De bono de malo de pulchro libri tres auctore Andrea Spanio sacerdote Florentino

발행: 1776년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

ΑRTIeu Lus I. De Pulebritudina tum in genero , tum vera , tum apparenti . Ulchrum significat ens bonum in se . eonstans diversiis sive realiter sive aequivalenter patetibus, quod per sui cognitionem delectat. Ita corpus humanum, in quo plures realiter sunt partes, pulchrum est & dicitur, quoties hae cognoscantur habere eam perseetionem , quae ipsis con- venit , per quam possit dici bonum & non m Ium , cum qua cognitione semper coniungitur quaedam animi delectatio . Ita anima pulchra est & dicitur, quatenus intelligitur acuta in cognoscendo , recta in volendo, Prompta in recordando , quae praecipuae sunt ipsius partes, non quidem reales , sed per aequiv

lentiam fmndatam in hujusmodi diversis effectibus ab ipsia in se simplici prodeuntibus. . Ex iis , quae dixi agens de Bono , notum est aliud esse nonum in se, aliud bonum alteri r nec omne quod est bonum alteri, esse bonum in se. Quare definitio pulchri importat bonum quod in se tale est, non vero quod bonum dumtaxat est per respectum alaliquid a se distinctum , ut infra inobando bonitatem hujus definitionis suadebo distinium. Rursus ex ibidem ditas aliud est bonum verum , aliud apparens , etiam cum sermo est de Bono in se. Edidem proinde divisio cadit in pulchritudinem l atque quae vera est pulchritudo, postulat ut fit reapse bonum in se , cum critae apparens dumtaxat est , postulet ut per et 'tem reputetur esse bonum ire se . Hanc divisionem in pulchritudinem vera & apparentem observarunt etiam citatus Diderotius ci , &Uvolfius apud eur dem ca) . & recentius Fuginellius 3 . Hinc fit, ut quae unus Pulchra dicit, alius neget, quia nimirum alteri est apparens , altera

412쪽

373 PULCHRI DEFINITIO NES

De pulchritudiso essentiali, o narurali .

s. Ulchrum sermaliter fiamptum, seu pulchritudo tam ve-x ra , quam apparens, immediate dividitur in essentialem , naturalem & artificialem. Yvo Andre Soc. Jesia mortuus an. I764- aetatis siuae octogesimo nono in Xenodochio Urbis Cadomi, in qlia Per annos so. Mathesim docuerat, qui scripsit Gallice de Pulchro , ubiciue jam celebre, & magnifice laudatum a Diario Eneyclopaedico nullionensi I , S a Gallica Encyclopaedia ca), a Formeyo, qui novam illius editionem dedit Ionga adornatam Praesitione , postquam prodiit iterum ab ejus Anctore dimidia sere ex parte auctum, & aistributum per sermones, eum prius esset per capita, ille praedietam divisionem dedit , cuius duo Posteriora ..

membra. cum limitatione tamen ad tres corporeas observavit iam

olim S. Augustinus, dicens 3b omnia, qua sensibiliter pulchra sunt ,

e natura edita , Me artibus elaborata. 6. Pulchritudo essentialis est quae consistit in rei eskntia , nubiam involvente contradictionem in suis attributis apte inter se convenientibus , per quae a nobis concipitur vel explicatur. Talis pulchritudo non selum est in omnibus existentibus creaturis , sed in omnibus ab lute possibilibus, quam 2lus Deus infinite intelligens persectissime cognoscit. q. Pulchritudo naturalis consistit in essentia rei existentis. Haec m sermo est de quavis creatura, & ejus actionibus, quae non sint ipsi liberae, unde dici illae selent naturales , & naturaliter pulchrae, dependet a Libertate Dei, qui cum sit infinitus in cognoscendo, ex infinitis modis , quibus salva pulchritudine essentiali, quae &fundamentalis dici potest, vidit potuisse variari in eadem specie creaturam aliquam , elegit, & determinavit hunc potius modum , quam illum , sub quo daret illi existentiam. Exemplum talis pulvi cnritudinis habetur in toto Universo , & singulis ipsius partibus ,

ut in plantarum & animalium structura, eorumque naturalibus OP rationibus. Ita cum S. Augustinus stetisset olim contemplans cum admiratione & voluptate duos Gallos Gallinaceos inter se pugnantes, &quaesisset deinde , curnam ipsa huius puMae facies esset Polchra visu, rationem esse dixit , quia omnes illius partes aptissimo modo sese invicem connectebant ex institutione Divina, Quae Omnia

413쪽

ET DIUISIONES . . 373nia eum ratione modificat & gubernat : G inquit, inlinuru

Gallis erat videre intenta projectius evita , inflatas comas, vehemenus ictus , cauti Dinas evitationes , Er in omni moIu nihil non ddeorum , ne ratione dasuper omnia moderante. RUremo legem victoris , δει perbum cantum, di membra in unum orbem collecta , vel in fusum dominationis. Signum autem victi Haras a corvice pinnu-IM , σ in voce atque motu deforme totum: ct eo ipse natura legibus nessio quomodo concinnum o pulchrum . Elegans enim vero disci iptio, cujus paraphrasim dedat Daniel Bariolus O . , ARTICU Lus III. De Trichritudine artificiali ἀ8. II Ulchritudo artifieialis est illa, quae rerum pulchritudinix naturali superadditur ex arbitri artificis . Arbitrium , quod includitur in notione pulchritudinis artificialis non est MM.trium . per quod aliquid quod essentialiter non pulchrum r- datur pulchrum, sed est arbitrium , per quod aliquid in sotialiter pulchrum superadditur per modum proprietatis accidenta' dis alteri pulchro, umquam illius subjecto; Nam q- aliquod artificium sit capax unius aut alterius dispositionis seu lormae, quin exeat e tali specie determinata , praesupponit tam unam quam aliam Qrmam esse in se pulchras , a quatenus stium possunt rena.derari res aliquo modo ccirpositae cum distinctione inter ipsarum attributa essentialia & accidentalia , habet locum ista denominatio ipulchritudin s artificialis. Quoniam autem pulchritudo artisicialis includit in sua ratione relationem ad sui caussam cum libera electione operantem , illa reperiri requit, nisi in operibus caussae intele lectualis, cujus propria es haec libertas. p. Exemplum pulchritudinis artificialis videmus in omnibus artificiis tum liberalibus. ut in tabulis &signis: tum literariis, ut

in orationibus&carminibus: tum in mechanicis, ut inhabitati nibus & vestimentis . di uti orun que formis di ornamentis; In om- nibus enim si reipsa pulchra sint, elucet supra pulchritudinem es sentialem arbitrium nostrum in electione hujus potius serirae quam alicrius. Sic sei reo in orationibus Tullii pulchritudinem habet a tificiose singularem , qu: a praeter pulchritudinem naturalem sermonis humani, quae necessario postulat sententias verhis opportunis expositas ad rea de qua agitur cognitionem & peisuasionem in aliis exc tandam, eam habet dispositionem atque texturam , ut

414쪽

3 PULCHRI DEFINITIONEs

non sesam remvrsuadeat, sta in illam jucunda quadam violentia totum mentis actnsum quodam modo pertrahat , & omnes animae assectus inclinet. 1α Sie in Architectira plura sunt de ejus pulchritudine essentiali , quae advertit Laugier in suo, De Arebitenura tentamine, quoaath m prodiit Parisiis an. 37ss , dc laudat Formeyas I tamquam fontem, unde hauriantur multa ad rectam pulchri notionem . Hu-nsmodi sitnt columnae & parietes e Blo surgentre ad perpendiculum , & trabes di tigilla aequalis crassitudinis , & opportune collocata. Nam haec de natura Intrinseca aedificii sunt, quod fit non admiseram hominum habitantium caedem sub cumulo saxorum brevi eorruentium, mad illorum tutamen & s uritatem . Pod antem hae di similes aedificii partes habeant hane potius intera rationem quam aliam, dependet ab arbitraria eleetione nostra unius potiusquam alterius ex multis , quae in pulchrae sunt , & bene se habent eum substantia aedificii coniunctae . Ex arbitraria ista Hectione nati sunt quinque celebres Architecturae ordines , Etruscus, in quo ratio diametri columnae sumptae ab imo ipsius scapo est ad eiusdem longitudinem comprehensa base & capitulo, ut a. ad 7. , Dorictis, in quo est ut i. ad 8. , Ionicus, in quo est ut I. ad s., Corinthius demum, de compositus, in quo est ut r. ad iα Idemque de aliis sexcentis dieitur, in quibus ex eo etiam elueet arbitrium , quod non desint quotidie , qui in his mutationes inducant , ex quibus laudem sibi comparant singularem , quando in illis appareat eam vi ingenii apta ad novas pulchritudines ut ita dicam creandas notutia iniam eorum , quae ab aliis iam olim stabilita , di communiter

recepta inter artis dogmata videntur numerari.

In his nunquam illud ab oculis removendum est, ni dic posita non congesta sint in arte'ctis ornamenta . Quemadmo dum enim molesta accidit praenimia luminarium evia , quae aulam vel templam per noctem collustrem , ita minus pulchrum iam evasit opus , quod Profusis quodammodo seminibus artifex studuerit exornare. Atque huc sertinent omnia illa evita, quae nimietatem monent fugiendam in omnibus, quae a nobis fiant, etiamsi sint ex iis, quae praecisim considerata ad virtutem O .sant, ut illud Socratis, Muid nimis; & Tullii. omnibus in re bus videndum , quaten ιδ &. Senecae, Omnis in modo virtus es , d alia quae in Sacris Literis habentur, quibus Andre a utitur actsuadendum ut studeamus servare modum in omnibus, quae v Iumus esse pulchra, quoniam in modo consistit apex quodam-

415쪽

modo persectionis requisitae ad omnem pulchritudinem , quae ea- pax sit detrimenti vel propter desedim , vel propter excessum aliquem in suis vel ornamentis vel periereonii A., eujusmodi est omnis pulchritudo Praeterquam essentialis , in quam excessus non

eadit. Maxime vero Omnium caveri oportet excessum, quoniam

ut iam observavit Tullius , E si δειus euiso rei modas est, tamen magis oeundit nimium quam parum. ΛRTIeutius IV.

De Pulebritudina ex suo latenis, ct ex suenio simul θ Scientia .r Ulchrum artificiale dividitur eum eodem Andre in x pulchrum ex Qio ingenio, & pulehrum ex ingenio simul & scientia. Pulahrum ex stis in is est illud, quod est

in artificiis, quae facta sint vi selius ingenii innati, inautarunt marte dumtaxat siro independenter ab omni artis cultura. Putichrum hoc elucet in operi iras illorum, qui etsi vel nullo modo vel satis parum exculti fuerint in praereptis artis, nihilominus iIla exequuntur modo satis opportuno & conchis . ut ubdeas aciem ingenii, quod vi sua perspexit penitus re sita σsentialia ad artificii bonitatem & pulchritudinem . Sic celebris

suit hoc saeeulo Romae Nicolaus Zabama morruus an. 17so aeta

tis stae 3 6. Qui licet omnitam disciplinarum expers esses , utp te qui ne artem quidem legendi noverat, nihilominus data pr hiemata de constructione aliqua, aut elevatione alicujus magni ponderis eorporis, aut similibus , quae Architectorum propriassint, & ab illis habebantur pro disticillimis , di magnos sumptus requirentibus ad sti exeunutionem , ille unico quasi obi tu intelligens modum expeditiorem applicandi opportunas potentias contra oppositas resistentias , reseruehat reipsa facillime& minimo sumptu. Exempla dabunt, qui de illo loquuntur, ut liber do Contignationibus o Rntibus ipsius Latine & italice ed, tus Romae an, 17 3, Apgelus Bandini i , Trevoltiani ca) , α Caylus in tomo a3. Acad. Instriptionum. M. Pulchrum ex ingenio smul & scientia est illud , quod eminet in artificiis, quae facta sint vi ingenii non selum inn ti , sed etiam ut ita dicam aequisiti per cognitionem artis , ad quam illa pertineant. Pulchium hoc elucet in iis omnibus, quae fiunt

416쪽

s 6 PULCHRI DEFINITIONES.

sunt a primae notae artificibus illoram locorum, in quibas artes egregie excoluntur, quod magis apparet, quando conseranis

tur cum artifieiis ejusdem generis alterius loci , in quo minus vigent anes. De primis dices , Proh pulchrum & elegans & exquisiti judicii & expoliti artificis opust De sedandis vero, nihil

tale certe dices, & fortasse artificis ignorantiam inertiam rusti citatem atque barbariem late apparentem merito condemnabis. Perraultius apud chambemum I dividens pulchritudinem in positivam seu convincentem , & arbitrariam , incidit in illam jam exposinam; Nam ita illam declarat, ut pulchritudo potitiva complectatur pulchritudinem tum essentialem tum naturalem: arbitraria vero idem sit cum pulchritudine artificiali. An Ticu LUS V.

1υ Pulebritud ne Spirituali ct Corporea .ra. υ Ulchritudo tum essentialis tum naturalis dividitnr in

L pulchritudinem spiritualem & corpoream . Sic Pulchra est natura Angeli & Animae rationalis , & Deus ipse , a cujus pulcnritudine tamquam a sente provenit omnis pulchritudo creata: ab Omne pulchram , sic S. Augustinus , asumma punebritudine est, quod Deus es, & ut magis explicat S Dionysius, sive Auctor de clivinis Nominibus, 3 , eis participatio pulchrisca pulchrorum omnium causiae r quod serie desumptum est ab eloquenti Platonis sermone de pulehritudine Divina, in quo ipis Pariter habet, omnia qua palabra sunt , illius participatione

pulchra. Sic pulchrae iunt illae entium spiritualium operationes. quae Virtutes nuncupantur sive intellediuales sive morales . . . In quibus omnibus habentur exempla pulchritudinis spiritualis et Nam exempla de corporea , nulli qui eaeeus non fit aut stupidus non sent Obvia .i Pulchritudo spiritualis d vidi potest in moralem & nota

moralem. Moralis dicatur, quae reperitur in actioni s bonis moraliter : Sic actus virtutis sunt pulchri, & turpes contra adhaS vitiosi, qui illis opponuntur. Pulchritudo vero spiritualis non moralis reperitur tum in ipsi edentia rerum spiritualium , tum in earum actionibus, quas dicam ina Trentes , ut in cognitionibus

417쪽

ET DIVISIONES. ' . 37

tribus scientificis . Sic pulchra est anima rationalis . & pulchrae demonstrationes scientificae. I s. Pulchritudo corporea dividitur in illam , quae eis obiectum visus, sic pulchram dicimus f ciem: Et illam quae est oti-jectum auditus, sic pulchrum dicimus concentum . Haec divisio est juxta communem sententiam . ut observavit iam olim Socrates apud Platonem dicens ci) id pulchrum esse quod nos desectat per auditum o visism : & S Thomas aliique cum illo animadvertunt, quod Σὶ non dicimus pxlabros sapores aut odores , eo iure, de quo infra quaeremus. Solum X Augustinus notat, quoa a) in visibii bus formis usitatius dicitur pulchritudo , quam in iis, quae ad aures pertinent. Sed ratio etiam in promptu videtur esse , quia scilicet frequens magis & necessarius est usiis oculorum

quam aurium

16: Andre duns chruri dividit in pulchrum visibile pulchrum in moribus, pulchrum in operibus 'itus , di pulchrum musicale, plane designavit per pulchrum vitibile dc musteale suas species pulchri corporei iam obseryatas: per pulchrum vero in moribus, ct in operibus Spiritus, distinxit duas species pulchritudinis spiritualis, in quarum neutra habet lacn in pulchra ludo propria ipsius mei Spiritus, quam in eo esie intelligimue , etiamsi praescindamus ab omni ipsius operatione . Quare tum ex hoc capite, tum ex eo, quod Permisceat membra dividentia diversi generis, descendens a cors'ralibus ad spiritualia , di iterum ad corporalia revertens satis impersedia divisio est. A R T I C U L U s VI. -

De Pulchritudine ab ista θ relati . 17. N Ulchritudo tam visibilis quam aud bdis dividitur in

milchritudinem absblutam & relativam . Αhsoluta est illorum objectorum , quae non sunt aliorum imago seu imitatio. Sic pulchra sent opera Naturae, ut stellae Animalia Plantae Flores Voces , & similiter opera multarum artium , ut Architecturae & Musices . Pulchritudo relativa est illorum objectorum , quorum intrinseca honitas consistit in consormitate cum suis exemplaribus. Sic Pulchrae sunt explesiae vel coloribus vel verbis imagines praerupti montis, incendii urbis, rugose vetulae , languen

418쪽

3 3 PULCHRI DEFINITION di

tis infirmi, horridi & foedi cujusvis eadaveris vel monstri, quarudo hae bene imitatae suerint sita exemplaria . Sic fabulae vel tragicae vel comicae vel epicae magis vel minus pulchrae dicuntur , prout magis vel minus accedunt ad mores sensis & verba eorum , de quibus agunt. quod pariter in historiis requiri nemo' non videt.

13. Divisio I'lchritudinis tam visibilis quam audibilis in ab-sblutam & relativam adhibita iam olim est ab aliis. Sed sensus horum nominum idem non est apud omnes. Illum quem Pr pulchritudine absblata proposui , video usurpatum iam ante fuis se ab Hatchesbno apud Formmm i , qua dum abBIutam muchritudinem vocat etiam originalem , invenit nomen significa ter imprimens menti notionem etiam oppositae pulchritudinis relativae . Aliquas diversias eorumdem nominum usurpationes , jaqvat observare . I. sunt, qui nomine pulchritudinis absblutae videntur intelligere formam aliquam Peripateticam , Per quam res efficiatur pulchra; Nolunt enim in ejus notione includi respectum ullum, ne ad vim quidem coSnoscitivam . Quare negant

pulchritudinem esis quid relativum in hoc sensu , quod 'iliret ea essentialiter dicat ordinem ad intellectum . Inserius bonitarem definitionis stabilitae de pulchritudine ostendens planum fac ira

istos errare . .is. II. Sunt, qui pulchritudinem absolutam vocant assam . quae non dependet a nostris opinionibus: contra vero relativam, quae ab his dependet. Hie horum nominum sensus clare e)-- Lmitur a Trevolitanis G, qui dicunt in eo versari controversitim quae adhuc viget . Eumdem visus est sequi verneius , ubi statueris, pulchrum esse nomen relativum, quin tamen quae sit haec rela-

tio declaret, primo quidem dicit, c33 is eos cie aliauor , Duo sermone efficere aggrediuntur, esse aliqvam rem abstruto .Hυλ 'Ampliciter θ fine ullo ad aliam resectu pulchram . Deinde vero . negat ullam haberi certam regulam pulchritudinis , quia ex ea iusque placito illa dependet, Si pultarum, inquit, in gulis placet, nulla certa regula , nulla imago in se , ct seu liciter . pulchra designari potes. Ante illum Cartessias idem sic docuit, o c. . I, baue pulchrum ne e iueundum quicquam significant prater iocusti in i relationem . ct quia hominum iudicia diversasιαν, nequit di

ri , quod pulchrum aut jucundum habeat mensuram ullam determ tam . Contra istos, qui admittentes omnem pulchritudinem.

419쪽

esse in praedicto sensit relativam, consequenter negant ullam esse realem pulchritudinem , distincte inferius disseram. ΣΟ. Interea notandum est illum qui absblutae pulchritudinis nomen accipiat in secundo sensu pro pulchritudine realiter tali,& non per nostram sbium cogitationem. negare non inite eam etiam pulchritudinem , quae sit in obicino , quod est alterius imitatio , esse absolutam . Quare cum haec pulchritudo propria imbrationis. appelletur etiam q. I7. relativa , fit, ut quae est pubchritudo relativa sit simul abstanta sine ulla contradictione, quippe nomina quidem in eo casii sunt opposita, non vero illorum notiones. Etsi autem nemo est, qui in eodem sermone usurpet ea nomina opposita in fignificatione nullo modo opposita , nisi serte qui sectetur levissima paradoxa , attamen contingere in test , ut duo habentes in animo notiones horum nominum diversas , litem, inter se instituant, quae nulla fuisset , si nitide sensum nominum, quibus quisque utitur, Praemisisset. Hoc modo erit, qui amrmet in tabulis Apellis alicujus esse pulchritudinem absolutam, & qui contra neget, contendens esse Qtum relativam . Sed si primi is nomine abistulae pulchritudinis intelligat

realem pulchritudinem, alter vero eam intelligat, quae est in operibus quae non sint aliarum rerum imitatio, quis non videt eorum contentionem versari totam in aequivoco, quo declarato uterque consentiret alteri.

ai. III. Sunt, qui pulchritudinem absolutam sumunt pro attributo . quod rei conveniat exclusa omni comparatione cum aliis rebus, quemadmodum cum dicitur quantitas , id significatur , quod nullam im Portat ejus comparationem cum ullis extra se rebus. Pulchritudinem rursus relativam sumunt pro attributo , quod rei convenit sis tum post institutam cum aliis rebus comparationem, quemadmodum cum dicitur magnum aut Parvum denotatur attributum, quod non convenit ulli rei, nisi Post comparationem, ci Nihil enim magnum , inquit Pallavicinus , aut parvum nisi comparatum . Qui negat in hoc sensu dari pulchritudinem abistulam , falli ipsamet definitio pulchritudinis c g. 3.) perstadet. aa. IV. Sunt qui pulchritudinem abselutam sumunt pro poestiva seu non comparativa. Juxta quam acceptionem fit, ut easdem res sive naturales sive artificiales, aliqui quidem dicant etiam pulcherrimas , alii vero ne esse quidem pulchras conc dant. Utrique bene vel non omnino male . Primi enim loquuntur de rebus illis in se ipsis dumtaxat mectatis: Secundi ve-

420쪽

go PULCHRI DEFINITIONEs

ro de limem loquuntur ex comparatione, quam ineunt cum aliis Gusdem generis a se cognitis. Atque cum ante oculos primorum obversentur persectiones rei magis , quam ipsius impersectiones Nam hae , deficiente comparatione , minus sunt ipsis observabiles non injuria pronunciant rem illam esse pulchram , ' scilicet arisblute. Cum vero Secundi contrario modo obruantuc adspei tu plurium imperse monum ejusdem rei , quae ex praeviis eognitionabus , quibus ornati sunt, turmatim in eorum mentem quodammodo irruunt, ct vix sinunt advertere ad perfectiones , quae caeteroquin eidem insunt, sine injuria pariter negant rem illam esse malchram , scilicet comparative; Nam observavit jam olim S Augustinus . quod Apecies mala in comparatione scitur Drmosoris atque pulchrioris . ε23. U. Audior anonymus opusculi Romae editi anno imo

Sagris fura la Beliseea. de medio prorsus tollit divisionem puI-cbritudinis in abstitutam & relativam, dicens illam natam esse ex abusu a vocis relativae sumptae etiam a Metaplaysidis in haere pro absbluta. Quod credit ite suaderi Qui dicunt pulchras esse Raphaelis tabulas, Tullii orationes, & similia relate ad illos sui has artes Pictoriam de oratoriam calleant, sicuti sunt qui

1ic loquantur, Ron animadvertunt, haec esse pulchra relate actomnes, qui huiusmodi operum dotes intelligant: Sed quae pulchra sunt relate ad omnes, qui illa intelligunt, sitiat pulchra a stlute : ergo illa sunt pulchra ahsblute: ergo qui dicunt illa esse

Pulchra relative , abutunmr nomine relativi pro absbluto Sed hoc argumentum non saadet propositum, in quo n'gari in primis potest majori quandoquidem illa esse pulchra rei tet ad omnes, qui illorum dotes intelligunt , idem est ae emPulchra relate ad illos, qui Pictoriam & Oratoriam norint, uin aest id, quod illi expresse affirmant. Deinde omida majori negari potest minor, & cadunt reliqua; Nam quae pulchra sunt relate aci omnes, qui illa intelligunt quando lint ex iis odietis, rupe sunt aliorum imitatio haec non dicuntur abiblute pulchra, d relative et 33 Eis enim . inquit Formejus ex Hutet seno . qza

vir pulcritu si relativa ad mentem cognoscentas, atramen proprie bo nomen non tribuimus nisipulchritudini , qua edi nisatio accurata alia

cujus archeup . Acci se o igitur quod ipse assumit , esse qui dicant Raphaelis tabulas & similia esie pulchra relative dumtaxat, Mnon ab Lite . sed in sensu . quem opportune stabilivimus f i'. huic nomini Pulchritu.is relaIlva, adeoque sine ullo terminorum abusa. a . Pul-

SEARCH

MENU NAVIGATION