Horatii Tursellini e Societate Iesu, De vita Francisci Xauerii qui primus è Societate Iesu in India, & Iaponia Euangelium promulgauit

발행: 1594년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Magnitudo animi incredibilis.

i nciderent,&super caetera, uim mali augebanti alimenta. Salsamentis enim perpetuo, saepe nautico pane mucido atque corrupto uitam trahentes , uitiatamini per ac uerminosam ferme po-

tabant aquam, quae ct genere ipso liquoris,& exiguitate accenderet magis,quam restingueret falsamentis excitatam siti . Noxij ergo insalu brium ciborum succi in uenas diffusi morbos

creabant non atroces minus quam exitiales;quippe gingiuae foede excrescentes, atrociterque exulceratae' non cruciatum solum afferebant laborantibus , sed etiam squod miserrimum erat in eripiebant edendi facultatem . Ad liaec vis pestilens morbi aegritudine animorum reciamque inopia sensim roborata coepit per consertam arctis in locis turbam serpere vagarique. Nam etsi rex praeter necessarium commeatum, suam cuiq; na- ut tabernam medicamentariam,haud leue aegrorum subsidium attribuit: tamen assectorum multitudini nulla satis esse benignitas poterat.Imminentis etiam terror mali necessarios ipsos a su rum cura , ut fit, ad mina et tuendi curam auerterat. Ita aegri pariter medicamentis, ac ministeriis destituti non magis lue, quam squae tetrior pestis est in fame interibant. Et ne quid mali deesset, miseros illos nauticae urgebant sordes. longe foedius aegrorum quam ualentium corpora in 1estantes . Xaueritas igitur posteaquam conspexit navim qua vehebatur affectis corporibus refertam , memor eius quod in ipso nouae vitae r rocimo imbiberat, insigne benignitatis virtutisque suae specimen dedit .Exterruisset alium,quod illum stimulauit. stratos viderat iros onerariae non aegris tantum sed semiuiuis : luem conta-

102쪽

i UITAE L IB. I. squione vulgari sciebat: Deda impendentis moi tis

facies ante oculos erat. Atalle formidine in misericordiam uersa, satis gnarus martyrij genus esse ,humanae saliuis causa obiicere se pestilentiae, affectos omni ope iuuare stativi. Ergo morientium peccata e3piare, aegrorum corporum so des abstergere, linteas eorundem lauare vestςs , moestos benigne solari, ad utriusq, salutas spem excitare torpentes. Ita cunctis promiscue aegris enixe hilariterque inseruiendo omnium etiam canorum in se oculos animosque conuertir.

Aegris ministrans Asorambicum appellat. Cap. XIIII.

MIRABANTVR utique in eo uniuersi

eximiam uitae sanctimoniam , assiduum statis horis studium orationis, contemplationiSqi , rerum diuinarum ; paternam promiscue in omnes indulgentiam & caritatem . Quibus ille rebus effecerat, ut cum caeteris omnibus, tum prae cipue Sosae Praetori carus simul ac venerandus esset. Franciscum quippe Sosae ab Rege ipso sub prosectionem impensius commendatum quotidie magis emcacissimum commendationis genus, virtus ipsa commendabat. Proinde Praetor o Regis imperio & voluntate sua, prolixe illi , benigneque omnia deferebat. XaueriuS Innatii pratamen victitabat semper precario, resque sibi ne eario uicti cessarias a vectoribus corrogans alienam benignI ratietatem excitabat studio paupertatis suae. Quod ille institutum adeo constanter retinuit, ut neq; Tenacis uita honesti ac nobiles ex Praetoris cohorte & co paupertati . mitatu; neque Praetor apse potuerit eum ab amo

103쪽

re summae paupertatis abducere. Ceterum hoc, maiorem Xauerius apud Deum simul homis' nesque gratiam & gloriam tulit , quod fraudans se ipse vietia suo perinde res corrogatas a Vei ci oribus, ut a Praetore assignata. benignissime dispertiret aegris. Tenax enim disciplinς suς parco parabilique defiungebatur cibo, ad naturς desideria sedanda uerius, quam explenda. Nec

vero interim noua ςgrorum subleuandorum cura intermittebat uetus institutum tradendi catechismi. Quotidie seruos, nautas, milites, reliquosq; Vectores salubrium rerum ignaros simul religionis nostrς mysterijs pr ceptisque imbue bat, simul ad Christianae uitae rationem aptis serzaboris pa- monibus accendebat. Crederes illum non frantrantia. gi laboribus, sed roborari. Id adeo non alias magis , quam in illo ipso Indico cursu intellectum est. Nam ad summum eius laborem, ille quasi

Zona torri cumulus accessit, quod in hisce muneribus Zodstracommρ nam tor idam, lineamque ipsam aequinoctialem haud ita multo post ςquinoctium transiit . . Quo ferme tempore in illo macis tractu, uel ex imm nentis ardore solis, uel ex tranquilli quoris repercusis, tam intolerandus existit aestus, ut nulla prorsus afflante aura, ualentissimi quoque robustissimique uiri aestuantes, ac sudore fluentes misere langueant: utiq, cum in illis nauium an gust ijs conferti vectores uix liberum spiritum ducant α' per idem tempus nullum fere capere liceat ex potione aut cibo solatium . Liquores quippe omnes, mcibaria feruidi solis uapore corrupta, maxima ex parte quoad lineam illam transgressa sint naues ) suos usus

amittunt. Sqpe autem cessantibus uentis, musetorum

104쪽

x torum dierum atque adeo hebdomadarum ina- P Iacia existit tanta, ut ingenti cum vectorum rς γ dio naues mouere se loco nequeant. Itaque et intolerabilis solis seruor per totam fere torrita dam Zonam pertinens , ut febres grauiores, et ita crebriora su nera inserre prςtereuntibus Q is let. Eo igitur ipso tempore ingruentibus moris bis, in tanta nauticorum vectorumque stra- ω ge , sanis otiosis aegre uitam trahentibus , ito Franciscus oblitus sui , tantam incommodo et, rum molem pari uirtute sustinuit, quantum ad N ςgrorum molestiam accederet, tantum ad su- et am diligentiam addendum ratus. Et quam -;2 quam ipse quoque totus sudore manans increi a cibili qstu oblanguescebat ; tantus tamen animi uigor ; tanta sancti spiritus qui est iniba ςstu temperies in uis suit; ut laborantibus, moloi ribundis, ipsisque mortuis haud segniusquaml: antea nauaret operam . Ingenti hac ς qui noctialis plagς molestia perfunctos, iamque circi- ter duo leucarum millia emensos maior incessitust metu S : quia grauissimo periculo de ingen - , tr dum erat . Nihilo enim leuiorem pestem clademque Bonς spei Promontorium foedissi a mis tempestatibus, naufragiisque infame mi-j nitabatur . Quod promontorium ex eo no men accepit, quod eius minis periculis vita ratis ; tum demum spem concipias secundet nauigationis . Quippe eo loci Africa cuneatat, infinite excurrit in Australem Oceanum , vel sus glacialem plagam ; ibique duo maria lon-9 ge maxima ex ambobus Africς lateribus conia tinenter procurrentia, aduersisq; agitata ventis perpetuo inter se, acerrimeque confligunt. Bona spei

105쪽

Id vero potissimum usu venit Iunio & Iulio mensibus, quo tempore illis locis prorsus Europae

contrariis, hyems est summa; quibus ipsis mei sibus id promontorium transeundum est Indiam e Lusitania petentibus. etsi autem naues iquo vesanos illius Promontorii furores, atque impetus quam maxime declinent , in altum prouectae, longissime recedere solent a terra; tamen periculum magis fugiunt, quam incommodum . Dum enim cursum longo itinere ci cumflectunt; quo magis discedunt a Promontorio, hoc magis ad glacialem Zonam accedunt. ita neque procellas satis euitant, &i . toleranda incurrunt frigora. Quocirca ut na fragij periculum absit, insolitam certe nauium iactationem effusa vectorum consequitur nausea. Haec igitur nauseae molestia, Vt aegris mor hum, ita Francisco laborem auxerit oportet e praesertim cum algens, nauseans quod tempus ac res ipsa ferebat in & sibimet displicens sua illa caritatis munia exsequeretur. Sed vicit diuina vis imbecillitatem naturae , & animi constantia perturbationem compressit stomachi. Ita cum sibi ipsi deesset, nullo ne dissi cillimo quidem rempore defuit aegrotis . Nec solum in praesenxia vectores Indicae nauigationis comites omni ope, atque opera iuvit; sed etiam 1 cijs, eodem dein eps profecturis it neris Indici, ac vitae regulam in posterum reliquit: quam illi hodie Francisco auctore enixe

tenentes, nauibus, quibus Vehuntur non misnori ilatio sunt, quam adiumento. Sosa igitur Praetor caeterique Lusitani Bon : spei promontorium circumvecti i eiusque minis longis 1 simo

106쪽

ituain

simo circuitu aliquando tandem superatis, laetitia ex timore gestientes. Deoque & inter se, ut solet fieri , gratulantes, praeter alterum Africieqqos inter meridiem & orientem solem spectare diximus , nauigare coeperunt. Inde D . fere leucas a promontorio prouecti, cum quinque Iam totos menses c teri in perpetua nau, h, Franciscus m assiduo labore absumpsissent; Moetam bicum plurimis maximisq; defuncti periculis, in Augusti mensis exitu peruenerunt, nauigatione tuta magi S, qutin Oppo tuna Nam iter in Indiam semestre ferme esse solet, nauesque eLusitania mense Martio pro Ufectae Goam tenent sere initio Septembri. iodsi incommoda tempestas aduersusque ventus, aut malacia cursium earum moretur , quod tum accidit) Moetambici hyemare coguntur.

In Morambici valetudinario ager ipse agros subleuat. Cap. XV. OZAMBICUS Insula est modica inoa Asticae ora vergente ad ortum solis, non insiti. tam caeli temperie s subiecta est enim zonae to ridae ) quam portu commoda & opportuna. In ea oppida sunt omnino duo, Lusitanoru unum, Saracenorum alterum amicorum. Distat ab Lusitania non quidem recta regione, sed adiectis nauigationis anfractibus; leucarum millia am- plius tria r ab India leucas circiter nongentas. Multo maxima pars itineris confecta iam erat: restabat pars serme quarta sed Mogambicumserius quam opus erat, applicuit classis ; cum scilicet iam idonea tempestas, ventusque deficeret. Itaque naues ibidem omnes hybernare necessi.

107쪽

FRANC. XAVERIT

necessitas coegit. Morambici ergo caeteris corpora ex diutinae nauigationis iactatione reficient bus,unus Franciscus laboris quam cessationis patietior nullam pene partem quietis capiebar,rudes instituendi, subleuandique aegros cupiditate flagrans . Non dubito quin toties iam Fra cisti operam in rudium institutione, aegrorumque ministerio versatam legentibus prater satietatem, illud quoque succurrat, quod mihi ipsi idem animo repetenti miraculo fuit. Vnde

tantae illi vires suffecerint, quae toties, tot ac tan- Cordioris ani lavuo tempore onera sustinerent . Sed eximius -; robur, ille vir, ut erat incredibili corporis , dc animi robore praeditus , diuina caritate praeualidamnaturam accendente, vigorem concipiebat tantum, ut Dei causa Vnus omnia quodammodo

efficere, & vellet S posset. Assidue autem sine ulla defatigatione, aut satietate in eadem Christianae caritatis munia intentus , nihil praeter- mittebat eorum, quae mortalibus salutaria, Deo Nouur labor orata constabat es e . Er*o perinde ac si inte- in hybσυλ . oris, &nusquam libatis viribus eo venisset, ut terram est egressi is , in valetudinario regio quod Mogambici est similiter ut in reliquis Lulitanorum arcibus) sedem suam locauit, aegros praesenti ope de more subleuaturus. Plaud minvs negoti j in xerra, ac valetudinario fuit, quam in mari,nauique fuerat. Quippe MoZam- hici longe maximaerar eo Iempore, Vel morbo- rum grauitas, vel laborantium multitudo: & ad morbidam pestiferamque vim Autumni illa caucri a cesserat, uod naues pariter omnes, quae eo

anno e Lusitrnia in Indiam soluerant, Incom- moda usae tempestate, parique lue amictae

108쪽

dem hybernabant loco. Ea res Xaueri curam,

Oc sedulitatem acuit, ut tantam aegrorum subiret molem. Nam caeteris etiam nauibus beni nitatem Piram impertiendam ratus, quantum cliurnis nocturnisque laboribus consequi poterat , enixe operam nauare afflictis, solennia sacromenta laborantibus ministrare , incestis solatium', morientibus Dei fiduciam adhibere in-1titit . t Itaque aegri omnes Franciscum Dei immortalis dono vnicum clastis affecta remedium tibi missum ducere . Nec aegris addictus aliorum immemor suit . Per idem tempus festis Uiebus ad Indiae Praetorem ac populum maxima nominum frequentia sermones h bebat , ut valentium quoque animis subueniret. Ceterum quid tandem haberet utilitatis', & commodi egregia eius benignitas , aegri carendo etiam magis quam fruendo senserunt. Paucis enim interiectis diebus, Xauerius dum affectorum subleuare morbos summa ope connitItur , Ipse in morbum incidit , exemplum fi . turus quibus fuerat solatium. Nec sane se titudinis illi materia defuit. Febris eum inu tit adeo grauis ac periculola; ut paucis diebus septies incita laxataue vena miserit sanguinem ;quam tamen ille febrim, non leuiter tantum , 1ed velut a Deo missam, libenter ferebat. Ecce autem ut insita eius virtus foret euidentior, graui corporis valetudini aegritudo mentis orauior , phrenesis additur . Ea totum traduum tenuit , quo tempore sancte adiurarunt medici', qui eum curabant , in rebus qui dem ad corpus ac valetudinem pertinentibus

id quod morbi natura sert delirasse illum , , Δ ins

In morbum incidit .

Phrenesi ta

borans deti-rat intra uerba.

109쪽

uat s ades

transferri se

verat.

ω insanisse i sed in diuinis atq; ad animum spectantibus squo maxime erumpere solet insania

magna cum ipsorum admiratione adeo mentis compotem suisse; nullum ut omnino ei uerbum a recta ratione alienum exciderer . tantam uim

habet usus habitusque virtutis. Nec pietatis magis in eo morbo quam paupertatis tenax Franci,scus fuit. Curabatur in publico valetudinario cum ceteris, pari lectillo oc conditione utens . Non deerant uiri honesti copiosi, qui certatim eum ab initio morbi in sua transferre tecta,& curandum suscipere conarentur, idque ut per ipsum liceret, uehementer etiam atque etiam instarent, Verum ille sanctae paupertatis studiosus in paucis , collaudata eorum humanitate , uti liberalitate noluit. Quandiu aegrotauit, nullo discrimi ne in aegrorum iacuit turba. Vis porro mali periculosior fuit, quam diuturnior. Igitur breui discusso periculo, melius habere coepit. Nec uero recens casus alacritatem illi minuit in suo instituto, sed potius auxit sedulitatem . Utique cum ipsemet quantopere humanae etiam opis indigerent agri,usu propiore didicisset. Ergo ut primum remisit morbi uis , suimet oblitus nihilo segnius ualetudinarium obire ,

moerentes conitari, contuentibus aures dare; utcunque poterat conari, ut eciam aegrotus subleuaret aegrotos. Non unquam alias ante Francisci benignitas clarior atque admirabilior fuit. Quippe medicus iacentes de more aegros reusesens in Xauemum incidit, qui non leui ipse assis eius febri, cubantibus tamen adstans,non secus ac si valeret summa inseruiebat ope. Ibi medicus rei miraculo stupens parumper liasit , Inde vena

i a.

110쪽

sum pulsa explorato, hanc dubius quin ipsem τε agis indigeret ministro quam quibus ministraxet 3 orare eum obtestar que, uti adlectum smum reuersus quiesceret, saltem quoad segris decede et: noxio calore restincto , tum sanes uellet,ad aegrorum rediret curam .. pranciscus & medico parendum, nec tamen periclitantes deserendos j existimans, respondit proxima nocte aliquid si-

hi negotij cum aegro quodam fore haud satis ad . χιτ,

impendentem mortem parator eius salute in tui tum recepta, se quietem esse capturum. Is quem e describebat erat ultimae sortis nauta,qui ex febris insaniens nondum peccata sacra consessione expiarat. Postero agitur die medicus Franciscum cum nauta illo colloquentem offendit. Iacebat

aeger in lecto Xauerij, ipse assidens ei operam dibat confitenti: quippe illius vicem miseratus temere in publico iacentem in suo lectulo collocarat,& noli a benignitas nouo decorata Videtur ..α miraculo. Satis constat nautam insanientem,pu 'Vt steaquam ab illo in suo lectulo est positus: ad me . 'HAtis sanitate redisse. Nec vanus de illius morte ua mm is sanites Xauerius fuit. Eode nauta die sub uesperam . ias rositura sacramentis rite procuratis, ple nψs bonae ipei ex uidetur. cessit e vita. Tum uero apparuit idcirco Xauerium tantopere de illo laborasse, quod immines ei uitae, salutisque discrimen prouideret.Et Franciscus nautae salute admodum laetus extemplo stratum repetit, ualetudinique suae seruit, medico usquequaque obtempetrans haud minore obedientiae exemplo, quam Christianae caritatis. Vt uero ex morbo conualuit, nihilo segnius ad pristinos valetudinarij labores retulit se, atque ut rem bene ac sortiter coeptam perseueranteri E tue-

SEARCH

MENU NAVIGATION