장음표시 사용
131쪽
producat conserendo substantiam suam,aut partem stib- stantiae. Quare si Christus Dominus solo verbo produxisset hominem, ille non fuisset filius Christi, quia non contulisset illi substantiam suam neque partem substantiae; & in hac prima conditione pares sunt Verbum Spiritus sanctus, quia utrique confertur tota substantia producentis . Secundum quod requiritur, est ex parte producti, ut sit simile producenti in natura saltem specifica. Generica non est satis ad generationem. Quare ,
quando ex corpore nostro gignuntur vermes, vermes
non dicuntur filii, quia sunt similes in natura generita tantum. Et in hac secunda conditione sunt etiam pares Verbum, & Spiritus sanctus, quia utraque persona est similis producenti in natura non modo spocifica,sed numerica . Tertium quod requiritur, est ex parte productionis ipsius, Ut nimirum productio ex se habeat, & λει maliter sumpta,idest ratione principii a quo est, ut producat simile in natura: si enim id non habeat productio ex se,& formaliter sumpta,licet id quod producitur aliu-
de producatur simiIe in natura,productio illa non dicitur generatio. ob hanc causam productio Euae ex costa Adami,non fuit generatio, quia Eua licet processerit mmilis Adae vi filia patri, id tamen non habuit ex nat ra & proprietate productionis suae formaliter sumptae, sed aliunde, nimirum ex omnipotentia producentis . Et in hac tertia conditione pares non sunt. Verbum &Spiritus sanctus. Nam productio filij habet ex se & fo maliter sumpta, ut sit productiva similis in natura. At productio Spiritus S. id non habet ex se & formaliter sumpta. Quare licet Spiritus S. procedat similis Patri sicut Verbum, non est tamen filius. Sicut Eua,licet fuerit tam similis Adae vi filia parenti, non fuit tamen filia, quia id non habuit ex natura & proprietate productiornis suae formaliter sumptae,sed aliunde , ut diximus.
132쪽
Probo ergo hanc tertiam coditionem requisitam ad ge-- nerationem reperiri in productione verbi, quia productio Verbi est ab intellectu et Intelligere autem nihil est aliud, quam intellectum similem fieri rei, quam intelligit; quare intellectio & cognitio, nihil est aliud, quam similitudo quaedam expresIa rei, quae intelligitur, sicut filius est similitudo quaedam Patris. Esse autem intellectionem similitudinem rei, quς intelligitur, vel ex eo colligi potest; quia sicut agens naturale, ut producat sibi simile in natura requirit formam naturalem , ut Leo formam leonis, canis formam canis, ita & intellectus, ut
producat intellectionem similem obiecto, requirit obiectum ipsum sibi unitum; ut cum Angelus seipsum intelligit per suam substantiam sine alia specie, aut salte speciem intentionalem obiecti, qua informatus producat - intellectionem similem obiecto. Vnde fit, ut sicut intellectio est similis obiecto, ita sit etiam intel ligenti, qui est informatus specie obiecti, vel habet obiectum ipsum libi unitissimum. Haec autem similitudo intellectionis cum obiecto, in intellectione, & verbo nostro, & Angelorum est tantum intentionalis, ideo verbum nostrum & Angelorum, non est filius: Filius enim debet habere similitudinem naturalem cum Patre, non intentionalem tantu.
At in intellectione Dei ut intellectio est, siue secundum rationem, ut ita dicam, genericam esse debet similitudo aliqua saltem intelionalis; ut vero est intellectio diuina, siue secundum rationem, ut ita dicam, specificam, est similitudo naturalis, quae satis est ad generationem vel a ;quia Deus,cum sit agens perfectissimum & infinitu, pr ducit verbum simile sibi non intentionaliter tantum ut nos, sed naturaliter. Docuit hoc paucisS. m. f. 2 7.a. a. ad a. Vbi ait, intellectioni cliuinae, ut intellectio est, conuenire incompletam rationem generationis ; quia . l. in intellectione, ut intellectio est, reperitur similitudo all-
133쪽
qua, sed non sufficiens ad generationem, quia no est naturalis; compleri autem, inquit, per intes lectionem, ut est diuina, quia ut diuina, habet similitudinem naturalem. quae satis est ad veram generationem. Deesse autem hae tertiam conditione processioni Spiritus Sacti osteditur, quia licet Spiritus Sacius quidquid habet, habeat per sua processionem, quia non est persona a se, sed procedit a Patre & Filio,id tamen non habet a processione sua, formaliter sumpta. Probatur, quia habere id a processio ne sua, formaliter sumpta, est habere id a voluntate, o voluntas est: at actio voluntatis & amor, non est similia ludo rei amatae, sicut intellectio, & verbum, est similit do rei intellectae, ergo si amor sit similis rei amatae, id noliabet a processione sua,formaliter sumpta, hoc est ex eo. quod procedat a voluntate, sed aliunde. Non esse autem amorem similitudinem rei amatae probatur, nam amordicit sotu ordinem ad rem amatam, & est impulsus quidam in illam; non est tamen similitudo illius, sed haec
similitudo est tantum in cognitione, quae praecedit am rem, non in ipso amore.Quare Axioma illud, ne agens producit sibi si uniuersaliter sumatur; est falsum; nam motus elementorum ad locum non est similis et mentis, & amor non est similis amanti, neque rei amat sed impulsus amantis in rem amatam. Nec dici potest amorem quidem in communi, non esse fimilitudinem rei amatae, esse tamen amorem diuinum: quia si amori non conuenit esse similitudinem rei amatae secundum rati nem, ut ita dicam, genericam, neque id conneniet ei secundum rationem, ut ita dicam, speciscam, idest ut diuianus est, nam secundum hanc rationem hoc illi solu comvenit nominatim, esse amorem increatum, & a se, no tamen esse similitudinem rei amatae. Quare si per aetiim amoris producitur Spiritus sanctus similis producenti, id no habet ex ratione suae produistionis,larinaliter sumptae,
134쪽
Libeν Secundus P ryptae,idest ratione sui principiba quo procedit,sed ex proprietate & natura subiecti vel quasi subiecti,in quo amor ille recipitur, quod est natura diuina, in qua nihil esse Potest, neque produci,quod non habeat naturam diuina. Explicabo rem istam hac hypothesi Fingamus quod esse non potestJ diuinam naturam habere posse in se aliquid diuersum a se, tunc Verbum Diulnu procederet adhuc eiusdem naturae cum Patre, quia procedit per intellecium; at intellectio requirit similitudinem rermini cum suo principio, quod est intellectus non absolute, sed informatus .ecie obiecti aut unitissimus obiecto. Cum vero procedat per intellectionem perfectissimam, erit etiaperfecte simile suo principio. At Spiritus sanctus, posita illa hypothesi, procederet quidem perfectissimus in genere amoris, seu impulsus in obiectum, & esset terminus perfectissimi actus voluntatis, sed non procederet eiusde naturae cum suo principio; quia cum amor non fit similitudo rei amatae, no posset amor, quamuis perfectissimus, habere naturalem similitudinem cum suo principio , ac proinde esse eiusdem naturae cum illo. Quare si nuc procedit Spiritus Sanctus similis in natura cu suo principio, id non habet proxime a natura processionis suae, formaliter sumptae, hoc est,quia procedit a tali principio, nimirum per voluntatem; sed id habet proxime ab eo, quod
habet rationem subiecti in hoc amore, nimirum ex natura diuina,quς nihil in se patitur diuersum a se. Et hoc est, quod diximus initio, non id habere ex ratione suae processionis, quia proxime non id habet ex eo, quod procedat per voluntatem, sed ex proprietate, ut ita loquar, di
Dices. Hinc sequi videtur primo, Spiritum Sanctum esse Deum per accidens, quia non procedit similis producenti ex natura processionis suae, formaliter sumptae: secundo, esse saltem inferiorem Verbo, quod ex natura C c a Pro
135쪽
processionis suae, formaliter sumptae, procedit simile Patri. Respondeo, neutrum sequi. Non primum, quia quicquid est in Deo,& producitur in Deo, habet per se naturam diuinam. At Spiritus sanctus,cum sit amor Dei non liber, sed necessarius, necessario est in Deo & in illo producitur, ideo per se, non per accidens habet naturam diuinam; licet hanc non habeat proxime ratione principij, a quo producitur, sed ratione quasi subiccti, idest naturae diuinae, in qua producitur. Non secundum, quia du- modo in personis sit eadem natura diuina,& earde perofectiones, personae sunt aequales, licet una id habeat a principio, a quo procedit, alia a subiecto, in quo recipitur; sicut a pari ex eo, quod in Patre sit paternitas foris maliter, & in Filio non sit formaliter, sed aequi ualenter
tantum,aut eminenter, non sequitur filium esse minorem Patre. Quaeritur, quomodo vocari debeant hi actus no
tionales, liberi ne, an necessarij Θ' Respon. si proprie i qui volumus, vocandos esse naturales,&sic appellandos esse docet Concilium Toletanum. i
A Duertendum tertio,circa terminos istorum actuu , terminum esse duplicem, totalem & formalem;t talis terminus est persona producta, & respondet per nae producenti quae est principium quod i terminus auteformalis,seu quo, est duplex, nam actus notionalis duplicem rationem continet, communicationis nimiru naturae, & productionis: terminus ergo formalis actionis notionalis, ut est communicatio naturae, est essentia seu natura diuina, a hςc enim,& non relatio communicatur personς productae.Terminus vero formalis eiusde acti nis, ut productio est, est relatio diuina, non natura. Te
minus enim formolis actionis, ut productio est, est id, quod
136쪽
ribis Secundus. quod intermino totali peractionem ipsam producitur: sed ex duobus, quibus constituitur totalis terminus, non essentia, sed relatio producitur ; ergo haec est formalis terminus productionis, ut productio est. Et hoc voluit S.
Gom. cum dixit I d. 3.q. 3. essentiam esse terminum acceptum per generationem, idest esse terminum illius actio. nis, ut communicatio est. Agamus ergo de termino harum actionum, Ut productiones sunt, hoc est de diuinis relationibus, nam, ut communicationes sunt, nihil praeterea dicendum. De relationibus haec tractari solent. I. An sint in Deo relationes reales. II. Quot sint. III. Quomodo differant,& ab essentia,& inter se. IV. An sint de essentia Deitatis. V. An Deitas sit de essentia relationum . Deniq; an relationes dicant perfectionem aliquam, & quam. De primo certum est, in Deo esse relationes aliquas reales, b quia Pater aeternus est re vera Pater, & filius re vera filius, ergo per relationes veras &reales Patris, & filii: sicut quod realiter album, aut calidum est, est huiusmodi per realem candorem,& calorem. De secundo, hae relationes reales sunt quatuor: quia ex qualibet productione oriuntur per se duae relationes reales, producentis ad productum, &producti ad produce-tem; sed in diuinis sunt duae productiones, ergo quatuor relationes reales. De tertio, quomodo distinguantur herelationes, multiplex opinio; sed dicendit,conferri posse vel inter se, vel cum essentia diuina; si conferantur inter se illae, quae habent oppositionem, realiter inter se distinguuntur, ut paternitas a filiatione, spiratio activa a spiratione passiua, & ratio est quia personae diuinae realiter inter se distinguuntur solum per oppositas relationes,Vt dicemus infra, ergo ipsae relationes oppositae necessario distinguuntur inter se realiter. At relationes illae qus no habent oppositionem inter se, ut paternitas, & spiratio activa in Patre, nou differunt realiter, neque CX natura
tam in rebus creatis, quam in Deo nullas esse relationes reales. aeuam sententiam Torres i. 4 .
pugnat enim cum Concilio Toletano γω ibi in ν elatis .iuquit, per
137쪽
dia me Teatissima Trinitatenus sui ex rei inter se, sed tantum ratione. Probo non disting ut realiter, quia in diuinis non est alia distinctio realis nisi ex a d. i. q. . ' oppositione directa relationum, qualis est inter spirati D.ι' .a- nzm activam & processionem . aut saltem ex indirecta , M. fitiis' qualis est inter processionem di siliationem, quia filiatio DI UAE . constituit personam spirantem, neutra est inter paternitainst i tem & spirationem activam, ergo non distinguuntur rea--Nbi.inoia liter. μὰ Probo non distingui ex natura rei: Quia cum ς Di intui Deus sit simplicissimus, nihil admittit in se distinctum , aut ab essentia sua, aut ab alia perfectione sua, formali-
. ter, aut ex natura rei, facerent enim ista compositionem an saltem Metaphysicam,qualem faciunt genus & di flere 33. -υ. i. tias distinguuntur ergo solum ratione. Si autem con μηρος Ψηρ ferantur relationes no cum alijs relationibus diuinis, sed SD d istium cum essentia diuina, certum est aliquo modo ab essentia est in Goπril. differret quia de essentia & relationibuS dicuntur propo- , .s, uerisuis sitioneS contradicenteS, dicimus enim essentia esse una, Porreranum relationem non esse unam; essentiam esse communicabis . - ε, 2 lem, relationem non esse communicabilem; ergo aliquo Cani. ct s. modo differunt relationes ab essentia, sed no possunt ab Thq p illa differre realiter, quia cum illa non habent oppositi Pisreian n3 ne mi neqὼ eX natura rei, quia facerent in Deo simplicismusea instar simo ente compositionem, ergo disserunt tantu ratione, . NM. i. ae si non actu, saltem fundamentaliter, ut loquuntur Sch α. quor unia lastici. Quare, quae in rebus creatis distinguuntur forma-z. o. suis liter, in Deo distinguuntur ratione tantum, huius rei cauia sosisse ἀ- se est absoluta illa infinitas Dei, aequi ualet enim unumis, ''tast illud ens infinitum omnibus entibus finitis, & una illa ι--ritas infinita formalitas omnibus formalitatibus finitis. Ex
ei. si se hac ergo infinitate habet Deus, ut omnes perfectionesydri,M, Q. quas continet, ita ut more humano loquamur,conuertatris r. in se, ut habeant eandem formalitatem realem cum diuina natura,& sint idem realiter cum illa, immo etiainter se, dummodo non habeant oppositionem, quod di
138쪽
Liber Seeundus. 23eimus propter relationes originis, quae licet sint idem recum essentia, cum qua non habent Oppositionem , non sunt tamen idem realiter inter se, quia inter se habent oppositionem. Ex hac infinitate Dei habemus. Primo , prudenter non admitti a nobis in Deo quaedam, quae inente creato & finito necessario admitti debent, quicquid dicant Gentiles, v. g. ens absolutum & respectivum in rebus creatis distinguuntur saltem formaliter, & ex natura rei, ergo eriam in Deo essentia & relatio: Nego consequentiam, Nam Deus habet formalitatem unam simplicissimam&infinitam, quae ita est absoluta, ut sit etiarespectiva. Secundo, in rebus creatis repugnat, eanderem esse communicabilem & incommunicabilem, ergo etiam in Deo. Nego consequentiam, quia sicut non repugnat illud ens diuinum esse simul absolutum & respectivum ob infinitatem quam habet, ira non repugnat eidem enti conuenire conditiones absoluti entis & respectivi; & ut absolutum est, esse communicabile, ut respectivum, incommunicabile; ut absolutum, esse Unum, ut respectivum, non esse unum. Vnde constat propositi nes illas non esse contradicentes, quia non dicuntur de eadem re secundum eandem rationem, quod requiritur ad veram contradictionem, sed secundum diuersam; co- tradicentes ergo essent illae propositiones, si eidem enti, ut est absolutum, conueniret esse communicabile, & im communicabile; Ut absolutum est, esse unum, E non
unum. Sed esse unum,ut absolutum, & non unum, ut respectiuum,non sunt contradicentia. Tertio.In rebus creatis quae sunt idem realiter uni tertio, sunt idem realiter inter se; cum ergo Paternitas & filiatio sint idem realbter cum essentia, erunt idem realiter inter se. Nego consequentia, quia essentia,cum sit ens infinitum,poterit ob suam infinitatem identificari etiam cum ijs,quae cum ha
beant oppositionem inter se, non postunt este idem, sed
139쪽
et De Beatissima sinitate a necessario realiter distingui debent . Sed de hoe Axio
mate plura dicemus in lib. I. agentes contra Gentiles. De Quarto. Quamuis neque re, neque formaliter relationes differant ab essentia, non sunt tamen relationes, ut relationes, de essentia diuinae naturς, a2 quod probabiliter credimus, quia Cocilia passim dicunt essentialia in Deo non produci,ergo cum relationeS producantur, non sunt essentiales, seu de essentia naturae diuinae. Praeterea quod alicui conuenit essentialiter, reperiri debet ubicunque essentia illa reperitur; sed in Filio est natura diuina, & non paternitas,ergo haec non est de eL sentia diuinae naturae, & idem dici debet de filiatione &spiratione. Denique modi existendi non sunt de essentia rei, sed relationes sunt modi existentiar, quibus natura diuina existit incommunicabiliter, ergo non sunt de eL sentia Deitatis. Quod si dicas: relationes non distinguu-tur ex natura rei a diuina natura, sed sunt ipsa diuina natura, ergo sunt etiam de essentia diuinae naturae; Nego conseq. Relatio enim est ipsa diuina natura, quia neque realiter, neque ex natura rei ab ipsa distinguitur, quod omnino requirit Dei simplicitas. Non est autem de essentia diuinae naturae, quia eam non constituit, sicut constituunt attributa, quae dic ut perfectionem aliquam necessariam ad constituendam summam perfectionem entis, relatio autem constituit tantum personas. Explicati potest quod dicimus ex sententia eorum, qui no distinguut gradus ex natura rei: Rationale est animal, quia neque re, neque ex natura rei distinguitur ab animali; noest tamen de essentia animalis,& in communi sententia ἡnatura indiuidua non distinguitur re, neque formalitera natura specifica, & tamen haec natura indiuidua non est de essentia naturae speciticae. ' De Quinto, licet relationes non sint deessentia diuinara naturae, est tamen diuina natura de intrinseca ratione relationum. M Ratio
140쪽
Liber Secundus. a Sest, quia relationes non sunt ens creatum, ergo ens diuinum &increatum. Nam interenS creatum & increatu, non datur medium; sed de essentia cuiuscunque entis diuini est Deitas, ergo. Dicitur ergo rcIatio determinare essentiam, licet illam includat, quia addit illi respcctum ad terminum, quem non dicit cisentia ut essentia est, hoc susticit in constitutione rei simplicis. Dices si filiatio v. g. includit essentiam, ergo non est relativa, quia essentia non est reIativa. Nego Consequentiam, quia licet nosit relativa, prout includit essentiam. est tamen relativa secundum propriam rationem. De Sexto. Censemus e dicere perfectionem, tum quia sunt relationes reales, at relationes reales in rebus creatis dicunt aliquam perfectionem, & secundum esse In,& secundum esse Ad, quia secundum utrumque respectum sunt reales, ergo & relationes diuinae: tum quia relatio dat personis diuinis su sistere relatiuum, sed in rebus creatis sub Nere dicit persectionem, ergo multo magis in Deo, erunt ergo in Deo
tres perfectiones, sed relativae,& tres perfecti, sed telative. Absolute tamen dici debet in Deo una perfectio,& unus perfectus. Secundo, Censemus esse perfectionem simplicem, idest, in suo genere; ratio est, quia per illam
potest Deus terminare quamcunque creaturam substan- Iialem, ut modo facit, cum humanitate, ergo continet vim & virtutem omnium creatarum subsistentiarii, quod
est esse infinitum in suo genere, idest, in genere subsistentiae, cum possit supplere vices cuiuscunque subsistentiae creatae. Nec dici potest, hoc conuenire Deo ratione se sistentiae absolutae, quia subsistentia absoluta, si qua est
in Deo, communicabilis est: at terminare naturam incommunicabiliter, ut modo facit Verbum cum natura humana, conuenit Deo ratione tantum subsistentiae relativae: Sunt autem hae relationes diuinae aequalis perfe-
etionis, quia perfectio relationis sumitura fundamento,
q. σ. Tor. f. p. q. 28. art. 2.
Zumet. ibid.Sιι. rex. lib. . d. Trinit c. r. S. 1 ho. aperte docet communia esse de eo ceptu propyr
q. 28.AE. I. δε-cent omnem relatione rem
lem, ese reale seudum esse In,non secum dum esse Ad. Confutatur αValentia. tuncto I. de rei rionibus , a