R.P. Hieronimi Florauantij Romani e Societate Iesu theologi De beatissima trinitate. Libri tres. Primus est contra haereticos. Secundus inter Scholasticos. Tertius contra gentiles

발행: 1618년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

rasurium

Arianorum.

eluditur a

62 De Matissima Trinitate

enarrabit3 Huc pertinent omnia Scripturae Testimonia In quibus appellatur Unigenitus; ergo est, Filius naturalis; nam adoptionis fili j sui plures qua unus. Cum ergo Christus dicatur lenitus, euidens est else Filium Dei, non adoptione, seclnatura. Loca sunt ista. Ioan. 3. Sic Deus dilexit mundum, ut Fili usuum Vnigenitum daret. ct cap. I .Vidimus gloria eius gloriam quasi Unigeniti d Fatre r & in eodem capiter Deum nemo vidit mrquae Vmgenitas,qui es in sinu Patris , ipse enarrauit nobis. Vocat mugenitum , inquit, Hilarius lib. 6. de Trinit. ut hoc n mine a ptionem excludat, naturam allevat. Additur et tam hIc articulus. μονογώδε.

ille Unigenitus ex ChrisU. ut significetur, Unigenitum illum non esse similem caeteris per adoptionem filiis. Dicitur etiam et se in sinu Patris , hoc est, ut Victorinus exponit lib. I. aduersus Arium, gQt. Tract. 3. in Dan. ct Cyrill. lib. I. cap. 22. eiusdem cum Patre naturae, atque substantia . Denique dicitur

est insinu non fuit aut eran ut hinc colligamus, inquit, Elias

Cretensis in Orationem V tangeni, Filium, etiam tunc,cu nobiscum versabatur in mundo, ratione Diumae Naturae, a Patre non discessisse . Syriacus quidem textus antiquissimus non eget interprete; sic enim legit. Unigenitus Deus ille, qui es in sinu Patris. Respondebant Ariam , DI te Basillo lib. 2. contra Eunomium, Christum dici Unigenitum Filium, non quod naturalis esset , sed quod ipse a solo Deo ingenito creatus esset . Obiicit autem Primo Basilius communem loquendi Vlum,qui eum vocat unigenitum, qui solus genitus est, non qui a solo genitus obiicit Secundo libanasius in Epistola de Decretis Iocena Synodi, Adam a solo Deo productum ei be; non proinde tamen, aut esse, aut dici Filium Dei Unigenitum: solus ergo Christus dicitur Unigenitus Patris, quia solus est naturalis illius Filius.

Quarto, S. Athanasius Seym. . contra Arianos, Se Hilarius tib. 7.

Trinit. afferunt loca, in quibus Christus vocatur non modo Filius,& Filius operatione Naturae, & Filius unicus, sed etiam aequalis matri no poterat autem et se aequalis Patri, si adoptionetatum Filius fuisseeti ergo est natura Filius & homousios Patri. Prunus locus est io .. . Vbi , inquit . Ideo Iudaeι quaerebane eum interficere , quia non solum soluebat Sabbatbumi, sed etiam Tatrem suam dictbat Deum , aqualem se Dciens Deo . Duo hic notanda sunt . Primum est , haec posteriora verba esse verba Euangesistae, non iudαorum, ut praeter citatos Auth

82쪽

res,notarunt e fmbros lib. 2. de Fide cap. I .&Chrysost. HOhmi. 3 8. in Ioan . Neque tantum referre Ioannem quid ludaei existimauerint, sed quid re vera Christus verbis luis significauerit, se scilicet Deo Patri aequalein esse. Secundo, Notandum est,

quod aduertunt fere omnes, intellexisse Iudaeos, quamuis hebetes, Christum fecisse se aequalem Patri , cum se Filium Patris asseruit; quod tamen negant, nec capiunt Ariani. Alius locus est ad Philip. 2 . u rapinam arbitratus est, esse se aqualem Seo. Affertur hic locus d Nnsian Oratione F. de Thelog. ec ab Epiphan contra haeres. 69. Quae Verba ex communi Patrum sententia habent hanc vim , habere aequalitatem naturae cum Patre, non veluti acceptam furto, idest, non ullo salso

titulo, sed vero, & reali quia erat in forma Dei, id est , quia Diuina in se habebat Naturam &Esssentiam; id enim fgnificat

vox Graeca inhaerentem formam, ut ostendit Chrysost. Eadem utitur Ar Uo 2. Uc. in. Cayte de distura. Et quidem hic alio modo sumi no posse,esistat ex iis,quq subdit Apostolus rnam sine dubio per formam serui intellexit Naturam Humana: explicans enim quid sit; In similitudinem,inquit, hominumfactus; ergo etiam per formam Dei intelligit Diuinam Naturam. At si habuit Christus Diuinam Naturam, ergo erat Filius Dei naturalis, non adoptiuus. Denique S. SAEthan. mlιb. de Aduetu ChriΩι contra Apollinare, Gril in lib.de recta fide ad Reginas e Ambras. lib. 2 de Spiritu San- no cap. Io. Afferunt locum, ubi asseritur , fuisse in Christo Diuinitas non decisa, neque per partes, ut temere ex veritate Catholica deducebant Ariani, sed tota, & perfecta. Locus est ad Coloss.c. 2. In ipso, Inquit, inbabιtat omnis plenitudo Diniaitatis corporaliter. Videtur ergo D. Paulus alludere voluisse ad Templum Salomonis: nam in illo Templo dicitur Deus habitalse Peculiari quodam modo, & illud repleuisse, I. lib. Regum cap. 8.sed in hoc alio Templo, quod est multo sanctius&augustiusquam illud, dicit plenitudnem DiuinitatIS habitasse torpora-lιter, hoc est non efficienter tantum, sicut in illo,quod inde scilicet Deus responderet potius, quam ex alio loco, sed vere, &re ipsa. Sic exponit Hilarius lib. 3. de Trinit. Ambrosoc Cyrill. locotitato. Est autem Hebraiimus similis illi uicap. 7. Uenes.υ. 1 3. In articulo dieι illius ingresius ent Noe in Arca. In Hebraeo est

id est, in corpore illim diei, hocest, in hac ipsa die, Vere e

Naxian et, fr

83쪽

Argumenta Arianorum

contra natu

ralem filiatio

nem Chrim. Argumentuprimum a

De Beati ma sinitate

praeci se, Noe ingressus est Arcam. Alij Coi poraliser exponunt,

ut opponatur umbrae. Habitauit Diuinitas in illo prioriTem plo , sed velut in umbra, & in figura; at in Christo habita. uit veluti in corpore, culus Templum illud figura tantum erat,&umbra. Ideo concludit Apostolus. emo uos iudicet in cibo in potui c. Ex quibus verbis apparet, Apostolum contulisse Christum corpori & caeremonias veteris Testamenti umbrae corporis huius. Alij volunt idem esse Coi porriiter quod accommodate ad sensus corporeos. Sic Author tibri de Incarnatione Uerbi, qui habetur Tomo . inter opera Augustini: & meminit hv. ius expositionis se Ison. in cap. 8 ad Hebraeos. Sicut enim duplex est lumen: aliud purum & separatum ab omni concretione crassae materiae: cuiusmodi est illud, quod est maereraliud vero opacum in materia crassa; ita Diuinitas in te i pia est lumen quoddam,clarius quodammodo micans : in Christi vero corpore est veluti lumen opacum , accommodatum sensibus nostris; propterea dicebat Ioannes : Quod audiuimus, quod uidimus , ct manus nostra contrectauerunt de Verbo vita. Qua ratione potuit a nobis contrectari Verbum vitae, nisi quia in Christi corpore accommodauit se quodammodo corporeis sensibus nostris λ His locis addi debent, quae diximus supta iacontra secundam Propositionem Arij : ibi enim ostendamus, Christo Domino tribui proprietates& Attributa, quq tilbuuntur vero Deo: quare cum ex proprietatibus cognolcatur natura, &in Scripturis Christus appelletur Filius Dei; euidens est, esse Filium Dei, natura, non adoptione tantum 'Ex aduerso, Arius & Ariani summo conatu pugnabant, Ut Christu facerent Filiu Dei non natura, sed adoptione latum r& quod ratione no poterant, blasphemljs assequi conabantur Primo ergo dicebat Arius in Epistola ad F ebιum . Si Christus est Filius naturalis; ergo est pars subitantiae Patris: at su stantia Dei Patris est impar tibilis. Addebant Amani irrisorie, ut refert Hilarius in lib. contra Constantium iam vita junctum. Si Filius est, ergo ct femina ei opus fuit, ct necesaria ad generandum-

machinula . O nequam homines .

Respondent Catholici, Deum vere quidem generare, sed

no humano modo; quemadmodum vere vivit, immo solus proprie vivit, quam ui non vivat nostro more, spuando&respirando, sed intelligendo&VOlendo. Sicut ergo intelligendo vivi

84쪽

U. Liber Primus. 63 vivit, ita intelligendo generat propterea nec Demina illi opus est , neque ulla fit ex eius natura decisio,sed totam naturam suam sine ulla decisione intelligendo communicat Filio:& hoc est, quod ipse dicit , Omnia tua mea sunt. Quod Catho. lici respondent, idem multo prius scriptum reliquit Tiasmegi

stus: sic enim scribit. ι νουσ-α--οῦ hoc est, mens illa Deus, cum ma

ris,& Demin vim haberet,& vita de lumen esset, genuit Verbum , alteram scilicet mentem opificem . Vtitur etiam apta similitudine luminis ad id explicandum : sicut enim a lumine lumen producitur sine commixtione sexus, ita Filius a Patre. Eadem plane similitudine utitur Apostolus ad Hebr. I. Qui cum sit splendor gloria ἀ-οσμα ) ,idest, refulgentia: nam Filius est lumen de lumine .

Secundo.obij ciebat Ariani. Christus nihil habet amplius-m 'qui sunt Filis adoptione tantu: ergo est filius adoptiuus Proba Aoianorum . tur Antecedes. Na Primo. Ioan. 8. more Prophetaru ,ea tantu dicitur nobis referre,quq audiuit a Patre: Ego qua audivi a Patre loquor . Secudo. Moreseruorum a Patremittitur:Maub. IO.& IS. Lue. 3.&9. Tertio. Ad mortem traditur, sicut caeteri Martyres: Actor. Σ. & 3. Quarto. Meretur sicut caeteri iusti radPhilipp 2. Humiliavit semetipsan, oec. propter quod o Deus exa tauu illum, oec. Denique. Sperat salutem & glorificationem a Deo, sicut caeteri viatores. Ioan. Io. Pater salvifica me ex bae hora: 6c cap. I 3 .O' IT .Pater clarifica Filium tuum. ergo est Filius

adoptione tantum, non natura.

Negant Catholici, Dei Filium nihil amplius habere, quam

Filios adoptionis: habet enim vere Naturam Diuinam, quam non habent illi. Ad locum ergo Ioannis respondent, Haec similia intelligi de Christo debere, quatenus homo erat . v. e fugust. tamen in hunc locum, Cyrili. ChIDR. exponunt haec de Christo, ut Deus est. Doctus est ergo Filius a Patre, non discendo, quod ignorabat, sed eandem cum Patre naturam accipiendo per aeternam generationemr quare ex istorum sententia nihil aliud significare voluit Christus Dominus, quam se consubstantialem esse Patri . Ad illud MIO. c I ,respondet S. Augustintis lib. Σ. de Trinitat.cap. s. intelligi de Christo, quatenus homo est: dicitur autem missus, non coactus, sed voluntate sua . Itaque sicut his locis se missum dicit , ita - . I Ioan.

85쪽

De Teath ma Trinitate

Ioan. 6 dicit se venisse: Exωὰ Patre,ctveni inmundi reriora. IIn propria venit, dic. Praeterea, Christum a Patre missum esse,

nihil est aliud, quam quod scribit Apostolus ad cistat φ. Misit Deus Filium suum factum ex muliere , factum sub lege : quasi

idem lit factum ex muliere, & missum elae . Ad illud Actoiarum 2.3.S . Perspicuum est, intelligi de Christo homine, quomodo non a Patre tantum dicitur ad mortem traditus sinietiam a se ipsorha. 33. latus est,quia ipse volvv. Ut autem agnoscamus in illo Diuinam etiam Naturam,diciturisiuitasse se ipsum, quatenus Deus erat. Ioa.. 2. Solvite templum boe, ct in triduo suscitabo illud . & alibi: PMessetatem habeo ponendι animam meam, ct iterum sumendi eam: ct 2.ad corint. cap 13 Crucifixus est ex infirmitate , id est, quatenus homo,vivit tamen ex virtute Des , idest,

quatenus Deus. '. LIAd illud de merito ex ea p. i. ad Phili Ues , respondeo , Christum quidem non meruisse unionem illam Humanae Naviturae cum verbo, neque ea , quae hinc nece Saria consequuntur: ut, quod tribuaotural quae tribui L,lent Deo μr communicationem Idiomatum; quod Deum videat,&c. sed quod , sedeat ad dexteram Patris,&quod datum illi i si t nomeri, quate. nua homo test uper omne nomen, & mereri potuit, Sc re ipsa meruit, ut testatur Paulus hoc loco. Sensus enim Apostoli est a Propterea quod Christus, antequam essed homo, Diuinitatem illam, secundum quam non arbitratus est rapinam, se esse aequalem Patri, de imi infra omnem quodammodo crea, turam , non modo Naturam Humanam alsumens, sed etiam in ipsa astupra natura perferes necem crucis; hinc deinde colligit la Paulus, rationi consentaneu fuisse,ut Natura illius Humana parem quodammodo sortiretur honorem cum Deoi'sci, & collocaretur ad dexteram Dei Patris Ad illud Ioanms Io. Sesuifica me ex hac hora, respondet Athanasius Serm. . contra Arian. Scalij omnes, intelligi debere de Christo, quatenus homo erat. Ad locavero, Joan. I 3.o I si ex eo quod Pater clarificat Filium, colligi posset, Pilium esse minorem Patre; eodem modo, ex ea quod Dan. I dicitur glorificari Pater a Filio , deberet colligi , Patrem esse minorem Filio. Diuersa autem

ratione dieitur Filius clarificari a Patre, & Pater a Filior Filius clarificatur a Patre duobus modis . Primo origine ipsa , qua

86쪽

Argumentu

qua quicquid habet, accepit a Patre. Quem sensum proba

S. August. contra Serm. Ariariorum cap. 23. ex verbis christi Ioan. I 6. Ille me clarificabit, id est, Spiritus Sinctus,quia de meo a

eipiet r quasi clarificare sit tribuere&E contra, clarificari Spiritum Sanctum a Filio, sit ab eo accipere . Secundo. Dicitur Filius clarificaria Patre , quia Pater dicit de illo praeclarum aliquod testimonium , quo declarat non tantum else hominem, sed etiam Deum; vi cum dixit: Hic est Filius meus dilectus. Pater vero dicitur clarificarja Filio , quia Filius rebus praeciare gestis,& sapientiam, & potentiam ad res tam praecla ras accipit, & accepi isese dicit a Patrea. Quo i ensu Salomon in Prouerbijs saepe dixit, Filium lapientem esse gloriam Pa

tris a

Tertio obiiciebat Ariani Licet Christus appelletur Filius ob vi ri,

eminentem gratiam, colligitur tamen esse adoptiuum, ι Cn norum. naturalem ; quia dicitur esse subiectus Patri, non solum in terra; verum etiam in coelo. I. Cor. IS. Cum tradiderit regnum Deo Patri, tune ct Filius subucιetur ea. Et licet appelletur Uer. hum Patris Ioan . I. additur tamen ab da. eap. IO.&a Paulo ad Ue abbrematum , ut ostendatur, non esse homou. son Patri, ted else minus Patre. . Ad locum I Cor. cap. I s. variae afferuntur solutiones. praecipuae sunt istae. Prima nia eri in Oratione illa φ. Ilitib. I. Thesau. cap. I 8. intelligi debere de corpore Christi mystico , quod est Ecclesiar ut sensus sit rTunc, cum tradiderit Regnum Deo Patri, futurum est, ut Ecclesia plane sit Deo Patri subiecta, sublatis ex felicissimo illo Regno omnibus om-nino culpis, ratione quarum Ecclesia militans non vide M.tur illi perfecte subiecta . . . . t Secunda expositio id intelligit de vero Christi corpore, &Humanitate essumpta: tanquam dicat Apostolus. Futurum est ut tunc , id est, e tram in magno i lio trium pho,Christus ratione Humanae Νature subiectus sit Patri. Hanc vim habet illud tunc Expositio haec est communis Graecorum, quI Comme tantur illum locum. Cur autem id addiderit Apostolus, docet Theodoretus, scribens in hunc locum his verbis. Scribebat rivibiss, qui . 9 νacιs fabulbs nuper erant liberati. Illa autem fabula sunt omni iniquitate refertar Deos parricidas adorant, oe dicunt, Filius cotra Paretes insurrexiste, os regno expissse,ipsos aute comi-

... I 2 natum Sotatio prio

solutio secun

da a

87쪽

Solutio tertia.

Ad laeum Isaia Prima expositio.

68 aee Beatissma Trinitate

uatum arripuisse. Quia ergo de obristo magna dixit, ne damnum ex acis oriretur fabulis; baec adiecit Tune Filius subjcietur ei) humilibus verbis utens propter illorum utilitatem .

Texua expositio colligitur ex Epipbau. contrabares. 69. qui exponit eandem subiectionem de vero Christi corpore r sed putat, Paulum non loqui de vera aliqua subiectione, sed de de claratione, & demonstratione subiectionis; quia si de vera su biectione loqueretur, non diceret, tunc Christum Patri subij

ciendum;quia etiam nunc est Patri subiectus secundum Huma nam Naturam . Quod autem loquatur de declaratione subie, ctionis , manifectum est ex FDim. Io9. cuius initium hic citat

Apostolus : Sede a dextris meιs , donec ponam inimicos tuos oec.

Sedet autem modo Christus ad dexteram Patris, quia fungi tur officio Regis , idest, gubernat Ecclesiam non solum, quatenus Deus , sed etiam, quatenus homo; quia quatenus homo est, est caput Ecclesiae: igitur tam diu sedebit ad dexteram Patris, quam diu gubernanda Ecclesia erit : gubernanda autem erit Ecclesia usque ad diem iudicij:& sic intelligitur quod alibi dicitur: Sede d dextris meis,donec ponam inimicos tuos scabellupedum tuorum; idest , ut postquam positi fuerint inimici elus scabellum pedum eius, non sedeat a dextris, hoc est, desinat gubernare . Quod alijs verbis dixit Apostolus: Tune Filius subj- cietur ei, hoc est, desinet demonstrare personam Gubernatoris,& Regis . Idem ostenditur ex alijs verbis ibidem positis ab Apostolo: Tunc tradet Regnum Deo ct Patri. Quae verba non pOR sunt intelligi de vera Regni traditione: quia alioquin sequeretur, modo Patrem non regnare; sed intelligi debent sic; fore scilicet , ut Christus tunc abdicet se quodammodo ossicio Gubernationis, & relinquat totam curam Patri suo: ergo eodem modo,cum dicit, Christum subij ciendum , non loquitur de vera subiectione, sed de declaratione subiectionis tantum. Idem denique colligitur ex ultimisiverbis illius textus: Visit Deus omnia in omnibus . Quod non potest intelligi vere et quia sita intelligimus, non tantum tunc,sed etiam nunc est Deus Vere omnia in omnibus; sed loquitur de demonstratione , 5 declaratIone; idest, tunc non erit nobis opus ullo homine Gubernatore , & Mediatore, sed erit Deus omnia in omnibus ,

idest, Deus aget omnia per se. Ad illud Isaia Io.& ad Minan. p. respondent Omnes Coi liis

88쪽

Liber Primus . .. 69tholici, si intelligatur de Christo,dici Verbum abbreviatum, quod

concluserit omnem suam Diuinitatem intra Naturam Humanam a & sicut ait Paulus, exinamuerilsemetipsum . Sic CF primus lib. 2. contra ludaeos, Hierony.in Epist.ad Algasiam quaest. Io. Anactetus Epist. 2. Alij secundo asserunt,uerba illa non esse intelligenda de Christo, sed de Euangelio,&Christi doctrina, βες- mquae paucis totam legis amplitudinem amplexa est . Sic Tertul. lib. . contra Marcionem, Basil.in Isaiam, Isost. O TModoret. in hune locum: O AuguIt .lib. I . ad Simplicianum quest.2. Tertio alij r. iiis .i badicunt,Graecum verbum- ibi positum significare rationem; filii. . hoc est supputationem. Videtur enim Apostolus velle dicere. Etsi numerus filiorum Israel esset tanquam arena mariS , reliquias tamen saluas futuras. Cuius rei rationem reddit, quia Verbum, seu λογρν, idest, rationem consumans& abbrevians,

Deus est , idest , qui supputat, qui rationes subducit, est ipse

Deus. Idcirco ad minutissimos calculos numerabit c mnes filios Israel a& etiamsi inter infinitos paucissimi sunt praedestinati, eos subducet, salvos faciet. Quarto, Syri & Arabes Quarta expo- mea quidem sententia ) omnium optime sunt assecuti sensum At q- huius loci. Volebat Apostolus ostendere,ex filiis quidem Israel

paucissimos esse saluandos , licet numerus illorum esset tanquam arena maris. Sic ergo legunt ipsi tres illos versus noni Capitis V 27. 28.& 29. Isaias autem inquiui veriscat sermonem de Filiis Israel dicens. Ter verbum definitum, abbreuiatum Itali dicunt resolutamente ct in poche parale , O faciet illud Dominus super terram. Si fuerit numerus filiorum Urael tanquam arena maris, non vi. uel ex eis nisi pari a reliquia, sicut praedixit Uuias: Nisi Tominus sab babot reliquiset nobis germen, qisasi Sodoma essemus , ct 9omorrhasimiles fuissemus in ruina. Haec Arabes ad verbum. Attulimus hucusque Amanorum & Catholicoru argumen- Probo Hre.

ta,quibus illi Christi Diuinitatem impugnabant, isti tuebantur,&demonstrabant: quibus Probus, Ethnicus Iudex induci pO- thotio p. fit

tuit, ut Ario reiecto, Christum fateretur homousion Patri. No net.

ignoro , Commetationem illam inter Athanasiu Episcopu,&Arium ante Probum Iudicem,quae inter opera refertur Atha-' nasii, compositam esse a Vigilio Tridentino Episcopo,non ab Athanasio : nam Athanasius vivente Ario nondum erat Episcopus; sed Diaconus tantum: Alexandrinus Episcopus erat Alexander , & ante Alexandrum mortuus est Arius: non potuit

89쪽

o DrBeati m Trinitate

ergo Athanasius Episcopus cora Probo disceptare cu Arior sed iostendere voluit Uigilius in ea Commentatione, tam euidenter ostendi ex Scripturis Sacris aequalitatem Filii cum Patre, eandemque substantiam, ut ab ipsis etiam Gentibus,modo Scripturas nostras legissent, ferri potuerit sententia aduersus Arita Arius emνMi- um Pro Athanasio . Illud certe non est compositum , sed vetamias serisiis dissimum , quod scribit S. Hieronymus in Dialogo contra Luci 4 Hε ' sila' fianos, Arium ad Concilium venisse, S conuictum esse, S palinodiam, ut dici solet, recantasse,& subscripsit se homousio, una . cum Achilla, Eusebio Pamphilo , alusque lectatoribus eius. Addit etiam S. Hieronymus,suo tempore aliquos adhuc fuisse superstites, qui huius rei testes esse Poterant: sed soluto Con cilio rediit Arius cum suis ad vomitum. Quare Vita Illi eripi potuit, Haeresis non potuit

De Divinitate Spiritus Sancti.

Uius quarti Capitis quatuor erunt partes. In Prima H dicemus quando haeresis contra Spiritum Sanctum

Et Sa , exorta sit, & quos habuerit Authores. In Secunda,

quo potissimum tempore SpiritusSancti Diuinitas nota esse caeperit. In Tertia , afferentur argumenta haeretic rum cum solutionibus. Quarta continebit commendationem duorum Patrum, qui prie csteris Filii,& Spiritus Sancti Diuinitatem propugnauerunt.

Pram a pars CapIIII. QVod attinet ad primum, In Concilio Nicaeno nihil Aria

ni contra Spiritus Sancti Diuinitatem mollii sunt, ut teliatur S. Basilius in Epist. 78. ubi postquam Nycaenum attulit symbolu, subdit haec verba. Sententιa de Spiritu Sancto ιnsranscumfusine omni diligentia pini ta enipropterea quod nondum mota Get haec uuaesιo,sed adhuc credentium mentιbus securus, ac nultis obiectus insidijs inesset de Spιritu Sancto intellectus et paulatim vero p ruer Me impie-Disitigod by Corale

90쪽

, . Liber Primus . primpietatis femina sese exeruerunt: quae qludem ab segris haeresis auctore seminata, postea vero ab alijs, quι impia e Gij commenta fusceperunt, ad perniciem Ecclesiarum nutrita sunt. Idem scribit S. Hieronymus in Episto ummodo , ιnquit damnabimus, quos synodus VJcaena non tetCιt scilicet idcirco spirιtus Sauctι neganda maiestas es quia in illa synodo supersubstantia eius silentiumsuit: de Ario finienon de Origine quaesto fuit; de Filιο,non de Spiritu Sancto,confessi sunt quod negabatur: tacuerunt , de quo nemo quaerebat . Haec Hiero. nymus Ex quibus coni a t, haeresim de Spiritu Sancto Ariani Dmo recentiorem esse. Quis autem fuerit primus, qui nega uerit Diuinitatem Spiritus Sancti, non est satis compertum . Quidam volunt fuisse Marathonium ex Socrate lib. 2. Histor. Ecclesiast cae. Vactus Sasilius lib. de Spiritu Sancto ait fuisse Ae . tium . Sorymenus lib. 6 Histor.cap. 26. vult fuisse Eunomium et quicum eis et Aetu diicipulus , quem errorem non ausus meis rat Aetius publice profiteri, ipse primus professus est , negauitque Spiritum Sanctum esse Deum. Vulgaris opinio est, Authorem huius erroris fuisse Macedonium , ut scribit Socranes lib. L. Hin cap. 33. illud saltem certum est, hunc, conatum esse prae caeteris quibus pOIuit artibus oppugnare Spiritum . Sanctum sed,mentita est iniquitas sibi.

Pt . . . . . ei Secunda pars Capitis.

OV o D attinet ad Secundum , Non tantum in NC-

mo Testamento , sed etiam in Veteri mentio fit Diuinitatis omnium trium Pe sonarum , ut ostendemus lib. Illud tamen concessum est , etiam a Catholicis Diuinitatem Spiritus Sancti non tam clam olim explicatam nobis fuisse, quam Diuinitatem Filii Itaque Ilanetenvs Oratione 3. de Theologιa ait, in veteri Testamento Diuinitatem Pa. tris aperte fullse traditam, Divinitatem Filii perobscure: in Novo autem Tel amento usque ad Ascensionem Christi, fuisse explicatam Christi Diuinitatem ', post Ascensionem autem caepisse patefieri Diuinitatem Spiritus sancti ex miraculis, quae illius virtute quotidie fiebant; & subdit haec verba . Dιcebat Saluator fore, ut ab adueniente Spiritu Sancto omnia docerentur:ego unum ex eorum numero esse censeo ipsam Spiritus Saucti Pisivitatem in posterum aperitus declaratam . Et hac de Secundo.

SEARCH

MENU NAVIGATION