D. Thomae de Aquino doctoris angelici Sermones valde pii et docti pro Dominicis & festiuis diebus ex bibliotheca Vaticana nunc primum in lucem editi. Additum est eximium opusculum De venerabili sacramento altaris ..

발행: 1571년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

DE s A QR AMENTO A L T A RI S. 1 et

Deum: neque in sermento malitiae, quae fit in proximuma& nequitiae quae si in seipsum,sed in azymis sinceritatis, id est in sinceritate a uitiis, S ueritate bonorum Operum, ut scilicet studeamus esse in nouitate uitae sine omni fraude de fermento veteri Gregor. Panes sine fermento comedit, qui recta opera sine corruptione inanis gloriae facit de fermento malitiae. Idem. Panes sine sermento malitiae maα ducar, qui opera misericordiae sine peccati admistione exhibet, ne pei uerse rapiat,quod quasi recte dispensat: unde per Amos. q. increpando dicitur. Sacrificate de sermento laudem. De sermento enim laudem immolat, qui Domini sacrificium de rapina portat de sermento nequitiae. Exod. 12. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel. Fermentatum comedere est delectari peccati corruptione, quod committitur in se. Psalm.1 7. Dixit iniustus ut delinquat Sc. De tertio sesculo supradicto. Greg. Saguis agni super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore mentis hauritur, & ad imitationem intenta mente cogitatur. Nam qui sic Redemptoris sanguinem accipit, ut imitari passionem necdum uelit, in uno tantum poste sanguinem ponit. Item, in superliminaribus ponendus est sanguis agni,quia non tantum in memoria, sed in manifesto portari debet crux passionis Chrini. Gal. ulti. Mihi absit gloriari dic. unde & sigmata Domini Iesu in corpore meo porto.Tertia pars huius figurae est habitu , siue tria insignia illo tum qui manducauerunt agnum, scilicet cingulus renum, calciamenta pedum, baculus manuum. Exo.r 2. Sic manducabitis agnum. Renes ues ros accingetis, calciamenta habebitis in pedibus, tenetes baculos in manibus. Primum de lignat carnis S mentis cotinentiam, secundum exemplorum pari una custodiam, tertium vitiolum noli roruni correctionem, & exiguntur ad communicantium praeparationem. Psimum praeparativuest mentis & carnis continentia in cingulo venum figurata. Grego. In renibus accipitur carnis delectatio, unde psal, ΣΤ. Vre renes meos,& cor meum. Qui ergo Pascha comedit, renes accingat: quia qui corpus Domini accipit, volu-rtatem domat, luxuriam refrenata haec praeparario comin ε

382쪽

Hae attendenda est quantum ad tria genera hominum, scilicet coniugatos,& de incontinentia paenitentes, & spirituales.Primum ante sacram communionem continentiam dehent seruare aliquantam, secundi logiorem, tertii c6tinua.

De primo dicitur ad David i. Reg. xi. Si pueri mundi scit maxime a mulieribus,ma ducent, scilicet panem sanctum: respondit David. Si de mulieribus agitur, cotinuimus nos ab heri & nudus tertius Dedit ergo eis Lacerdos sanctificatum panem. Exod. t 9. Descendit Dominus coram omni

plebe super montem Sinai,scilicet in igne, & nubis caligi. me Estote ergo parati in diem tertium, & ne appropinque eis uxoribus ue stris: Si talis continentia seruata est ad figu. cam, quanto magis seruanda est ad corporis Christi uetita rem De secundo, Leu . I I. Homo qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis,id est, peccans per innocentia ea nis, non uescetur de his quae sanctificata sunt mihi, donee canetur, scilicet per paenitentiam. Hi ne statuti sunt ante Pastha. o. dies par nitentiae, ut his peractis in ieiuniis, &Grationibus,& continentia,& bonis operibus, tunc possint communicare pet nitentes cum aliis bonis Christianis. Hi nesu per illud i. Corin. it. Si nosmetiplos diiudicaremus &c. dicit Aug. Ab ipsa mente paenitentis talis sententia proferatur,utile indignum iudicet participatione corporis & si guinis Domini, ut ad tempus per ecclesiasti eam distiplina et sacramento eanestis panis separetur. Indigne. n. accipit, si tunc accipit,cu debet agere paenitentia. i. quando incipit. ergo se prius iudicet, ut a se iudicatus non iudicetur a D

mino. De tertio. s. de continentia continua & lempiterna. cum nimoda & perpetuam castitatem conseruare. Leuit. 21.

Sacerdotes sancti erunt Domino suo, & non polluent nomen eius. Incensum. n. Domini & panes Dei sui offerunt, di ideo sancti erunt. Beda. Si ueteris testamenti sacerdotes secundu ordine vicis suae intraturi temptu ad offerendas legales h ostias a propriis uxoribus oportuit abstinere,quanto magis nostri sacerdotes,quos ad consecrandum sacrosanctum corpus Domini paratos semper esse oportet, & continuam,& sempiternam semper debent eastitatem conserua

GSe cundum praeparativum est exemplorum

383쪽

stodia per calciamenta pedum figurata. Greg. Calciamenta in pedibus habere, est mortuorum patrum uitam aspicere,& nostia uestigia a peccati uulnere custodire. Cant. s. Qui

pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia p: incipis gressus sunt profectus operum in calciamentis, id est, in consideratione uitae patrum. Tertium praeparativum est correctionis disciplina in baculis manuum figurata. Baculus. n.

significae rectitudinem iustitiae, qua debemus nosmetipsos de nostris excessibus ante communionem iudicare. Psalm. . Virga directionis uirga regni tui &c. Apprehendite disciplinam &c. I. Corinth. tr. Qui manducat & bibit indi ne quod si nosmetipsos diiudicaremus &c. Rugu. Ascendas hic aduersus te tribunal mentis tuae, & constituto in corde iudicio adsit accusatrix cogitatio, & testis conscientia,& carnifex timor Domini,inde quidam sanguis animet confitentis per lacrymas profluat,& sic ccssat uindicta diuina, cum consessio S correctio praecedit humana, & sic homo dignus erit ad sumendum corpus Christi nunc in sacramento,& perfecta stultione in futuro. De princo, De ut. 8.Afflixit te Dominus penuria, & dedit tibi cibum manna quod ignorabas: afflixit te, idest. secit ut affigeres te & corrigeres, penuria, idest, poena uoluntaris tuae, & uoluptatis carentia, & tunc dedit tibi caelestem panem corporis sui. De secundo,ad Hebrae. 11. Omnis disciplina in praesenti non uidetur gaudii, sed moeroris: postea autem fructum paeatissimum excercitatis per eam reddet iustitiae. Item, praeparat iuuin ad corpus Domini suscipiendum esse . potest manducatio spiritualis, secundum quod persecti manducant ratione meditationis deuotae, de quo insta sermone decimo no ante medium,& in medio.

De triplici modo manducandi, o prima de μυ-

UE N 1 τ ε , comedite >hema proprium. Quienaque manducauerit panem hunc , & bibetit eali.

384쪽

SERMONES cem Domini indigne reus erit corporis & sanguinis Domini. i. Corinth. i I. Quin tu in principale circa Iacramentum Dominici corporis notandum,cst modus manducationis,& hoc triplex, scilicet sacramentalis tantum, spiritualis tantum,sacramentalis & spiritualis simul. Ad hoc intelligendum sciendum, quod in cibo altaris duo sunt, scilicet lacramentum,& uirtus sacramenti. Sacramentum, ut dieit Augulti duobus consistit, uisibili panis & uini specie, di inuisibili carne & sanguine Christi. Virtus uero sacramenti est sanatio a damnatione mortis aeternae. Hanc ut tutem sacramenti crediderunt & gustaverunt spiritualiter omnes saluandi ab origine mundi,& quotidie gustant omnes boni Christiani. Secundo modo tam boni quam mali hoc modo disii niti, quia mali manducant sacramentum tantum,ideis, sub vili bili specie panis corpus Ch:ilii: sed non uirtutem sacramenti manducant spiritualem , idest, salutem ad uitam aeternam boni vero manducant utrum que simul, scilicet sacramentum, & uirtutem factamenti. Ex his patet triplex modus manducandi. Primus sacrametatis tantum, secundus spiritualis tantum, tertius sacram εtalis & spiritualis simul. Primo manducant mali Christiani,secundo omnes saluandi, tertio soli boni Christrant. Primi manducant & non manducant,fecundi non manducaedi tamen manducant, rertii manducant & manducantur. Primus modus manducandi corpus Domini est satramentalis tantum, quomodo mali Christiani manducant, quia uenerandum corpus in peccato moi tali ore polluto sumentes, cordis assectum ab influentia uirtutis bonitatis eius, peccatis suis immundis & duris quas luto & lapide claudunt. EZech. I . Posuerunt immunditias suas in cordibus suis,& idola, scilicet scandalum iniquitatis sua flatuerutcontra faciem suam. Isti manducant & non manducant, manducant quidem, quia corpus Domini sumunt sacramentaliter,sed tamen non manducant, quia uirtutem spiritualem,idest,salutem animar non percipiunt. Eccles6. Est aliud malum quod uidi sub sole,& quidem frequens apud homines . Vir cui Deus dedit diuitias, oc subitantiam, de honorem,nec tribuit ei potestatem, ut comedat ex eo. Heb.

385쪽

vit. Habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deseruiunt, idest, peccatis calnalibus. t. Corinth. I o. Non potestis calicem Domini hibere, & calicem daemoniorum. Grego. Est quidem in peccatoribus de indigne fumentibus vera Christi caro,& vetus sanguis, uidelicet praesentiali essentia, non salubri efficientia. August. Qui discordat a Christo nec manducat carnem eius , nec

bibit sanguinem,& si tantae rei sacramentum quotidie sibi sumat ad iudicium. Dilcordat a Christo qui cordis effectu

ab eo auertens ad peccatum conuertitur, & talis uere musitabitis dici potest,ad quem tam magnum bonum frequε ter uenit,& nullum exinde spirituale lucrum accipit, siue percipit. Hoc modo, scilicet sacramentaliter manducantiu , tria sunt generet primi malivoli, secundi dolosi,tertii praesum tuoli.Primi sunt qui eorpus Domini sumunt in pee- candi uoluntate. Secundi sunt hypocritae, qui foris boni apparentes occube sunt praui, & tanquam iusti accedunt Od altare. Tertii sunt qui maxime mali sunt,'& tamen praesumunt communieare, de duobus primis potest hie dici

S de tertio in sequenti. De primo genere malorum communicanti inti, scilicet de malevolis. Isaiae. 19. Appropinquat popul asterire suo, eor aute eorum lange est a med

Appropinquat cete pei sacramenti sus eptionem , sed coelonge est per peccandi uoluntatem . Tales tria mala seis quuntur , peccati sui aggravatio, a giatia Christi separatio, ad aeternam poenam condemnatio. De primo, Matth. is. Non est bonum sumere panem &αwCanibus, id est mali nolis. Augu. Habentes uoluntatem peccandi grauari magis dico Eucharistiae perceptione, quam puri sicari. De secundo, Sapien. r. Perversae cogitationes se.

parant a Deo dic. De tertio. I. Corin. x I.Quicunque manducauerit hunc panem &c. Ambr. Indignus est qui non deuota mente accedit ad Eucharistiam,aut in uoluntate peccandi manens reus est corporis & sanguinis Domini, idest, ae si Christum occideret punietur. De secundo genere ma lorum communicantium,scihcet de dolosis, siue hymeritis. 2.Τim. I. In nouistimis diebus instabunt tempora peri

culosa,&erunt homines seipsos amaoteri h bentes quidε

386쪽

SERMONEs

speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes,s ciem pietatis. glossidest, religionis, quia eadem lacramenta ha bent cum piis uti tutem pietatis, id est,charitatem abnegante , multa scilicet mala occulte perpetrantes & manifesta fallaciter excusando. Tales limiliter tria mala sequentur,

socii Iudae traditor; s efficientur, coram toto mundo cofundentur, extra bonorum consorti uin proiicientur. De primo Io. I ἐ. vi manducat panem meum, leuabit contra me calcaneum tuum. Hoc dicitur de Iuda,& de luis limitibus, scilicet fictis domini amicis. Vnde gloΙL Qui manducat pane meum non ut proficiat, sed ut lateat, ille me conculcabit, id est, tradet. Qui ergo vult latere in peccatis sub plena speeie religionis & comunicationis, similis e tacitur & socius Iudae traditoris. De secundo, Eccletiastici i. Ne sis inci edibilis timori Domini,& ne accesseris ad eum duplici corde, nee sueris hypocrita in conspectu hominum,ne forte reuertet Deus absconsa tua,& in medio synagogae elidat te, quoniam accessisti maligne ad Dominum, & cor tuum est plenum dolo & fallacia. Naum. 3. Ecce epo ad te speciosa dicit Dominus, idest .anima soris pulchra hominibus speciosa, intus immunda :& relevabo pudenda tua in facie tua, & ostedam gentibus nudi tatem tuam,&. regnis ignomini ui tua,& proiiciam super te abominationes tuas, & contumeliis te afficiam. De tertio, Matthaei i 3. Vae uobis hypocritis, qui ιiniales estis lepulcris dealbatis,quae foris apparent hominibus speciosa, intus autem plena iunt ossibus mortuorum,& omni spurcata, id est, putredine,& uernae , dc steto

re: sic & uos a fotis quidem apparetis hominibus iusti, in tus autem pleni estis hypocris & iniquitate: hypocrisi, id

est, amore uanae laudis:iniquitate, id est, cupiditate temporalium & odio ueritatis, & ideo praemittitur, Vae uobis, id est,extra bonorum consortium miserabilis proiectio. Leuitiei . Anima polluta hypocrisi dicit Interlinearis qcet

ederit de carnibus hostiae pacificorum, id est, corporis Chri

sti, quae oblata est Domino, peribit de populis suis , id est,

eiicietur de saluandis ad damnationem aeternae mortis. Sed ecce contra tria magna mala dat leue remedium diuina hiementia quia spii laualis concluso, scilicet bonum seri det

387쪽

DE sACRAMENTO ALTARI s. Iga

malo. Psalm. 3 . Declina a malo , dc fac bonum &e. Et ex frequenti bene agere si homo bonus. Et cum bonus est, sequentur eum tria bona, lei licet poenae debitae relaxatio,d uinae gratiae restitutio, aeternae gloriae acquisitio. De primo I. Regum l. Si fuerit uir bonus, nec unus quidem capillus eius in terra eadet, id est, abomui peccato erit immunis. Ezech. 33. Si dixero impio morte morieris, i& egerit paeni tentiam de peccato suo, uita uiuet,& non morietur. De secundo, psalm .r 24.Bene lac Domine bonis & rectis coide. Proucrb. I 2.Qui bonus est, hauriet tibi gratiam a Domino. De tertio, Matthaei 14. Euge serue bone &c. Euge,id est, bene gaude, serue bone, quia in pauca , id est, in bonis quae tibi commissa sunt,bene negotiatus es: supra multa te constituam, scilicet aeterni gaudii bona. Intra in gaudium , ut scilicet ex omni parte pei fruaris gaudio. ID.s i . Veniant in Sion laudantes,& laetitia sempiterna super capita eorum, quia causa aeternae laetitiae er i in Domini regis sui eontemplatione. Hiere. Ir. Venient,& laudabunt in monte Sion, et confluent ad bona Domini:tune laetabitur Virgo beata Maria praecentrix in choro caelesti, iuuenes , scilicet omnes

beati: senes scilicet angeli isi Deum laudabunt & in omnibus bonis,id est,sne fide gaudebunt.

C A P. XVIII.

ENr Tu, comedite &e. Item. Quicuique moeducauerit hunc panem &c. De tertio genere malorum ind: gue communicantium est hoe dicendum, scilicet de praesumptuosis, qui non timent communicare, vel celebrare in magnis criminibus de manifestis. De his i. Corinth. it. Qui manducat dc bibit

indigne, iudicium sibi manducat &-bibit, id est, ualde malum est illi. Vnde sciendum quod duplex est effecto corporis Dominit, se ilicet bonitatis, quoad bonos: leueritatis, quoad malos, di tamen ipsum semper i mutabile

388쪽

eius mutatur in his qui male eo utuntur. August. Sancta malis postulit obesse,quia qui maducat corpus Domini indigne, iudicium sibi manducat, non quod res illa mala sit, sed quia malus quod bonum est, male accipite huius rei exemplum est in sole & in uino. Nam eandem solis lucem, quam oculus sanus ad delectationem & consortationem aeger suscipit ad turbationem. Et uinum quod sanus homo ad iocunditatem & consortationem,sebricitans accipit ad maiorem infirmitatem, vel certe ad mortem . Hinc est quod indigne communicantes tria mala sequuntur, scilicet magna culpa,Dei offensa,multiplex plaga. Piimu malum praesumptuose manducantium est magna culpa. Hierdit r. Nunquid carnes sancta auferent a te malitias tuas,

quibus gloriata es Isidorus. Qui scelerate uiuunt in ecclesia Dei, S communicare non desinunt putantes se tali comunione mundari, discant nil ad emendationem proficeresbi,dicete eodem propheta. Quid est quod dilectus meus

in domo mea iacit scelera multa λ nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas quasi diceret. Non auferunt, sed aus mentant. Huius triplex est ratio, scilicet peruersa intentio. Actionis enim uoluntariae triplex est radix, siue principium, uel natura, uel uirtus bona, uel libido. Omnis actio cuius radix est natura,vel utrius bona est : cuius autem radix libido,mala est. Sed eius qui in peccato mortali est strenter,& sumit corpus Christi , non potest esse radix natura,neque uirtus aliquo modo dictaret quod aliquis retam pretiosam,ac uenerandam in loco, uel uase immundo poneret,unde peccatoris, qui corpus Domini sumens ponit in ore suo polluto & corpore,radix est libido, idest peruersa intentio, ut lucri temporalis, uel uanae laudis, uel alicuius deceptionis. Secunda ratio culpae istorum est diuini praecepti transgressio. Sicut. n. Dominus in statu innocentiae lignum uitae ad edendum concessit, S in statu culpae prohibuit, sic nobis in statu bono corpus Christi conceditur in malo prohibetur. Matth. 6. Nolite sanctum date canibus,idest immundis peccatoribus . Leuitic. ir. Homo

qui habuerit maculam scilicet peccati, non osterat panemo Domino,

389쪽

Domino,nec accedat ad ministerium eius. Tertia ratio cui

pae istorum est maxima ingratitudo. Quae enim potest esse maior quam si quis habens dominum,a quo accepisset quid boni haberet,& ipsum insuper morte sua de suspedi libera stet,eundem dominum in stabulum immundissimuinimici sui traditione duceret,& ibi conculcaret, & ruplus occideret Tanta ingratitudine peccant, qui corpus Domani sumunt in peccato mortali .Psal. 3 . Retribuebant mihi mala pro bonis,& odium pro dilectione mea. Et iterum is Psal. ss.Conculcauerunt me inimici mei &c. Hebraeo. IO.

Quanta putatis deteriola mete i supplicia, qui filium Dei conculcauerit,& sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sancti ficatus est scilicet in morte Christi. Ambi Christum iIle conculcat, qui libere peccat absque timo: e, de paenitentia,et qui eo indigne participat. Idem. Qui indigne Christum sumit, idem est ac sit inter sciat. Augu. Qui

temerarium est, quamque nefarium est cruentis man mus

intemeratae Virginis tractare filium λ Q uis auditus sus 'neret aurium λ quis oculus non confunderetur ad intuitu rcuius mens non raperetur in excessum, ubi mundi pretia

mittitur in sterquilinium Non enim minus est dete itabile in os pollutum, quam in lutum mittere Dei filium. Set utrdum malum istorum est magna Dei offensa, Za harim GIra magna ego irascor super gentes opulentas,quia ego iratus sum parum, ipsi uero adiuuerunt in malum, quati di Oret Dominus.Parum irascor hominibus propter peccata quae committuntur in ploximum, sed maxime eo quoa

peccant in Deum. t Regum. a. si peccauerit uir in uirum, placari ei potest Deus: ii autem in Deum, quis orabit proeeo GloK.Quanto maior gloria, tanto maior offensa. Malach i. Ad vos,o sacerdotes,qui despicitis nomen meum.& offertis super altare meum pollutum panem. Glos Cocripit sermo diuinus episcopos, de ministros eccIesiae negligentes,& omnes qui Christi nomine censentiar,cur nomedelpician r. quibus aperit causasoffensar, Iuba poIlutum panem offerunt. Polluit enim panem ,id est, corpus Chrim,qui indigne accedit ad a Itare,& mensam Domini sinis steterata uoce,l celerato opere despicit, α duin iaci amen

390쪽

a uiolantur,ipse euius est saeramentum,usolatur.Tertium malum istorum est multiplex plaga & gravis est iusta Dei uindicta. Sicut enim ab antiquo filiis Israel maximume:Qt peccatum,& pessimarum causa maledictionum,quod per idolatriam Deum proiecerunt, & postea Iudaeis impiis quod Christum non susceperunt: se modo Christia. nis maximum est peccatum , & causa plagarum, quod corpus:Saluatoris indigne suscipiunt. Grego. Creator omnium per incarnationis myste uim Iudaeam uisitare dignatus est e sed quia non cognovit tempus uisitationis suae, ideo gentibus frequent ex in praeda in data, nouissia me Romanis tradita est , & uenerunt super eam omnia genera maledictionum , quae in libro legis scripta sunt: si militer his qui gratiam Dei ingrati accipiunt, certa est da . natio. Si enim quis irritam legem Moysi fecerit, sine ulla miseratione moritur, quanto deteriora supplicia meretur qui filium Dei conculcaue iit, & sanguinem testamenti Iollutum duxerit λ Haec supplicia pollunt dici triplices plagae, prima multa damna spiritualium bonorum: secunda , sterilitas terrae, siue caristia temporalium : tertia, pestes corporum, & sttages hominum. De prima Treno. t.

Manu suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia uidit gentes ingressas sanctuarium tuum , de quibus praeceperas ne intrarent ecclesiam tuam. Gloss. Holiis antiquus ad desiderabilia ecclesiae manum mittit, & spiritualem ornatum aufert in membris suis fidem contaminans, bapti iama rescindens,id est,gratiam in baptismo datam, doctrina corrumpens, corpus & sanguinem Chrilli indigne tracta KN vasa pretiosa, id est, oues Chri ili quasi lupus deua stans: & causa tanti mali redditur, quia gentas, id est,

earnem amantes, & Christi cire uncilionem non habentes , ministri altaris efficiuntur. De secunda plaga. Deu teron. 28. Si audire nolueris uocem Domini Dei tui, ut

facias omnia mandata eius , uenient super te omnes maledictiones istae . Maledictus fructus terrae tuae, armen rabouum tuorum, & greges ovium. Mittet Dominus super te famem , esuriem , & increpationem in emnia opera tua. Hae plagae uenient, si audit: nolueris mandata Dei,

scilicet

SEARCH

MENU NAVIGATION