R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Solutio secun

Argumenta, quibus proba

Dat Filium Us ereaturam. Argum. I. Sautio ex Bais O Naxa una

se habemus in Graeco Testamento Roberti Stephani, mi tres unam sunt: quod indicat esse unum non solum testificatione , ut illa tria, sed etiam Essentia. Syrij & Arabes legunt, Mia tres Ebbatinum , In uno sunt. Et quia illud vim eis masculini generis, non neutri , sensus este In uno homine haec tria sunt, id est, in uno& eodem CHRISTO . Denique si diceretur esse unum inter se Pater, Filius,&c. quia idem testificantur i vim tamen suam retineret argum entum . quia hi tres dicuntur esse testes de coelo, hoc est testes Diuini ἰergo Filius, qui unus est ex illis Diuinis testibus , habet Diuinitatem . Praeter haec loca sunt alia plura,quae eodem pertinet. I Mn. I TMeaomnia tua sunt. tua meaDAM . cap. I .Qm videt me,υHeeσPatrem memn. Quibus testimonijs non semel utitur S. fibam dissputans contra a rumos.

Ex aduerso, Arius& Ariani contendebant, Dei Filium ense creaturam hIs argumentiS. Primum. Solus Pater in Scripturis vocatur Deus; ergo Filius non est Deus. Probatur Antecedens: . IT. Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solam Teume & I. Coxisse. 8. Vobis . tem unus en Seus Tale σ unus Dominus yesus Christus. Respondebant omnes Catholici, haec testimonia non esse contra nostram sententiam,qui confitemur etiam Vnum Deu, praeter quem non sit alius: quare ad loca allata, & similiares. podet S.Sasilius lib. .contra Summim in enus Oratione . de Theologia, Scripturas, quae Vnum asserunt Deum, hoc iplo 'asserere, Patrem,&Filium,& Spiritum Sanctum Deum esse quia sunt tres Personae, sed in eadem plane Deliate. quare ficu tPater habens illam Deitatem, est Deus; ita & Filius, qui habet eandem,est Deus,& idem Deus. Scripturae autem et quae Videntur excludere plures Tersonas, ad eos tantum referri debere, qui falso dicuntur Dij, non ad alias Personas Diuinas. Quod autem his loquendi i modis, falsi tantum excludantur Dij, non Personae Diumae, Probatur; Quia aliquando solus Fili uxdicitur Deus: nec proinde tamen excluditur Pater, ut praecla. re notauit Basibus loco errato . Loca sunt ista. Raruch. 3. Hae est Deus noster, o non aestimabitur abus ad eum rPost haec in terris visus

est . ubi est sermo de Filio, non de Patre.Isa 4 I. Uyn subfque te Deus saluator Affert hunc locum pro Christi Diuitata S.Cypra ua M.L. ad Euiu in cap.6 . Item . corintb. 8 .solum Christum

72쪽

Liber Primus. sy

stum, Dominum vocat Apostolus Paulus; neque tamen Patrem excludit. Aduertit hoc Origenes in eap. 8. E R. ad Flam. ergo eodem modo, quando solus Pater vocatur Deus, non proinde

tamen excluditur Filius & Spiritus Sanctus. Probatur secundo: quia Scripture addunt interdum ad nomen fotu aliam

Personam: ut Ioan. cap. IT. Cognoscant te Dimn Deum , quem sisti Iesum Christum, esse scilicet Deumr sic enim exponi de- here ostendit S. Manib. De Suscepta gatara,contraApollinarem,

tr Orilius M.3.Thesau. p. 6. Hoc euidenter ostendit, nomen solus) excludere falsos Deos,non alias Personas Diuinas. Denique illud etiam aduertendum est m allato Testimonio quodpIane vim omnem Arianae argumentationis eneruat; nomen illud γοωs non esse subiectum,sed Attributum,aut Praedicatum, ut Dialectici loquuntur a non enim est senius I Vt eo. gnoscant te , O Saser, qui solus es verus Deus; sed, Ut e gnoscam te, o Fater, qui es ille Deus, qui solus es verus . Huic

sensui fauere videntur Graeca . Quod si verbum Diuo ad ,

Deum referatur, non ad Patrem sevidens est, excludi falsos Deos, non alias Personas Diuinas. Secundum argume istum. Christus Ucatur mediator, non inj-- Deus I. ad Timo t.cap. 2. Unus est Deus, & unus mediator Dei Secundum.& hominum Christus Iesus. Respondet S. Alban. in lib. De Suscepta Humanitam, si Chri- utis ex stus non esici simul homo & Deus, non potuisset esse perfectus sequester& mediator inter Deum de homines. Christus ergo, licet sit Deus, obluit tamen mediatoris officium apud 'Deum,ut homo erati ita fit, ut potuerit etiam esse mediator noster,u t homo erat, apud seipsum,ut Deus erat, qui una cum Patre& Spiritu Sancto fuerat humano generi infensus. Idem fere habet S.Iumlib. cap. I Tertium Argumentum. Aperte dicitur minor Patre Matth. -jι .iseum

I O. & Dan. I 'Pater maior me est, ergo non est Deus. nam ha- urtium .het maiorem. Soluistir a MDuplex Responsio. Prima Athanasiim lib. De Suscepta Nam. ς ' O contra Apollinarem Poriari reni orat. . de ri,eologia, Christu η - ' dici inferiorem Farre ratione tantum Humanae Naturae, non ra tione Diuinae. quod inde eolligunt,quia in Scripturis Filius interdum dicitur aequalis Patri, interdum inserior: est ergo in latior ratione Humanet Naturq,t qualis ratione Diuinq.lmms humi -

73쪽

siista

34 De Beatisma Trinitate

humilitas Christi, ut inquit, thnasius loco citato, quae ornmb' esse deberet incentivum amoris, eli aliquibus erroris occasio eideo enim Ariani. Christum blasphemant, S Patre minorem faciunt', quia cnm ipsie diues esset, ut dicitur ad Emes propter nos factus est pauper, Humanam Naturam suscipiendo, ut noε ipsius inopia druites et Semus. Secunda Res posio ex Basilio, coni. Eunom. agia eno lac. cit. Concilio Sanlices, Patrem dici maiorem Filio, etiam ut Deus est, ob authoritatem pi incipi j&originis, qua habet respectu Fiiij, hoc est, quia a Patre est Filius, non a Pilio Paterr ted haec auia thoritas Principi j,non tollit aequalitatem inter Diuinas Teri nas: quia quicquid dicit perfectionis & dignitatis haec ipsa a thoritas Principij & originis, id totum est in Filio, cui eadem comunicatur Essentia, quam habet Pater: Essentia n. Diuina

omnem omnino Sc perfectionem,&dignitatem comprehendit quare recte S. Hilar.li. 9. 1 m. dixit: Vater maior en, Ied Filius minor non est , cuι idem esse donatur. Quartum Argumentum. Deus non habet supra se Deum; at Christus dicit se habere Deum , Ioan. ZO. Ascendo ad Patrem meum , ct Patrem vestrum, Deum meum, 'Deum vesrum. Mare. 27 . 'Deus Deus meus , ut quid dereliquἰi me. I. Cor. I I. Omnis viri caput est Christus ζ caput autem mulieris es vir: e put uero chris en Deus. Ad locum Ioan. 2O Matib. 27. resipodet aman. Orat de Theologia, liscor similia dici de Christo secundum Humanam Naturam, iecundum quam quidem non estDeus, sed habet Deum ecundum enim Humanam Nais tura creatura est at ex suis Scripturς locis collat, hunc eudem hominem Cliristum ratione Hypoliasis 'Diuinae Deu esse Adalium locum ex I . r. II. eodem modo rei pondet S.Ciril. Lb. . de rim.Christum, quatenus homo est, esse caput omnis virio quia in hoc corpore Ecclesiae cuius ibi fit mentio, Christus te net locum capitis quod est pars praecipua corporis; non est auistem pars corporis Ecclesiae, nisi, quatenus homo mod autem subdit, sepulchristi vos; tantundem valet,ac si dixi lseti Christus in hoc mystico corpore Ecclesiae non habet caput, quia ipse eitcaput. Sicut siquis dicat: caput Diaconi est Sacerdos, caput sacerdotis es Spiscopus,caput Episcopi Pontifex,caput Pontificis Deus: Is significat non habere Pontificem caput in

terris. Item POῖciῆ intelligi locus Ille de C uua, vs De est, di

74쪽

esr, & eaput sumi pro origine, siue principio fouia enim Christus, etiam, Ut Deus est, est a Patre , dici poteli habere pro capite Deum Patrem. s. e mbr.bb. . de Fide cap. Σ. retorquet in Arianos argumentum ex hoc loco desumptum p illum adeat qui Vult. Quintum Argumentum . Filius non habet Attributa Dei ergo non est Deus. Probatur Antecedens. Non habet immo talitatem, quia I. ad Tim. 6. de Patre dicitur: Solus habet immor- Argumentalitatem: Neque scientiam rerum omnium: Mati. I 3. Dece μm F 'cli autem ira nemo nouit , nec Filius bominis ι Et quam habet, non habet a se: Ioan. 7. Doctrina mea non es mea ,sed eius, qui misit me, Puris: Immo crescit in sapientia& gratia, quod non conuenit Deo. Luc. 2.Puer autem crescebaisapientia, gratia coram Deo edi hominibus: Nec bonitatem habet: Marc. I .& Luc. I9 Quid medicis bonum λ nemo bonus nisi solus Deus: Neque potestatem comferendi gloriam: Matth. ΣΟ. ad dextram,vel ad sin rammeam, non es meum dare vobis, sed cinibus paratum est a Patre meo:& Ioan . cap. s. Filius isse non potest facere quicquam, nisi qua viderit Patrem facientem: & ibidem: P vem facere voluntatem mea, sed eius qui misit me Patm: Denique nec Deum Videt, Ioan cap.

I. Deum nemo vidit unquam: Ergo Deus non est.

Reipodeo. Ad illud de Primo, Licet dicatur solus Tater habere immortalitatem ; hoc tamen , Ut duimus, non excludit Filium, qui eandem habet Deitatem cum Patre , & titatis: est idem Deus cum illo. Secudo, Aptissime respondet Chrysostomus,conferri eo loco Deum Patrem cum alijs terrenis regibus, qui omnes mortales sunt, non cum Diuinis Personis. Tertio, Falsum est,non tribui in Scripturis immortalitatem Filior Ioan. I. In ipso vita erat; nempe singulari quodam modo pnam vulgariter etiam in nobis vita est: dc Iota. 3. Sicut Patω

habet vitam in seipso, ita dedit O Filio habere vitam in semetipso a quod perinde est, ac si diceret: sicut Pater est immortalis, ita& Filius:& cap. a . Ego sum vita. Haec ex Naiam . Orat. φ. de Theolog. 6c Cyril. lib abesau. cap. 2. Ad illud de die Iudicij, hic Iocus adeo dissicilis 'Patribus vitus est, ut S. Ambros tib. F. de Fide) p. 8. suspicatus sit, illud Idque Hlius hominis additum abi Amanis fuisse: testatur etiam S eromcap. 24. Mati. in liquibus Graecis exemplaribus hoc nondiaberi. verum,quia in

Edi ne Vulgata habe tur blc verba,duplice affero solutionc . Prima

75쪽

- ' 3 6 De Beat stara Trinitate

Prima est Athanani serm . contra e rianos , ct Basilii lib. q. . . contra Eunomium. Hi dicunt, Pruno, intelligi debere de Christo homine. Secundo, Christum scire diem iudicij, non solum, ut Deus est, sed etiam, Ut homo: tum quia in ipso sunt omnes thesauri sapientiae , & scientiae, ad Colose. I. tum quia ipse futurus est in iudicio Iudex et atquis credat ignorare Iu dicem diem serendae sententiae Tertio dicunt, Christum hominem nescire diem Iudita j, quia non sciebat illum humana scientia ; sed reuelatione Diuina. Idem habet S. Gregor. lib. E stolarum, Epist. q. 2. Secunda solutio est CommUnior re mbrosii loco citato silet lib. φ. contra Eunomium. Augustim lib.

I. de Trinit, cap I Σ. Athanas Serari. q. contra Arianos , ct cyrm, gorij loco citato: praeterea Haero mι,chrnostom6Theophilacti in cap. a Matth. Hi omnes asserunt, Christum hominem nescire daem iudicij , quia nekiebat ad dicendum: quae expositio est conformis modo loquendi, quo prudenter utuntur homines, cum ea nescire se dicunt, quae vulgare non postunt. Dices. Hoc modo etiam Fater non scit, quia nemini reuelat . Respondet S. August. bb. 1 Ae Gentadulteram contra Manich.cap. a. s. Scire dicitur Pater, quia reuelauit Christo homini. Ad - illud Ioan. 7. Doctrina mea. non est mea , respondeo e loquitur Christus de se, ut Deus est: & alserit doctrinam suam, id est, quam habebat, non esse profectam a se, sed a Patre, quia omnia, quae habet Filius,accipit a Patre , a quo accipit esse.

Αlij dicunt, Christum de se loqui. ut homo erat; & illud n

es mea idem valere, ac non est tantum mea, sed etiam PM . tris; sicut Matti cap. Io. uestis vos,qvi loquimini, idest, non estis vos tantum, Sed Spiritus Fatris vestri. &c. Et Ioari. I 2. Qui credit in me , muraedit in me, sed in eum, qui misit me , idest . non tantum credit in me . Eadem forma loquendi utitur alio loco : Si ego testimonium dico de me ipso, testimonium meum verum est, quia non sim solus, sed ego , σ qiu misit me Fa

Ad illud Lacae 2. Variae sunt solutiones, quas habes apud

Maldonatum, Tolitum Baradium in hunc locum. Nos breuiter.' Certum est,haec dici de Christo, quatenus homo erat,&proficere dicitur non Diuina,sed Humana septem lassic Atho. Se is q. contra Arimos, Oml.lib. Io. The r. cap. 7. Epiphan.

chor. Euplures . OaHentiam. Porro humanam hic tinnim

76쪽

eam, quae usu comparatur, quam Scholastici vocant experimen. talem: in hac profecisse Christum, nihil obest et cum dicat Paulus ad Heb. I. Didicit ex his, quae passus est , obedientiam. De eadem scientia putandum est loqui Euangelistam: in hac enim

communiter dicere solemus, prudenteS viros cum aetate proficere. cum enim plura experiatur in dira,crescunt expertentia.

Quare quod dicunt alij, profecisse Christum scientia, opinione tantum hominum,non re ipsa, non satis cohaeret cum eo',

quod sequitur, e pud Deum oe homines et nam proficere apud Deli, notissmoHebraismo,est, re vera proficere. I sc de Scicti a

Difficilius est, quod additur de Gratia. Sed apposite, mea

quidem sententia, exponemus verba, si cognoscamus prius,

qu id specte t qui loqui tu r . Igitur Euangelista non conabatur Ostendere crevisse in Christo Domino habitus scientiae, & gratiae: quis enim hominum intueri poterat habitus illos λ sed 'ostendere volebat, Christum in dies maiora dedisse signa sapientiae & gratiae; actionibus nimirum, & operibus, quae maiorem continebant sapientiam& gratiam ' Quod sane constat esse verissimum: nam paulo post, quia cum Voctoribus disputauit,eosque in admiratione adduxit prudentiae sue, quod non fecerat prius; idcirco, ut notauit Theophilactus, dictum est ab Euangelista, profecisse sapientia . Et quia iam grandior Pernoctauit in orationibus, & ieiunavit quadraginta diebus,& Innumera edidit miracula, quae non fecerat prius; ideo dictum est, creuisse gratia, idque apud Deum & homines: quia reuera huiusmodi actiones maiorem continebant sapientiam, S gratiam, quam aliae, licet is, a quo proficiscebantur, neque gratia proficeret, nec sapientia, qui ab ineunte aetate adeo sa-Pientia, & gratia plenus fuerat. Vt crescere non posset. Aptissima est ad hanc rem explicandam similitudo Solis. Sol nullum in se recipit augmentum luminis; & tamen dicitur magis lucere meridie,quam mane, quia maiorem lucem&sple-didiores radios nobis exhibet in meridie,quam mane.

Ad illud de Bonitate, arci Io. & Luc. I9. Respondeo, etiarn Filio tribui bonitatem. Sapien. 7 Speculamen sine macula claritatis Dei , imago bonitatis illius. & ipse se Christus bonum appellat . Ioan. Io. Ego sum pauor bonus. cr e uatib. 2 o. hoculus tuus nequam est,quia ego bonus sum 8 Ad locu ergo Marci. I o.

77쪽

s 8 De Teatissim a Trinitate

Theolog. id dixisse Christum Dominum , non ex animi se tentia, sed accommodate ad opinionem illius adolescentis ,

quo cum loquebatur: is enim non alio sentu Christum bonum appellauerat, quam appellasset quem uis alium magistrum rpropterea redarguit illum Cluilius, quod te bovum appellaret, si non crederet esse Deum . Ad illud de Potestate, as rub. 2o. plures sunt solutiones com niuin optima meo iudicio est Ambrosi, lib. 8. de Fide cap. 3 Epiphois contra hae=.69. Se Cyrilli lib. IO. I besa. cap. I. Hi dicunt, vim illius loci non consistere in illis verbis Non es meum sed in illo pronomine Vobis n in enim facit comparationem Christus inter se,& Patrem; quasi velit dicere, se non possedare & Patrem posse: quia si hoc dicere voluisset, dixisset, Non est meum dare vobis , sed Patris mei; sed comparationem 'facit inter illos filios Zebedei , qui nondum meruerant tantum honorem, quantum petebant,& Inter alIOS,qui Iam meruerant' quasi dicat. Huc concedere meum quidem est, sed non vobis, qui id petitis titulo consanguinitatis, verum me. rentibus, quibus solis paratum est a Patre meo.

Dices. Cur ergo non dixit Christus ambus paratu ossa me sed dPatre meo Respondeo. Id factu esse, propter attributione: nam parare regnum & p destinare.pertinet ad prouidentiam ςProuidentia autem attribuitur soli Patri, quia Patris est pronpicere filijs: propterea nunquam legimus in Scripturis, Christum praedestinasse quempiam, sed totum Patrem. Ad illud Dan. s. euidens est, non posse esse senium, quem verba praeseserunt, ut ait Epiph. coni.haer 69. nihil scilicet ponse Filium facere, nisi antea viderit Patrem facientem: feeit enim Mundum , nec tamen viderat Patrem, alium Mundum facientem 1 sensus ergo, inquit, est, Christum nihil facere

praeter Patris voluntatem. Ad illud ibidaeap.6. Nnn venifacerevoluntatem meam, &c. Rese pondet primo S. Albanasius in lib de Communaesentia Trinit non sequi. Filius facit volutatem Patria,ergo minor est Patre: nam Deus ipse dicitur facere voluntatem hominum: Psalm. I . O .lantatem timentiumst faciere neque tamen est minor hominibus . iSecundo. Respondeo cum communi sententia, illud intel-

Iigendum esse de Humana Voluntate Christi, quam perfecte

semper subiecit Patri . Ideo dixit in Lorto, Ton mea, sed tua

78쪽

Liber Primns. I;

voluntas fiat. Dicit autem nolle se facere voluntarem suam non quod voluntas in Christo repugnaret Patri , sed in verbo, Voluntatis est ampliatio quaedam termini: sensus est enim hie. Non veni facere voluntatem meam , idest, quod homo velle posset secundum suam naturam , sed veni facere voluntatem

Patris.

Ad illud Ioan. r. Deum nemo vidit unquam . Respondent veteres omnes, excipi Filium, & Spiritum Sanctum. Quare Matth. II. dicitur: emo nouit Patrem nisi Filius. & eodem cap. I. Ioan . dicitur: Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarrauit no bis. Est ergo ibi sermo dei)s, qui solum homines sunt: &sic locum illum quodammodo exponit Panius I. ad T 6. cvem . xultas hominum vidit ; nec videre potest . Inflabant A riam ex ldacio. Filium multi viderant: ergo Filius non est Deus. Respondemus,etiam Filium, ut Deus est, esse inuisibilem quod signifieatur illis verbis Matth. II. Filium nemo novit nisi Pater. Quare hinc potius conuincere possumus Arianos: Deum nemo Vidit, qui sit tantum homo: ergo cum Christus viderit, non solum est homo, sed etiam Deus . Item Filius est inuisibilis sicut& Deus Pater, ergo est Deus. Argumenta Sextum Argumentum . Si Filius esset Deus eodem modo sexium. loqueretur Scriptura de Filio, quo loquitur de Patre. At non ita facit: nam Patri tribuit articulum , quando eum appellat Deum Filio non tribuit, sed tribuit praepositionem per quae propria est instrumenti; ergo Filius non est Deus , nec aequalis Patri. Respodeo. Copiole diximus de articulo & praepositio- β. - .mbus Ex & Per lupra in secunda ratione pro Christi Diuini tale, agentes de virtute creativa, quae propria est Dei. Quare nihil amplius hoc loco dicedum. Theodoretus quidem,que tanti facit S. Leo I. nullum omnino discrimen iacit interpr po-utionem SH& Per .quare eodem modo negabat olim Spiritum sanctum esse a Filio, &per Filium iu confutatione nacematismι noni condira Cyrillum circa finem. Illud tantum addam ex historus Arianos tam superstitiolbs obteruatores fuisse harum particularum, ut antiphonam illam silaria Patri, .canerent ad hunc modum: cytoria Patri, per Filium , in Spiritu Sancto. Sic scribit Epiph contra haer. 76. Quod cum aduertitSet Nycenum Conciliu ,vetuit hoc modo cani,& retineri iussit veterem

79쪽

Tertia Ari, Propositio, Cbri tam esse

Dei Filium

non natura ,sd adoptione. pugnatur

Aec tertia A

νθ Propositis

ai Actan . pugnatur ab Hilario.

6o me Teati fima Crinitate

quam a tempore Apostolorum accepisse fideles testatur si

lius Tasilius in lib. de Spiritu Sancto c. 7 27. 29. Et quia asserebant Ariam, fuisse tempus, quando Filius non erat, placuit Concilio pro aeternitate Filij ,& Spiritus Sancti cum Patre, addi quae tequuntur verba: Sicut erat in principio , oenunc, ct semper, σιn saecula saeculorum. Amen. Testitur hoc Synodus Uasensis Prima cap. s. haec autem Synodus paulo post Nycenam celebrata est a Et de hoc hymno cum hac additione putant viri docti intelliis gendu esse Soromenu libo cap I9. ubi agens de Leontio Aria' no Eoiscopo scribit, eum pallam esse , Catholicos hymnas,lidei Concili j consentientibus laudare Deum. Tertio asserebat Arius,Christum vocari quidem,& esse Dei Filium, sed adoptiuum, non naturalem, ex Hilar. lib. 6. det Trinit. Ideo non esse homousion Patri. Idem docet Arius ipse in Epist.ad Eusebi v. Et sane sequebatur exlecuda Arij Propositione: nam si Filius est creatura; non potest esse Filius Dei natura, sed adoptione tantum . Hanc quoque terriam Arij Propositionem, sicut&duas priores Catholici validis argum

lationibus euerterunt. Nam primo S. t tbau. Serm. 3 contra

crimos, & alibi passim affert loca illa, in quibus Christus absolute & perpetuo vocatur Dei Filius. At, qui gratia & beneficio tantum sunt fili j, non perpetuo vocantur filij, nec ablolute. Loca sunt ista. Luc. I. Hic erit magnus, ct Filius Altissimi vocabia

tun idest cerit Hebraea phrasi . &ad Rom. 8. Proprio Filio suo

non pepercit. & alibi saepe . Si autem est ablolute Dei Filius: ergo eiusdem naturae cum Patre: quae Consequentia est adeo euidens,ut ne Diabolus quidem, inquit ς Athanas eam negare potuerit. Quare dubitans, an esset Christus verE Deus, his verbis veritatem explorat. Si Filius Dei es, dic ut lapides istι panes fiant , Matra cap φ. Secundo, S. Hilarius lib. 6. de Trinit. Midem Athanasius afferunt loca,in quibus Christus ita vocatur Filius Dei, ut anteponatur filiis adoptiuis ; ergo non est a doptiuus, sed naturalis. Matth. I 6 Quem dicunt homines esse Filium hominisλlcc. Respondet Petrus: Tu es Christus Fιtius Dei vivi. Quo loco dubiuin esse non potest, Beatum Petrum , nomIne Filis intellexisse naturalem , non adoptIuum: nam adoptiui erant illi omnes, a quibus Dominum distinguebat, Helias, teqremias, Ioannes Baptista. Notauit& illud Theophil actus in eum locum, Christum appellari Filium , addito articulo, ut

disti

80쪽

Liber Primus. 6 I

distingueretur ab aliis. qui adoptione tantum erant filis. Rursus ad Gai Misit , inquit, Apostolus, Filium suum Deus iumundum . ut adoptιοnem si 'iorum reciperemus . Hle, ut recte ex Pendit se ban. Se . L contra Ariau. aperte distinguit Filium

Dei 4 filijs adoptiuis: ergo nomine Pilis intelligit natura

Ietri . . Et ratio idem suadet e nam filis adoptionis dicuntur filii, quia aliquo modo participes sunt filiationis Chri-1ii et ergo filiatio Christi multo praestantior esse debet filiatione nostra . quae solum eis per adoptionem . Rursus Psalm . . Unxit te Deus Deus tuus oleo utitiae prae particiapibus tuis . eli serinode Filio Dei, quem distinguit ab aliis,qui sunt filii per adoptionem; ergo i ple non est filius adoptiuus, sed naturalis. Audiamus Athanasium ipsisnnserm. Σ.contra Arianos . Videte, inquit, Ariant, ct saltem hinc cognoscite, participatores Domini caeteros omnes Psalmistam appellasse: si enim etinus ex non entibus. cy creatus esset , fusci etiam ipse unus ex istis participatoribus: atqui, cum eum, ut Deum aeternum suo hymno celebram ru

TDimissa , inquiens Thronus tuus Deus in saeculum saecuti reliqua Omnia ex eo partem capere declarauit: quid aliud ιntelligendum, quam alium illum esse a rebus creatis ρ Haec Athanasiius. Tertio, S. Cyrillus libΣ. Φ. de Trinit. & S.Ambros tib . de oppugnatura Fide cap. q. Afferunt loca, in quibus Christus non modo praefer- r filus adoptiuis, ted alseritur elsei Filius operatione naturae ; ergo est Filius naturalis .: Um. 2. 6c ad Hebr I. Filius meus es tu , ego hodie genui te. gignere) est opus naturae. & Psal. Io9. Ex utero ante lucUerum genuι te. Respondebant Ariani, huc locum intelligi de Christo, quatenus homo est, quia nominatur Vterus r ex utero autem non gignitur Deus, sed homo . Verum si ita materialiter accipiatur nomen Vieri, sicu t ex vidiro non gignitur Deus sed homo, ita uterum non habet Deus, sed homo ἱ quomodo ergo ex utero Deus genuiti Catholici igitur exponebant,illud Ex utero idem esse ac, ex ipsa essentia, atque naturar quae,quia maxime interna est, appellatur uterus Sic Athanasius exponit oratione de Dicto Ilio, Deus de Deo: lealij. illud autem ante lucifetu dicunt esse Synecdochen,&p ni unam liellam pro toto mundo ante luciferum ergo, hoc est, an te origi nem mundi,& ab aeterno. S. Cyrillus loco citato exponit Ante luciferum nocessi in tenebris, hoc est,Obscure, admirabiliter, Inenarrabiliter, iuxta illud Isa. 7 3. Venerationem eius quis

enare ae

SEARCH

MENU NAVIGATION