R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

s De Beas a Trinitate Eodem plane modo in productionibus diuinis, id quod habet rationem principij primi & radicatis,est natura le

no Sia. 18. Vbi Pater, inquit,es generanAhales principiuquod et explicat deinde principium quo, & subdit: Principium autem quo ipsa persona generatur es id, quod solum

communicabile es, nimirum edentia diuina: & ratio est, quia sicut in generatione univoca rei creatae ex eo,quod productum est simile producenti in eadem natura, ut leo filia . leoni, canis cani, inferimus principium quo primum &airpore iam radicale esse naturam leonis , & canis, ita cum filius Bez.- ώ--. Spiritus lanctus sint similes producenti in natura diuina.

uia seMass. recte inferimus, naturam diuinam esse principium quo

περ μυωρ. primum, & radicate in productionibus diuinis. Id autem quod in eisdem productionibus diuinis habet rationem potentiae & principii quo proximi, sunt intellectus & volsitas.Probatur,quia in scripturis filius vocatur verbum , di Spiritus sanctus inor, quia illud proxime ab intellectu producitur, iste a voluntate. Praeter intellectum aute-om: ., ἡ & Voluntatem,certum est aliquo modo requiri etiam revit a. petem latione person ς producentis; a ratio est euidens,quia cui Via μοῦ actio producatur a potentia,si generare v.g.sit actio pro-ν Marian- . pria solius patris, debet illi conuenire ratione alicuius potenturi tuae reperiatur in solo patre, aut certe si sit hec .d. r. merum mi ntia etiam in alij S, eius tamen actio non possit exer-UI ceri nisi a QIo Patre: at in Patre praeter essentiam nihil ρν. od vi est proprium praeter relationem paternitatis,ergo ad po-everat inseri tentiam generandi pertinet di aliquo modo requiritur etia paternitas: & in his omnes Theologi conueniunt. Dissentiunt quomodo requiratur. An ut intrinsece necessaria ad costituendam integram, & completam rati nem potentiae producentis: An vero, ut conditio tantu , siue ad constituendam rationem potentiar, siue ad exercendam actionem poteatiae. Nobis prior Opinio magis

aesturicus

122쪽

- Liber Secundus . 7 probatur. Putamus enim potentiam generativam prς teressentiam & intellectum, includere etia intrinsece pa- b) Dis.7 b. ternitatem, minus tam es praecipue, quam intellectum, quod vi significemus, loquimur de relatione in obliquo, senεradi prin& dicimus potentiam generativam esse intellectum Patris, vel vi est in Patre, quo loquendi modo non signifi- diui-am erga camus relationem esse tantum conditionem, sed ad potentiam constituendam minuS praecipue requiri, quam intellectum; nam foecunditas, quae maxime spectatur in Elipotentia, praecipue est ab intellectu, quare licet filius no hisb. .

sit similis Patri in paternitate, eius tamen generatio est . 7.q. i. Ual perfecta & vniuoca, quia est similis Patri in eadem na p tura diuina & in eodem intellectu, qui potiores habet Partes in potentia generativa, quam relatio. Probatur autem haec nostra sententia his rationibus. Primo, quia eadem plane res & formalitas in re, est intellectus patris & paternitas eius, Quare si intellaetiis Patris est productivus,cur hoc negetur paternitati PQuia, inquiunt,relatio non est activa. Verum id, est de creata, sed falsum de diuina ; sicut etia actio immanens in creaturis est sterilis, in Deo tamen est foecundissima. Secundo, quia ad rationem potentiae realis in actu primo, duo requiruntur, primum est, ut sit virtus, qua agens instructum agat. Secundum ut sit realiter distincta a termino quem producit, &percosequens a productione ipsa passive sumpta. Sed in diuinis nulla est realis cy-stinctio nisi per relationem, ergo potentia produ tua in

Deo, ut realiter distinguatur a termino, debet intrinsece includere relationem. Maior propositio huius syllogismi est S.et bomae quas. I .a ι .ad 3. Vbi ut diximus paulo a te, idcirco negat potentiam ad actiones essentiales esse realem, quia non distinguitur realiter ab illis, & praeter illas astiones, non datur aliquis terminus re distinetus ab illa potentia, sicuti datur in aέtionibus notionalibus. Ratio

123쪽

a. r. q. I.a. I.

Gent cap. IIo Caietana

er omnes atqui negarit in uis esse potenriam genstra eluam a

tio praeterea est, quia si potentia no. distinguatur realitera termino, idem produceret se ipsum: nam licet productio tribuatur supposito, suppositum tamen non producit nisi per potentiam , cuius est omnis activitas, seu vis ad agendum; quare si potentia, quae sola influit in terminuproductum , non distinguatur realiter a termino, idem producit seipsum. Nec satisfacit huic dissicultati,qui dicit terminum actionis univocae & substantialis similem esse debere producenti in ratione agendi, hoc est, in principio quo, & ideo non requiri, ut potentia, quae est ratio agendi, redistinguatur a termino; imo perfectiorem esse si non distinguatur realiter. Hoc inquam non satisfacit, quia terminus debet quidem esse similis producenti, sed non in omnibus ob allatam rationem . Itaque in rebus creatis ignis B.est fimilis igni A.in ratione specifica tantum, non tamen in ratione indiuidua & singulari, nam vere ignis B. est aliud individuum ab igne A. & in his duobus ignibus sunt vere duae naturae singulares. In productione autem diuina, quia terminus debet esse similis producenti etiam in natura singulari ; ideo necesse est ut potentia seu principium quo, praeter naturam si

gularem includat intrinsece relationem, ut nimirum ratione naturς sit non modo similis termino,sed idem omnino, &ratione relationis realiter distinguatur a termino. Tertio, si relatio est tantum conditio, vel est condi-.tio ad constituendam ratione potentiar, vel ad eXercen

dam actionem potentiae; si primum, μὰ sequitur in filio

non esse potentiam generativam,quia in filio non est paternitas, quae est conditio requisita ad constituenda rationem potentiae genera tiuς. Sed hoc dissicile potest defendi ab Authoribus huius sententiae. Primo, quia si relatio est tantum conditio ad costituendam rationem potentis, ergo tota essentia potentis est absoluta nam c

ditio non pertinet ad essentiam 2 si tota essentia potetiae

124쪽

Liber Secundus. 9st absoluta, ergo erit communis omnibus personis, quia in diuinis, quae absoluta sunt, sunt etiam comunia Omnibus personis,ergo sicut potentia generativa vere ost in Patre, ita erit in plio, & Spiritu sancto, alioquin dicendum esset aliquid absolutum, potentiam nimirum generativam & spirativam esse proprium unius personae, non

commune caeteris, contra sententiam omnium Theol

gorum. Secundo, essentie & intellectui conuenit esse, principium quo, productionum diuinarum; quero accidentaliternE, an essentialiter P non accidentaliter, tum quia esse principium quo generationis,est aliquid reale, quare si sit accidentale, erit in Deo accidens reale, quod nemo admittit; tum quia in rebus creatis naturς conuenit esse principium quo primum essentialiter, sicuti otia intellectui conuenit essentialiter esse principium proximum intellectionis, ergo eodem modo conuenit naturedi intellectioni diu ins esse principium quo, idest essentialiter. Nunc sic paternitas non potest esse conditio, ut habeat essentia, & intollectus diuinus, id quod illis comvenit essentialiter, ergo cum esse potentiam conueniat illis essentialiter , habc bunt hoc sine coniunctione cum relatione, sed a seipsis in quibuscunqi personis sint. Si Sisse iusti Vero dicatur secundum, relationem scilicet esse conditio- 7 yl

nEm, non ad constituendam rationem potentiς, sed tantum ad exercendam actionem ipsius potentiae, quare licet in filio & Spiritu sancto sit potentia generativa, non generare tamen in filio & Spiritu sancto, quia in ist1s no habet paternitatem, qilar est conditio requisita ad generandum. Contra. Hinc sequitur primo, filium posse generari a seipso & a Spiritu sancto, quia sicut actio generandi requirit etiam coditionem necessariam ad actu, ita posse generari respicit solam potentiam: cum ergo in . filio & Spiritu sancto sit eadem potentia generativa qus

est in Patre, recte dicemus filiu posse generari a seipso

125쪽

ro De Beatissima Trinitate& a Spiritu S. licet actu non generetur nisi a Patre, quia in solo Patre est conditio requisita ad actum.Secundo .

sequitur, potentiam generativam in Deo omnium nobilissimam, & idem dico de spirativa, naturaliter exigere esse in duobus suppositis, filio videlicet & Spiritu S. ubi habet naturale, & perpetuum impedimentum adactum, quod certe non decet tam insignem potentiam. Probabilius ergo est, in filio & Spiritu Sancto no esse potentiam generativam,quia licet idem intel lectus sit in ipsis, qui reperitur in Patre, non est tamen paternitas, quae est de intrinseca ratione potentiae generativae,& complet una cum essentia & intellectu integram rationem pote tiar. Nunc de actionibus huius potcntiae. De actionibus notionalibus. AD uertendum secundo. In Deo esse actiones essentiales & notionales. Essentiales sunt illae, quae communes sunt omnibus personis diuinis, ut intelligere, revelle Notionales sunt,quae propriae sunt personarum,ut dicere est solius Patris; pirare Patris & fiiij, non Spiritus Sancti, & hae actiones notionales sunt productivae dia uinarum personarum. De his ergo actionibus notionalibus ostendemus tria. r. Esse ab intellectu & voluntate tanquam a proximo ipsorum principio. a. Non esse actiones distinctas ab actione intellectus, & voluntatis 3. Explicabimus quomodo inter se differant hae duae actiones notiona Iec dicere &spirare. Quod attinet ad primu personae diuinaequς producuntur, proxime producuntur ab actione intellectus & voluntatis V sicut enim in rebus creatis foecunditas conuenit rei ratione essentiae& naturae, sic& Deo conuenit foecunditas ratione naturae diuinae. Verum sicut in rebus creatis non communicatur natura nisi per actionem aliquam creatam,quae dicitur

126쪽

Liber Secundus. , rtur generatio, ita natura diuina communicari non potest, nisi per aliquam actionem diuinam, & hae actiones

sunt & vocantur actiones.notionales

Rursus quia istarum actionum termini, hoc est personae quae producuntur,remanent in ipso Deo, Ego in Patre, O Pater in me es quod propriu est actionum immanentium fatendum quoq; erit, has actiones esse immanentes: Actionum porro immanentium tres sunt species, intelligere, velle, di sentire. Sensationum non est capax diuina natura,quae est omnium maxime spiritualis & abstracta,remanent ergo in illa dus actiones tantum,intellectus,& volutatis,quibus diuinae personς productitur,&diuina natura comunicatur. Quod satis clare scripturaesgnifliant,cum Dei filiu nunc verbum,nunc apientiam

Patris,Spiritum vero sanctum, nunc amorem, nunc chari

ratem appellant. Nam verbum & sapientia proxime ab intellectu producitur, amor & charitas proxime a VΟ-luntate. Quare qui dicunt processiones diuinas proxime esse a natura diuina, non ut est intellectus & voluntas, sed ut est bynatura,coguntur dicere. Primo Dei filiu no ιθ - -. esse proprie verbum,quia verbum proprie sumptum est proxime ab intellectu, nam est terminus intellectionis . Dicere autem Dei filium non esse proprie Verbum, pertinet ad haeres Arian. ex Athan. in Oratoni. Gregales Sabelli'. Quare S.Gomp p.q 3 . . I. ad i. Urigenem facit authorem haeresis Arians; quia in cap. I. Ioan. filium dixit esse improprie verbum. Prstet ea qui illud aD serunt , assignare non possunt rationem, cur processio fi-

iij sit prior origine, quam processio Seritus Sancti,qu

doquidem utraque est a natura diuina, ut natura est. Rursus cur diuinae processiones sint tantum duae & non plures ξ Explico, qui assereret ab eodem intellcctu Patris Posse procedere plura verba, nullam posset assignare certam rationem cur possint procedere duo,& no tria; tria, r

127쪽

12 De Teatissima Crinitate

. & non quatuor,& sic in infinitum,cum mcunditas diutini intellectus sit infinita. Eodem modo, qui asserit a n

tura diuina ut natura est, procedere diuinas personas, non potest rationem reddere cur duae tantum procedant non plures; nam tacunditas diuinae naturae est infinita.& in istoruin sententia non determinatur natura ad huc numerum personarum ex duplici modo communicandi se, quem habet natura intellectualis per intellectum , &voluntatem. At in nostra sententia facile satisfit huiusmodi quaestionibus. Primar, cur personae quae proceduntur sint tantum duarὸ quia actiones immanentes in Deo quibus communicatur diuina natura, non sunt nisi duae, actio intellectus & voluntatis. Secundar, cur processio

Spiritus S. supponat processionem filii P quia Spiritus: sanctus procedit per voluntatem, & filius per intellectu;

at cognitio est prior amore , & amor cognitionem se inponit. Tertiae, cur unius processionis unus tantum est terminus Θ hoc est, cur unum tantum est verbum, non plura; cur unus amor non plures Θ quia sunt termini adaequati, at terminus adaequatus unius actionis non potest esse nisi unus, alioquin non ellet adaequatuS. Quartae,cur

filius non porest etiam ipse producere suum verbuὸ quia non habet potentiam productitiam, ad quam praeter intellectum requiritur etiam paternitas;& quamuis in filio esset potentia generativa, non posset tamen generare alium filium, neque producere aliud Vcrbum. Ratio est, quia filius accipit eundem numero intellectu quem habet Pater; at intellectus ille iam habuit in productione Verbi suum ad ars uatum terminum, & quicquid ab illo produci potest ad intra, productu iam est a Patre .Quare filius accipit quidem eundem numero intellcctu , quem tum habet Pater, sed sine iscunditate. Exemplo res fiet cla--δρμ ' brior, sunt quaedam animalia, quae semel tantum in Vita pariunt,sicut de Leaena testia est Epiphan.Lyconi.har. 68.

128쪽

Liber Secundus. 13 ponamus hoc esse velum, quod ait Epiph. fingamus preterea communicari a Deo hanc singularem naturam huius Leaenae, postquam semel peperit, alteri supposito, tu calterum illud suppositum acciperet quidem eandem numero naturam, quae est in priori supposito, sed sine foecunditate; omnis enim foecunditas huius naturae numeri ricae expleta est in primo supposito. Idem altiora modod j cendum de intellectit & voluntate diuina, licet sint in omnibus tribus personis. Nam omnis foecunditas intellectus expletur in Patre,& omnis foecunditas voluntatis

in Patre & filio, ideo nec a filio produci potest aliud Verbum, nec a Spiritu sancto, spirari alia persona. Hsc

aJ Quod attinet ad secudum, statuendum est, si pru- μὶ aratur radenter philosophari volumus, in Deo, actiones notionales non differre ab essentialibus sicut actus ab actu; sed die.--οι essicut includens & inclusum; actus enim notionales superaddunt essentialibus relationem personae producen-----tis, si sumantur adilue,aut personae productae si sumantur passive. Colligimus hoc ista ratione, quia cu intellectus non habeat alium actu quam intelligere, est enim essen- Irim semistialiter intellectivus, neque voluntas alium actum, quam rase. .

velle, si actus notionales sint actus intellectus & Volun- ρο Driores aintatis, ut probatum est, non poterunt esse nisi intelligere,& velle. Imo licet intellectus & voluntas haberent alios sis. ν es υ actus, actus tamen notionales essent intelligere & velle,

quia filius vocatur in scripturis sapientia genita, at sapientia non producitur per alium actum , quam per intellectionem & cognitionem Spiritus S. v Mur amor , at amor non producitur nisi peractum volendi, ergo. Verum quia actus intelligendi & volendi sunt essentiales, & ideo communes perscinis omnibus, dicere vero&spirare sunt actus notionales, & ideo proprii Patris &filii, necesse est, ut intelligere & velis contrahatur quo dammodo

129쪽

i4 De Teatissima Trinitate

dammodo ad disere dc pirare per aliquid, quod sit proprium Patris & filii, ut philosophabamur etiam agentes vis N Θ -- de potentia notionali. In personis autem diuinis ut dixtimus, nihil est proprium praeter relationes, ergo per has Aeni,st incis relationes contrahentur quodammodo intelligere ad di-μ ' , cere, & velle, adspirare. Quare dicere nihil erit aliud, quam is . intelligere Patris, sicut potentia generativa erat intelle- 7- Ο Thq ctus Patris; spirare erit velle Patris & filii. Denique quia et se ii . in diuinis productio est idem cu persona producta, actus notionalis active sumptus erit ipse actus essentialis, sed includens secundario relationem personae producentis; passive vero sumptus, erit idem actus,sed includens secudario relationem personae productae. Quod totu paucis docuit S. o.q. .a. i. ad Vbi ait intelligere respicere tantum obiectum intelligibile, & dicere includere respectum ad terminum productum. Hinc fit, ut sicut intelligere est in intelligente, quia est actus immanens; ita etiasu dicere, si sumatur active, quia non addit nisi relatione intelligentis, quae est etiam in ipso intelligente. O ci ..u, Sicut ergo idem ens absoliatu in Deo est essentia, in--Μ-M 'is' tellectus& intellectio. Ita idem ens respectivli in Deo,

μ' ter vim quod est idem omnino cu ente absoluto, complet rati O- nem personae, potentiae producentis, S. actus notionalis, diuersa tamen ratione: Ut enim habet rationem subsist iis, una cum essentia constituit personam; Vt habet vim ' habitudinis potentis producere, constituit una cu essentia & intellectu potentiam producentem: Vt vero habet

rationem actu producentis una cu intellectione, constituit actum notionalem. Quare haec tria, persona, potentia producens, & actus notionalis tantundem includ ut

essentiam & relationem.Sed non sub eadem ratione, sed sub diuersa,vi dictu est. Quoad tertiu quomodo di- . stinguantur inter se hi actus notionales Θ

Viasa: Censemus distingui primo ratione, quia sunt a diuer

130쪽

Libre Secundus. sis principijs, unus ab intellectu,alius a voluntate;& ad terminos diuersos, ille ad Verbum, iste ad Spiritum sanis ctum; ergo saltem ratione distinguuntur.Secundo distinguuntur realiter,si passiuξ sumantur, quia sicut Spiritus S. redistinguitur a filio, quia est ab illo, ita processio Spiritus sancti, quia est a processione filis; nam processio n3 distinguitura persona quae procedit, nisi ut apud nos res in fieri, & in facto eo. Verum tamen est, personas proprie & directe dici producere,& produci, at processiones improprie de in directe; hoc tamen sufficit ad distinctionem realem. Tertio differunt quodammodo specie,ut loquitur S.Tho. q. ΙΟ.depotem.a. 2.ad I a. quia productio fi-

iij est proprie generatio, at productio Spiritus sancti non est generatioν ergo. Docet hoc fides, quae Verbum appellat in symbolossiam unicum, ergo Spiritus sanctus non est filius; alioquin Verbum non esset filius unicus. Cur autem productio filii sit generatio, productio Spiritus sancti non sit, ignoratur, inquit, Cyrillus catechesi I. ab uniuersa creata natura.

ita tamen omnes conatur afferre aliquid pro rati ne, placet nobis sententia S.No.pp. q. 27. 2. . contra Gent. cap. o ct I i. ficta alibi, quam sine dubio accepit a S.August. lib. is, de Trinit. c. I S. O 27 9 lib. 9. cap. vis.

Productionem Verbi esse generationem, quia procedit simile producenti ex natura & conditione productionis suae formaliter sumptae. At productionem Spiritus sancti non esse generationem, quia non procedit Spiritus sanctus similis producenti ex natura & conditione productionis suae forma liter se in ptae , sed ex proprietate subi cti, vel quasi subiecti in quod recipitur, que est natura diuina, in qua nihil potest esse, nec produci,quod non habeat naturam diuinam. Explico. Ad rationem generationis viventium de qua loquimur, requiruntur tria. Primu est ex parte producentis, Ut prot

ad II.

Omnes scholastico rum rationes d. hora asscrt.

rex. lib. ii de Trinit. cap. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION