De oratore libri tres

발행: 연대 미상

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

LIB.II CAP. 81-84. g. 331 - 341. 137 id docuit non videntibus aliis, is plurimum vidit. 337. Ad consilium autem de re publica dandum caput est nosse rempublicam ad dicendum ero probabiliter nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur, genu quoque orationis si saepe mutandum. Et quamquam una sere vis est eloquentiae, tamen quia summa dignitas est populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus multitudinis, genus quoque dicendi grandius quoddam et illustrius esse adhibendum videtur;

maximaque par orationis admovenda est ad animorum motus nonnumquam aut cohortatione aut commemoratione aliqua aut in spem aut in metunt aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos, saepe etiam a temeritate, iracundia. spe, iniuria, invidia, crudelitate revocandos. LXXXIII. 338. Fit autem, ut, quia maxima quasi oratori scaena videatur contionis, natura ipsa ad ornatius dicendi genus excitemur. Habet enim multitudo vim quamdam talem, ut, quemadmodum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse non possit. 339. Et quum sint populares multi variique lapsus, vitanda est acclamatio adversa populi quae aut orationis peccat aliquo excitatur, si aspere si adroganter, si turpiter, si sordide, si quoquo animi vitio dictum esse aliquid videtur, aut hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est aut ex criminatione atque fama aut res si displicet, aut si est in aliquo motu suae cupiditatis aui metu multitudo. His quattuor causis totidem medicinae opponuntur tum obiurgatio, si est auctoritas tum admonitio quasi lenior obiurgatio uim promissio, si audierint, probaturos tum deprecatio, quod Si infimum, Sed nonnumquam utile. 340. Nullo autem loco plus facetiae prosunt et celeritus et breve aliquod dictum nec sine dignitate et cum lepore. Nihil enim tam facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur. LXXXIV. Exposui sere, ut potui, vobis in utroque genere cauSarum quae sequi Solerem, quae fugere, quae Spectare quaque omnino in causis ratione versari. 341. Nec illultertium laudationum genus est difficile, quod ego initio quasia praecepti nostris Secreveram sedet quia multa sunt ora-

142쪽

138 DE ORATORE

tionum genera et graviora et maioris copiae, de quibus nemo sere praecipere et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus, totum hunc segregabam locum. Ipsi enim Graeci magis legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam utilitatis huius orensis causa laudationes scriptitaverunt; quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus, paminondas, Philippus, Alexander

aliique laudantur nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimonii brevitatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime accommodata est. Sed tamen, quoniam eSt utendum aliquando, nonnumquam etiam scribendum, vel ut 0. Tuberoni Africanum avunculum laudunt scripsit C. Laelius, vel ut nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, Si quo Velimus, laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic locus. 342. Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda, alia laudanda. GenuS, forma, vires, opeS, divitiae caeteraque, quae sortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent in se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur; sed tamen, quod ipsa virtus in carum rerum usu ac moderatione maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt naturae et sortunae bona, in quibu est summa laus non extviisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non e praetulisse aliis propter abundantiam ortunae ut opes et

copiae non superbiae videantur ac libidini, sed bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse. 343. Virtus autem, quae est per Se ipsa laudabilis et sine qua nihil laudari potest, tamen habet plures partes, quarum alia est alia ad laudationem aptior Sunt enim aliae Virtutes, quae videntur in moribus hominum et quadam comitate ac beneficentia positae aliae, quae in ingenii aliqua lacultate aut animi magnitudine ac robore. Nam clementia, iustitia, benignitas, fides, sortitudo in periculis communibus iucunda est auditu in laudationibus 344 omnes enim hae virtutes non tam DSis. qui eas habent, quam generi hominum fructuosae putantur. Sapientia et magnitudo animi, qua omnes res humanae tenues ac pro nihilo putantur, et in excogitando vis quaedam ingenii et ipsa eloquentia admirationis habent non minus, iueuncliι

143쪽

LIB. II CAP. 84 5. S. 34I-349. 13sus minus ipsos enim magis videntur, quos laudamus, quam illos, apud quo laudamus, ornare ac tueri. Sed tamen in laudando iungenda sunt etiam haec genera Virtutum. Ferunt enim aures hominum, quum illa, quae iucunda et grata, tum etiam illa, quae mirabilia sunt in virtute, laudari. LXXXV. 345. Et quoniam singularum virtutum sunt certa quaedam Oaecia ac munera et sua cuique virtuti laus propria debetur,

erit explicandum in laude iustitiae, quid cum fide, quid cum aequabilitate, quid cum eiusmodi aliquo officio is, qui laudabitur, secerit. Itemque in caeteris res gestae ad cuiusque virtutis genus et vim et nomen accommodabuntur. 346. Gratissima autem laus eorum factorum habetur, quae suscepta videntur a viris sortibus sine emolumento ac praemio quae vero etiam cum labore ac periculo ipsorum, haec habent uberrimam copiam ad laudandum, quod et dici ornatissime possunt et audiri facillime. Ea enim denique virtus esse videtur praestanti Viri, quae est fructuosa aliis, ipsi aut laboriosa aut periculosa aut certe gratuita. agna etiam illa laus et admirabilis videri solet tulisse casus sapienter adve sos, non fractum esse fortuna, retinuisse in rebus asperis dignitatem. 347 Neque tamen illa non ornant, habiti honores, decreta Virtutis praemia res gestae iudiciis hominum comprobatae in quibus etiam elicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui laudationis est. Sumendae autem reSerunt aut magnitudine praestabiles aut novitate primae aut genere ipso singulares. Neque enim parvae neque usitatae neque Vulgares admiratione aut omnino laude dignae videri solent. 348. Est etiam cum caeteris praestantibu viri comparatio in laudatione praeclara. De quo genere libitum mihi est paullo plura, quam ostenderam, dicere, non tam propter usum forensem, qui est a me in omni hoc sermone tractatus, quam ut hoc videretis, si laudationes essent in oratoris officio, quod nemo negat, oratori virtutum omnium cognitionem, sine qua laudatio effici non possit, esse necessariam. 49. Iam vituperandi praecepta contrariis ex vitiis Sumenda esse perspicuum est. Simul est illud ante oculos, nec bonum virum proprie et copiose laudari sine virtutum nec improbum notari ac vituperari sine vitiorum cognitione satis insignite atque

144쪽

aspere posse. Atque his locis et laudandi et vituperandi

saepe nobis es utendum in omni genere cauSarum.

350. Habetis de inveniendis rebus disponendisque quid

sentiam. Adiungam etiam de memoria ut labore crassum levem neque ei quidquam aliud, de quo disSerat, relinquam nisi ea, quibus haec exornentur. LXXXVI. Perge vero, imqui erassus Libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque perspicio; et quod mihi nihil aut quod noa multum relinquis, percommode facis estque mihi gratum 351. Iam istuc quantum tibi ego reliquerim, inquit Antonius, erit in tua potestate. Si enim vere agere volueris, omnia tibi relinquo; sin dissimulare, tu quemadmodum his satis facias videris. Sed, ut ad rem redeam, non sum tanto ego, inquit, ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis artem quam memoriae malim gratiamque habeo Simonidi illi Ceo, quem primum serunt artem memoriae protulisse. 352. Dicunt enim, quum cenaret eranone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem suissent, nimis

illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod

pactus esset, pro illo carmine daturum reliquum a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset, peteret, si ei videretur. 353. Paullo post esse serunt nuntiatum Simonidi, ut prodireti iuvenes stare ad ianuam duo quosdam, qui elim magno opere evocarent Surrexisse illum, prodisSe, Vidisse neminem. Hoc interim spatio conclave illud, ubi epularetur Scopas, concidisse ea ruina ipsum cum cognatis suis oppressum interisse. 9uos quum humare vellent sui neque possent obtritos interinoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator unius cui que sepeliendi fuisse. Hac tum re admonitus invenisse sertur ordinem SSe maxime, qui memoriae lumen adferret. 354 Itaque iis, qui lianc partem ingenii exercerent, locos esse capiendos et ea, quae memoria tenere vellent, effingendo animo atque in iis locis collocanda sic ore, ut ordinem

rerum locorum ordo conservaret res autem ipsas rerum eue

145쪽

LIB. II CAP. 85-87. g. 349 58. 41figies notaret atque ut locis pro cera, simulacris pro litteris uteremur. LXXXVII. 355. ut sit autem oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta is, quid me attinet dicere Tenere, quae didiceris in accipienda causa, quae ipse cogitaris omnes fixas esse in animo sententias omnem descriptum Verborum apparatum ita audire vel eum, unde discas, vel eum, cui respondendum sit, ut illi non infundere in aures tuas orationem, sed in animo videantur inscribere Itaque soli qui memoria vigent sciunt quid et quatenus et quomodo dicturi sint, quid responderint, quid supersit iidemque multa ex aliis causis aliquando a se acta, multa ab aliis audita meminerunt. 356. Puare confiteor equidem huius boni naturam esse principem - Sicut earum rerum, de qui bus ante loculus Sum, omnium; sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et similitudo est, habet hanc vim. non ut totum aliquid, cuius in ingeniis nostris pars nulla sit,

pariat et procreet, Verum ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata, educet atque confirmet - , 357. verumtamen neque tam acri memoria sere quisquam est, ut, non dispo. sitis notatisque rebus, ordinem Verborum aut Sententiarum complectatur; neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione adiuvetur. Vidit enim hoc prudenter sive Simonides sive alius quis invenit, ea maxime animis adfigi nostris, quae essent a sensu tradita atque impreSSa; acerrimum autem ex omnibus nostris sensibus esse en Sum videndi quare facillime animo teneri posse ea, quae perei' perentur auribus aut cogitatione si etiam commendatione oculorum animis traderentur ut res caecas et ab aspectus iudicio remotas consormatio quaedam et imago et figura ita notaret, ut ea, quae cogitando complecti vix possemus, intuendo quasi teneremus. 358. His autem formis atque corporibus, Sicut omnibus, quae Sub aSpectum Veniunt, admonetur memoria nostra atque excitatur; sed locis opus est: etenim corpus intelligi sine loco non potest. 9uare ne in re nota et pervulgata multus et insolens sim, locis est utendum

multis, illustribus, explicatis, modicis intervallis imaginibus

autem agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celerite que percutere animum possint uuam facultatem et exorciia-

146쪽

142 DE ORATORE

uo dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verboruir conversa etinmutata casibus aut traducta ex parte ad genus notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio pictoris cuiusdam summi ratione et modo sormarum varietate locos distinguentis LXXXVIII. 359. Sed verborum memoria, quae minus Si nobi necessaria, maiore imaginum varietate distinguitur. ulta enim sunt verba, quae quasi articuli conectunt membra orationis, quae formari similitindine nulla possunt eorum fingendae sunt nobis imagines,

quibus sempor utamur. Rerum memoria propria est oratoris; eam singulis personis bene positis notare possumuS, ut Sententias imaginibus, ordinem locis comprehendamus. 360. Ν - que verum est, quod ab inertibus dicitur, opprimi memoriam imaginum pondere et obscurari etiam id, quod per se natura tenere potuisset. Vidi enim ego summos homines et divino prope memoria, Athenis Charmadam, in Asia, quem vivere hodie aiunt, Scepsium etrodorum, quorum uterque tamquam litteris in cera, sic se aiebat imaginibus in iis locis, quos haberet, quae meminisse vellet, perscribere. uare hac

exercitatione non eruenda memoria est, si est nulla naturalis; sed certe, si latet, evocanda eSt.

361. Habetis sermonem bene longum hominis, utinam non impudentis illud quidem certe, non nimis verecundi; qui quidem, quum te, Catule, tum etiam L. Crasso audiente, de dicendi ratione tam multa dixerim; nam istorum aetas minus me fortasse movere debuit. Sed mihi ignoscetis prosecto, Si modo, quae causa me ad hanc insolitam mihi loquaeitatem impulerit, acceperitis LXXXIX. 362. Nos vero, i qui catulus - etenim pro me hoc et pro meo fratre respondeo - non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus magnamque tibi habemus gratiam; et quum humanitatem et facilitatem agnoscimus tuam tum admiramur istam scientiam et copiam. Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod magno Sum t vatus errore et illa admiratione liberatus, quod multis eum aliis semper admirari solebam, unde esset illa tanta tua in causis divinitas. Nec enim te ista attigisse arbitrabar, quae diligentissime cognosse et undique collegisse usuque doctum partim correxisse video, partim comprobasse. 363. Neque

147쪽

LI II CAP. 88-90. g. 358-366 143e minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem et dilia gentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina eonsequi posse. Sed tamen quidnam est id, quod dixisti sore, ut tibi

ignosceremuS, si cognossemus, quae te causa in Sermonem

impulisset uae est enim alia causa, nisi quod nobis et horum adolescentium studio, qui te attentissime audierunt, morem gerere voluisti 364. Tum ille: Adimere, inquit, omnem recusationem Crasso volui, quem ego paullo sciebam vel pudentius vel invitius molo enim dicere de tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermoni accedere. 0uid enim poterit dicere consularem se esse hominem et censorium Eadem nostra causa est. An aetatem adseret se uadriennio minor est. An se haec nescire duae ego ero, quae cursim adripui, quae subsicivis operis, ut aiunt, iste a puero, Summo Studio, summis doctoribus. Nihil dicam de ingenio, cui par nemo fuit. Etenim me dicentem qui audiret, nemo umquam tam sui despiciens fuit quin speraret aut melius aut eodem modo se posse dicere Crasso dicente nemo tam adrogans qui similiter se umquam dicturum esse confideret. Quamobrem ne rustra hi tales viri venerint, te aliquando, Crasse, audiamuS.

XC. 365. Tum ille Ut ita ista esse concedam, inquit, Antoni, quae sunt longe secus, quid mihi tandem hodie aut cuiquam homini quod dici possit reliquisti Dicam enim vere, amicissimi homines, quod Sentio saepe ego doctos homines, quid dico saepe immo nonnumquam Saepe enim qui potui, qui puer in forum venerim neque inde umquam diutius quam quaestor absuerim Sed tamon audivi, ut heri dicebam, et Athenis quum essem, doctissimos viros et in Asia istum ipsum Scepsium etrodorum, quum de his ipsis rebus disputaret. Neque vero mihi quisquam copiosius umquam visus est neque subtilius in hoc genere dicendi quam iste hodie esse versatus. Quod si esset aliter et aliquid intelligerem ab Λntonio praetermissum, non essem tam inurbanus et paene inhumanus, uti in eo gravarer, quod vos cupere Sentirem. 366 Tum Sulpicius Anemo, inquit, oblitus es, crasse.

148쪽

Antonium ita partitum esse tecum, ut ipse instrumentum oratoris exponeret, tibi eius distinctionem atque ornatum relinqueret Hic ille Primum, quis Antorio permisit, inquit ut et rei partes saceret et utram vellet prior ipse sumeret' Deinde ego si recte intellexi, quum valde libenter audirem, mihi coniuncte est visus de utraque re dicere. Ille vero, inquit Cotta, Ornamenta orationis non attigit neque eam laudem ex qua eloquentia nomen ipsum invenit. Verba igitur inquit Crassus, mihi reliquit Antonius, rem ipse sumpsit. 367. Ilam Caesar, Si, quod dissicilius est, tibi reliquit, est nobis, inquit, causa, cur te audire cupiamus; sin quod facilius, tibi causa non est, cur recuses. Et Catulus uuid, quod dixisti, inquit, Crasse, si hivi hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gesturum, nihilne adradem tuam putas pertinere Tum Cotta ridens Possem tibi, inquit, CraSSe concedere; sed vide ne quid Catulus attulerit religionis hoc opus cen- Sorium est. Id autem committere vides quam homini censori conveniat. Agite ero, inquit, ut vultis. Sed nunc quidem, quoniam est id temporis, Surgendum censeo et requiescendum; post meridiem, si ita vobis est commodum, loquemur aliquid, nisi sorte in crustinum differre mavultis. omnes se vel statim vel si ipse post meridiem mallet quam primum tamen audire velle dixerunt.

LIBEM TERTIUS.

I. I. Instituenti mihi, Quinte frater, eum Sermonem referre et mandare huic tertio libro, quem post Antonii disputationem Crassus habuisset, acerba sane recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit. Nam illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi morte exstincta subita vix diebus decem post erim diem, qui

149쪽

LIB. II. II1. CAP. -- I. g. 366-5. 145 hoc et superiore libro continetur. 2. Ut enim Romam rediti extremo ludorum scaenicorum die, vehementer commotus oratione ea, quae iniebatur habita esse in contione a Pli lippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud consilium illo senatu se rem publicam gerere non posse mane Idibus Septembribus et ille et senatus frequens vocatu Drusi in curiam venit. Ibi quum Drusus muli de Philippo questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum ordinem consul tam graviter in eon. tione esset invectus. 3. Hic, ut saepe inter homines sapientissimos constare vidi, quamquam hoc Crasso, quum aliquid

accuratius dixisset, semper sere contigisset, ut numquam dixisse melius putaretur, tamen omnium conSenS Sic Seiudicatum, caetero a Crasso semper omnes, illo autem die etiam ipsum a se superatum. Deploravit enim casum atque orbitatem senatuS, cuius ordini a consule, qui quasi parens bonus aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis; neque Vero SSe mirandum, si, quum suis consiliis rem publicam profligasset, consilium senatus a re publica repudiaret

Hic quum homini et vehementi et diserto et in primis sortia resistendum, Philippo, quasi quasdam verborum saces admovisset, non tulit ille et graviter exarsit pignoribusque ablatis Crassum instituit coercere seu quidem ipso in loco multa a crasso divinitus dicta esse serebuntur, quum sibi illumeonsulem esse negaret, cui Senator ipse non esset. An tu, quum omnem auctoritatem universi ordinis pro

pignore putaris eamque in conspectu populi Romani concideris, me his existimas pignoribus terreri Non tibi illa sunt caedenda, si L. CraS- sum vis coercere: haec tibi est excidenda lingua, qua Vel evulsa spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit. I. 5. Permulta tuin vehementissima contentione animi, ingenii, virium ab eo dicta esse

constabat Sentenuamque eam, quam senatu frequens Secu tus est,Ornatissimis et gravissimis verbis, ut populo Romano satisfieret, numquam Senatu S neque consilium rei publicae neque fidem defuisse, ab eo

150쪽

diciam et eumdem, id quod in auctoritatibus praescriptis exstat, scribendo adfuisse. 6. Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi exspectante posiqius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud

ipsum, in quo illo postremum institisset, contueremur. Namque tum latus ei dicenti condoluisse sudoremque multum consecutum esse audiebamus; ex quo quum cohorruisset, eum labri domum rediit dieque optimo lateris dolore consumptus est. 7. 0 sallacem hominum spem fragilemque sortunam et inanes nostras contentiones quae in medio spatio saepe franguntur et corruunt aut ante in ipso cursu obruuntur, quam portum eonSpicere potuerunti Nam quamdiu

crassi sui ambitionis labore vita districta, tamdiu privatis magis officiis et ingenii laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei publicae dignitate seu autem annus ei primus

ab honorum perpunctione aditum omnium concessu ad Summam auctoritatem dabat, is eius omnem spem atque omnia vitae consilia morte pervertit. 8. Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriae, grave bonis omnibus; sed ii tamen reii blicae casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis immortalibus vita, sed donata mors esse videatur. Non vidit stagrantem bello Italiam, non ardentem invidia Senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum filiae, non exsilium generi, non acerbissimam C. arii sugam, non illam post reditum eius caedem omnium crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam civitatem, in qua ipse florentissima multum omnibus gloria praestitisset. III. s. Et quoniam attigi cogitatione vim varietatemque fortunae, non vagabitur oratio mea longius atque eis sere ipsis definietur Viris, qui hoc sermone, quem reserre Suscepimus, continentur. Quis enim non iure beatam L. Crassi mortem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, quum horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum sere collocuti sunt, eventum recordatus Tenemus enim memoria P. Catulum, virum omni laude praestantem, quum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et sugam deprecaretur, es3e Oaetum ut vita se ipse privaret 10. Iam M. Antonii

SEARCH

MENU NAVIGATION