Horatii Tursellini e Societate Iesu, De vita Francisci Xauerii qui primus è Societate Iesu in India, & Iaponia Euangelium promulgauit

발행: 1594년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

immisti paulatim degenerauerant ad eorum tri res ritusque Et iam spaucis admodum vicis exceptis quorum incolae a S. Thoma nomen ag

perunt) nihil strine Christianae religionis praeter famam in India durabat, cum Lusitani Goa , de alijs Indiae oppidis potiti,Indis Saracenorum

vannorumque iugo exutis euangeIij lucem reddidere. Namque & ipsi inter eos habitare, δίindigenas ad Ch i istam sensim aggregare ce Perunt . Erat tum Goanus Episcopus fidem:utem quia tum solus erat in India Episcopus , cumme Indiae praesidebat) Ioannes Alboquercitis vir GFranei scana familia pariter doctrina & religione. insignis, is cum paucis suae disciplinς hominibus, etsi maiorem quam pro numero, Christiariae rei

navabat operam, tamen Sacerdotum penuria minus proficiebat, quam opus erat. Nulli tota ii . o dia rum erant religiosi, praeter eos, quos dixi Franci sicanos, quibuS Lusitanorum institutio vix

-- νδ ditas eminebat. Is Indos aliquot pueros. ab se ιiouis. Conuersds ac baptizatos cum Christianis mysteriis simul S Lusitana imbuisset lingua, eosdem in conuertendis Ethnicis interpretes adhibuerat, inuento non magis solerti , quam felici. G,ani Collo Itaque piorum ac locupletium hominum opibus xj initia. fultus maiora agitabat animo; & Indicarum gentium Seminario instituto, ipse in alumnis docendis totus erat. Quocirca etsi Episcopus, caeterique Franciscant pro egregia sua pietate exoptarent Christianae religionis proferre fines in In- . diat tamen tollogis tanta paucitas sufficere haud ' quaquam

122쪽

. quaquam valebat. Ergo non tanrum in aliis o pidis Lusitanorum , sed in ipsa urbe Goa, ethni-

. corum Saracenorumque vigebant superstiti nes. Gentiles Saracenique sane opulenti ubiquemisti Lusitanis, palam, luce execrandis superstitionibus operabantur, conniventibus Lusitanarum arcium Praefectis, seu quod nondum recentis imperij opes satis stabilitas haberent , seu Quod nemo foret, qui illos erroris Iconuictos ad Christi traduceret cultum . Proinde si qui ex iis Nὸυ soka

Christiana susceperant sacra , adeo ab Opu' misera con-lantioribus vexabantur', vix ut se Christianos ditio . profiteri sustinerent . Ethnicorum utique Saracenorumque negotiatorum regias merces , ac vectigalia tractantium tantae erant opes etiam ,

Goae, .ut apud Lusitanos , ipsosque Magistratus plurimum dc gratia pollerent, & viribus . Ita nouis Christianis oppressis, ethnicorum conuer- Lusitanorasio frigebat. Haud multo melior conditio erat prolapsi mo- Lusitanorum .. Multis locis apud eos sacramen- re inIndia.

torum rarus usus, sacrarum concionum fere nullus, quod tota India duos tresue ad summum habebat concionatores, haud sane multo plures sacerdotes. Quocirca pleraque Lusitanorum pra sidia Misse quoque sacrificio, non solum conci ne sacra, totos sepe carebant annos. Super haec urgebat eos foeda, perditaque consuetudo Saracenorum Ethnicorumque: Nihil moribus eorum corruptius, nihil ad irritandam libidinem efficacius. Utrique enim pariter in obscoenas es fusi voluptates , nihil sernae uxorum pudicitia Ieuius ducebant. Quocirca Lusitani quanquam natura temperantiae frugalitatisque studioli, in tam corruptxice terra epulis, &ijs quae epulas sequun

123쪽

sequuntur, dediti, vulgo peIlices plures undique coemptas habebant domi. Eoque iam iblos, nemine vitia reprehendente,libido prouexerat, ut pudoris obliti vitam flagitiosam vel honori sibi ducerent: nullum lucrum Iniquum, nurulum turpe existimarent , adeo cupiditas malo usu corroborata rerum immutauerat speciem

Plerique vero sine consessionis, d Eucharistiae

usu annos complures transigebant . Et saepiusquam semel in anno confitentes simulatae pietatis vulgo arguebantur . Si quis forte conscientia stimulante , expiare peccata vellet, oculos ac voces hominum fugiens clam&, velut Nicodemus olim , noctu veniebat ad I E S V M. Lusitanorum porro coniuges pellicesque indigenae etsi Christianς , tamen ob Christianorum mysteriorum inscitiam , Ethnicis Saracenisque superstitionibus captae tenebantur : liberi

parentibus similes, aut etiam nequiores. Hic rerum status erat in India, cum eo Franciscus venit. Qui mire laetus se aliquando quod omni voto expetiuerat) in Indiam peruenisse, T hus hisce cognitis, ad medendum tot ac tantis malis curam intendit, & quod in illo ardore animi permirum est, cautius quam auidius admouit manum.

Conciliato Episcopo, in India elaborare im siluit. Cap. XVIII. NO N erat ignarus inter Episcopos, δ' alios

curatores ecclesiasticos, si utrique summo iure agant, nec de suo remittant iure, facile controuersias & contentiones oriri, non minore

124쪽

lgitur primum omnem certaminum materiam de medio remouendam ratus, ut prouideret bona non solum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus , Episcopum sibi omni ratione demereri statuit. Ergo Deo, & Archangelo Indiae pr side ut eius institutum ferebat9 inuocatis , Episcopum adit, eique comiter simul, ac reuerenter salutato demonstrat , se Pauli Tertii Pont. Max. Sc Ioannis Tertii Lusitaniae Regis missu venisse in Indiam, ut ethnicos ad Christi fidem adduceret, Neophytos ac Lusitanos ad Christianam erudiret pietatem. Ceterum parere magis quam imperare assiletum. alieno arbia trio uti malle quam suo. Proinde se in Episcopi Indici potestate futurum: nihilque facturum prorsus, nisi ex ipsius sententia, ac voluntate. Tum

Pontificijs, Regijsque litteris prolatis, Aposto- licet met legationis testibus, ad eius pedes prouo

lutus, ea omnia se illi tradere ait, ne secus uteretur, quam Episcopo visumseret. Non facile alias magis apparuit, quam cito animos conciliet vera humilitas. Alboquercius tantam talis viri demissionem modestiamque admiratus,summae facilitati demittentis se pari facilitate respondit. Nam confestim iacentem comiter alleuat, eidemque diploma ac litteras reddit, gratum sibi futurum confirmans, si Apostolicus legatus data auctoritate ad Pontificis, Regisque uteretur arbitrium . Neque enim dubitandum, quin ita usurus esset, ut talium virorum de se iudicia comprobaret. Ex eo tempore inter Episcopum , de Xauerium obsequio obseruantiaque adeo certatum est,ut inuicem sua cosilia amicissime comuincarec . Franciscus ergo lettus sibi in Christiana

India epis

copum ait.

scopum seum

Ana demis

sione sibi con

cibat .

125쪽

curanda adiutorem episcopum fore, alacrius Goae, velut pensum instituti sui, summa vi qgros, iuuare institit. Extemplo enim sede in valetudinnario regio collocata grauiter assectis omni ope anseruire , hortari nunc singulos nunc upiuersos; consessionisque Sc eucharistice sacramentis expiare non ante destitit, quam morum mutatio spem vitae fecisset melioris. Praecipuus labor erat frauiter laborantibus subuenire , quibus non interdiu solum sed etiam noctu praesto erat, Om nibus eximiam eiu benignitatem amoremque in alienos plusquam paternum mirantibus. QuipFrocissile pe Frahcisci lectus esse vulgo dicebatur ad pedes Hus αρμή pe eius , qui grauissimo inter omnes esset morboriculo lim' implicitus, ibi enim instituto suo pernoctabat , M sti ut omnibus horis, si quid grauius incidisset, periculo ingruenti celeritas obuiam iret. Inter Studiti pau- quae nihilo ei minor cura paupertatis tuendae, pertatis in quam navandae benignitatis fuit. Xauerij ve- vestitu. stimenta erant ea, quibus e Lusitania indutus. Venerat, culIu haud sane a vilioribus vulgatisque Lusitandrum Sacerdotum abhorrentia . Ceterum veritus ne dispar vestitus abalienares ab se animos Indorum , statuit ab Sacerdotibus

qui ibi degebant non differre vestitu. Itaqus satis gnarus Societati IESU vestis habitum cerrum ac propriusta nullum esse, sed communem sacerdotum eius : loci ubi versetur ; vassetudi narij custodem facile exorat pro familiaritate, ut tunicam sibi plebeiam comparet, quali pauperes indigenae Sacerdotes vulgo uti solererit . Sed ille non tam postulati, quam decori in mor, pro Francisci dignitate atque auctoritate desert ei ex undulata veste confectam togam et

126쪽

libe ali facto liberaliorem addit orationem; t

Iem ibi Sacerdotum vestitum esse, propter maximos Indiae colores: vestis genus,etsi undulatu sit, ' rude tamen esse plebeiumque. At Xauerius illas uestimentorum delitias aversatus, tum tu igitur

si inquit istam undulatam togam cuipiam istoru, quos dicis, Sacerdotum,si uoles dabis, mihi si vi

debitur,cannabinam curabis nigram.Quippe hominem qui paupertatem uouerit ea uestis decet, quae& indicium sit,& monumentum pauperta- tis. Huius ille responsi ueritate uictus ratarem ei Tunica ean tunicam cannabinam, qualem requirebat confi- nabina ut ciendam protinus curat. Ea deinde Franciscus il tur sim toto i Iorum Sacerdotum ritu est usus sine zona & pG autpHM. lio,malens de vestitu quam de paupertate detr here. In eo autem non magis moderatio enituit,s qua constantia. Eundem deinceps uestitum in India perpetuo usurpauit. Et valuit eius auctoritas .apud Socios . Qui diu Francisci instituto, talem habitum tenuere. Ceterum hodie Lusitanorum more, quem complures iam peregrini Sacerdotes in India sequuntur,& zona utuntur & pallio. Agebat tum Xauerius annum circiter quintum de quadragesimum, quae aetas fere consilio magis quam uiribus pollet. Verum ille uirtute erectus nulli cedebat labori: etsi enim per id tisus aegro

rum subleuandorum prςcipua erat cura, nequaquam tamen ualentibus deerat, quos grauior siue animorum, seu 'corporum casus urgeret. Post operam aegris impense datam , mane ad

euntibus confitendi gratia , faciles . aures dabat ; saepe a primoribus ciuitatis ob eandem

causam euocabatur . erat tanta confiteri

cupientium multitudo, ut ne decimae qui F dem

127쪽

dem eorum parti eximia Xaueri j sedulitas sussi-Vinctos eor- ceret. Post meridiem sere uincios in custodiis ruatώ stipe uisitans, corrogata iuuabat stipe: traditaque eis in AE . recte confitendi ratione, plurimas totius antea- uitae confessionis audiuit . Nec nihil Xauerit apud alios ualuit exemplum. Pr tor ipse Sosa semel in hebdomada,& aegros benigne inubsere,& uinctos,causis eorum cognoscedis, expediendisque solari instituit, idque solemne habuit quamdiu in India fuit. Dominicis porro diebus I prsimi Xauerius leprosos quoru No comtu est in sub

ημ' ' a urbano) iuuabat, eis cum caeteris in rebus mini . strans, tum uero post exceptas confessiones, Chri sti corpus impertiens . Nec quisquam omnino

fuit eorum, qui non illo auctore , sacrorum mysteriorum particeps fieret. Vbi satis operae aegris nauasse visas est, in aedem B. Mariae valetudina. rio proximam demigrauit ualentibas quoqueCρ' opem laturus. Ibi Dominicis ac festis diebus ma ne concionem habebat ad Lusitanos, a prandio indigenis symboli capita cum summa cura explicab i. maiore hominum frequentia , quam pro aedis, ubi docebat,modo. Inde inimicos ad p. priuasa ebl cem, dissidentes ad concordiam reducebat.Nee loquia. quicquam in priuatis colloquiis inexpertum omi sit quod ad sanandos ciuium animos pertineret. Ille Lusitanos sermonis affabilitate captos comiater de ipsorum viiijs admonuit;ille incusso nunc mortis nunc gehaennae terrore,perditos homines a flagitiis reuocauit. Quos ut primum permotos esse sensit, modo ad expiationem noxarum,mo- Fructus sim do ad vitae emendationem rogando alternis,sua monuim dendoque pellicere institit. Satis constat plerosque ita affectos atque adimatos , ut a confessio-

128쪽

ne nouam uitae rationem instituexint , pellicibus eiectis,& iniqua pecunia restituta. Cςlestis haecdisciplina adeo ciuium: incolarumq; formauit mores, ut alia quaedam uideretur esse Goae facies, quam paulo ante fuerat. Et Franciscum ip-shun cum diurna christianae pietatis ministeria,

tum uero nocturne orationis assiduitas clarum et celebrem secerunt ad Lusitanos pariter Indosq;. i Ceterum uir uere sanctus nomini S celebritatem ... ,

non superbi et incitamentu habuit, sed industriae. Quippe humanae salutis,quam laudis auidior,nquas subinde excogitans iuvandorum hominum rationes;ad omnia descendebat. Illud autem in tali uiro admirabile Christianae simplicitatis exe I tiaras ais plum,& utilius quam speciosius institutum. Ho- seruos tintinnao id aetatis, atq; auctori tatis uias plateasq; cum nabulo eo tintinabulo circumies adeo nihil quod Deo gra ctoi Borietum, hominibus salubre foret, sibi indecorum ducebat puerosq; ac seruos ad Christianam doctrinam conuocans,ad uiarum angulos, dc compit4 subinde tali carmine incolarum pietatem excitabat. Fideles christiani liberos uestros seruosq; pro uestra in Christum caritate, ad Christianam disciplinam dimittite. Ad hac rei novitatem maximi puerorum ac mancipioru undiq; se proripientium, alioruq; hominum concurrebant grege . Quos ille omnes in aedem B. Mariae quasi agmine adductos Catechismum modulas docebat, ratuS pueros cantus suauitate delinitos & libetius conuenturos ad audiendum , & facilius illa tan- qua carminamemoriae mandaturos; quod utruq; rei eventus comprobauit.Verum ad id negotium non plus solertiae adhibuit quam prudentiae.

Namq; haud dubius ita demum utilem suun a la-F a borem

129쪽

mone uti Ar

de industria Tradendi Cathesis mi tructus.

horem futurum, si probe intelligerentur quae ediici oporteret;singula rerum capita decantata pro auditorum captu & intelligentia explicabat breuiter appositeque. Apud rudes enim homines ac seruos rudi di abiecto dicendi genere utebatur de industria;quo facilius sermo notus in illorum aures atque animos influeret. Nec uero huius laboris fructus aut exiguus aut caducus fuit. Hinc tantus ille Christianae institutionis docendae discendaeque usas, qui hodie viget in India.

SEARCH