R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

sed ex Philosophorum etiam sententia, nec creatur, nec insu ditur,antequam corpus habeat organa. Cum ergo dicant Scripturae, Christum fuisse aliquando Dominum, vel diuitem,α nostra causa factum pauperem, &seruum; euidens est, esse in Christo aliam quandam naturam, quae multo fuerit prius,qua ipse nasceretur ex Virgine. At haec natura non potest esse nisi

Diuma,quae aeterna est. Loca sunt ista I.Corinth. 8 Scitis gratiam

Domini nostri Iesu obri', qui propter nos egenus factus en, cum esset diues e & ad Philippos 2. Exinanivit semetipsum, formam

serui accipiens: & Ioan. 6. Si ergo videritis Filium hominis asce dentem ubi erat prius: & similia. Secundum affertur ab eodem Albanas rat. . contraArianos,& ab Hilario l. M .de Trinit. ex omnibus his locis, in quibus Dei Filius dicitur fuisse non solum antequam nasceretur eX Virgiane, sed antequam quicquam fieret; nam ante res creatas nihil erat praeter Deum,& Dei aeternitatem: quicquid enim creatu est,

aut in Mundi principio, aut certe post illud principium creatuesti ergo si ante Mundi principium Filius iam erat, aeternus

erate Ioan . cap. I. In principio erat Verbum: quo loco Nazianz. Orat. 2. de Theol. & Basilius in haec verba: Per principium ex-POnunt aeternitatem, ut sensus sit: A principio. hoc est,ab aeterno erat Verbuni At S.Hilarius lib.2.de Trivit.&S.4 UTracit. I. in iom. nomine, praticipis, intelligunt Mundi originem, quadprincipium fuit rerum omnium creatarur Voluit ergo loanes dicere ex istorum Patrum sententia: cum res omnes a Deo factae sunt, Verbum iam erat, ideo aeternum est. Idem asseritur Dan. IT. & alibi: Clarifica me, tu Pater claritate, quam habui apud te, prius quam e tandus fieret. Respondebant Ariani, ut constat ex epiliola Arii ad Euseb.& Alexand. Verbum quidem creatum fuisse ante Mundum non fuisse tamen aeternum. Sed falluntur, non intelligentes Scripturas, quae ut significent nobis,aliquid fuisse aeternum, dicere solent fuisse ante Mundum. Probatur, quia aeternus Pater sine dubio Christum dilexit ab aeterno; at, ut indicet hoc nobis Christus i. I7. dicit, Dilexit me ante Mundi constitutionem. Praedestinatio, & electio Sanctorufuit ab aeterno:at, ut indicet hoc nobis Paulus, ad Ephes cap. I . dicit, nos electos a Seo ante e Mundi constitutionem. Adventus Christi in mundum decretus fuit ab aeterno; & tamen Petrus

Epis. I. cap. I .dicit Christum fuisse praecognitum, vel, ut habet Syrus

52쪽

Syrus,praedestinatum ante Mundi constitutionem; ergo eodemodo, quando dicunt, Filium fuisse ante Mundi constitutione, dicere volunt,ab aeterno. Tertium affertura Basilio bb . contra Eunomium. Vbi pro- ψ bat aeternitatem Filij ex Verbo substantivo, quod tribui solet illi,quado fit mentio creationisi ut significetur, ipsum praefuisse

quidem omnibus creaturis, nunquam tamen fuisse creatum, ac proinde aeternum esse. Ad Colog cap. I. Omnia, inquit, per ipsumo in ipso creata sunt, ct ipse loquitur de Filio) es oente omnes,

siue, ut legunt Arabes, inte omnia. Sι MiRus inquit, Tastilius, ' prima creatura est ex tempore facta, debuit seposolus dicere, ct ipse factas es ante omnia: at cum dixerit, ct ipse est ante omnia, ostedit, ipsum quidem semper esse, creaturam autem factam essα nam vox ta cum illa In principio erat Verbum concordat. Hac Basilius. Eandem plane vim faciunt verba illa Christi Domini apud Joan. cap. 8. Antequam Abraham fieret, ego sum . Ubi consulto non dixit Christus, Antequam Abrabam fieret,ego factus sum, sed, Ego sum, ut ostederet, se aeternum esse: quod notauit S. August. Tract I. in Ioan .eu Tertul.in tib de Trinit. Respexit ergo, ut multi notarui, ad illud Exod. 3. Ego sum, qui sum. Quo maxime proprie exprimitur essentia, & aeternitas Dei.

Quartum affertur a Cyrillo lib. 2Ae Trin. ab Eusebio lib .de Traeparatione Euangelii,& a Chrysost. in Oratione, Quod Christus sit εὐιν.

teus, ex omnibu, illis locis,in quibus aperte tribuitur illi aete nitas. S. Cyrillus,& Eusebius afferunt locum e Mich.cap. s. qui

de Christo Domino loquens; Et egressus, inquit, eius ab initio: &explicans quid intelligat per initium, subdit, a diebus aeternitatis. Primu verbu hoc loco positu est egressus quςvox significat hieortum, seu natiuitatem; eadem quippe voce ad idem significadum proxime usus fuerat e Tu Bethlehem, inquit, paruulus es in millibus iuda; ex te tamen mihi egredietur , idest nascetur, ut exponit in attb cap 2 qui sit Dominus in Israel. Secudu Verbum est a diebus ubi ponit dies pro duratione: sic Daniel Deum vocat antiquum Dierum. A liquando hanc eandem Dei durationem: explicat scriptura non per dies,sed per annos. U. 1 o I . In generatione , o generationem anni tui Et infra e Armi rui non deficient. Tertiu Verbu est aete=Utatis)idest duratiotiis illius, quae neque principium, neque finem habet. Sensus ergo totius sententiae est, nasciturum eum in Bethlehem esse secundum carnem, qui E secun-

53쪽

34 De Beati sima Trinitate

secundu Diuinam Naturam ab aeterno natus erat a Patre. Nec dicant Ariam, vocem Holam significare id, quod aeternum est,& quod est antiquissimum, quomodo dicere tolemus montes aeternos: quare ex hac voce hoc loco posita , euidenter ostendi non posse aeternitatem Fili j. Nam pruno, licet haec vox virum. que lignificet, & quod vetustissimum est, & quod aeternum; in qua tamen significatione hic, aut ibi sumi debeat in Scriptura,

standum est non propriae, sed Patrum sententiae: at hic conueniunt omnes, pro vera aeternitate sumi debere Secudo, S. Hieronymus in I . cap. Epist. ad Galat tradit vocem Holam aliquam

do scribi cum l. aliquando sine i ,& quando scribitur cumi, significare semper aeternum quando vero scribitur sine γ, significare vetustissimum) & id, quod est longi temporis p apud Micheam autem eli cum, 1 ergo significabit isternum. Hoc discrimen, quod S. Hieronyai. allignat inter a temum, & vetustum, in Biblijs Hebraicis, quae nunc habemus . non est perpetuum. Verum, quia Hieronymus totum Vetus Testam elatu ex Hebrgo in Latinum transtulit, & singula inspexit verba, & differentias Verborum; simile vero valde est, cum tradat regulam hanc, in exemplaribus illis Hebraicis vetustioribus, & emendat loribus, quae ipse in Latinum vertit, hoc discrimen fuisse perpetuum. Tertio, licet vox caeternum significet aliquando id, quod vetustissimum est, vox tamen aeternitatis,quae ponitur hic, significat semper durationem illam infinitam, propriam solius Dei. . S. Dipban. coni. haeres. 69. affert alium locu Prou. 8. ubi Sapientiar Dominus , inquit, possedit me, in initio viarum suarum, aut quam quicquam faceret a principio : & explicans quid intelligat per initium, lubdit, Absterno ordinata sum ἐθηαελιωo με undauit me. Nec dicas hic aeremum sumi pro spatio longissimi temporis; quia Hebraeorum more, quando praecedens verbum dubiae significationis exponitur per aeternum , aut per saeculum, Veram significat aeternitatem: sic fit loco citato Micheae, & e trahic, ubi videmus idem a Spiritu Sancto dici de Sapientia, quod dicitur de Patre Psal. 89. ibi enim aeternitas Dei Patris explicatursic :Antequa moles fierent, aut formaretur terra,4 seculo, usque in saeculum tu es Deus. Eodem modo explicatur hic Sapietiae aeternitas e Dominus possedit me , antequam quicquam faceret a princ pio, ab aeterno ordιnata, siue, fundata sum. Utrobique , posterior

sententiae pars priorem exponit; sed ibi per vocem saeculi hic

54쪽

Liber primus

per vocem aeterni S. Athanas Sermon. v. contra Arianos adsert s Athais. alium locum ad Hebr. I. ubi Paulus ex Psalm. - . affert illud: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi . Quaerimus de quo loquatur Psalmus. Si de Filio, disertis verbis Vocatur Deus Thronus eius, hoc est, potestas eius, aeterna. Si dicant, esse ibi sermonem de Deo Patre, idem omnino concludi turmam Paulus locum illum applicat Filio. - ngelos, inquit, dicit: Qui facit gelos suos Spiritus cte. ad Filim auter Thronus tuus Seus in seculus culi, Virga aequitatis,uirga regni tuirergo sicut ex illo loco osteditur Diuinitas & aeternitas Patris; ita etiam, exponete Paulo, Diuinitas & aeternitas Filij. Denique S.Cyrillus lib. I 2. in Ioan. S.Cyri IN. c. I 3. affert alium locum ex I . Io .c. .Hic est verus Deus, cr vita aterna. Si Christus est vita aeterna, non potest esse nisi aeternus. Eodem pertinent modi loquedi, quos scriptura tribuit Christo, ut ex illis colligamus aeternitate Personae ipsius: ad Hebr. 7.

Christus, inquit Paulus, heri, hodie, oe usque in I scula. Et Ioan. in Apoc. toties de Christo illud repetit: Haec dicit, qui en , ct qui erat qui venturus es. Hi modi loquendi, & similes, periphrases sunt aeternitatis: nam cum aeternitas omnia complectatur

tempora, significari solet per tempus prαteritum, praesens, &futurum simul sumpta. Ex aduerso Arius, & Ariani conabantur Ostendere, Dei Filium non esse aeternum his argumentis . I. Qui habet esse ab alto,est posterior illo, a quo accipit effer sed Filius accipit esse a Patre, qui solus est ingenitus, Filius au- :tem est genitus; ergo posterior Patre. Hanc affert ipse Arius Filij. rationem in Epist. ad Eusebium. Respondeo, hoc argumentia ἔ- AU

magnum attulit Arianis partibus incrementum e nam, ut testatur S. Ghan. Orat. contra Arianos, consueuerant ipsi hoc

modo Philosophari cum mulierculis. Dic mihi, habuini ne tu filium, antequam pareres λ nullo modo; ergo tu maior es natu,quam filius tuus, quis dubitat λ at si dicunt Patrem habuisti filium, antequam gigneret,nec esse majorem uetate filio, quem genuit. Ita ne,inquit Athanas. interrogemus etiam nos architectum aliquem, hoc modo. Totes ne tu domum aedificare sine materia8 Respondebit,non possum: npo res tu i ergo neque Deus potuit muridum ex nibιlo condere sine mate- ,.. - riai O perditos nebulones, exclamat ipse, quamuis modestissimus, mulierculas confertis cum Deo λ Seus mundum condidit, sed ut Deus, non ut humanus Nesrchitectus; silium genuit, non ut E 2 mu

55쪽

riam contra,

Proclum , O alij.

II. Argum. Soluiiuν ab

mulierculae, sed ut Deus, boc estvonge diuerso modo, quam ista. Respodet ergo ipse ad argumentum Oratione illa fecuda. α Basilius lib. 2.contra Eunomia,esse quidem a Patre Fili uin,& tamenon esse posteriorem Patre; quemadmodum splendor est a s

te, nec tamen posterior est Sole. quo exemplo utitur Tertullivnus in lib.contra Proeam. De ratione ergo illius, quod ab aete no producitur, id solum est, ut non existat nisi a producente; vel ut naturae quodam ordine conte quatur ex alio, non autem Vt duratione sit illo posterius: quare inquit Athan. petendum ab illis est, ut qui madmodum interrogauerunt mulieres de ratione temporis,ita Solem quoque interrogent de ipsius iubare, ct fontem de ipsius aqua, ut addiscant,quod ta etsi istagenita , prolesq: sint, a ta eucum illiscoexistere, unde orginem naturaunq: troere. A ccidit au te ,

Ut produstum sit posterius producente. Primo,vel quia producens libere producit, quando scilicet vult: sic asserebat Arius in epistola ad Alexand productum fullsea Patre Filium. S eundo, vel quia producens, licet naturaliter agat, non habet tamen totam suam persectionem ad agendum, ita tim acest, sed paulatim acquirit, & tunc demum agit. Vel tertio, quia producit actione successiua; unde fit, ut productum sit duratione posterius producente: at in productione Filij & Spiritus Sancti, nihiI omnino reperitur ex his: nam Periima producens, natur liter producit, non liber, praeterea, est ab aeterno perfecta ad producendum; denique, actione producit, quae momento completur, nec tribuit illi aliud esse,quam suum mam ex multorum sententia creatura non posset ab aeterno produci, se) cum non possit accipere illud ide esse quod habet creator, sed aliud. Qii re nulla eli ratio, cur Perlona producta no possit esse coaeterna suo principio producenti. Hanc rationem a Patribus illis insinuatam, clarius & fusius affert S.Thom .p p.q 62. . a L. II. Pater vel produxit Filium iam existentem, veI nondum existentem primum dici non potest; quia quod eXistit, non proeducitur, sed productum iam est. Si vero dicatur secundu; ergo, inquit, Arius, fuit aliquando tempus, quando Filius non erat; ergo non est Patri coaeternus. Huic argumento, quod est confirmatio quaedam prioris, respondet Epiphan.contra bares G Deum Patrem temper fuisse, quia Deus erat; de essentia autem Dei est, esse: Fiqualis, inquit, erat natura, talem etiam seu it Filium; ergo genuit ipsum semper reruilentems

56쪽

Liber Primus. - 37 1itim: alioquin non genuisset Filium , qualis ipse erat: sicut

enim de essentia Dei Patris est, semper esse . ita est etiam de e 1Ientia Filij, si lit similis Patri ergo licut Pater semper suit, ita etiam Pilius. Sed dicebant Amani. Ergo tae duae Personae habent eam re- Instatuaria. Iationem inter se, quam habent duo fratres, non quam habent Pater, & Filius.

Negat Epiphan. quia licet tam Pater quam Filius semper

fuerint, Filius tamen fuit a Patre t unus frater non ell ab alio. Verba Epiphanij lunt haec Genuit autem ipsum semper exiRentem, mn confratrem, sed ex ipso genuum, similem ιpsi, secundum Naturam, Deum verum ex Deo vero. Κιdem modo respondet S. Basilius lib. Σ.contra Eunom. Patrem genuisse Filium existentem, ted non

aliunde, quam per generationem a se. Id quod nos decipit,est; quia concipimus ante Fili j generationem instans aliquod veru, in quo nondu fueritFilius, Sc deinde per generationem a Patre cetperit esse:sed corrigenda est haec coceptio humanae mentis nam productio illa est ab aeterno, & sine nouitate essendi, ut loquuntur in scholis. II l. Generatio Filii, vel est absoluta,vel non: si non est ab. IV, Argum soluta, ergo adhuc est impersectar si absoluta, ergo finem iam 'φ' habuit: at quod habuit finem, habuit etiam principium; ergo generatio Filij principium habuit, ac proinde non est aeterna,

nec Filius aeternus. Soluimνὰ

Respondet primo S. Gilius tib . contra Eunomium, &Vardan. Fl. is Naxia. Orat. 3 de Theolog. non sequi, si abioluta est generatio, ergo habuit initium: sicut E contra multa sunt, quae finem non habent,& tamen habuerunt mitium, ut Angelus & anima rationis ca pax. Respondet secundo, generationem Filij, nec finem iam habete, nec unquam habituram ei se: non quod perfecta nondum sit, sed quia cu perfectissima sit ab aeterno, eodem modo usque in aeternum perseuerat: nam generatio Pilij passive sumpta, est ipse Filius, ut esse habet a Patre; active est ipse Pater,ut intellectu suo producens Filium: quare sicut hae relationes in Patre &Filio sempiternae lunt, & perpetuae, ita etiam sempiterna perpetua est generatio Filij. Recte ergo dicit Orig. in cap. I . Ioa. Diei ex

Filium semper a Patre generari. Idem habet S.Albam. in Expο- ζει e in stione fidei. Exempli caula, si semper duraret visio parietis, diceretur parier perpetuo Videri: non quod imperfecte videretur aratro a M. priu γ

57쪽

atae e Beatissima Trinitate

Raetius tamΥ dicimus ex Augustis. σGreg. sempernatum esse. I V. Argumentum ex Seri- pluris. Prouerb 8. Ad Colos. I.

Ioa . I.

Ad locum

Prouerb. R.

varia solutio

Patrum s

prius, sed quia visio parietis perfecta, & tota simul, perpetu

tamen eadem maneret. Quamuis autem tuto dici possu, Filium perpetuo nasci ob allatam rationem ,& natum esse ob perfectionem generationis ill ius: magis proprie tamen dicemus cum S. eugnu .in Psalm. 2.&Gregor lio. 29. Moral.cap. I. Filium seminper natum esse, ut vox illa semper indicet aeternitatem gener tionis,& vox natum persectionem geniti: quod notauit etiam

IV. idem probabat pluribus scriptu me locis, in quibus asseritur Filius esse creatus, aut factus r at quod creatur, vel fit, antequam creetur, vel fiat, non est; ergo Filius non est aetemus. Scripturae suntastae. Prouerbiorum 8. Dominus creavit me in initio viarum suarum , antequam quicquam faceret a principio . Ad log. p. I . Christus diciturPrimogenitus omnis creatura His duobus locis dicitur,creatitar alibi dicitur factus: Dan. cap I. Hic es, quι post me venit, oe ante me factus est. Vbi apparet, Ioannem Baptistam no posse loqui de Christo, quatcnus homo erat; quia quatenus homo, factus erat post ipsum. Eadem vox saepe alias tribuitur Christo. Ad cyalat φ . Misit Deus Filium suum factum ex muliere. Ad Hebr. I. Tanto melior e Melis effectus. Se cap. I. considerate Pontificem confossonis nostra , qui fidelis es ei, qui f cit illum . A ctor. cap. 2. Certissime ergo solat omnis domus Drael, quod Dominum, Cωιnum fecit Deus hune Ie. sum, quem vos occidistis. Denique Christus ipse Dan. 8. in te rogatus quis esset, respondit, Principium, qui oe loquor vobis, hoc est, Priucipium viarum Domini, Ut dicitur Frouerb. 8. hoc est, prima creatura. Ad primum locum Frauerb. 8. non uno modo responden Patres:nam in Disputatione de Trinit. etsi innumera testim nia Scripturarum afferebantur utrinque,& a Catholicis, & ab Arianis; tamen habebant utrique suum quendam locum,in quo quodammodo caltrametabatur. Catholici insistebant in primo illo capite Euangeli j Diui Ioan . in principio erat Verbum, Sc. Ariani in hoc loco inrouerb. 8. Ad hunc ergo Iocum responderunt aliquando Patres, ibi non esse fermonem de Filio Deir sie Diphan contra hares. 69. 6c niaue orat. de Theolog. coniectu.ra est, quod cum Apostoli& Euangelistae soleant accommod re ad Christum loca Veteris Testamenti, hunc locum nemo illorum ad Christum accommodauerit. Secundo, aliquando dixerunt, Disilirco by Coosl

58쪽

Liber Primus. g9xerunt: Esto loquatur de Christo, est tamen hic locus in Proe. uerbi js, hoc est, in Parabolis; ex Parabolis autem non posse sumi firmum argumentum ad faciendam fidem Dogmatis. Sic

Athan. Sermon. 3. cout Artanos, Epiphano se chorato, Cyrilaib. I. Thesauri cap Tertio, aliquando dixerunt, intelligendum esse de Christo, quatenus homo erat: sic banas Sermon. 3. contra Arianos Epiphan. contra haeres. 69. Vnian. in Oratione de Diuinitate Filii. instabant Ariani, non posse intelligi locum de Humana Natura Christi,quia dicit,Cremut me, antequa quicquam faceret dprincipio at Natura Humana Christi non est facta,antequa quicquam fieret. Respondebant aliqui, locum esse intelligendum Per aliticipationem: nam et si Natura Humana Christi non est Creata ab initio re ipsa, est tamen creata, praedestinatione, &consilio Dei, ut esset instrumentu nostrae redemptionis quemadmodum etiam in t fpocal. cap. I dicitur, Agnus esse o clusa conItitutione mundι. Quarto , aliquando cominus quodammodo manus co erentes,dixerunt, non recte verti locu illu per Verbu creavit quia Heb ea vox est NapChaud non tria Tarar at an ignificat excludere sicut aues pullos excludunt entumq, esse valde propriu ad exprimeda puritatem Diuinae Generati nis. Nam quemadmodum pulli non sicut alia animalia per partum, & corruptionem, sed naturali quodam calore excluduntur ex ouis; ita Filius Dei non per corruptionem substantiae generatus est ex Patre, sed simplicissime & purissime ex illius natura propagatus. Sic Epipbau.loc.citat. Quinto respondent, ve tendum possedit non creauit) Possedit autem, idem esse, ac genimi: sicut iii c. 9eu. dicitur: Possedi hominem per Deum, id est, genui:& eli idem verbu Chana. Sic Rasii l. L. coni. Eunom. de Epipb .loc. cit. Praeterea verbum possedit habet hanc vim, ut significet lummam coniunctionem inter Patrem & Filium. Dicimus enim, nos possidere ea, quae nobis sunt coniunctissima.

Itaque nihil est aliud hoc loco possedit me quam quod habet

ioan. cap. I. Verbum erat apud 'Deum : 6c: Unigenitus , qui est in .suti Patris. Et quide si l pectemus Salomonis i copum Prouerb. 8.magis illi conuenit verbum , possiendi, quam, creaudi. Volebat enim Salomon ostendere,omnia condita a Deo sapienter,ut est in Plaim. Omma insapientia fecis et, Ideo inducit Sapientiam dia. centem, se habitam, seu possessam fuisse a Deo, antequam qui

quam faccretet di ita verisimile est, verus re 7o. ri-per . sed,

59쪽

quia eodem modo pronunciatur . &- aliquos legisse s Per ι, hoc est, creauit me. Caeterum,quia Eccles 2 . dicit Sapientia, eb tatis, ante secula creata sum δε infra, Quι creauit me,requievit in tabernaculo meo, neque aliter liqc duo loca legi posse videntur; idcirco respondet, S. Hιlarius in tib.de Synodis, non longe ab initio, Filium in Scripturis interdum dici. gemium, interdum

Vero, creatum, ut utroque vocabulo melius explicetur processio eius a Patre, quae uno vix posset: nam processio Illa ,generatio dicitur, quae est commumcatio naturae. quia per eam communicat Pater Filio eandem essetiam . quam ipse habet: rursus, quia in illa processione nulla supponitur materia, quam nostra generationes supponunt; inde est ut vocetur, creatio, quae nihil omnino supponi t praeter potentiam producentis. Addit S. M

thanas Serm contra Arian. circa initium , generationem Vocari

interdum creationem, & promiscue aliquando usurpari has duas Voces generare & creare sicut interdit seruis tribuimus nomen filiorum, & filios aliquando seruos Vocamus. Sic I Reg. cap. I. Bersabeae, loquens cum David, vocat Salomonem seruum eius; cum tamen re uera filius esset:& usitato genere sermonis dicimus procreare filios; cum tamen si iij vere gignantur. Atque haec de loco Prouerbiorum satis. Ad secundum locum ex epistola ad Colosi cap. I. respondet Primo e thanas Sermon. I .contra Arian.& Cyrillus tib I Thesau ais o HI ricap 4. esse sermonem de Christo, quatenus homo erat. Vige-ti. hant Ariani. Christus, ut homo erat, non erat primogenitus

omnis creaturae, quia non erat natuS ante omnem creaturam.

Respondet Cyrillus, nomine creatura intelligi homines,ut Marci ultimo, Praedicate Euangelium omni creatura, idest omnibus hominibus: vocari autem Christum primogenitum omniu hominum, non quod natus sit prior omnibus, sed a proprietate quadam,quam habet primogenitus, ut sit scilicet praeciduus inter omnes fratres: addamus nos, & quia a primogenito reliqui fratres pedent.Cum ergo Natura Humana Christi inter omnes cre ituras humanas esset praestantissima, & ab ipso penderet salus caeterorum hominum; hinc factum est, ut vocetur pri in O-ὸ genitus omnium hominum, S dicatur e gnus occisus ab origi φ'-ν' ne mundi. Secundo, Respondet S. Basilitis Itb. .contra Eunom. Fi'lium dici primogenitum omnis creaturae, hoc est, ab aetern Senitum, an te omnem creaturam, & ex eodem; quia est causa

Ad locum e. i.

ad Coloss

60쪽

Liber Primus. 63,

productiva omnium creaturarum; sicut etiam dicitur, primu

tutus mortuorum, quia est causa resurrectionis mortuorum . quam expositionem confirmant Verba , quae sequuntur: Per ipsum

enim condιta sunt uniuersa, oc. Arabes pro primogenito legu t, Meron quae vox significat principium di originem;&sensus est idem cum illo, quem attulit Basilius, Filium esse principium, originem,& authorem omnium creaturarum, ut dicitur Ioa r. I. Omnia per ipsum facta sunt: eodem modo exponit S. e mbrosius lib. . de Fue cap. quarto. Ad locum Dan. i. respondet S. Augustin.ibidem,& s. Ambrosis. de Fide cap. s. i dem valere ii lud et Cnte mefactus en ac, mihi praelatus est r&causam subdit Baptista; quin, inquit ante me erat; quare Christi Diuinitas,& aeternitas optime probari potest ex hoc loco. Ad locum epistolae ad si respondeo, idem est dicere, sactum esse ex muliere, ac factum esse hominem ἰ quod dixit etiarao .cap. I. Verbum carofactum est; alsumendo nImirum Humanam Naturam in sua Hypostasi. Ad illud ad Hebr. I. respondet primo S. Cthan. Semr. I. contrae frianos,ic Epiphan. contra haeres. 69 esse ibi sermonem de Christo lecudum Humanam Naturam dici autem iactum meliorem Angelis, hoc est, declaratum, & manifestatum longe praestaniatiorem Angelis. Ali; simplicius respondent, Pilium non dici absolute, factum, sed factum praestantiorem Angelis, hoc est praelatu Angelis; sicut Ioan. cap. i. dixit, in te mefactus es, idest, mihi praelatus est. Sy rus omnem contentionis occasionem adimit r legit enim per Uerbum hoc modo Et tanto excelluit Ang tis. Eodem modo Arabes; Et praestitit Angelis; maiestate scit secet,& dignitate. ,

Ad illud ex eap.3. ad Hebraeos, contat ex communi omnium consensu loqui Paulum de Christo Pontificer& sensus est,Christum a Patre esse factum Pontificem,secundum Humanam scialicet Naturam. Ad illud Aαν.2 duplex est responsio. Prima dicit, Iesum factum a Patre Dominum,& Christum post resurrectionem, hoc est,declaratum a Deo Patre pro Domino,&Redemptore; ita ut non sit aliud nomen sub coelo, in quo oporteat nos saluos fieri. Idem plane habet Paulus ad Philip. 2. Humiliavit semet msum Psque ad mortem, c. Propter quod Deus exaltavit illum, ct d

Ad locum

Ioan. l.

SEARCH

MENU NAVIGATION