De bono de malo de pulchro libri tres auctore Andrea Spanio sacerdote Florentino

발행: 1776년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DE BONI ΤΑ ΤΕ

la est, ac sit in convenientia; Nam sicuti verum est, omne bonum esse alicui conveniens, &omne alicui conveniens esse bonum , ita verum est omne honum esse appetibile , & omne appetibile esse bonum . II. quia est juxta communiorem receptionem non selum vulgi , sed etiam Philosbphorum , nomine boni intelligere, ut ait Seneca, Iὸ animum invitat , vel ut communius dicitur post Aristotelem ca) id quod omnia appetunt , qua definitione utitur S. Thomas 3 in singulis sex articulis suae quaestionis de bono, & alibi tape : emque - Palla vicinus, siqu idem clanda sit boni descriptio aliqua, rei iuxta ipsum c k IO se manifestae, caeteris praefert tamquam exprimentem attributum honi communisIimum , nobilissimum, apertissimulta, atque primarium et observantque Praeterea ex appetitione significata per nomen boni factum essΘ, ut res, cui plus inest boni, appellata suerit melior , qua si, hoc est quam magis volumus , & illa quae summe bona creduntur, diicta sint optima , quasi optatissima. Resp. Nego assumptum . Quod pertinet ad primam probationem , illa pariter negatiM . Falsum enim est bonum reciprocari cum appetibili; Nam bonum proprie pertinet etiam ad res inanimes , sed quis sine contradictione dicat ad illas proprie pertinere appetibile ρ Verum omissa hac ratione , quoniam ei aliquo modo is occurrit Arilloteles in Rhetoricis dicens appetibile id, quod , quae se sum vel intulactum habent, appetunt, aut appeterent, δε haberent,

venio ad aliam cum Jo: Ciam poli s) , scilicet salium esse, quoct

omne appetibile sit bonum. Nonne enim multa frequenter appetuntur uel per furorem vel per imprudentiam , quae mala sunt, &. proinde appeti non deberent Θ Nihil hoc evidentius, .quam in ea iaspecie boni, qu. : dicitur utile ' Nonne communitis homines appetunt redundantes divitias , tamquam medium ad felicitatem

terrenam consequendam Θ illi ipsi, qui majoris boni caussa maxime de genere sirpernatii rati eas negligunt , vel ab iis se abdicant, hoc ipsi, ostendunt haberi a se tamquam aliqua bona: At tolle prudentiam ab illo , qui eas possideat, nonne divitiae idem illi sunt , . re gladius in manu stulti P quippe evadunt instiumentum ad exci-stiae valetudinis , ad hebetia clinem mentis, ad odium, ad in

hiniam , uno Veibo ad OPPositam infelicitatem . . .

. siquis instet et nomine appetibilitatis eam significari,

62쪽

quae rationalis sit, non irrationalis, & in hoc cassi contendat verum elle, quod omne bonum sit appetibile rationalitero, di omne appetibile rationaliter sit bonum, imprimis dico fieri iam transitum a bono in genere, de quod hic agimus, ad sipeciem boni : deinde ne loquendo quidem de bono proprio naturae rationalis ereatae verum est, quod omne ab illa appetibile rationaliter sit bonum; Nam cum ratio creaturae sit errori obnoxia, fieri potest, ut aliquid. quod ab ipsa rationaliter appetitur, non sit honuam, quin immo stultum sit & impossibile : Ut cum filii Adam post diluvium studiose appetiverunt aedificare turrim I cujus culmen pertingi rei ad calum , quasi vero tota ipsa in assa telluris satis illis es Iet ad solam hujus turris basim conficiendam . Similibus argumentis jampridem definitionem boni per appetitum respuit Plotinus sa). opus igitur eII et adhibere adhuc aliam limitationem , & dicere omne honum esse appetibile per rationem nullo modo errantem : &Omne appetibile per rationem non errantem esse bonum , quod reves a intendit jam Pallavicinus aperte concludens, & saepe repetens, nomine honi venire errore curitum dote si a

petitum eiere. Profecto sic limitata appetibilitas A aliqua bonitatis mecies reciprocantur, quin tamen ne haec quidem particularis species boni dici possit bene definiri per appetibilitatem; Neque enim ad bene aliquid definiendum attendi dumtaxat debet hujusmodi reciprocatio , seu ut aiunt conversio , sed multa alia, de quihus Dialectici agunt, O Rod convertatur honum naturae rationalis cum convenienti. provenit ex eo , quod in hoc, quod est esIeconveniens, sit ratio Cu causIa rmalis honi : quod vero idem

bonum convertatur cum appetihili per rationem non errantem ,

Provenit ex eo, quod honum illud sit fundamentum , vel quasi caussa necessario excitans hujusmodi appetitionem . Omni enim animali , sic iam olim Tullius , illud quod an tit, ρ istum est in eo , quod natura es accoui datum . Et apertius Caietanus dixit s) ideo oliquid es appetibile, quia bonum , o non e converso. Ad bonam autem definitionem rei requiritur , ut ipsa explicetur per id , quod habet de formali, non per id , quod trahit secum de con-

sequenti.

8. Quod peri et ad Senecam, ille importune citatur, eum referat quidem illam definitionem, sed non approbet, immo rejiciat. Ad Aristotelem autem dico per ipsius verba dari descriptio

batur s

63쪽

item quamdam boni ad excitandam aliquam ipsitis ideam claram . non vero definitionem, quae ideam adaequatam ipsiusmet essentiae Nini excitet, vel indicari rationem aliquam dignoscendi, an aliquid sit honum , qualis habetur in motu appetitus sive rationalis sive senstities, qui nequit esse nisi in id , quod est , aut apprehenditur esse bonum aliquod, qua quidem usus est S, Thomas, quia satis ea illi stat pro iis, de qaebus ibi ageb t. Ceterum ipse idem alibi animadvertit i) Aristotelicam definitionem boni iumptam mea posteriori. Quod tandem pertinet ad originem horum nominum melius o optimum , ello sit illa quae dicitur , non tamen hine sequi'tur , ergo melior vel optima est definitio boni per appetitionem. Nunquid quia metallum dictum est , ut aliqui volunt , a sorαλλάω , quod est perserutor: vel ut Plinio visiam est a a , hoc est post alia, bene illud explicabitur dicendo esse , id quoa perscrutatur , Vel perscrutamur, vel quod est post alia λ p. II. Objicitur . Bonitas in genere ex hypothesi bene expli

eatur per eonvenientiam , quam attributa rei hahent secum ipse ,& cum tota re: ergo omne ens ex stens diei potest esse bonum sibi a Nam ens, cujus attributa invicem conveniunt, ct toti, est ens ca-jus attributa sibi conveniunt . Atqui non omne ens existens s

sed illud solum , quod est intellectuale, dicitur esse bonum n-bi : ergo Bonitas in genere non bene explicatur per Praedictam

convenientiam.

Resp. Conc. anti & permitto conseqm. Minorem autem iub- sumptam sic distinquo : solum ens intellectuale dicitur bonum sibi iuxta unam huius loquutionis bonum. acceptionem V Unc. mm- aliter ne O min. , & conseqm . . Dico igitur bonum Ibi in triplicas nsii diverso posse stimi. Primus est ille prolatus in addincta probatione, respondens definitioni honitatis in genere. Alter est, qu1 denotat conceptum per quem consideratur ens actu exercens suas potentias ad shi commodum &perfectionem , quod exercitium non pertinet ad sui essentiam. In hoc sensu dicimus hunc quidem horminem studiosiam & industrium esse bonum sibi, illam vero otio stam . vel sponte, vel coacte , non esse honum sint. Tertius sensus est , qui significat ens, cujus natura intellem va cum gaudio cognoscit te est e. Jam vero bonunt sibi in primo sensu utique de omni re dici potest. At in secundo sensit non potest diei de ulla remere corporea , utpote inerti, nec de qualibet re animata, quae irrationalis sit, utpote impar ad co noscendum se esse, & ne de omni quidem re rationali anima praedita, quemadmodum explicat

64쪽

exempIum adductum hominis otio si , qui negatur esse honus sibi;& certe dici non potest de Deo , in quo necis est distinguere natumram ab ipsius actibiis, & credere illam ab diis perfici; Propter

quam causiam permissa dumtaxat fuit, non vero concessa consequentia in obsecto argumento. 8o. Habita ratione ad secundum hune sensium satis vulgarem,

Deus dicitur communiter bonus in se , non vero bonas sibi , nisi loquendo cum IMetaphst sicis & Sapientibus, qui norunt nullam aliam importari inter attributa entis & ens ipsum , distinctionem , nisi per nostrum modum cogitandi vel loquendi, &in particulari loquentes de Deo norunt , quod ipse, ut ait Sua reg i)-Dmmam identitatem ct Iimplicitatem es conveniens sibi ipsi, o nat raejus est conveniens sya persona, er persinalitas ipsi natura . Tandem

bonum Mi acceptum in tertio sensia m nisestum est diei non posse nisi de natura intellectuali; illa enim sela potest cognoscere se et Ie,& hoc modo de nullo dici verius potest , elle bonum sibi, quam de Deo. Quod Beati intelligentes erumpunt in adtiam persectae carit iis , per quem Verum est , quod ex doctrina S. Thomae dicit Palla vicinus ca) ipsis majoris gaudii objectum esse De m , quatenus est bonar

bi , q*am quatenui es bonxi φω . quia magis amatur a beato bonum Dei, quam bonum proprium . Atque suxta hunc tertium sensim idem Pallavicinus jure observat celebre Metaphysicorum emtum , 3 Omne esse es bonum, verissimum esse . quin tamen inde sequatur, quod semper sit etiam bonum possessoris; De illo enim, qui non cognoscit se esse , ceu lapis vel brutum , vel cognoscens se esse nollet este, ut est quivis ad aeternos cruciatos damnatus, dici non potest, quod esse illi sit bonum ' Quare nego , inquit, omne ens eqsssenum sbi. 83. III. Chiicitur. Bonum in genere dividitur in Bonum in se , & Bonum alteri q. s. : & bonum jn se dicitur illud , quod

tale est nullo habito respectu ad aliud quicquam extra se , per quem respectum dicitur bonum alteri: ergo bonitas in se non potest dicit, quod imbibat significationem convenientiae unius ad aliud rergo male explicatur bonitas in genere per convenientiam unius ad

alterum

Resp. cum suarea O, dist. ant.. Bonum in se dicitur , quod nullum dicit respectum ad aliud extra sedistinctum realiter , cones antec.: ad alind distinetum per rationem , nego antec. & conseqm.

Ens A Bonum, seu Entitas ct Bonitas stini quidem in re indistin F cta,

65쪽

a DE BONITATE.cta, sed seciandum modum cogitandi & significandi sunt distincta ;Ens enim dicitur ab esse , & num dicitur a quadam veluti forma, si item prout a nobis concipitur, inhaerente ipsi enti. Omne Ens , quod reale sit, includat suam entitatem, & Entitas dicatur includere perfectionem . quae idem est ac bonitas, attameia. sitiem haec ipse bonitas aperte & clare exprimitur cum nominatur, quod non ita fit certe , cum Elum uicitur Entitas. 8a. IV. Objicitur . Alexander VIII. damnaviti ut haereticam

hanc propositionem : Bonitar objectiva confissi in conυenientia obiecti cum natura rationali: formatis vero in conformitate actus cum regula morum . Ad hoc sit scit, ut actus moriali, tendat in em ultimum interpreIative. Hunc homo non tenetur amare nraue in princi pio , neque in decursu vitae sya mortalis. Eruo bonitas si item moralis nequimici, quod consistat in quadam convenientia; Nam haec 'definitio , prout statuitur pro definitione rei includitur in allata

damnatione.

Reso. Conc. antec., & nego conseqm. Ad rationem adductam dico illam definitionem includi quidem in ea thesi clamnata , non 'tamen damnari. Notum enim est ex Dialectica propositionem , quae pluribus partibus constet , dici sellam, quoties una etiam tantummodo pars e multis sit selse, etiamsi caeterae omnes aliun de verae sint. Hinc cum Ponti siet denuntiata esset tota illa thesis , cujus partes, quae simi post definitiones bonitatis objectivae & ibi malis, salta sint jamque olim damnatae ab Alexandro VI l. in prima ex thesibus ab illo proscriptis & ab Innocentio XI. in sexta de septima, pronunciat illam esse falsem, quinimmo declarat esse haereticam. Res extra omnem controversiam est , quia Pontifex insto Decreto dicit eam thesim non esse novam , sed denuo erumpere . Et certe haeresis intra ipsem contenta oppressa iam fuerat a sitis Praedecessoribus. Hinc etiam Auctores de thesibus damnatis agentes, dum ad illam vennini, dicunt de ea egisse se , in expositionstprima propostionis ab Alexandro VIII pr ripta , ita viva si) : dcalli eam rei runt om ms illis definitionibus. ita Antoine ca).8;. V. Odi citur. Bon:tas respecta alterius non consistit in con-Venientia , seu proportione unius ad alterum : ergo si item haec Bonitis male explicatur per hujusmodi convenientiam . Probatur .antee. Si Bonitas respecia alterius consisteret in praedicta convenientia, consisteret in ea . via per modum Qrmae alicujus, quae alterum perficeret: vel Per modum operationis versentis circa illud : vel per modum objecli, quia scilicet unum est appetibile abi alio:

66쪽

IN GENERE. 4I alio : sed non potest dici, quod consistat in conilenientia unius

ad alterum per modum formae , quia seqv retur Deum non esie bonum homini , Nam Deus non se habet per modum firmae resipet,a hominis: neque potest dici, quod consistat in convenientia respiciente operationem , quia sequeretur integritatem cor ris , & virtutes infusas non esse bona homini; Nam non sunt istius operationes: Neque potest tandem dici, quod consistat in convenientia obiectiva , quatenus est quid appet.bile , quia sequeretur ideo aliquid este bonum, quia est appetibile, quod falsum est , cum revera, ideo aliquid sit appetibile, quia est bonum h. 77. . ergo bonitas respectu alterius non potest dici, quod consistat in

convenientia unius ad alterum .

Resp. Nego antec. Ad probationem , dist mai Bonitas ad auterum consisteret in aliquo ex illis membris disiunetive propolitis ,

c d non uno eodemque pro omni hujusinodi bonitate, cone. maj. et uno eodemque , nego mai. , & cadunt refiqua et Nam quae dicuntur in minori patefaciunt, quam necessaria sit haec distinctio, ct exempla ibi proposita ostendunt aliqua esse bona ad alterum Pr Pter convenientiam per modum sermae, ut sint virtutes: alia Permodum operationis, ut est videre Deum , illoque frui. Itaque generaliter dici debet, bonitatem ad alterum consistere in con eunientia quadam ipsi propria. quae ex parte rei sic bonae dicit iP sius persectionem cum omnibus conditionibus vel physicis vel mo'ralibus necessariis ad praedictam convenientiam ad alterum . Ter tium certe membrum illius disjunctivae omnino dici non potest Propter rationem ibidem expositam . ARTICUL Us III. Objectiones contra quartam propositionis partem . 84. I. Objicitur. Onvenientia quam significat bonitas non est realis, si ista convenientia sit relatio, quam nos apprehendimus habere unum ad aliud semper realiter distinctium: sed ita est e Probatur. Convenientia quam dicit

nitas, est convenientia alicujus entis ad appetitum : atqui haec est convenientia unius ad alterum distinctum realiter , quae talis est ex nostra apprehensione seu cogitatione: ergo.

Resp. Conc. mai , & nego min. Ad probationem dist. in . - Convenientia quam dicit bonitas est convenientia ad appetitum de

consequenti, conc. maj., de formali nego maj., & concesin mi

nori , nego conseqm. Planum jam supra q. 76.b factum est,' F a quod Ν

67쪽

- . . . DE BONITATE

quod ratio appetibilis est posterior ratione boni: eum omni enim proprietate dicitur , ideo hoc est appetibile, quia est bonum , M- Non viceversa.

8s. II. Objicitur. Error intellectus, privatio stilicet veri iudieii circa ptopositum objectum , in multis circumstantiis reputatur bonum: ergo saltem error cum reputatur honum , non habethonitatem realem, sed itum ex opinione. Resp. Distin. antec. Error reputatur bonum, quatenus V Ihonum primae apprehensionis , vel bonum plurium veritatum iri eo includitur, & quasi immiscetur , vel est occasio alicujus ti ni , quod ex illo sequitur, vel est argumentum , ex quo inferri potest spes alicuius boni, conc. antec. Error reputatur bonum , qua' error est , nego antec., & nego conseqm , vel potius in ea latens sappositum . Dico itaque errorem , qua error est , numquam revera reputari bonum . Adeo ille dedecet naturam rationalem , Ut in eo Academici summum constituerint atominis malum , aclquod evitandum inierunt ridiculum illud & impossibile consilium suspendendi omnem assensum. Certe quemque pudet se errasie squm immoti, qui minus sui compotes sunt, seu minus honesti, tantum & tam turpe malum credunt errare , ut eligant prae honesta consessione sui erroris turpissimam pervicaciam meo tamquam in veryale aliqua propugnando. Alio igitur modo de errore dici tur bonum . 86. Re I. sic diei potest , quia omnis assensio erronea contianet necessario apprehensionem objecti , circa quod alIentitur . quae eerte est aliquid bonum , quod eligibilitis est habere , quamvis immixtum cum malo erroris, quam illo Omnino carere , ne hoc e roris malum habeamus et quemadmodum melius est quandoque hallucinari , quam nihil unquam Videre: aut jacere in tugurio, quam sub dio: aut hahere Pannosam Vestein , quam nullam . II. Error dici potest bonus , quia in se continet aliquam singularem Veritatem . tamquam aurum reconditum intra lutum . Hoe accidit in illis erroribus, qui sunt conclusipnes ex longa ratiocina tionum serie deductae , quae Vitio alicujus intermediae enunciatio nis vitiois etiam illae sunt . Interea tamen sit aliqua in praevio illo discursiu continentur , quae vera sunt, & Vulgo ignorata, jam emror ille hoc modo bonus dicitur, Hoc Paeto Authores aliqui, etsi erraverint, dum quadraturam circuli, Vel motum perpetuum de monstrasse se conclamarunt , nihilominus laudantur , propterea Quod haec inquirentes inciderunt in Peregrinas quasdam veritates. 8'. til. Error dici potest bonus, quatenus est occasio alicuius magni boni. Ita error Mutii ScaeVolae, qui reputans ab habitu pene regio

68쪽

regio ministrurn Porsenae Romam obsidentis este regem ipsum Porsenam , illum occidit , libere coram eo profitens sperare se alios ex Romanis , qui idem se tentaturos iuraverant , Qre seliciores , peperit ipsi quidem Scaevolae gloriam apud suos immorta- Iem Urbi vero libertatem ab obsidione , quae Qnasie Porsena intersecto, cum remaneret Tarquinius superbus in castris, illius

obsidionis somes & causia principalis, non sui flat Elata. Quare dixit Martial1s in suo de hac re epigrammate ci loquens de manu

Scaevolae . .

Si non peccasse , fecerat illa minus IV. Error dici potest bonus, quatenus est argumentum ad ce to satis inserendum aliquod magni momenti bonum . Hoc modo laudant Praeceptores tyronis distipuli elucubrationes , Vel demon-srationes ab illo adinventas, etsi veri dumtaxat speciem habeant,& in se sint meri paralogismi, quia palam faciunt inesse illis in-zenium non vulgare , quod in Reipublicae litetariae ornamentum ti incrementum olim sit evasurum . 88. III. Objicitur. Aurum, argentum , & gemmae non habent in se bonitatem maiorem illa , quae est in aliis metallis, & lapidibus , nisi ex arbitraria hominum opinione: ergo datur aliquod saltem bonum, quod non est quicquam intrinsecum ipsi enti, stareale, sed situm in nostra dumtaxat opinione . Resp. Nego antec. illius salsitas declarabitur inserius , ubi opportunius audiemus. quomodo ipsum ab objicientibus prob tur . Hoc unum hic animadvertam, accidere quidem Posse, utens reale non habeat eam in se bonitatem, quam unus & alter apprehendit, non vero quod hanc non habeat illud , de quo communis & constans est opinio hominum eam ipsi inesse , quemadmodum evenit in aum argento gemmis ca)-, ut cum

Pallavicino loquar numinibus, quibus ast Oceani conculcationes , Io3ma Trae matris lacerationes, tot legionum interneciones quotidie litanis

rur. Primum quidem possibile est, quia in hoc consistit bonum apparens, & error, qui frequens est in iudiciis singularium ho-

Secundum vero nequaquam , quia non datur error universatis simul & perpetuus , a 8'. IV. Objicitur . Bonitas apparens non est bonitas realis: sed honitaripparens participat rationem bonitatis in genere: ergo non omnis bonitas in genere est honitas realis .

Resp. dist. maj. Non est bonitas realis, hoc est non est bonitas intrinseca enti, quod tale sit ante omnem nostram cogitationem

conca Q Mart. lib. t. Epigr. iuxta Iuvencium. O Pall. in a. a. S. Thom. in proemio.

69쪽

o DE BONIΤΑΤE IN GENERE.

cone. maj., non est bonitas intrinseca enti, statim ut illud est eris per nostrum cogitandi modum, nego mai. & concessa minori , dist. eodem modo consequens , juxta etiam expreste dicta in ipsa hac propositionis parte . Inferius ostendam ipsas rerum negatim nes , quatenus concipiuntur a nobis per modum entium hahere posse rationem boni , quod quidem non est reale , quatenus sit ante rationem illam entis, qua ipsae quodammodo a nobis indularitur et sed est tamen reale , quatenus non opus est nova cogitatiori:

intellectus ad rationem hu)us bonitatis , quoties illa Praeextiterit, Per quam sunt Entia.

70쪽

De Bono in se st Bono alteri .

Bonum in se, edi bonum alteri es dietiso eommunis, o per membra , qra non admitIunt aliquid medium , Ropositio est contra Aloysium Verneium , inunullum bonum in se admitti posse statuit, seu quodvis , quod dicatur bonum , tale vult essere speictu alterius , i) Bonum , inquit, Iinis ali cujus resecta vocari silet : Et infra concludit , a) Pudicare non postumus, an aliquidsi bonum, quin prius inem, ad quem dicitur bonum, consi- tuamur, Ante illum similem opinionem Loche sic expressit 3 ,

Res non dicuntur bona aut mala , nisi quatenus voluptatem aut dolorem in nobis procreant. Bonum itaque appellamur quicquid aut voluptaIem nobis creare , vel augerepotes , aut dolorem auferre aut minuere. In

venio etiam Busserium quaerentem . Quinam sit senis illius em ti Omne bonum es relativum , quod ipse dicit axioma philoQ-phiae plusquam satis obscurum . Prosecto si significat , quod quicquid dicitur bonum dicatur respective ad aliquid aliud an ipso distinctum , iam excludit honum in se, & opponitur huic propos, tioni : sin autem significet omne quod est bonum in se eμ etiam bonum respective ad aliud , erit sensus verus , ut inferius dicam .s I. Prima propositionis pars probatur , quia illa divisione utuntur omnes cum S. Rugustino s , &S. Thoma O. Atque - quoniam pulch- , ut alibi ostendo, est mnum in te, quatenus. Cognoscibile ut tale , huc etiam facit illud ejusdem Augustini ), Viist pulchri aptiquo disantiam , quisque non negligit intueri; Tu chrum enim per se sim consederatur , ut ue laudatur , aptum vero n0uea semetipso , sed ex eo , cui connectitur , udicatur . Quare quae dIcunt

id Vern. Metaph. lib. . cap.s. ab Id. Corol. 1. 3 Loch. de Mente' hum. lib. a. c. ao.

SEARCH

MENU NAVIGATION