De oratore libri tres

발행: 연대 미상

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

LIB. I. CAP. 59-61. g. 251 - 259. 57 aut clamore contenderent. Quodsi iam hoc sacere non poteris aut noles, vereris ne tua domus talis et viri et civis, si a litigiosis hominibus non colatur, a caeteris deseratur AEqubclem tantum absum ab ista sententia, ut non modo non adihitrer subsidium senectutis in eorum, qui consultum veniant, multitudine esse ponendum, sed tamquam portum aliquem eXSpectem istam, quam tu times, solitudinem. Subsidium enim bellissimum existimo esse senectuti otium. 256. Reliqua vero etiamsi adiuvant, historiam dico et prudentiam iuris publici et antiquitatis iter et exemplorum copiam, Si quando opus erit, a vir optimo et istis rebus instructissimo, amiliari meo, Congo mutuabor. Neque repugnabo, quo minus, id quod modo hortatus es, omnia legant, omnia audiant, in omni recto studio atque humanitate versentur; sed mehercule non ita multum spatii mihi habere videntur, si modo ea sacere et persequi Volent, quae a te, crasse, praecepta sunt; qui mihi prope iam nimis durasci ges imponere Visus es huic aetati, sed tamen ad id, quod cupiunt, adipiscendum prope necessarias. 257. Nam et subitae ad propositas causas exercitationes et accuratae ac meditatae commentationes ac stilus ille tuus, quem tu vere dixisti persectorem dicendi esse ac magistrum, multi sudori, est; et illa orationis suae cum scriptis alienis comparatio et de alieno scripto subita vel laudandi vel vituperandi vel comprobandi vel refellendi causa disputatio non mediocris contentionis est vel ad memoriam vel ad imitandum. LXI. 258. Illud vero sui horribile, quod mehercule vereor ne maiorem vim ad deterrendum habuerit quam ad cohortandum. Voluisti enim in suo genere unum quemque nostrum quaSi quemdam esse Roscium dixistique non tam ea, quae rectaeSSent, probari, quam quae prava, fastidiis adhaerescere; quod ego non tam fastidiose in nobis quam in histrionibus spectari puto. 259. Itaque nos raucos saepe attentissime audiri video tenet enim res ipsa atque causa: at Aesopum3 si paullum irrauserit, explodi. A quibus enim nihil praetei voluptatem aurium quaeritur, in iis offenditur, simul atque imminuitur aliquid de voluptate in eloquenti autem vita

sunt quae teneant, quae si omnia summa non sunt et pler

62쪽

que tamen magna Sunt, neceSSe est ea ipsa, quae Suni, Frabilia videri. 260. Ergo, ut ad primum illud revertar, sit orator nο- bis is, qui, ut crassus descripsit, accommodate ad persuadendum possit dicere. Is autem concludatur in ea, quae sunt in usu civitatum vulgari ac forensi, remotisque caeteri studiis, quamvis ea sint ampla atque praeclara, in hoc uno opere, ut ita dicam, noctes et dies urgeatur imiteturque illum, cui sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem Demosthenem, in quo tantum studium suisse tantusque labor dicitur, ut primum impedimenta naturae diligentia imdustriaque superaret quumque ita balbus esset, ut eius ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere persecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur,261. deinde quum spiritus eius esset angustior, tantum continenda anima in dicendo est adsecutus, ut una continuatione verborum, id quod eius scripta declarant, binae ei contentiones vocis et remissiones continerentur; qui etiam, ut memoriae proditum est, coniectis in os calculis, summa Voce versus multos uno spiritu pronuntiare consuescebat neque is consistens in loco, sed inambulans atque ascensu ingrediens arduo. 262. Hisce ego cohortationibus, Crasse, ad studium et ad laborem incitandos iuvenes vehementer adsentior caetera, quae collegisti ex variis et diversis studiis ei artibus, tametsi ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio atque munere seiuncta esse arbitror.

LXII. Haec quum Antonius dixisset, sane dubitare visus est Sulpicius et Cotta, utrius oratio propius ad veritatem videretur accedere. 263. Tum Crassus imperarium nobis quemdam, Antoni, oratorem facis atque haud scio an aliter sentias et utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi nemo umquam praestitit; cuius quidem ipsius lacubinus exercitatio oratorum propria est, sed iam in philosophorum consuetudine Versatur maximeque eorum, qui de omni re proposita in utramque partem solent copiosissime dicere. 264. Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audien-5bus, a me insormari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret in subselliis neque quidquam amplius adser L

63쪽

LIB. I. II. AP. 61 - 1. S. 259 - 2. 5squam quod causarum necessitas postularet; sed maius quis dam videbam, quum censebam oratorem, praesertim in nostra re publica, nullius ornamenti expertem esse oportere.

Tu autem, quoniam exiguis quibusdam finibus totum oratoris munus circumdedisti, hoc facilius nobis expones ea, quactabs te de officiis praeceptisque oratoris quaesita sunt; sed opinor secundum hunc diem Satis enim multa a nobis hodie dicta sunt. 265. Nunc et Scaevola, quoniam inausculanum ire eonstituit, paullum requiescet, dum se calor frangat; ei nos ipsi, quoniam id temporis est, Valetudini demus operam. Placuit sic omnibus. Tum Scaevola: Sane, inquit, vellem non constituissem in disculanum me hodie venturum esse Laelio Libenter audirem Antonium. Et, quum XSurgeret, simul adridens Neque enim, inquit tam mihi molestus suit quod ius nostrum civile pereellit, quam iucundus, quod se id nescire consessu eSt.

LIBER SECUNDUS.I. 1. ag ia nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes, opinio uita crassum non plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset; Μ. autem Antonium omnino omnis eruditionis expertem atque ignarum fuisse erantque multi qui, quamquam non ita se rem habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de illis oratoribus praedicarent, ut Si homine non eruditi summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis erudiendis patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, studium videretur. 2. duos tum, ut pueri, refutare domesticis testibus patre et c. Aculeone propinquo nostro

64쪽

et L. Cicerone patruo solebamus, quod de crasso pater et Aculeo, quocum erat nostra matertera, quem erassus dilexit ex omnibus plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Ciliciam prosectus una decesserat, multa nobis de eius studio doctrinaque saepe narravit quumque nos cum consobrinis nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab iis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, quum essemus eius domi, quod Vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur.3 De Antonio vero, quamquam saepe ex humanissimo homine patruo nostro acceperamus, quemadmodum ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus dedisset, tamen ipse adolescentulus, quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa e eo saepe quaesivi. Non erit profecto tibi quod scribo, hoc novum; nam iam tum ex me audiebas mihi illum ex multis variisque sermonibus nullius rei, quae quidem esset in his artibus, de quibus aliquid existimare possem, rudem aut ignarum esse visum. 4. Sed sui hoc in utroque eorum, ut Crassus non tam existimari vellet non didicisse, quam illa despicere et nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis ante-serre Antonius autem probabiliorem hoc populo orationem fore censebat suam, si omnino didicisse numquam putaretur; atque ita se uterque graviorem fore, Si alter contemnere, alter ne nosse quidem Graecos videretur. 5. Quorum consilium quale suerit, nihil sane ad hoc tempus illud autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne sine omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse. II. Etenim caeterae sere artes se ipsae per se tuentur singulae bene dicere autem, quod est scienter et perite et ornate dicere, non habet deflnitam aliquam regionem, cuius terminis Saepta teneatur omnia, quaecumque in hominum disceptationem cadere possunt, bene sunt ei dicenda, qui hoc se possct profitetur, aut eloquentiae nomen

65쪽

LIB. II. CAP. 1-3. g. 2-10. lmlinquendum est. 6. 9uare equidem et in nostra civitate et in ipsa Graecia, quae semper haec summa duxit, multos eloquentes et magna laude dicendi sine summa rerum omnium scientia luisse lateor talem vero exsiStere eloquentiam, qua lis sui in crasso et Antonio, non cognitis rebu omnibuS, quae ad ianiam prudentiam pertinerent tantamque dicendi copiam, quanta in illis fuit, non potuisse confirmo. 7. Quo etiam seci libentius, ut eum sermonem, quem illi quondam inter se de his rebus habuissent, mandarem litteris vel ui illa opinio, quae semper fuisset, tolleretur, alterum non doctissimum, alterum plane indoctum fuisse Velut ea, quae Oxistimarem a summis oratoribus de eloquentia divinitus esse dicta, custodirem litteris, si ullo modo adsequi complectique potuissem vel mehercule etiam ut laudem eorum iam prope SeneScentem, quantum ego possem, ab oblivione hominum atque a silentio vindicarem. 8. Nam si ex scriptis cognosci ipsi suis potuissent, minus hoc fortasse mihi esse putassem laborandum; sed quum alter non multum, quod quidem exstaret, et id ipsum adolescens, alter nihil admodum scripti reliquisset, deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putavi, ut, quum etiam nunc vivam illorum memoriam teneremus, hanc immortalem redderem, si possem. s. Quod hoc etiam spe aggredior maiore ad probandum, quia non de Ser. Galbae aut C. Carbonis eloquentia scribo aliquid, in quo licea mihi flngore si quid velim nullius memoria iam me re-sellente, sed edo haec iis cognoscenda, qui eos ipsos, de quibus loquor, saepe audierunt ut duos summos viros iis, qui neutrum illorum viderint, eorum, quibus ambo illi oratores cogniti sint, vivorum et praesentium memoria teste commendemus. III. 10. Nec vero te, carissime frater atque optime, rhetoricis nunc quibusdam libris, quos tu agrestes putas, insequor ut erudiam - quid enim tua potest orationem subtilius aut ornatius esse sed quoniam, sive iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae do se Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soles, unum putasti satis esse non modo in una milia rhetorem, sed paene in tota civitate non tamen arbitror tibi hos libros in eo larea

66쪽

nere, quod merito propter eorum, qui de dicendi ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit illudi. 11. Nihil enim mihi quidem videtur in crassi ei Antonii sermone esse praeteritum, quod quisquam summis ingeniis, acerrimis studiis, optima doctrina, maximo usu cognosci ac pedicipi potuisse arbitraretur, quod tu facillime poteris iudicare, qui prudentiam rationemque dicendi per te ipsum usum autem per nos percipere voluisti. Sed quo citius hoc, quod

suscepimus, non mediocre munus conficere possimus, omissa nostra adhortatione ad eorum, quos proposuimus, Sermonem disputationemque Veniamus.12. Postero igitur die, quam illa erant acta, hora sere secunda, quum etiam tum in lecto Crassus esse et apud eum Sulpicius sederet, Antonius autem inambularet cum Cotta in porticu, repente eo Q. Catulus senex cum C. Iulio fratre venit. Quod ubi audivit, commotus Crassus surrexit omnesque admirati maiorem aliquam esse causam eorum adventus suspicati sunt. 13. Qui quum inter se, ut ipsorum usus serebat, amicissime consalutassenti uid vos tandem eraSSuS, numquidnam, inquit, novi Nihil sane, inquit Ca- ullus etenim vides esse ludos; sed - vel tu nos ineptos licet, inquit, Vel molestos putes , quum ad me in Tuscunnum inquit heri vesperi venisset Caesar de Tusculano suo, dixit mihi a se Scaevolam hinc euntem esse conventum, ex quo mira quaedam se audisse dicebat te, Demego totiens omni ratione temptans ad disputandum elicere non potuissem, permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudinem disputasse. 14. Ita me rater exoravit ne ipsum quidem a studio audiendi nimis abhorrentem sed mehercule verentem, ne molesti vobis interveniremus, ut huc secumvenirem. Etenim Scaevolam ita dicere aiebat, bonam partem sermonis in hunc diem esse dilatam. Hoc tu si cupidius lactum existimas, Caesari attribues; si familiarius, utrique nostrum. Nos quidem, nisi sorte molesti intervenimus, Venisse delectat. V. 15. Tum Crassus: quidem, quaecum que os causa huc attulisset, laetarer, quum apud me viderem homines mihi carissimos ei amicissimos sed tamen

67쪽

LIB. II CAP. 3-5. 4. 10-10 63 vere dicam, quaevis causa mallem fuisset, quam ista, quam dicis. Ego enim, ut, quemadmodum Sentiam, loquar, numquam mihi minus quam hesterno die placui, magis adeo id facilitate quam alia ulla culpa mea contigit, qui, dum Obsequor adolescentibus, me senem esse oblitus sum lacique id, quod ne adolescens quidem seceram, ut iis de rebus, quae doctrina aliqua continerentur, disputarem. Sed hoc tamen cecidii mihi peropportune, quod transactis iam meis partibus ad Antonium audiendum venistis. 16. Tum Caesar: quidem, inquit, Crasse, ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel hoc sim cotidiano tuo sermone contentus. Itaque X-periar equidem illud, ut ne Sulpicius familiaris meus aut Cotta plus quam ego apud te valere videantur, et te exorabo prosecto, ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias. Si tibi id minus libebit, non te urgebo neque committam, ut, dum vereare tu ne sis ineptus, me esse iudices. 17. um ille: Ego mehercule, inquit, Caesar, ex omnibus Latinis verbis huius verbi Vim vel maximam semper putavi. Quem enim nos ineptum Vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod non sit aptu S, idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. Nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, Vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur. 18. Hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio. itaque quod vim huius mali Graeci non rident, ne nomen quidem ei vitio imposuerunt. Ut enim quaera omnia, quO- modo Graeci ineptum appellent, non reperies omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam annulla sit maior, quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non necessariis argutissime disputare. Hoc nos ab istis adolescentibus sacere inviti et recusantes heri coacti sumus. V. 19. Tum Catulus: Ne Graeci quidem, inquit, crasse, qui in civitatibus suis clari et magni fuerunt, sicuti

tu es nosque omnes in nostra re publica volumus esse, ho-

68쪽

rum Graecorum, qui se inculcant auribus nostris, similes fuerunt, nec tamen in otio sermones huiusmodi disputatiο-nesque fugiebant. 20. Ac si tibi videntur, qui temporis, qui loci, qui hominum rationem non habent, inepti, sicut debent videri, num tandem aut locus hic non idoneus videtur, in quo porticus haec ipsa, ubi nunc ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymnasiorum ad Graeeorum disputationem memoriam quodammodo commovent aut num importunum tempus in tanto otio, quod et raro datur ei nunc peroptato nobis datum est aut homines ab hoc genere disputationis alieni, qui omnes ii sumus, ut sine his studiis vitam nullam esse ducamus 21. omnia ista, inquit Crassus, ego alio modo interpretor, qui primum palaestram ei sedes et porticus etiam ipsos, Catule, Graecos exercitationis et delectationisJ, non disputationis causa, invenisse arbitror. Nam et saeculis multis ante gymnasia invenia sunt, quam in iis philosophi garrire coeperunt, et hoc ipso tempore, quum omnia gymnasia philosophi teneant, tamen eorum auditores discum audire quam philosophum malunt; qui simul ut increpuit, in media oratione de maximis rebus et gravissimis disputantem philosophum omnes unctioni causa r linquunt. Ita levissimam delectationem gravissimae, ut ipsi serunt, utilitati anteponunt. 22. Otium autem quod dicis

esse, adsentior; verum otii fructus est non contentio animi, sed relaxatio. VI. Saepe ex socero meo audivi, quum is di ceret socerum suum Laelium semper sere cum Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere esse soli ιοS, quum rus ex urbe tamquam e vinclis evolavissent. Non audeo dicere de talibus viris, sed tamen ita solet narrare Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad Laurentum legere consuesse et ad omnem animi remissionem luctumque descendere. 23. Sic enim res sese habet, ut, quemadmodum volucres videmus procreationis atque utilitatis suae causa eiungere et constituere nidos, easdem autem,

quum aliquid enecerint, levandi laboris sui causa, passimu libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis forensibus atque urbano per defessi gestiant ac volitare evolant vacui cura ac labore 24. Itaque illud ego, quod in

69쪽

Lm. II. M. 5-7. g. 19-28. 65 eausa curiana Scaevolae dixi, non dixi secus ac sentiebam. ONam Si, inquam, Scaevola, nullum erit testamentum recte factum, nisi quod tu scripseris, omne ad te cives cum t bulis veniemus, omnium testamenta tu scribes unus. Quid igitur inquam quando ages negotium publicum quando amicorum quando tuum quando denique nihil ages umillud addidit Mihi enim liber esse non videtur, qui non aliquando nihil agit. In qua permaneo, Catule, Sententia me que quum huc Veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare delectat. 25. Nam quod addidiSti tertium, O esse os, qui vitam insuavem sine his studiis putaretis, id me non modo non hortatur ad disputandum, sed etiam deterreti Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere solebat ea, quae scriberet, neque se ab indoctissimis neque a

doctissimis legi velle quod alteri nihil intelligerent, alteri plus fortasse quam ipse de quo etiam scripsit, Persium

non curo legere: - hic suit enim, ut noramus, omnium sere nostrorum hominum doctissimus - Laelium Decumum Volo, quem cognovimus virum bonum et non illitteratum,

sed nihil ad Persium: sic ego, si iam mihi disputandum sit de his nostris studiis, nolim equidem apud rusticos, sed multo minus apud vos. alo enim non intelligi orationem meam quam reprehendi. VII. 26 Tum Caesar: quidem, inquit, Catule, iam mihi videor navasse operam, quod huc venerim. Num haec ipsa recusatio disputationis disputatio quaedam sui mihi quidem periucunda. Sed cur impedimus Antonium cuius audio esse partes, ut de tota eloquentia disserat, quemque iam dudum et Cotta et Sulpicius exspeetat 27. Ego vero, inquit Crassus, neque Antonium Verbum sacere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis impetraro . Quidnam inquit Catulus. Ut hic sitis hodie. Tum, quum ille dubitaret, quod ad fratrem promiserat, Ego, inquit Iulius, pro utroque respondeo sic faciemuS; atque ista quidem condicione, vel ut verbum hullum saceres, me teneres. 28. Hic Catulus adrisit et simul Praecisa, inquit, mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic apud quem eram laturus, sine mea sententia tam saeue promisit.

70쪽

Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt et ille, Audite vero, audite, inquit. Hominem nisi audietis de schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum. Et eo quidem loquar confidentius, quod eatulus auditor accessit, cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere. 20. Sed quia tamen hoc totum, quidquid est, sive artificium sive studium dicendi, nisi accessit os, nullum potest esse,

docebo os discipuli, id, quod ipse non didici, quid de

omni genero dicendi sentiam 30. Hic posteaquam adriserunt, Res mihi videtur esse, inquit, facultate praeclara, arte

mediocris Ars enim earum rerum est, quae Sciuntur: or toris autem omnis actio opinionibus, non scientia, contine-

ur. Nam et apud eos dicimus, qui nesciunt, et ea dicimus, quae nescimus ipsi. Itaque et illi alias aliud iisdem de rebus

et sentiunt et iudicant et nos contrarias saepe causas dicimus, non modo ut Crassus contra me dicat aliquando aut ego contra Crassum, quum alterutri necesse sit salsum dicere, sed etiam ut uterque nostrum eadem de re alias aliud defendat, quum plus uno verum esse non possit. Ut igitur in eiusmodi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non saepe Perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur audiatis.

VIII. 1. Nos vero et valde quidem, Catulus inquit, putamus atque eo magis, qu' nulla mihi ostentatione videris esse usurus. Exorsus es enim non gloriose, magi a

Veritate, ut tu putas, quam a nescio qua dignitate. 32. Ut igitur de ipso genere sum consessus, inquit Antonius, artem esse non maximam, sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad pertractandos animos hominum et ad excipiendas eorum voluntates. Huius rei scientiam si quis volet magnam quamdam artem esse dicere, non repugnabo. Etenim quum plerique temere ac nulla ratione causas in foro dicant nonnulli autem propter exercitationem aut propter consuetudinem aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si quis animadverterit, quid sit, quare alii melius quam alii dicant, id possit notare. Ergo id qui tot in

genere secerit, is si non plane artem, at quasi artem quam-

SEARCH

MENU NAVIGATION