R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

a o Notathnes breueseognitio creaturarum possibiliu, ut possibiles sunt est persectio

simpliciter simplex, ergo dicit perfectione reale Probatur Antecedens. Quia cognoscere creaturas possibiIes,in quolibet semper & absolute melius est, quam non cognoscere , ergo non dicit solum respectu rationis, sed perfectionem realem, qua Deus carere non potest, silc ut esse cognoscitiuum Essentiae non dicet in Deo solum respectum rationis, sed perfectionem realem .

n Verbum procedat per se ex cognitione creaturarum

futurarum .

mmiasis, un Sunt qui Velint, Verbu per se procedere ex cognitione crea turarum futurarum, si cui ex cognitione possibilium

Probant. Primo. Verbum per se procedit ex cognitione comprehensiva Dei: At haec comprehendit omnia omnino sese bilia secundum omnem modum essendi, idest, tam secundum esse possibile, quam secundum esse actuale ; ergo . Concedo Maiorem, & nego Minorem : nam scientia, qua se Pater comprehendit, eadem omnino fuisset, si ab aeterno nihil creare st tuisset: at tunc non includeret futura ergo nec modo includita Ad comprehensionem ergo cuiuscunque cause requiritur so- Ium, Ut cognoscantur quae sunt in ea formaliter, & quae emisnenter ad modum actus primit quae duo cognoscuntur a Deo Per cognitionem Attributorum, & creaturarum possibilium , quae ab ipso produci possunt; & utrumque ex his dicit peri Aionem in Deorat proluetio actualis nullam ponit in Deo Peμfectionem realem, sed tantum in creaturis- Secund a. Deus est causa libera, quae comprehendi non potest,nisi cognoscantur effectus ipsius liberi,cuiusmodi sunt cre tura: futurae; ergo si Verbum producitur ex coprehensiva cognitione Patris, producitur etiam per se ex cognitione futuro

rum. Ad hanc dissicultatem responsium est in Theoria. Tertio. Quicquid habet Filius, habet communicatum a Patre per generationem: sed Filius habet scientiam non solumia sibilium, sed etiam futurorum; ergo hanc accepit per gener tionem;ergo productio ipsius& generatio per se fui non exso- . Ia cognitione possibilium, sed etiam futurorum. Concedo. Quicquid habet Filius,aecepisse per generationem a Patre; sed nego ultimam Consequentiam. Ratio est. Quia per generati

262쪽

ad Theoriam. 1 rvem aecepit Filius a Patre non modo quae generationem prae,

cedunt, ut sunt cognitio Essentiae,& creaturarum possibilium, sed etiam ea, quae nostro modo intelligendi generationem co- sequuntur,cuiusmodi sunt. Quod futura cognoscat: quod creet: quod creata conseruet, &c.

De Nomine Imaginis

valentia q.9. Puncto I . 2. Vasq. Dist. I S. Suareetsib. 9. de Triami.cap. 8. oe 9 Non videntur ad rationem imaginis requiri c5ditiones,quet asseruntur in Theoria. Nam Primo non videtur requiri ad rationem imaginis origo,idest, ut procedat ab eo,cuius est imago. Quia imago Caesaris, quae refert Caesarem, non procedi i a Caesare, sed a Pictore: ergo ad rationem imaginis non requiritur, ut sit ab eo, cuius est imago. Respondeo, duas esse species imaginis: altera est naturalis,altera artificialis . naturalis est duplex: prima est vera&realis; sic filius esse dicitur imago genitoris, cum habeat eandem naturam realem, quam habet genitor, vel specie, ut in rebus creatis, vel numero, ut in Diurnis. Et hancim aginem constat procedere ab eo, cuius est imago et & de hac loquimur nos in praesenti, cum dicimus Filium esse imaginem Patris. Secunda dicitur imago intentionatis: huiusmodi est verbum mentis in nobis,& in Angelis, de quo diximus supra; de haec etiam imago procedit ab eo, cuius est imago; debet enim intellectus, antequam verbum producat, habere speciem obiecti, aqua insormetur, ad cuius deinde similitudinem producat verbum .Altera species imaginis est imperfectior,& vocatur a tjficialis: huiusmodi est imago Caesaris, quae refert Caesarem, ut assertur in argumento. Et licet non sit sermo in praesenti de imagine artificiali, quae videtur respicere obiectum; tamentiscipsa imago artificialis dici potest esse ab eo, cuius est imagor quia pictor, antequam pingat i maginem Caesaris, debet mente concipere Caesarem, quem deinde exprimat imagine, ut diximus de intellectu, di eius verbo. Secundo. Non videtur requiri ad rationem imaginis, ut ex

natura productionis, formali ter sumptae, procedat similis; sed

263쪽

Ia 2 Notatisnes breues videtur sufficere, si re ipsa producatur similis, licet id no habeata natura productionis suae. Probatur. Quia Patres Graeci passim docent, Spiritum Sanctum esse imaginem Filij, ut constat ex Basil. I. s. ni Et nom.ex Doenasco . de Fide c. I 8. confessone F dei tradita Thaumaturgo; & tamen Spiritus Sachus non procedit,

ut loquuntur Scholastici, ex vi productionis suae , formaliter sumptae, similis Filio: ergo hoc ad rationem imaginis non requiritur. Respondeo. Merito S. Thomam p. p. q. 32. a. 2.&Gzteros Scholasticos communiter requirere ad rationem imaginis hanc condi tionem. Ratio est. Quia imago esse debet ad imitationem exemplaris, & ab illo aliquo modo procedere: quareitecesse est, ut vel ex consilio agentis, vel ex natura , & modo actionis producatur ad referendum exemplar. Cum ergo in imagine naturali non requiratur agentis consilium, aut intentio; luperest ut imitatio & similitudo esse debeat ex ipsa natura actionis. Et hoc est, quod dicunt Scholastici, esse ex vi productionis. Quare, cum hic loquamur de imagine naturali,& Spiritus Sanctus ex natura productionis suae , formaliter sumptae, non procedat sinulis Patri, nec Filio; recte dicimus, non esse, proprie loquendo, imaginem Patr:s, nec Fili j. Ad Patres Graecos Respondet S. Thomas loc.cit. sumpsisse imaginem largo modo pro perfecta similitudine; est enim tam similis Patri spiritus Sanctus quam Filius. Eodem modo S. Basil. coni. Guom. non est veritus vocare aliqua lo Spiritum Sanctum Verbum Fili j. Caeterum ad rationem imaginis, proprie sumptam, requiritur pri-terea, ut haec ipsa persecta similitudo oriatur a natura productionis, formaliter sumptae, ut dictu est. Legatur Ferrariensis ut. Gen. . II. cupr. I .d. 27 q. 2.Caiet. in q-LF. 37 primx partis

on Spiritus Sanctus disingueretur a Filio, non proce e

rei ab illi .

264쪽

ad Theoriam.

Probatur ergo, distinctum iri spiritum factum a Filio licet a Filio non procederet, Ut sentit Scotus, Hemeus, est a M. Priamum Argumentum. Filius nunc distinguitur a spiritu Sancto Piliatione : sed, posita illa hypothesi, maneret adhuc in Filio Piliatio; ergo distingueretur a Spiritu Sancto. Minor est certa. Froba tu r Maior . Quia peream formam distinguitur unumquodque abalis, perquam constituitur: sed Filius constitueretur Filiatione; ergo Filiatione a quocumque alio distingueretur.

Duplex solutio. Prima negat, Filiatione,ii per se sumatur, distingui nuc realiter Filium a spiritu Sancto, sed tantii,ut est idem cum Spiratione activa: at, posita illa hypothesi,non esset idem cum illa; quia tunc non esset in Filio spiratio activae ideo tunc non distingueretur realiter Filius per Filiationem a Spiritu Sancto. Contra. spiratio activa etiam est idem cum Essentia;& tamen per Essentiam non distinguitur Filius a Spiritu Sancto; ergo si nunc distinguitur Filiatione; id non erit propterea, quod sit idem cum spiratione activa, sed quod illi hoc conueniat, ut Filiatio est. Respondeo. Essentiam esse idecum Spiratione activa, & etiam cum Processione passiua tanquam quid commune viri que: ideo per Essentiam non postedistingui Filium a spiritu Sancto, hoc est spirantem a spiratorat Filiatio, ut est idem cum Spiratione activa, quae non conuenit Spiritui sancto, immo est Relatio opposita Processioni Spiritus sancti, recte potest distinguere Filium a spiritu Sancto. Ad probationem Maioris dico, Ter idem rem constitui ,& distingui a qualibet alia, sed non eodem modo ab omnibus: itaque Piliatione distinguetur in eo casu Filius a Fatre realiter,&ratione tantum a spiritu Sancto. Haec responsio est satis probabilis. Secunda. SoIutio, quae assertur in Theoria, concedit, nunc distingui realiter Filium a Spiritu Sancto filiatione, non modo Vt est idem cum spiratione activa, sed etiam si sumatur per se, tunc autem non distinctum iri Filiatione; quia tunc non esset eadem Filiatio cum illa, quae nunc est; nam haec Filiatio consti- . tuit Filium aptum ad spirandum; & ideo aliquo modo opponi, tur Personae spiratae, saltem indirecte illa vero non constitue- ret

265쪽

rq Notationes breuestret Filium aptum ad spirandum Spiritum sanctum; ideo nullo

modo opponeretur Fersonae spiratae;& propterea posset filius idem esse re ipsa cum Persona spirata. secundum Argu mentum. Quae distinguuntur Hypostatic iustinguuntur per Hypostasius; sed Filius distinguitur Hypostatice a Spiritu Sanctae ergo per Hypostasim: sed Hypostasis Filii est Filiatio; ergo per hanc distinguitur,nunc, & tunc Hy-Postatice distingueretur a Spiritu Sancto Respondent d

Pliciter. Qui enim sequuntur priorem solutionem allatam ad Primum argumentum, admissa Maiori, ad Minorem dicunt, Non distingui Filium nunc a spiritu Sancto Hypostatice per Filiationem, nisi, ut est idem cum Spiratione activa: at tunc non esset idem cum illa: ideo non distingueret Filium re, noque Hypostatice a Spiritu Sancto. Qui vero magis probant secundam solutionem, dicunt ad Minorem, distingui nunc , reipsa, & Hypostatice Filium a Spiritu Sancto per Filiationem , sed quasi mediate; quia nimirum est conditio necessario requisita ad constituendam Personam, quae possit spirare: at tunc non constitueret Personam, quae posset spirare; ideo neque immediate, neque mediate distingueret realiter & Hypostatice Filium a Spiritu Sancto, idest, a Persona spirata. Tertium Argumentum. Si Spiritus Sanctus procederet a solo Filio, distingueretur realiter a Patre; ergo si procederet a

solo Patre, distingueretur realiter etiam a Filio. Prubatur Am tecedens. Quia alioquin Persona Patris produceret produceretur; quod implicat: nam, ut Pater, produceret Filium; &

quia non distingueretur realiteri Spiritu sancto,qui produceretur a Filio; etiam 3pse,ut esset idem cum Spiritu Sancto,pro- duceretur a Filio. Gregorius de Valentia admittit totum a gumentum. Vec mirum est, inquit: quia uno inconuenienti admisso, multa sequuntur. Hoc etiam argumentum soluitur in Theoria. Respondeo ergo cum communi Doctorum sententia, in

eo casu distinctum iri realiter Patrem a Spiritu Sancto. Ratio est. Quia Spiritus sanctus tunc haberet cum Filio immediatam, di directam oppositionem, a quo procederet , cum Patre vero haberet oppositionem mediatam,& indirectam, tanquam cum eo, qui dat esse Filio, & esse spiratoris: at si non procederet Spiritus Sanctus a Filio, neque immediate, neque mediate Opponeretur illi ergQ nullo modo distingueretur realiter ab illo. . . . Quar-

266쪽

ad Neoriam.

Quartum Argumentum. Posita illa hypothesi Pilius pro cederet per intellectum, ut Verbum, & spiritus Sanctus per

voluntatem, ut Amor, ergo distinguerentur realiter. Probo Consequentia. Primo. Quia implicat, eande Persona produci posse realiter duplici proceisone reali, intellectus, & voluntatis. secundo. inia tunc in Ellio esset propria Hypostasis, ne m-pe Filiatio,&in spiritu sacto propria Hypostatis, nempe Processior ergo vel essent duae Persenae distin u, vel certe eadem Persona duplici. Hypostasi constitueretur: quod implicat. Tertio Quia sic diserte docet Anselmus in lib. de Proces e Spiritus Sancti e . ait enim Habent ergo esse a Patre Filius, ct Spiritus Sauctus: sed diuerso modo, alter nascendo, alter procerendo, OG Respondeo, negando Consequentiam. Ad primam Probationem. Dico, tunc non futuram in Deo duplicem Processionem passiuam secundum rem, sed unam tantum; duplicem tamen secundum rationem, sicut nunc distinguuntur Generatio& Spiratio activa in Patre. Ad secundam, Nego, in eo casu ENIiationem, & spirationem passiuam suturam duplicem Hyp stasim realiter distinctam; esset enim una tantum secundum rem; in qua tamen duae ille rationes , tantum per intellectum distinguerentur. Sicut ergo nunc Paternitas & Spiratio activa in Patre non sunt duae Hypos lases; ita neque tunc essent Fili

tio & Procesta. Ad Anselmum. Respondeo illis verbis afferri ab illo discrimen inter Processionem Fili; & Spiritus Sancti, quod illa sit Generatio, ista non sit: non tamen asseri ab illo , Filium realiter distingui a spiritu Sancto, quod ille procedat

per intellectum, iste per voluntatem. Immo ab ipso habemus in eo libro, omnia in Diuinis esse unum, ubi non est Relationuoppositio,quae oritur ex Origine unius Personae ab alia. quae oriugo non esset inter Filium & Spiritum Sanctum,si Spiritus Sa ctus non procederet a Filio.

An Pater, o Filius sint um principium Spiritus Sancti.

267쪽

t 6 Notationes breves

Videntur esse duo, ut ait Durand. I.d. 29s 2. Probatur. Priamo aut horitate S. Hilaris lib. 2. de Trinit. prope ne bi ait,Spiritu; nsanctum a Patre, o Filio autboribus esse. secundo. S. Thomas p. p. q 36.a ait, procedere spiritu sanctum a Patre & Filio, ut sunt plures; sed ab utroque procedit, Vt a principio; ergo, ut a pluribus principijs. Tertio. Quia licet principium quo spiritus sancti sit unu, id est, una virtus spirandi; principium tamen quod est Suppositum. non virtus spirativa: at hoc non est unum, sed duri ergo duo principia quod . Ad primum. Si authoris nomen substantiuε sumatur, illa locutio est impropria: sed Hilarius sumpsit adiective, authores, idest, habentes authoris nomen, & spirantes. Vsus est autem hoc modo loquendi, ut significaret, Spiritum sanctum, ratio ne sui requirere utramque Personam ad sui productionem, non latum ratione producentis, ut creaturae.Sic exponit Hilarium. Sabomas p.p.q 36. a ad primum. Ad secundum. Ipse se explicat. S. Thomas, Spiritum Sanctii procedere a Patre & Filio , ut sunt plures in ratione Personae, non in ratione principii. Fieri enim potest, ut plures Persong, quia habent eandem virtutem spirandi , sint unum in ratione principi; spirativi, ut constat etiam in tribus Diuinis Personis, quae sunt unum principium creaturarum propter unam vim creativam in rcibus illis Personis. Addo sanctum Thomam,ea locutione significare voluisse, ad productionem Spiritus Sancti duas illas Personas necessario debere concurrere; ita ut si solus Pater esset sine Filio, non posset ab illo procedere Spiritus Sanctus cum ea proprietate, quam nunc habet, idest, ut leuia Pe

sona, sicut exponitur in Theoria.

Ad tertium. Respondeo, principium quo Spiritus sancti

esse unam illam virtutem spirativam in Patre & Filio. Principium vero quod esse Suppositumi plum Patris & Eiiij, non suo ratione suppositi sic enim omnino essent duo sed, prout includunx unicum illud principium quo ratione cuius Supposita sunt principium quod. Et quia hoc principium quesnon est duplex, sed unum, & idem in utroque Supposito Potris &Fiiij, ideo Pater& Pilius, licet sint duo in ratione Sup- politi,sunt tamen unu in ratione principi; Attulimus in The ria exeplum unius caloris in duobus ignibus, quo aliquo modo explicatur haec verita' G

268쪽

quia constitutum illud ex Natura Diuina de Relatione Spir tionis activae, est tantum unum; una enim est tantum Essentia,& Relatio Spirationis activae una tantum, licet tam illa, quam ista sit in duabus Personis,& constituant Vnum Spiratorem Quare licet Pater & Filius sint duo in ratione suppositi; sunt tamen unum in ratione Spiratoris. Neque hinc sequitur, dari quartam Pe sonam; quia hoc quartum constitutum non differt realiter a Personis Patris & Fiiij, sed est omnino idem cum illis: praeterea est illorum utrique commune,quod est contra rationem Personae, quae incommunicabilis elle debet. De n-ditur hic modus ὰ Gregorio de Valentia, a Motina ex viatioribus.

an Spiritus Sanctus procedat per se a Patre O Filio um

quam Λ duobus.. D. Thomas p p. g 36. a. . ad I. O ibidem omnes eius discipuli. N Da fatet. Torres, Tannes, Zumel, O Motina. Scotus I .d. I a. q. I. Caprarbid. Marsil q. Is .aῖ Valent. q. I O. Tuncto S. GR. Dθ. IIo.buar sib. Io. de Trinit. cap 6. Scotus I. dis . . quan. I. putat procedere tantum per accidens, sicu i creaturae a tribus ; cum aeque bene possent proc de re ab una, nisi virtus creativa eadem esset in tribus Personis.

Pcobatur primo, Spiritum Sactum non requirere per se duo Suppoma, ex communi illo modo loquendi Graecorum P. tium, Orighb II. in Ioan.cap. I. Albanam, oe aliorum. Spiritus Sanctus procedit a Patre per Filium. Cuius Propositionis hic videtur esse sensus. Spiritus Sanctus procedit a Patre non proxime & immediate, sed medio Filio e sicut dicimus, nepotem esse ab auo per filium. Hanc autem Propositionem admittunt etiam Latini, ut videre est apud S. Tbomam p p. q.36. a. 3. Re spondeo. Spiritum Sanctum omnino esse de a Patre & a Filio Proxime. & immediate, siue loquamur de virtute spirandi, siue de Suppositis. Si loquamur de virtute spirandi, haec est una leeadem in Patre &Filio: quam licet Pater comunicauerit per Generatione Filio, illam tamen non amisit Pater,sed retinuit: unde fit, ut non possit produci Spiritus Sanctus ab hac virtute; nisi Pater, & Filius simul immediate producant. Sicut a pari, licet Pater comunicauerit Filio virtutem creandi; quia tamen

269쪽

ro Notationes breues

eandem omnino virtutem ipse retinuit,& habet in se,quicquid immediate creat Filius, idem immediate creat & Pater. Haec de virtute. Si vero loquamur de Supposito, ab omni illo Supposito proxime & immediate procedit Spiritus Sanctus, in quo reperitur voluntas adhuc foecunda; sed voluntas scecunda reperitur non in solo Supposito Fiiij, sed etiam Patris Vergo Spiritus Sanctus immediate producitur tam a Supposito Eiiij, quam Patris . Sic Respondet Sanctus Thomas p. p. quaeso. 36. artis. 3. ad Io Et ad Graecos Patres dico, ex illa locutione solum colligi Spiritum Sanctum quasi duobus modis proce dere a Patre- Prim b, immediate, ut dictum est. Secundo,

quodammodo mediate , quatenus communicauit Filio eandem virtutem, per quam producit Spiritum Sanctum . AD fert Sanctus Thomas loco citato exemplum Abelis. Abel , inquit , processit immediate ab Adam , in quantum -- fuit Parre eius p ct mediate, im quantum Euafuit mater eius , qua . processit ab Adam. Haec S. Thomas. V tuntur autem Graeci Patres illo modo loquendi, ut significent, hanc virtutem spirandi, & Processionem Spiritus Sancti reduci ad Patrem tanquam ad primum

principiu & fontem,ut habet Dionysius c. I .de Diuinis 'minibus. Probatur secundo ex Augustib. t. de Trinit. c. I . ubi ait, Spiritum Sanctum essed Patre & Filio, sicut creaturae sunt a tribus Personis. Respondeo. S. Augustinus comparat creaturas cum

Spiritu Sacho in hoc tantu, quod tam istς quam ille sunt a pluribus Fersonis; no tamen negat, maiori necessitate ,ex parte rei Productae, procedere Spiritum Sanctum 1duobus, quam creaturas a tribus. Probatur Tertio. De ratione amoris non est ut procedat 1 duobus: sed Spiritus Sanctus procedit ut amori ergo ratione sui non requirit duos. Respodeo & concedo Maiorem,si sit sermo de amore incommuni: at, si sit sermo de Amore Diuino& ΝΟ - tionali, qui nunc est, nego Maiorem: nam, ur Amor, supponit cognitionem, & ut Amor Notionalis, cognitionem Notionalem,per quam Filius produci tur,& illi omnia, quae Patris sunt, etiam Virtus spirativa, communicatur: quare, Ut amor Notionalis, exigit procedere a virtute spirativae communicata, atquet adeo exi stente iam in duobus o

Probatur Quarto. Pater habet perfecte in se solo vim spirandi; ergo si solua esset, posset spirare; ergo licet Spiritus Sactus spiretuL

270쪽

tiva est iam in Filio. Confirmatur. Quia si aliter dicamus, se-Quitur Patrem egere concursu Fiiij ad spirandum; ac proinde ver se solum non esse Principium sumiens. Respondeo nega do Consequentiam; posse scilicet Patrem, si solus estet, spirare eundem Spiritum Sanctum,qui nune est. Quia licet inlato Patre sit virtus spirativa; deest tamen illi conditio ad spirandum, si intelligatur sine Filio. Cum enim virtus spirativa prius ratione communicari possit Filio per cognitionem Notionalem, Quam exeat in actum secundum spirandi; requirit tanquam co-ditionem sine qua non ad spirandum, ut existat prius in duobus Suppositis; quam conditionem non habet , ut intelligitur esse

in solo Patre Si autem quod esse non pote st latus estet Pater

sine Filio; intelligeretur quidem habere vim spirativam,sed ia- Communicabilem; ac Proinde non eandem, quam nunc habet; uuare non posset producere Spiritum Sanctum cum eadem -- Tictetastica proprietate, quam nunc habet. Ad Confirmatione. Respondeo. Quod Pater non posset spirare hunc eundem Spiritum sanctum, qui nunc est, sine Filio, non proueniret ex aliqua imperfectione aut Patris, aut Virtutis Spiratauae,qula virtus

Spirativa in Filio non est alia, neque maior,sed illa eadem, quet est in Patre. Prouenit ergo exeo , quod virtus ill 2pirauua:

quae nunc est, requirit tanquam conditroaem ad spirandum,Vt

existatia duobus Suppositis: quod no potestta minum lana tantum. Non proinde tamen dici debet Pates princ pinsuffciens ad spirandum Spiritum Sactum ; quia esse sum ieris

denominatur a perfecta virtute, quam revera habet Pater,licet' desit conditio; sicut voluntas non debet dici principium insus- ferens ad amandum, licet non habeat ex se cognitIonem, quae supponitur ad amandum.

An dici possi, Pater ct Filius diligunt se Spiritu Sanm.

D. Thomas p. pin ibidem eius discipuli Scotus I. d. L.

SEARCH

MENU NAVIGATION