Horatii Tursellini e Societate Iesu, De vita Francisci Xauerii qui primus è Societate Iesu in India, & Iaponia Euangelium promulgauit

발행: 1594년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Goanum Collegium: Societati parari se Cap. XIX.

PA V.CIS ante Xauerij aduentum mensibus,

Goae pii quidam homines, auctore fratre Iacobo Borbano Franci ano rei Christianae augendae societate inter se inita ut stupra ostendimus . Indorum Seminarium inchoarant, iamq ; rerum usu docti consenserant, optimu factu esse pueros adolescentulosq; quam plurimos omnium fere Indicarum nationum christianis moribus,ac literis imbui;ac deinde suam quemq; domum remitti partim Sacerdotes, partim interpretes futuros . Igitur comuni consilio ad Ferdinandum Rhodericum daaestorem Regium sis tum Stephano Gama Indiae Praetore absente, eius loco Goae praeerat) rem deserunt,ab eodem consilium, & auxi- Seminaria lium petentes.Ex eius ergo auctori tate Sodalitas Indorum. instituitur his legibus,ut Goar ex omnibus ferme . Indiae nationibus f nominatim aute appellabatur Canarint,ad quos Goa ipsa pertinet, Cingulani, Malauares, Ceilanii, Begalenses,Beguani, Mala- censes Sinae, Abymni) pueri Christianis mysterijs, ac praeceptis erudirentur qui deinde Sacerdotum aut interpretum implerent uicem. Quod si qui ad neutrum munus essent idonei, aleretur tamen, quoad artem aliquam addiscerent. Et rei quidem familiaris procuratione penes dei ectos a Sodalitate curatores, puerorum uero institutio' nem apud Franciscanos esse placuit. His rebus ita compositis. Quaestor regius Praetoris Indici,&Regis Lusiani nomine stipendium ex publico Octingentorum aureorum,quo tum Deorum SM :cerdotes i

132쪽

VITAE LIB. r. tr

iperdotes sinebarur, Goano Seminario attribuit,a ςmonis opes ad Dei cultqm diuina prouid etiavertete. Id vectigal deinde duplicatum ab eode, M ab India Praetore & regia auctoritate firma-- xam: aedes quoque cum templo aedificari coeptae: Collegio, quoniam ad fidei propagationem reserebatur, a sancta fide nomen est inditum. Re- dituum iam & eleemosynarum tanta utS erat, ut centum alumni sustineri facile possent. Alebantur tum sexaginta. Praeerat Collegio P. Iacobusi Borbanus,is qui eius autor fuerat. Ceteru id Col' ' legium Societati IESU diuinitus erat destinatu, quod ipsemet Borbanus ex quo tempore Societa tem nosse coepit, lς tus euentu non semel prςdixit.Ille gitur Xauerij egregia uitς ratione perspe- sta,studioq; instituendς tenerae statis ualde pro- bato Seminarii administrationem ultro ei detu- lit.Ille utpote qui disseminando Euangelio totam Semi r Indiam peragrare in animo haberet,id oneris sci mirer licet recusauit. Instare primo acriter Iacobus; ne- 'ς gorij magnitudinem proponere, uberrimos fru--μ' ' eius percensere, Seminarium illud Sacerdotum atq; interpretum, Ethnicarunationu subsidium, maximum ad religionem propagandam momen tum esse ueris laudibus memorans. Vbi nihil se proficere animaduertit,cum ipsemet, tum per So: sarn Praetore Indiae agere coepit ut si Xauerius ei cara suscipere ipse aut no posset, aut nollet,at ali cui saltem e sociis suis mandaret. Paulum & Ma- sillam socios Franciscus e Morambico propedie, alios item deinceps e Lusitania expectabat. Itaq;

: animo Collegii illius amplitudinem atq; usum

eximium praesagiete, rem complexus Paulum de

stinauit sui muneris Vicarium alumnorumq; Ma

133쪽

- u FRANC. IAVERII

gistros ὁ Societate inde usq; ab urbe Ronti excl

uit, haud minore Prςtoris qua Borbani uolutate, . Inde reditibus annuis regia liberalitate auctis,

cum ad augedum alumnoru numerum laxari te .cta placuisset, Sost Praetoris non autoritas magis, ruam largitas negotio fauit;& nouum templum, escriptaeque denuo aedes eiusdem potissimu opeatq; opera breui tempore absolutae fiunt. Templudicatum S.Paulo.inde colleῆium S. Pauli appellatam.Ex eo deinde homines e Societate nomen ac. ceperui. Nam cum id Collegiu postea, tuo Indo - . rum Seminario,Societati IESU G Rege Lusit niae attributum esset,Patribus in Indiam & orie tem destinatis instituendis, Patres cognomen tra xerunt ex loco.Id hodie regia munificentia loc pietatum bonis, aedificijsq; ornatum est, egregiu. , sane Lusitanorum Regu munificentia monumen, tum, amplissimumq; tacionatorum,sacerdotumque ad usum Indiae,Orientisq; Seminarium, C Go nimbricensi Seminario in Goanu ab Rege Lusita inm β' niae verso. Hic enim spraeter plurimos ex Indoru populis alumnos,qui separatas colunt aedes in ad centum eartim ibidem adsciti in Societatem Ita, SV, partim a Lusitania submissi bonis arribus ac moribus instruuntur, donec satis idonei sint ad Indiae, Orientisq; gentes exemplis & sermonibus iuuandas.Hanc psimam Societati sedem diuina prouidentia constituit in India,priusquam ibi esset Societatis nomen auditum: eademque sedes parens est dc caput sedium caeterarum,quae dein- ceps in Oriente plurimae quaesitae Conditaeqς.Ceterum ut ad ordinem rerum,unde noS Opportu

nitas Goani Collegij per Xauerium parti, auerte Tat, redeamus, Seminario quod diximus Societati

134쪽

VITAE LIR. I. 89

' cietati assignato, nouum Indiae campum Xau aio excolendum Deus attribuit. /Ad Como enses Neophytos iuvandos pro ciscitur. Cap. X X.

IAM prolapsam Goae Christianam disciplinam .

Xauerius restituerat, cum Comorini promon

torij,oraeque Piscariae incolae nuper ad Christi fidem adducti, desertique a Sacerdotibus ingentem eius animo iniecere curam . Piscaria regio vicis magis quam urbibus frequens a piscatoribus sParauas vocant) incolitur. margaritis non alia ora ditior: circa ex margaritarum ma xime piscatu Piscaria nominatur . Verum In- Ora colae opum vernacularum expertes in margari- ris. ris piscandis, operam suam locabant Saracenis . Tutuchurinum oppidum est eius orae non ,

ignobile,ubi leuis dictu res grauissimi belli causa; & imminens genti clades Christianet fidei occasio fuit. In iurgio Saracenus sui est genus bomi Eae titis,

num impotens &contumeliosum) Parauae cuius ma causadam aurem gentis more perforatam, detracto internecina per contumeliam anulo, lacerarat, quod apud il bellum .los probrum ducitur maximum.Itaque Saraceno illo interfecto,iniuriam Parauae ulti sunt. Ceteruvi in rixis accenso certamine animoru, c des alia ex alia nastitur, neq; ullus est caedendi finis, nisi pax intercurrerit; res quae primo per ulciscedi libidine a duorum iurgio ad necessarioru certamevenerat, inde abhoru certamine ad internecinubellu venit nationu. Nam Parauae demu maiore qua intulerat,accepta clade,imposita nationi suae labem hostium sanguine luenda rati,clam permagnam ex vicis fere omnibus contrahunt manu

ac de

135쪽

yo FRANC. XA ERII

ac de improuisis, impetu in Saracenos facto,

magnum eorum numerum interficiunto. Tum enimvero Saraceni ira starentes omnibus viribus in Parauas consurgere, eorumque homen ad internecionem redigere statuerunt. Protinus ergo quantam maximam posJunt comparand Clas. 1em, ipsosque Parauarum Regulos magnitudine pecuniae in suos populares incitant, haud dubii si hostes nullum neque mari neque terra hrib - rent,effugium circumuentos haud qgre ad unum omnes concidi posse. Hic Paratiae cum undique se cinctos periculis, ab hostibus circumsesIbs , ab Regibus suis proditos cernerent, fluctua

di tes animis circumspicere externa auxilia, consilia undecunque exquirere. Versabatur tum for-

IoannesCru te inter eos Christianus eques s Ioanni Crucio ciui . nomen sui t) homo domi suae honestissimus, ta tione quidem Malauar, ceterum Lusitanis similior quam suis; qui virtutis ergo ab Rege Lusit niae Christi eques factus, eo ipso tempore equos aliquot ad Parauarum regulos adducebat. Ad . , ' hunc igitur primores Parauarum pro familiarita. ' te coeunt, rem demonstrant, consilium petunt.

Et Crucius vir aeque prudens ac pius illorum treoidationem Euangelii occasionem ratus, ut simul elli ac superstitionis arceret cladem , censere se dixit, inultimo discrimine ad ultima remedia, descenderent. Et quoniam a suis Regibus co tra ius, fasque proditi undique hostium urgerentur armis , a praepotenti caeli Rege, Lusitanisq; eum pie ac religiose colentibus implorarent ope.

Quippe hac umbra Lusitani, caelestisque auxilij non tegi solum ipsos posse, sed etiam de hostibus triumphare. Nam si Lusitanorum , hoc est

136쪽

VITAE LIR. I. U

christianam religionem amplexi, eis se ultro de-adidisset, haud dubie illos pro religione,ac dedititiis suis bellum aduersus communes hostes impigre susceptum sortiter aeque ac feliciter cUesti Ope gesturos. Et Saracenis aeterni Christiani nominis hostibus victis debellatisque, soriasis piscatum margaritarum iure belli eis ademptum Parauis, quod Christiani facti essent ultro donaturos, velut auctoramentum religionis. Haud surdis haec auribus dicta. Nec Parauas eques , nec equitem Lusi tanus fefellit. Omnia prorsus, ut ille praedixerat, euenere. Cum terror hostium, & equitis autoritas trepidos Parauarum animos ad Lusitanormn amicitiam, religionemque perpulissent, propere summi eorum magistratus Pantagatini appellantur in honestissimos suae nationis viros Cocinu ad Lusitanos allegant, Legatis mandant,vi Cocini primo quoque tempore ipsi fiant Christiani, & Parauarum rebus in Lusitanorum ditionem datis, opem ab eis ad imminentem Saracenorum rabiem arcendam , Sacerdotes ad caeteros Christi sacris initiandos petant. Cocinum Lusitanomm oppidum est maritimum inter Comorinum promontortum, dc Goam positum , amplitudine ac dignitate viai Goae in India secundum . Huc ergo Parauarum Legati millia passisum circiter cxxx. emensi cum appuliment, mira opportunitate Michaelem va-zium Proepiscopum generalem Episcopi vic rium vocabant) virum propagandae religionis auidissimum offendunt: a quo comiter accepti, ct ad Praefectum urbis introducti, non enixiusquam efficacius commendantur . Praefectiis Parauarum legatione benigne audita, &bene,

137쪽

ses baptizan

tur.

intibus isse

runtur .

uolentiam eis in praesentia praestitit, & studium apud praetorem Indiae detulit suum. Benignius etiam quam locutus est secit: utique postea quam Legati baptismum efflagitarunt. Et ri tor I diae 1 Cocini Praesecto certior de tota re factus, ut erat homo eximiae pietatis, eo nuntio lettus celeriter Parauis ferri iussit auxilium . Interhςc Parauarum Legati baptismo lustrati cognomen a cruce in gratiam Ioannis Crucij, qui hoc illis consilii dederat, acceperunt. Idque cognomen tanta fuit salutaris consilii gratia in areliquis deinceps eius gentis primoribus adiistum. Prςfectus igitur Praetoris iussit, confestim validam classem adornat, oram Piscariam petit, cum hoste confligit. Haud humanς opis res vi Q. Saraceni primo impetu victi, unoque praelio debellati. Inde Parauis belli metu liber iis , ad eorum baptismum cura Praesecti ve sa. Missis eo sacerdotibus , baptizata capitum ad X X. millia dicuntur . Lusitanus inde victor haud contentus dedititiorum suorum so Iute, piscatum insuper margaritarum uti Cr cius coniectauerat, eisdem susceptς religi

nis praemium ultro concessit e ut versa vice Saracenis, non nisi facta a Parauis potestate, piscari liceret . Ita Deo incommoda in bonos euentuβ Vertente, unius auris laceratio in uniuers egentis salutem & emolumentum cessit. Ceterum diuino consilio humana imbecillitas demit, Nam Sacerdotes illi quos diximus, Parauis magna ex parte baptizatis siumma loci intemperie,& alimentorum inopia territi domos protinus remigrarunt . Itaque miseri Neophyti, quos sortius non tam verῖ religionis amor , quam

metus

138쪽

VITAE LIB. L.

metus ac fuga periculi ad Chri sti aggregauerat cultum, delerti a pastoribus, Christianς disciplinae penitus ignari, ad pristinos ritus,ac mores reuoluebantur. His rebus ex ipso Michaele Vatio cognitis, rauerius varie affectus est, nam tanto 1 Christianae incremento admodu i tus, ingenu tem ex illorum solitudine cepit dolorem : quem

tamen breui haud dubia spes leniit, Neophytos illos posse sua opera erigi, lique. Quipne ethnici dc Neophyti urbi Goae finitimi, ad quos iam

eius industria vocabatur , F. Iacobi Borbani sic aliorum opera egregie iuvabantur: Ipse autem subuenire gestiebat omni ope destitutis . Extemplo igitur in oram Piscariam proficisci constituit, piscatorum ipsorum animas piscatu rus longe pretiosiores margaritis.'Mox Igitur Episcopum sua consuetudine adit, quid sui consilijsit , edocet : eique totius rei permittit am bitrium . Ille probato consilio, bene preca, eum dimittit . In digressu obortae Alboquer- τά-R . .

, ciO J'crymae facile prodidere , quantopere X ET

o ueri; modestiam diligeret. Franciscus inde epia amo j Icopi autoritate subnixus Sosam Indiae Praetorei conuenit , ac re demonstrata, ut facultatem ne-ii gotii conficiendi si videatur) det, impense Pratoris ob , rout . Tum ille testari Deum se talis viri dia semantia inii scessum permoleste ferre; sed quoniam non am- P Francisi bigeret, quin eius prosectio Parauis saluti so- cum ., rei ; hoc solatio desiderium , quod ex ipso c peret, leniturum : simul quicquid ad , illud opus esset, non minus benigne, quam, libenter , & regis imperio, & sua sponte cura, rurum. Egit grates Muerius tam officios e volun tali, negans se quicquam desiderare aliud , nisi

139쪽

eius itineris.facultatem ut quoniam terrestre iter hostibus obnoxium diceretur, mari quam, primum eo contendere liceret . Extemplo minrem gerit Sosa, navim attripuit, & nihilo secius imperat suis, omnibus eum instruant rebus. Sed in vice vitaeq; comodis sortiter constanterque repudiandis, Muerius sui sivilis fuit. Osteret Studo pati tibus atque adeo obtrudentibus magistratibus pertatis . ad iter illud necessaria gratias comiter agen prorsus omnia remisit. Verum cum ijdem ob-ὶ itinate , non modo enixe instarent , cessit nonni,hil eorum precibus, haud minore facilit iis lai de , quam abstinentiae. thoracemque c* corio,a que ocreas sumpsit aduersus solis aestum , quem illis in locis, quippe aequinoctiali plagae Proximis longe maximum cognorat esse. Hisce rebus impigre clyratis pro se quisque amici eius, ac studio 1, 4nstrum ema itineris conferre coeperunt. Qui bus ille benigne remissis, quod impςdimenta verius , quam adiumenta sibi ςsse diceret, una cum Praesecto orae Piscariae , qui eodem perge bat, Octobri mense inito discessit i

Diuitiasti o

140쪽

HOR AT II

DE VITA

FRANCI SCI XAUERII.

LIBER SECUNDUS.

In Comorino Promontorio et borat . Caput I.

rium pari fere interuallo ab In ρrommi do & Gange distans ad aequi- rium. noctialem linea procurrit, ab urbe Goa millia passuum circiter DC. Hinc velut ex cubito India: indidem & ora Piscaria inter orientem, ac meridiem spectans ferme CC. millia passitum Gangem versus porrigitur. Tota regio tam alimentorum inops,quam diues gemmarum. Quippe incolae oryza,lacte , pisce, carne vivunt; pane, Vino, pomis, taeteris que eiusmodi rebus carent. Et medicorum medicamentorumque usus vulgo apud eos nullus . Gentis quidem ingenia sui est captus barbarorum) satis sedata, & quieta : cererum admodum rudia & incondita sunt. Nec aliam India: Aὸstus in Oregionem sol magis exurit, Ubi enim Vapor iacen terrabilis. res arenas accendi t, aestus existit intolerabilis

SEARCH

MENU NAVIGATION