens, Surge.& comede gradis enim adhue tibi restat uiacte. Circa secundu notandia, quod propter tria angeli gaudent de peccatorii conuersione. Primo, propter sui ministerii impletionem: sunt. n. ministri, ut moneant nos ad paenitentiam. Heb. i. Nonne omnes sunt ad ministratorii

spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem

capiunt salutis Secundo, propter dςmonum confusionem. Daemones. n.confunduntur, quando aliquis ad paenitetia

onuertitur,quod est gaudis angeli LApo. I 1. Proiectus est sermo. S.Tho Aquia. H diaco

144쪽

draco ille magnu ,serpens antiquus, qui uocatur diabolus α satanas,qui seducit uniuersum orbem , proiectus est in terram,& angeli eius cum eo missi sunt:& post. Propterea laetamini caeli,& qui habitatis in eis. Tertio, propter Dei. honorem. Peccator. n. cum cou uertitur, honorat Deli, quod

est gaudium angelis. Iosu. . Fili mi, da gloriam Deo, confitere atque indica mihi quid feceris,ne abscondas &c.

T erant appropinquantes ad Iesum publicani,

& peccatores ut audirent illum. Luc. is. In isto euangelio notantur tria principaliter. Primo,

magna Domini nostri Iesu Christi benignitas. Secundo, magna paenitentiae utilitas. Tersio,magna uere pae,

nitentis sanctitas. Circa primum notatur magna Christi benignitas in tribus. Primo, quia pro peccatoribus suscepit humanae naturae infirmitatem, ibi. Nemo accendit lucernam. Grego. Lucernam accendit, qui humanam naturam luce suae diuinitatis impleuit. i. Tim. i. Fidelis sermo,& omni acceptione dignus,quoniam Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores saluos sacere Sic. Secundo,quia peccatoribus ostendit specialem familiari. ratem, ibi. Quia peccatores recipit,& manducat cum illis. Rom. s. Vbi abundabit delictu, superabundauit & gratia. Tettio, quia pro peccatoribus suscepit crudelis mortis acerbitatem, ibi. Imponit humeris suis gaudens. I. Petri. 2. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum . Circa secundum notandum, quod triplex utili. tas paenitentis notatur in isto euangelio. Primo,quia Christus laetatur in ea, ibi. Congratulamini mihi quia inueni o uem meam. Luc. I s. Epulari autem & gaudere oportebat, quia frater tuus hie, mortuus erat & reuixit, perierat & in ventus est. Secundo, quia in ea angeli laetantur, ibi. Gaudium est angelis Dei.Tertio,quia per eam homo a perditione liberatur,ibi. Vadit ad illam quae perierat, donec ia- Dentat eam. Luc. 1 4. Nisi paenitentiam habueritis, omnse simul pelibitis. EZG. I S. Conuertimini, & agite paenitentiam

145쪽

tiam ab omni iniquitate, & non erit uobis in ruinam iniquitas. Magna uero poenitentis sanctitas notatur. ibi. Gaudium est angelis Dei. M a gis enim ga dct Don. inussu per uno peccatore Vere pCenitente, quam super inultosi vitos qui numquam peccauerunt: quia illi frequenter mag s negligentes sunt, isti seruentiores, licui exponit Gregorius . Sunt autem octo nece ilaria ei qui uult de poenitentia sua magnum gaudium sace. e in ceti O. Primo,in amore Dei seruenter inardescere: secundo, in magnis vii tutibus se exercere: tertio, cuncta dissicilia sancit certaminis petere: quarto,omnia mundi relinque i e:quinto, honores fugete : sexto, receptis contumeliis lae tam septimo , magno desiditio ad coelessem patriam anhelare : octavo, damna praecedentia luciis sequentibus compensare. De his omni-.bus Gregorius. Plerunque ii, qui se opprellos nullis peccatorum molibus sciunt, pigri remanentc at econtrario ominnes ii, qui se illicita aliqua egisse memineiunt, ipsis suo dolore compuncti in amorem Dei inardescentes, sese in m gnis uirtutibus exerccnt,cuncta difficilia sancti certaminis appetunt, omnia mundi dcrelinquunt, honores sugi ut, acceptis contumeliis laetantur, ad caelestem patriam anhelant:& quia se errasse a Domino considerant, damna praecedentia lucris sequentibus compensant. Qui iustam poenitentiam egerint, absque dubio peruenient ad regnum cetiorum. Matth. 3. Poenitentiam agite, appropinquauit enim

regnum caeloxum, Ad quod &c. Amen.

Dominica quarta ex epipola. XPECTATIO ereaturae reuelationem stiorum Dei expectat,Rom. 8. Apostolus in is a epistola intendit ostendere quod omncs creaturae suo modo desiderant aduentum gloriae sancto

ru. Sunt aute quatuor cicaturae quae desiderant aduentum gloriae sanctorii. Primo,creatura angelica: secundo, creatura ceti estis: tertio, creatura terrestris:quarto,creatura humana,& io forte quater nominat creatura in ista epistola. Cir

146쪽

SERMONEI DOMINICA L Ex

mo,propter plenam de inimicis suis uictoriae consecutio. nem.Apoca. I x. Proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus,qui vocatur diabolus S satanas, qui seducit uniuersum orbem,& proiectus est in terram,& angeli eius cuillo missi sunt.Et post. Laetamini caeli, & qui habitatis in

eis. Secundo,propter ministerii sui completionem. I. Cor. I 3.Cum euacuaverit omnem principatum, & potestatem, S uirtutem. Oportet autem illum regnare donec ponat

omnes inimicos sub pedibus eius.Tertio, propter perfecta ciuitatis suae reparationem .psat. Eo 9. Iudicabit in nationibus,implebit ruinas.& Eph. i. In quo proposuit restaurare valuersa siue quae in cilis sunt,sive quae in terra. Circa secundnm notandum,quod creatura cstellis desiderat propter tria. Primo, propter seruitii sui indignis subtractione Isidorus. Sol & luna post iudicium non descendent ad o casum, nee impiis sub terra positis seruiet lux eorum. se,. cundo, pro pter amissae pulchritudinis recuperatione . Isa.

3 . Erit lux lunae ficut lux solis, & lux solis lucebit septempliciter ertio,propter suam a motu repausationem. Abacuc. 3. Secundum aliam translationem. Sol & tu. na steterunt in ordine suo, i in oriente,luna in occidente, sicut in ereatione ordinati sunt liaec enim tria bona coissequuntur corpora caelestia.Item,creatura terrestris desiderat propter tria. Primo,propter suam a peccatis impiorum emundationem. Modo enim impii contaminant terram iniquitatibus. psalm. ros. Contaminata est tetra in operibus eorum, sed tunc purgabitur per ignem. 2. Petri. 3. Elementa uero calore soluentur: terra uero, & eaquet in eis sunt,igne comburentur.Secundo, propter suam a corruptione liberationem:modo enim corrupitur ut fiat generatio,sed tunc cessabit corruptio, quoniam non erit

necessaria generatio. Rom. 8. Ipsa creatura liberabitur seruitute eorruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.

Tertio,propter suam renouationem. Isa. 64. Ecce ego creo caelum nouum,& terram nouam, & non erunt in memoria priora, sed gaudebitis & exultabitis in eis, quae ego creo usque in sempiternum.Homo similiter desiderat propter tria. Primo,propter suam a malo liberationem: secun-

147쪽

do,propter niam in omni bono repletione : tertio, propter aeternitatis conseruationem. Haec tria consequetur homo

in die iudicii,qui sic vivit hie ut ad illam mereatur peruenire. De his tribus Aug.in libro de ciuitate Dei. una erit igitur illius ciuitatis in omnibus & inseparabilis & singularis libera uoluntas liberata ab omni malo , repleta omni bono,quod .bonum non deficiet in aeternum , fruens indoficienter iucunditate aeternorum gaudiorum, mod nobis Christus concedat. Amen.

ne eadem ex euangeli

S T o T a misericordes,sicut & pater vester mi sericors est, Luc. 6. Duo facit Dominus in ue bis istis. Primo,inducit ad misericordiam,ibi. Estote mis ericordes. Secundo,dat mi serendi regulam, ibi.Sicut & pater uester. circa primum notadum, quod tria maxime debent nos mouere ad faciendam misericordiam. Primo, necessitas: secundo, utilitas:tertio,congruitas. Necessitas est, quia qui non facit misericordiam , non inuetriet misericordiam . Iaco. z. Iudicium sine miseriis cordia fiet ei qui non fecit misericordiam.Vtilitas est, quia qui facit misericordiam, inueniet misericordiam. Matth. s. Beati misericordes quoniam ipti misericordiam conis sequentur. Congruitas est, quia eum misericordiam ab omnibus creaturis recipiamus, iatis congruum est quod aliis misericordiam faciamus. Sumus enim pleni miseria,& nisi creaturae misererentur nostri dando se nobis &sua beneficia, subsistere non possemus. Si enim sol, uel ignis subtraheret lume suum & calorem , & terra stuctus suos, quid faceret miser homo3 Satis erso congruum est,eum homo indigeat milericordia, quod abis faciat misericordiam. Prouer. I9. Homo indigens misericors est et & qui indiget misericordia, debet aliis sacere misericordiam , vel aliorum misereri. unde creaturae arguunt quodammodo in misericordes . Orca secundum notandum, quod in tribus pretcipue apparet misericordia Dei . Primo, in. filii

148쪽

sERMONES DOMINI CALE

sui donationem agnum fuit donum, magna misericordialde qua Luc. i. Ad facie adam misericordiam cum patribus nostris Ne. Secundo, in iustorum glorificatione. psal. io 8. Suavis est misericordia eiu .pfal. 3s. Domine, in caelo misericordia i . Tertio, in peccatorum iustificatione. p'l. 8s. Misericordia tu , Domine, magna est se per me. Propter primam misericordiam debemus illum laudare & amare: propter secundam debent secure, quantumcun que sint magni peccatores, ad Deum cosugere. Ita. I. Derelinquat impius uiam suam, & uir iniquus cogitationes suas, & reuertatur ad Dominum,& miserebitur eius,& ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Propter tertiam deis bemus ad Deum cum felli natione currere. Heb. . Festine. mus ingredi in illam requiem &c. G ΥΛ.

Hypocrita, elice primo trabem de oculo tuo , Luc. 6. Hic reprehendit Dominus peccatum hypocrisis, & De. quenter in euangelio plus aliis reprehendit:unde satis patet quod multum displicet ei & ideo debet quilibet ipsam sugere. Est autem sugienda ipsa hypocrisis propter multa

mala quae proueniunt ex ea . Primo,pto uenie ex ea mutati plex malum culpae. Secundo, multiplex malum poenae. Tertio, multiplex malum damni .is aere interjsestiuis

Dominica quinta ex epistola. E c t t N E T autem a malo, & iaciat bonum, inquirat pacem,& persequatur eam. I. Petri. I. Duae sunt partes iustitiae, ad quas inuitat nos beatus Petrus in uerbis istis. Prima est fuga mali, ibi. Declinet a mala: secuda,delectatio boni, ibi. Et faciat bonum. Circa primum notandum,quod malum fugienda

est maxime propter tria. Primo, propter multam amaritudinem quam inducit:secundo, propter damnum quod adducit: tertio, propter poenam ad qua conducit. De primo, iHiere. 2. Vide quam malum est & amarum dereliquisse dominum Deum tuum, & no esse timore mei apud te&c.Inducit autem multam amaritudinem peccata propter tri

149쪽

primo, quia Dominus aduersatur peccato. Dent. 2s. Aue satur omnem inius itia. Ibide. 3 I. Inueneruntque eum Omnia mala & amicti oes,ita ut dicat in illa die. Vere quia Dominus non est mecum,an uenerunt me haec mala. Secundo,

quia homo per peccatum ualde in se inordinatur. August. Iussisti Domine & uere sic est, ut poena si sibi omnis in ordinatus animus. Iob. . Quare posuisti me Contrarium tibi saetus sum mihimet ipsi grauis εἰ c. Tertio, quia omnis peccator ab omni creatura iusto Dei iudicio impugnatur. Sap. I . Creatura tibi creatori deseruiens, exardescit in tormentum aduersus iniustos. Circa secundum notandum, quod triplex damnia incurrit peccator per peccatum. Primum est, quia per ipsum peccatum multiplex bonum amittitur. Aug. in libro de ciuitate Dei. i Σ. Si naturae bonae non essent, eis vitia non nocerent: nunc autem quid eis sa-eiunt nocendo, nisi sibi adimere integritatem, pulchritudinem,& salutem. Secundo, propter peccatum , bonum gratiae a mi itur. Sap. i. In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Temtio, propter peccatum, bonum gloriae perditur. Isa. χό. Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Circa tertium notandum, quod peccatum ducit homines ad multas poenas: led hic notantur tres poenas. Prima erit continua, in anima tris itia. ILi 3. Torsiones & dolores tenebui eos, quasi part riens dolebunt. Iob. ao. Cum satiatus fuerit, arctabitur, &omnis dolor irruet in eum &c. Secunda, continua in corde inedia. Matth. libritici eos i n caminum ignis. Tertia, erit in utroque aeternitas. Matth. Ir. Discedite a me maledicti in ignem aeternum &c. De his tribus, Ii .ult. Vermis eoru non morietur, & ignis eorum non extinguetur dcc. Vermis notat dolorem in anima: ignis dicit ardorem i ta corde:ine

tinguibilitas ignis notat aeternitatem in utroque , A quo igne liberet nos Christus &c.

De eadem

Cohibenda est lingua propter tria. Primo, quia ano cohibet, multa peccata comittit: secudo,qura

150쪽

mul tas poenas i ncurrit : tertio , quia qui cohibet, multa bona aequirit. maere in Dominica prima post octauas P sensionis.

De eadem.

N R A T pacem,& sequatur eam. Triplicem pacem quilibet debet inquirere. Primo, pace sui ad Deum: secundo, sui ad proximum: tertio,sui ad seipsum.umere in Dominica prima po

SE O et u s docebat de nauicula turbas, Lucis. Moraliter per nauiculam intelligitur sanctitas uitae , in qua debet sedere qui alios vult docere. Significatur per nauieulam sanctitas uitae tripliciter. Primo, ratione materiae :secundo,sormae: tertio, finis . R aere in Domini rarita post octauas Epiphaniae.

De eoilem. E L i e et i s omnibus sequuti sunt ess, Luc s. Duo sunt nobis necessaria adsequendum. Primo, ut a bono commutabili averta inur,ipsum despiciendo. Secundo, ut ad bonum inc mutabile conuertamur,ipsum diligendo & Imitando. Haec notantur hie. Primum, ibi. Relietis omnibus: secundia, ibi. sequuti sunt eum. Circa primum nota dum,quod quatuor debemus relinquere, si uolumus sequi Christum . Primo, mundana,ipsa contemnendo. Luc. t 4. Nisi quis renuntiauerit omnibus quae possidet, non est me dignus. Secundo, eo sanguineos & parentes propter Deum relinquedo. Matth. xo. Siquis uenit ad me,& non odit patrem suum & matre suam, non est me dignus.Tettis, corpus suum,ipsum murtificando.Quarto,uoluntatem propriam, ipsam abnegando. De his duobus, Luc. 9. Si quis vult post me uenire, abn ret semetipsum. dc tollat crucem suam quotidie, & sequatur

SEARCH

MENU NAVIGATION