Horatii Tursellini e Societate Iesu, De vita Francisci Xauerii qui primus è Societate Iesu in India, & Iaponia Euangelium promulgauit

발행: 1594년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

uone confirmati a. Ethnicorum non pauci ad risti fidem,cuius uim experti serent in ualetudine Iecmperanda,perducti. Quod si quis puerorum precatoriam Francisci corona habere pote' rat ea tacitos aegros haud dubie sanabatbpr clare secum putabat agi. Itaqi illa prodigiis nobilis certatim expetebatur,& ad agros perpetuo circumlata, ro admodum ad Franciscum redibat, miraculis magis quam precibus seruiens.Haec fama non sine magna Xauerit laude manans clariorem eius animi demissionem fecit; nam miracula ,ab se circummisiis pueris edita ipse puerorum aegrorumq; asiignabat fidei. Ceterum dum omni ratione abiicere sese, suamque uim occulere conatur,auxit splendorem sanctitatis suae. Quocirca non egregia uirtute solum, sed etiami christiana humilitate conspicuus, vulgo iam Pater Sanctus appellabatur. adeo occultata uirtus existit ili

strior.Spectata in depellendis morbis Neophytorum fides,atq; industria ad communicandum eisdem laborem plebis erudiendar Xauertu accendit.Itaq; delectu habito,quibus haud minus sedulitatis erat quα pietatis eos quoquo uersus dimittebat monitos,ut in domibus,uijs,plateis, Catechismum ita ut acceperant, rudibus traderet.Ubi rem pulchre institutam suis iam uiribus niti uidebat posse, in alium uicum ipse cum pueris commigrabat. eade ratione pagos reliquos eruditurus. Quos omnes ut obierat quietis immemorais re in orbem redeunte ad primum vicum reuertebatur,confirmaturus si quid sorte labaret, eodeq; ordine pagos deinceps reuisebat omnes. Inter haec non modo ad praesens tempus,sed etia in posterum rem Christianam stabiliendam ratus, in ilia G singulis

militas e rationes a Mgrorum pum

rorum fidia

tribuentis. Sanctus Pater uulgo vpellatur.

borem eum

pueris com municat.

162쪽

llo VITAE LIB. II.

eo anno natorsi,iteq ;habentium apud sepellices,inimicitias', inter se exercentium edebat statim: quo ille hisce rebus remediu quaprimui adhiberet.Ita res omnes praecipuas celeriter singulis in locis cognostebat pariter &coponebat,ut qua iiminima mora interposita trasiret alio. In hos omnes CanacapolasXauerij rogatu quadringeni au 'Mota a rei ex publico a Pr tore Indiae attributi,ab Rege Reginamcu Lusitaniarcofirmati deinde suntaea pecuniaReginaeLusitaniae forcoro,& crepidarii nomine petita hatur. Quocirca Fraciscus ad Catharina Regina ta salse qua pie scripsit. Non alios fore soccos aut crepidas comodiores,quibus ipsa staderet in Iu qua pueros Christianos orae Piscari ,eoruq; in Bitutiones Quare orare se,ut soccoru crepidarii - que suaru uectigal ad sternenda sibi in cassi fam illaru praeceptoribus attribueret.Laeta tali comu ratione,qua nulla potiore optare potuisset.Illa ut Liberali aserat semina insigni religione,toinae ualde proba ac pietas Rouit,susq; illud tributu Canacapolis Neophytorii magistris volens ac libens concessit. Ita auctore niAE, Xauerio,liberalitate Reginae, Regis auctoritate constituta res,stabilitaq;,non maiore illorum merito,quam rei Christianae emolumenta rachmanas conuincit, nonnullosque eorum .iconuertit. Cap. IIL I

INTER haec haud nihil cum Brachmanis Fra

cisco negotii fuit. Inter omnes Indorum genia Fr Am tes no solum nobilitate Jed etia sapientia eminet Brachmanes, Stirps Regia eade & Sacerdotalis. -' Vnum ipsi Deum colunt Parabra uocant, in principium reru omniu omni ex parte perfectu, quidipe coditore terrae caeliq;. Sed fabulas innumerabi

163쪽

amicitiam petunt. Pagiam

ios FRANC. X AVERII

filios progenitos, mundique administrationi praepositos, quorum tamen una sit natura, una diuinitas. Id adeo Brachmanum ipsorum significant cingula, quibus in extremis terni ex nodo fanseculi pendent: acceptam olim trini Dei verit tem, siue improbitate hominum,sive daemonum calliditate adulterante. Fana quoque Dijs illis dicata visuntur cum ternis turribus ab imo seiunctis, paulatimque in unum coeuntibus. Eorundem simulacra variis formis , quas olim induerint , ficta Pagodes ab ipsis vocantur. Et Braci manae quidem apud Indos doctrinae de abstinentiae fama nobiles, in Comorino promontorio inscitia sunt, nequitiaque insignes . Quippe in ea Indiae parte paupertatis, quam locus ipse fert , impatientes, ingenitae nequitiae nefarium adij-ciunt dolum. Ipsi remotis arbitris, festo tympanorum sono epulantes persuadet imperitis, Deorum simulacra epulari; Deorumque nomine ab eis postulant, quae ipsi ad sustentandas familias suas desiderant ; denunciata Deorum ira nisi extemplo faciant imperata. Xauerius ergo eos palam fraudis conuicios criminari apud populum , eorumque fallacias aperire coepit. Ea res multis qui relicta inanium Deorum superstitione, ad, Christum se aggregarunt, saluti suit. Brachm nes autem siue dotirinae siue virtutis miraculo attoniti odio in venerationem verso, Franciscum donis atque omni ratione demereri connitebantur. Sed paupertatis amorem nulla deuinciunt dona. Ille remisiis muneribus, ita libertatem Conseruabat suam, ut tamen Brachmanum amiscitiam retineret. Et Christianorum pagos ci

cumiens ad illorum sedes Pagodes eodem, quo

164쪽

VITAE LIB. II. ro

Deos nomine appellat sepe diuertebat, ex Brachin manum numero aliquos traduci ad Christu posisse credens cum salute plurimorum: Forte ad Pa-godem venerat, ubi Brachmanes erant facile ducenti, qui Xauerti aduentu nuntiato , frequentes ad eum coeunt. Consalutatione facta, multi Gque verbis ultro citroque habitis, sciscitatur ex eis Franciscus in consessu, quid tandem illorum Dij praeciperent in caelum ad ipsos ituris. Post longum certamen quis eorum potissimum responderet, ad senem octogenarium natu maximum ex omnibus, communi consensu delata res est, qui callide tergiversans percontatur inuicem de rauerio , quid Christianis hominibus eorum imperet Deus. At ille senis improbitate cognita, negauit sede Christianis rebus verbum prius esse factimim, quam ipse uti par erat) respondisset de suis. Tum vero senex necessitate cogen-tς, inscitiam suam aperiens duo Deorum praecepta esse dixit, unum Vt Vaccarum caede , quarumipecie Dij colerentur, abstinerent: alterum ut Brachmanas Deorum antiites , & administros benigne colerent donis . Ibi Xauerius simul hominis impudentia, simul rei indignitate motus repente exurgens, illos rogat ut se vicissima diant , & contenta voce symboli capita, ac praecepta Decalogi ipirum sermone pronuntiata breuiter explanat. Sub haec quae foret beatorum in caelo, quae miserorum apud inferos sedes,& conditio docet, & simul quibus hominibus caelum pateret, qui detruderentur ad inferos . His illi auditis, repente consurrexerunt uniuersi, eumq, pro se quisque amplexari, & christianam religio-nς - onsentanea mysteria ac pra cepta continem

Franti ei es gressin cum

Brachm

165쪽

tinentem miris efferre laudibus . Tanta apud a peruersos quoque animos vis est veritatis si su- α perno illustrentur lumine. Multa deinde per- ΣBrucuema contati ridicula Qrtasse , atque abhorrentia ab aen pqrςροω auribus nostris, di ingenia 6 tempora culti n ρ' ' ra, Dei benignitate sortitis. An hominis anima usimiliter ut caeterorum animantium interiret una hy ' . ' cum corpore . Morientis hominis qua animus α' . exiret. Qui fieret, ut per quietem in remotis iletiam locis cum amicis esse nobis videremur . et an quod dormietis animus destituto corpore exi- utiret foras ξ Deus albus, an ater esset. nam ipsi ur aes ciuisisse. pQxς Πῖxur nigri , seo indulgentes colori, ni- in .si Hir A grum lust Deum esse rati, Deorum simulacra ido- ουυμ ρυ aat. xi qm perungunt oleo, ut non atra modo, sed uetiam tetra horrendaque sint. Daemones ipsos , is non eorum signa es. credas . Hisce interroga- tionibus Xauerius haud ignarus sermonem a commodandum auditoribus, non tam subtiliter, quam apposite ad eorum ingenia ita resipon

dit, ut nemo prorsus ex tanto numero contra is

quidquam hiscere auderet . Urgenti deinde Xauerio-vt Christianam religionem , satis eis lprobaram, susciperent, enimuero vereri se ale bant hominum sermones, BQ rerum necestaria- rum inopiam , virae ratione mutata. Itaque mi- seri cum eis pudor salute potior esset, neglecta ita . se, quam dispicere coeperant, obstinati haesertini. si in tenebris. Et quanquam Brachmanum vidi- ἰximus ) sapientia inter Indos eminet , tamen

unus omnino inuentus est,tanto nomine non in-

'athma- dignus homo e schola & ex celebri Indiae Acad 'num eria mia, qui Xauerio pro familiaritate . quaedam it liua Academiae mysteria enuntiauii:vnu esse Deu mund

166쪽

a Ia

i i.

mundi conditorem , quem in caelo regnantem 1 mortalibus coli oporteret . Octauum quemque diem si os Dominicum appellamus festum agendum esse. Venturum tempus cum unam omne Ssequerentur religione. Huic Christianae fidei mysteria inuice exquirenti Franciscus salutare illam, Christi vocem. Qui crediderit & baptizatus suerit saluus erit, pluribus explicauit. Quibus ille verbis simul cum explanatione in libellum relatis, eum rogauit ut se certis conditionibus baptizare r. At Xauerius nec aequas nec honestas conditiones auexsatus,bap ti simo superse ded um cen fuit. Demum hominem dimisit monitum vi mysterium illud de uno Deo colendo, in vulgus ederet confidens se aggregatum iri Christianis, atq; huius digressiis haud nullam iuuandae rei Christianae spem dedit: Verum Brachmanae alterius adolescentis ictior non spes solui sed etia euentus fuit. Is optima indole ac moribus a Francisco institutus baptizatusq; eode: auctore munus Catechismi pueris tradendi suscepit: Christo sibi e Daemonis quoque schola disciplinae sitae Magistros diligente . per idem tempus Deus quamsbi cordi es et Xauerius , haud dubio indicio

declarauit. Dynastam Ethnicum certis de causis adibat , qui ut erat inhumanus ac barbarus, uirum sanctitate insignem aspernatus non minus rustice quam conuimeliose venientem domo sua exclusit:&simul irridens adiecit,si quando ipse Christianorum adiret hemplum, se inui cena excluderet. Francisci iniuria per eos qui adsuerant vulgata,nemine minus, qua ipsum cui illata fuerat,irritavit. Enimuero indignu facinus

Brachmana baptietatur

Catechis mu pueris tradit. Illata Francisco iniuria diuinitus uindicata .

167쪽

tto FRANC. XAVERII non magis Lusitanis quam Neophytis visiam , &diuinitus profecto vindicandum. Igitur relictarum iniuriarum ultor ac vindex Deus, contume liosum hominem celeriter debita persecutus est poena. Paucis interiectis diebus, is Dynasta , quem dixi, in armatos inimicos inermis incidit, non procul ab aede sacra Christianorum . Ergo cum manu non posmet , fuga saluti consu lere, illi infestis telis in tergo fugientis haerere. Ventum erat ad templum Christianorum, quod miser ille suae fugae receptum destinabat animo, pristinae magniloquentiae oblitus . Sed Neophyti clamore ac tumultu exciti sacrae aedis aditum completa erant; urgentibusque, ut fit; ultimis primos perfugium fugienti aperire, ut maxime vellent, nequibant. ibi noscitantes hominem , pro se quisque Deum, Francisci ultorem aperuisse Oculos fremunt: diuina utique non humana opera asylum illi, quod peteret, interclusum . Ita exta clusor ille instantibus inimicis in Christianorum templum confugere frustra conatus excluditur . - eo modo elusus a Deo , cuius ipse fecisset exem

In ora Pistaria maximo cum , fructu in- colarum versatus , Neo γ- Uz tos afflictos recreat.

QV A M solidos autem diuinet voluptatis

fructus ex suis maximis laboribus Xau rius coeperit, incredibile dictu est; ipsemetiri epistola Romam Societati missa , significauit . Operae pretium est audire eos, qui prae humanis

168쪽

VITAE LIB. II. HI

commodis diuina contemnunt , piorum hominum vitam iucunditatis omnis expertem rati , uasi nullus esse queat voluptati locus, ubi non elitiae atque opes affluant. In clausula igitur epistolς socios ad eosdem labores inuitans ad- Calesium iecit. Tanta vis est solatiorum c testium, quq go risirum Deus impertit ijs qui in hac vinea, Indisque ad UM Christum conuertendis elaborant, ut si quod est in hac vita gaudium , hoc unum mihi esse videa- stur. Nec vero hoc temere affirmauit; sed ali js ii scripsit, quod expertus erat ipse . s*pius enim an eiusmodi laboribus supersundente secςlesti lς-titia , auditus est, cum remoto ab arbitris, ut 3scredebat, loco ita diceret, Qvqso te Domine, tanoli, si placet, noli tanta me gaudiorum mole is obruere in hac vita , aut certe si pro tua infinita sabenignitate uis tantisi circumflueremelqtitijs , transfer in domicilium beatorum, nam qui tuam 33 semel dulcedinem interiore gustauit sensu, Vitam sine te acerbam vivat necesse est. Versatus est itaque in ora Piscaria Xauerius annum totum

summo cum labore , parique laetitia, & qui lς-titiet cumulus fuit) maximo Christianae rei in- Baptizau-- cremento . constat quippe ex ipsius literis am- rum multiis plias mille infantes ab eo baptizatos sub baptis- mum in cςlum euolasse. Ex quo coniectari li- cet, quanta tandem summa fuerit vel superstitum infantum, vel adultorum , quos ad Christi aggregavit Ecelesiam. Satis etiam constat in trula ora complures pagos, & oppida quedam tota ab illo ad Christianam religionem esse traducta.

Re Christiana in bi a Comotinensi ita gesta, Mconsti tuta, in exitu anni post Christum natum

M. D. X LI II.,reuertit Gam , de grauibus

169쪽

uibusdam religionis Christianae negotiis in 'Indue Praetore coram acturus. ' Per eam o

casionem aliquot e prima eius gentis nobili- xtate adolescentulos secum deduxit, litteris iis . Goano Seminario itistituendos 1, pignora simul, & subsidia fidei Christiante. Iam Goanum Col. legium magna ex parte aedificatum, atque in- .structum erat; Quocirca Borbanus passus notae u est Xauerium in Valetudinario consuetudine d sua diuersari, sed ei domum abducto admin strationis summam permisit ultro et quam ille a P Camὸρ, de eiusdem sententia , Paulo Camerti, sis ni

primus Re- per e MOZambico aduenerat) tradidit. Praecum dGoaria rerat Maerii reditum fama rei una ad mirabim et Seminartium in ora Piscaria ab eo gestarum: plurimum- tique Illi, adiecerat venerationis; cum apud caste vos tum uero apud Indiae Praetorem; cui notus d. x in primis S caius erat. Itaque haud difficulter ab eo quaecunque obrit, impetrauita ebus qua h.. . ., xam causa uenerat, Consectis, de Francisco Maim

sila socio assumpto, an oram Piscariam reuerto etur VI. Kal Martias anni insequentis;seq; Proti- hnus ad intermissa munia refert caritatis: Iam autor praeter Mansulanx adiutoxes aliquot. habebat , ad. ri Ioannens Lesiamim Hispanum Sacerdotem, in from Pis digenas'; Sacerdotes duos, qui eis patetim Goa, Hφ' partim Cocino: ob beandem, causamarauerit ro gatu consulerant sei. Cum his .igitur prouin- ciam partirus , uicos circumire , baptizareu i l santes , aliosque ut idem sacerent perditeras ad- monere non desistebat. Labor i d e m qui . antea, iri difficultas etiam maior fisit, Versabatur quippe hhomo:peregrinusA.& Malauaricae linguae igna- L- Lus nam praeter il la Catechisma capita nullunt h. Lo fere

170쪽

VITAE LIB. II. 111

fere eorum tenebat verbu) inter Malauares Neophytos sine interprete, sed ea res incitabat potius eius conatus,qua retardabat. Neque enim ad baptiEados infantes requirebat interprete: & egentes ac miseri suas illi miserias per semetipsos ita ostendebant ut facile apparerent: ipse quoque .studio ac meditatione assequebatur, ut sibimet esset interpres. Namq; etsi vernaculi sermonis .imperitus tamen utcumque poterat, verba faciebat ad populu, vultu ac gestibus verboru saepe vice implentibu5. Caeterum ut ordinis & decori ratio haberetur, non promiscue omneS, sed separa- timviros ac mulieres alternis diebus couenire ad Catechismum decantandu iubebat. Ptiecipue baptismus infantiu atq; institutio puerorum illi cor β' di erat, propterea quod caelestis beatitudinis, ex

luti exciceret, nianteS profecto pueriq; copotes ruit sorent,qui prius ulta quam baptismalem innoce- Puerorsi batiam amitterent. Id adeo no modo ipse faciebat, ptismus P vi tenerae aerati potissimu operam daret ; verum cura siri

etia Mansitae socio suo diligetissime prςcipiebat. Neq; vero animis solu Neophytorum, sed etiam corporibus quoties res, locusq; posceret ferebat ope. Finitima orae Piscariae ab ortu solis ges est fera dc immanis, Badagae appellatur. horum magna manus, siue odio religionis, siue praedae du- BAd garopidine stimulante , populabunda Comerinen g 'sim νγ sum Christianorum inuaserat fines . Illi subita hostium incursione conterriti relictis trepide vi Gρφς ' η'ris, in scopulos opportunos breui maris spatio ' 'transmisso, abdiderant sese. Ibi sub dio, atque 'μ' 'in Sole cuius aestum illis locis maximum etiare diximus miserrime torrebantur, & subsi-

SEARCH

MENU NAVIGATION