D. Thomae de Aquino doctoris angelici Sermones valde pii et docti pro Dominicis & festiuis diebus ex bibliotheca Vaticana nunc primum in lucem editi. Additum est eximium opusculum De venerabili sacramento altaris ..

발행: 1571년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

DE sACRAMENTO ALTARI s. in

scilicet praecipue de corpore Domini indignet actando, se cundum illud Leui. 21. Homo qui habuerit maculam pec cari, non offerat panem Deo , nec accedat ad minitierium eius, Genes. 3. uia comedisti de ligno, ex quo praecepi naco me deIes, maledicta terra in opere tuo, spinas & tri bulos germinabit tibi. De tertia plaga. r. Corin. o. Probet se. ipsum homo &c. Qui enim manducat indigne , iudicium sibi manducat &c. id est, ad iudicium mortis se obligat: αmulti alii propter scelus unius saepe seriuntur, unde sequi itur. Ideo inter uos multi infirmi & imbecilles ,&dormiunt multi, scilicet somno mortis , vel Dei uerbere, uel praeliorum aduertitate. Nuineti. i I. Adhuc carnes erantia dentibus eorum,&ecce suror Domini excitatus in popnium percussit eum plaga magna. Sed ecce contra has plagas, omnia iam dicta mala, triplex remedium, primum est emendatio vitae per paenitentiam uoluntariam: secundum est correctio malitiae per lii periorum disciplina nH. ter tium mutatio incorri et bilis perlonae per iustitiae dissi ictionem. De primo Iohel. r. Depopulata est regio, luxit humus, idest, habitatores humi, quia periit mellis agri, id cst, spiritualia & temporalia. Accingite uos, & plangite sacerdotes ululate ministri altaris, ingredimini & cubate in saccis. Accingite uos sacerdotes & ministri cingulo paenitentiae,& plangite puro corde, ululate in consellione & oratione, ingredimini ecclesiam per paenitentiam, unde existis per culpam,cubate in sacco, id est, delitias, quibus offendi'stis, per uitae auste litatem recompensate, ut iram Dei possitis mitigare. De secudo, Mala. 3. Ecce ueniet Dominus quasi ignis constans, sicilicet per iustos praelatos, & purgabit filios Levi, id est, ministros altaris,& erunt Domino cstcr tes saetificia, S sic utique plagatus mitigabitur ira eius. De tertio, EZech. 2 i. Iudicabo uos dicit Dominus , & subiniiciam sceptro meo,& eligam de uobis transgressotes & iniplos, scilicet ad abiiciendum qui in malo perseuerat, id est, incorrigi biles, dicit glos. ut scilicet loco eorum iusti testi 'tuantur. Isa. I. Conuertam manum meam ad te, & excoquam ad purum scoriam tuam,& auferam omne stannum

tuum, α restituam iudico tuos . sicut luerunt prius Riei st

392쪽

sERMONES

R constiarios tuos,sicut antiquitus, scilicet tempore Ilo, si,& Machab eorum,& Apostolorum. Post haec vocaberis ciuitas iusti, urbs fidelis. t . Machabaeorum . . Cogitauit Iu das de altari holocaustorum, quod pi opbana tuin fuerat, quid de eo saceret,& iocidit ei consilium bonum, ut destrueret illud, ne sorte esset illis in opprobrium , quia contaminaverunt illud gentes,& dem Θjiti sunt illud, & posuerunt lapide; in mole domus in loco apto, quousque ueniret propheta,& responderet de eis,& acceperunt lapides integros secundum legem,& aedificauerunt altare nouum secundu

id quod fuit prius.

De secundo modo manducanili stirituali tantum et EN raea, comedite &c. Thema proprium, Patres nostri omnes eandem spiritualem esca miducauerunt. r. Cor. I o. id est, Omnes boni ueteres in manna cibum inuisibilem,scilicet Chri sum spiritualiter intellexerunt:crediderun gustaverunt, ct ab aeterna morte per eum sanati sunt. Secundus modus manducandi Christum est spiritualis rantum,& isto modo omnes saluati ab initio mundi manducauerunt,& saluandi manducant Ambr. Non manducans manducat, & manducans non manducat, quia scilicet non manducans sacramentaliter, manducat spiritualiter,& econuerso, Eccle.QEst uir cui dedit Deus substant: am & honorem, necti ibuiret potestatem ut comedat ex eo, sed homo extraneus uor bit illud,scilicet cum magno dcsiderio spiritualiter ni an ducandi Circa spiritualem manducationem tria sunt consideranda, scilicet dissetentia personarum sic manducantium ,ratio spiritualiter manducandi, essectus manducationis. Huius primum est differentia personarum sic manducan ium, quae est triplex, incip;entium,proficientium, per- festorum. Matth. i s. Manducantium fuerunt quatuor millis uirorum,exceptis mulieribus & paruulis. In paruulis inciPlentes,m mulieribus proficientes, in uiris persecti' - , gnificantur.

393쪽

DE s A CR AMENTO ALTARI S. 1 gr

gnificantur. Secundum est ratio , qua dicuntur iam dictilpiritualiter manducare. Vnde sciendum, primi, scilicet incipientes, manducant spiritualiter ratione fidei salutaris: secundi ratione bonae conuersationis Nertii ratione deuotae med: tationis. De ptimis Abacuc. 2. & ad Hebr. io. Iustus ex si de uiuit, tanquam ex cibo spirituali. August. Crede,&manducasti Credete enim in Christum, est credendo in ea ire, ipsi corde inhaerere in i plo delectari, & per ueram cha ritatem membris eius incorporari. Secundi, scilicet proficietes,manducant ratione bonae conuersationis Io. . Ego cibum habeo manducare,quem uos nescitis: meus cibus est&c. Eccl. 2 . Qui timet Deum,faciet bona, cibavit eum pane uitae dcc. Iste cibus conuhrsationis consistit ex tribus uirtutibus quasi ex tribus serculis: scilicet in nocentia, paenit εtia,&milericordia. De primo.Psal. Ioi. Percusius sum ut faenum, quia oblitus sum comedere panem meum. Linno incentiae,dum delectabar cibo malitiae. Augu. Panem de altari spiritualiter manducare est innocentiam ad altare portare, debitoribus peccata dimittere. De secundo. Psal. t Surgite postquam sederitis,qui maducatis panem doloris, scilicet paenitentiae pro peccatis. Thob. I Manducauit pane in luctu & tremore memorans sermonum Amos. Dies festi uestri,idest,paudii in pe alis, conuertentur in lamentationem & luinum. Psal. ioi. Cinerem, scilicet paenitentiae,

tanquam panem manducabam. De tertio. Prouer. II. Benefacit animae suae uir misericors,quia dum pauper ab eo reficitur, ipse multo magis a Deo spiritualiter pascitur. Apo icat. I. Ecce sto ad ostium,& pulso in paupere, si quis aperuerit mihi &c.Tertii, scilicet perfecti, manducant spiritualiter ratione deuotae meditationis:& in hac manduca istione tria erunt quae in commessatione corporali consist ut,

scilicet appetitus, masticatio,& delectavio. Primo debemus esui ire spiritualiter Christum cibum nostrum intimo coriade desiderando: secundo, masticare magna districtione coisgitationis: tertio, in eo delectari dulcedinem eligendo. Primo,debemus spiritualiter esurire Christum ardenter des. derando.Iob. II. Si non dixerunt uiri tabernaculi mei,quia det uc de carnibus eius saturemur quas optabant & desi-

. . deraban e

394쪽

derabant saturari.Eccles. 13. ui edunt me, adhuc esurie &c. Greg.In spiritualibus delitiis saturitas appetitum p a viri quia quanto magis earum sapor percipitur,eo amplius cognoscitur,quod auidius ametur. lsa. 26. Domine nomen tuum,& memoriale tuum in desiderio animς Sc. Psal. l . Ante te omne desiderium meum. Secundo, debemus spiri tu aliter masticare totum Christum, scilicet membra & caput,idest, nolis etipsos,& sanctos, & Saluatorem mundi districta discussione cogitare, nosipsos diiudicando, sanctorum uitam ad imitandum pertracta do, incarnationis Christi beneficia deuota mente runainando. Primo, persecti masticant seipsos, diligenter se examinando & diiudicando. 1.Corint. i t. Probet seipsum homo,idest,examinet & purget, & non ai: um,seipsum totum scilicet cor, linguam, manum &c.& sic postea edat. Secundo, sanctos masticant mortuos & bonos adhuc uiuentes,uitam eorum ad imitandum

considerando. Matth. 22. Ecce prandium meum paraui, tauri mei & altilia &c. Tauli sunt prophetae & Apostoli, qui fortitudine fidei quasi cornu principibus mundi restitetur, S ab eis passi uir .utum nobis exempla reliquerunt. Alii lia ab alendo dicta,pinguia sunt uolatilia,& significat sanctos interna charitate sagi natos, & contemplationis penna alta petentes,ocelsa sunt, uel ab eo quod per paenitentiam, uel per mortem carnis iam in requie posita: haec nobis sunt spiritualiter masticanda, id est, ad imitandum diligenter cosideranda. Deuterono. I . Omne quod mundum est, eo medite:quicquid morticinum est,ne uescamini ex eo. Omne mundum, idest, honestis uerbis & moribus comedite,in corde ponite imitandum: quod autem morticinum est, idest, peccato contaminatum. ne uescamini ex eo consentiendo, uel idem iaciendo. Phil. . De caetero fratres,quaecunque sunt uera , quqcunque pudica, quaecunque tu

sa, qu*cunque sancta , quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae , si qua laus disciplinae,haec cogitate: quae audistis,& uidistis in me haec agite,& Deus pacis erit uobiscum. Tertio , persecti masticant spiritualiter carnem Christi, scilicet incarnationis eius factamenta & beaeficia deuote meditapdo. Ioan. 6. Qui manducat carnem

395쪽

&c. idest,spiritualiter masticat. Augu. Hoc pertinet ad vir tutem sacramenti, non ad uisibile sacramentum, qui scilicet manducat intus non foris, qui manducat corde non qM

premit dente, & hoc est quod Apostolus uigilanter dicit

tantum de bonis. Omnes eandem estam manducauerunt.

Tettio, debemus in spirituali manducatione delectari in. terna dulcedine, quae elicitur de Christi masticatione. Isa. s. Audite audientes me,& comedite bonum, Zc delectabitur in crassitudine anima uestra, id est,in dulcedine spiritualis gratiae. Sapien. 8. In trans in domum meam, conquiescacum Dei sapientia,idest eum Christo, qui est sapida scientia. Non enim habet amaritudinem conuersatio illitis,nee ridium conuictus illius, sed laetitiam et gaudium,& in amicitia illius delectatio bona Psal. ro. Quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine. Gustate,& uidete &c. Canti c. 3. Mel & lac sub lingua tua, id est , dulcedo spiritualis

in meditatione cordis, haec dulcedo spiritualis est quaedam praegustatio gaudii caelestis valens contra tria mala quet sunt in mundo. Ibi est salsa dulcedo in delectabilibus utendis, grandis amatitudo in adueclis sustinetidis, tristis imago in bonis faciendis. De primo. Pro Derb. 9. Aquae furtiuaedulatores sunt,& panis absconditus suaviore sed dulcedo

salsa est,qu: a animae perditio. Iob. I . Dulcedo illius uermis. Eccle . Sicut pisces hamo capiuntur,se homines tepore malo. Esca soris delectat. sed aculeus intus pei torat. Iob. xi. Ducunt in bonis dies tuos &e. De secundo, Psalm. Io I. Hoc mare magnum et spatiosum, qui ι scilicet in hoe mundo magna et multa amaritudo. Hiere. φ. Cibabo populum istum absynthio, et potum dabo eis aquam sellis. Iob. I I. Homo natus de muliere etc. De tertio, Matth 9.dixit Dominus cuidam diuiti. Vade,quq cunque habes uede, et da pauperib', et hab bis thesauru in caelis et sequere me, qui contristatus in uerbo abiit moerens. r.Reg. s. Dixeriit pueri Dauid ad Nabal,Quodcuque inuenerit manus tua, da pueris tuis, et servo tuo David. Qui respondit. Tolla panes meos, et aqua, et carnes,et dabo uiris quos nescio unde sint Genes. . Factum est post multos dies, ut offerret

Cain de fructibus tetrae munera Domino, et o respexit ad

396쪽

eum Dominus,nec ad munera eius. Huius eausa suit,quia male obtulit, scilicet de tristi corde & facie. Contra hoctialet dulcedo spiritualis , quia salsam dulcedinem mundi facti insipidam, grandem amaritudinem facit dulcem , tri stem imaginem reddit iucundam. De primo , Prouerb. 27. Anima niurata calcabit fauos.Grego. G ustato spiritu desipit omnis cato. Philip. I.Quae mihi suerunt lucra, arbitratus sum propter Christum detrimenta, propter quem omnia arbitratus sum ut stercora. De beato Aug. dicitur. IDisplicebat ei quicquid agebat in faeculo &c. De secundo, Deut 3 I. Inunda ione maris quasi lac sugent, ideli, boni repleti dulcedine spirituali uincunt amaritudinem mundii 4. Reg. 2. H elistus milit sal in aquas amaras,& in dulces conuersae sunt: sic Christus spirituali sapore sanat amaritudinem .Hinc Stephano lapides torrentis dulces fuerunt,&multis sanctis ardentes prunae, candentes uestes visae sunt eanquam rosae suaves,& multi sancti gaudent in tribula tione. De tertio, Danielis, idest, Post eies decem apparue Hriit uultus eorum meliores prae omninus pueris qui uescebantur cibo regio. Vultus eorum quos panis satiauit, qui de caelo descendit, licit glosi apparuerunt meliores decore & hilaritate ad benefaciendum. Pro uel b. ls. Cor gaudens exhilarat faciem, Secundae ad Corinth 9. Hilarem daxorem diligit Deus. Tertium circa spiritualem manduca elonem notandum est effectus huius maducalionis, & hic est triplex, peccatorum remissio,ab aeterna morte sanatIo, Dera corporis Christi ad salutem aeternam participatio. De primo. Panem nostrum quotidianum dcc. id est, cibum spiritualem Sc. Ambro.Qui manducant spiritualiter uirtutem carnis & sanguinis Christi, dicuntur sumere & uere manducare,quia ipsam corporis Chriui efficaciam quoii. die sumunt,id est, peccatorum remissionem. De secundo, Ioan.6. Hic est panis de caelo descendens,si quis ex ipso m2

ducauerit, non morietur, scdicet morte aeterna. Augu. super Apostolum. Patres nostri eandem escam spiritnalem manducauerunt,quam & nos: corporalem uero alteram,

idest,manna,quod significabat Christum,& idem creden. itibus efficit. Alii uero qui non cxediderunt, manducaue

runt,

397쪽

runt,& mortui sunt aeternaliter, quod non Moyses & alii boni Quareλ quia cibum inuisibilem spiritualiter intellexerunt,spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaudiunt, ut spiritualiter sanarentur, scilicet ab aeterna morte. similiter & nos spiritualiter manducando ab aeterna morte liber mur. De tertio super illud, r. Corinth. Io. Vnus panis,&vnum corpus sumus, qui de uno pane participamus, dicit

Au . Nulli dubiu est, tuc quemque corporis sanguinisquἡ dominici participem fieri, quando membrum Christi essicitur, nec alienari ab illius panis cosortio,etiam si antequam panem edat,de hoc saeculo in unitate corporis Christi consitutus abscedat, quia illius sacramenti benescio non priuatur,quando ille cum hoc, quod sacramentum signiscar, an uenitor. Inuenitur autem hoc quod sacramentum siqnis eat quando membrum Christi essicitur, quando credendoci amando spiritualiter manducat,quia sic in corpus Chri- Mi vere conuertitur, ut cum ipse aeternaliter vivat. ζ

DOeniis modo man candissicilicet de Sacramentali, '. . o spirituali simul. V EN ετ a,comedite. Accipite,& comedite. Luc. 22. Tertius modus manducandi corpus Christi est sacra mentesis & spiritualis simul,quo boni Chiistiani communicant. Vnde circa hunc modum pol in t tria notari. Primuest multitudo non communicantium, scilicet maloru. Cum enim triplex sit modus manducandi,scilicet faeramentalis tantum,quo mali Christiani manducant,& tamen no manducant.Spiritualis tantum,quo boni non manducant,& tamen manducant. Sacramentalis & spiritualis simul, quo soli boni Caristiani manducant,& manducant.Restat ad divisionas huius lassicientiam multitudo quaedam malorum, qui nec manducant,nec manducantur,quia. ccorpus Christi non manducat, & ideo aeterna morte peribunt. Istorum

tres sunt species, siue turmae. Primi infideles, secundi neqligentes tertii contemnentes. Infideles sunt, quorum corda Serm.S.Tho. Aquila. AA per

398쪽

per malitiam sallente diabolo sic ex excata sunt,ut non porsint credere, & cognoscere diuina Acra meta pro salute mudi mirabili lapientia Dei instituta. Negligentes sunt, qui

temporalibus lucris,& sadicularibus negotiis in tantu se occupant, ut sacra communionem debito tempore sumere negligant. Contemptores sunt, qui sceletibus tanto amorean haerent, quod corpus Domini sumere parvipendant. De primis. Io.6. Quomodo potest hic nobis earnem suam &c. quasi diceret. Non crcdimus quod possit dare. Sapie n. s. Errauerunt impii: excaecauit enim eos malitia eorum, & n icierunt sacramenta Dei. Io. 3. Qui incredulus est silio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. De secundis , Matthaei Σα. Misit rex seruos suos vocare inuitatos ad nuptias dicens .Ecce prandium meum &c. Illi autem negligentes abierunt alii in villam suam,alii in negotiationem sua. Glos. In villam ire est terreno labori immoderate insistere: in negotiationem vero terrenis luctis nimis inhiare. Tales

qui prandium diuini sacramenti negligunt, quamuis fide ,

di quaedam opera charitatis habere videantur, tamen nisi Poeniteant, peribunt.io. 6. Nisi manducaueritis carnem filii

hominis &c. super illud Ephe. 3. Oro ut possitis ςomprehedere quae sit sublimitas,& profundum dicit glo. Profunda charitatis sunt ec testastica sacramenta, ouae sunt prosundare in uestigabilia,& sunt scindame: um charitatis, sine quabus non valet charitas. i .exteriora signa charitatis non valent ad salutem aeternam sine sacramentis ea negligetibus Num. Si quis mundus est , & in itinere non fuerit. i. non habet impedimentum iustae necessitatis, & non secerit phase,exterminetur ala illa de populis suis,quia sacrificiu non obtulit Domino tempore suo, peccatu suum ipse portabiti

De tertii . 2. Paralipo. 3 o. Perrexerunt cursores cum epist

lis ex regis E1echiae impello & principum eius, in uniuerso Israel praedicantes. Reverti: nini ad diam Deu vestiu,& venite ad sacrificium eius. s. ad iaciendum phase. i.ad suscipie. dum corpus Domini. Et quidam viri acquies centes colitio enerunt , aliis irridentibus atque subsannant.bus eos. Io. 3. Hoc est iudicium, quia lux venit in mundum, & dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: eranta u. eo um i

399쪽

li r

illo la

opera mala,quasi dicat. Iusto iudicio excommunicantur,&condemnantur qui plus diligunt peccatis inhaerere, quam se praeparare, & Christum suscipere. Canon. Qui pro sceleribus suis duc bus, vel tribu annis non communicant, exco- municandi sunt donee paenitentiam agant. Luc. Iq. Nemo virorum illorum qui vocati sunt. gustabunt coenam meam. Secundum circa hunc modum considerandum, est magnitudo selicitatis bonorum corpus Christi digne sumentium. Et hoc probatur a tribus, ab optimae partis election a Spiritu sancti participatione, ab ipsius Christi certa inhabitatione. Primo, probatur se licitas digne communicantiu magna ex optimae partis electione, quia sicut beata Virgo sibi tribus propositis. s. esse matrem & non virginem , vel esse virginem & non matrem, vel esse virginem & matrem, ultimam & optimam. cesse matrem & virginem simul elegit: sic inter tres modos corpus Christi manducandi elegerunt optimam partem. csacramentaliter & spiritualiter simul. Hanc vltimam partem. s.de primo modo comedere sacramentali ter , & de secundo modo comedere spiritualiter

eligunt, & sic ex utraque patie quod melius est cona dunt, & ideo multum felices sunt. Eccl. 2. Laudaui igitur laetitiam, quod non esset homini bonum sub sole , nisi quod comederet, & biberet, atque gauderet . quasi dicat. Expertus sum plurima genera gaudiorum & delectatio innum carnis di mundi,& haec omnia vanitas,& snis eorum inceror & luctus: unde laudaui prae omnibus laetitiam, scilicet veram, id est, testimonium bonae conscientiae,& quod non esset homini sub sole, id est, melius in hoc mundus, nisi quod comederet panem , scilicet qui de caelo descendit, &b:beret uinum quod laetificat cor hominis, scilicet sanguinem Domini. Secundo, probatur selicitas istorum magnar a Spiritu si ancti uera participatione. Psalm. 8o. De petra melle saturauit eos , quia scilicet felices de corpore Christi sugunt dulcedinem Spiri iussancti . Sapient. tr. Q uam tu auis est Domine spiritus tuus in nobis, qui scilicet fluit in nobis de tuo corpore. Augustin. Par. iicipatione corporis & sanguinis Christi homo uiuit nonumens tantum sacramentum , quod & mali faciunt ,

400쪽

sed pertingens usque ad spiritus participationem,ut in corpore Domini tanquam membrum maneati,& eius spiritus Vegetetur.Tertio, probatur ab ipsus Christi certa inhabitatione.Io. 6. Qui manducat carnem meam Sc. Hilarius. Accepta carne Domini & hausto sanguine id es licitur, ut nos in ipso,& Christus in nobis sit. Est enim in nobis Christus per carnem,dum carnem eius accipimus, & in eo sumus , dum se cum hoc quod nos sumus,in Deo est. Tertium circa hunc modum considerandum est ratio remanducationis digne manducantium,de qua remanducatione dicitur ut tales manducant,& manducatur.Et huius ratio est , quia ducorpus Domini digne a fidelibus manducatur, non ipsum ut alius cibus in manducantem conuertitur:sed econuerso illud vere manducans in illud spiritualiter mutatur. Nam manducantem se Dominus sui corporis membrum facit, &sbi incorporans per charitatem unit, & imagini suae bonitatis similem efficit. r. Corint. Io. Vnum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus.Item et 2. Vos estis corpus Christi & membra de membro. Quod vere manducando corpus Christi non in nobis, sed nos in illo couertimur, triplici similitudine probatur. Prima, sumitur de virtute amoris nostri. Haec est enim vis amoris, transformari coramantis in amatum,id est, amati sortunae prospero & aduersae assimilari. Hugo. Ea vis amoris est, ut talem te esse necesse sit,ciuale id est quod amas,& cui per affectum coniungeris in illius similitudinem ipsa quodammodo dilectionis societate transformaris. Canti. 8.Pone me ut signaculum super cor tuum, super cor tamquam super ceram calidam ,

puram & mollem , aptam suscipere impressam imaginem. Super cor ergo calidum amore Dei, purii munditia sui, mol le pietate proximi,corpus Christi ut sigillum ponitur, non ut ipsum quod immutabile est, in nos mutetur, sed nos in imaginem bonitatis eius trant mutemur. Secunda similitudo adide sumitur de virtute rei maioris. Na si gutta aquae in magnum vas vini sundatur, virtute multitudinis vini aqua ex toto in illud mutatur: sed virtus Dominici corporis ineffabilis est magnitudinis , & nos multum exigui re spectu illius. Psal. i 6.Magnus Dominus &c.Idem, Substatia

SEARCH

MENU NAVIGATION