De bono de malo de pulchro libri tres auctore Andrea Spanio sacerdote Florentino

발행: 1776년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

increatum sve erevium , eis semper bonum alteri, diuod si ens incrratum : non υπο alserι deIer minate sumpto quod sit ens creatum :at viceverra bonum astrei non

es semper bonum in s.

II . D Robatur prima pars. Omne ens eo modo, quo est L ens . eli bonum tam in se , quam alteri s q. 96. scilicet si ens sit Elum per nostrum modum cogitandi, erit bonum tam in se, quam alteri stilum per nostrum modum cogitandi: sin

autem ens sit ante omnem modum cogitandi noti rum, erit etiam bonum tam in se, qnam alteri ante omnem modum cogitandi no serum . ergo omne bonum in se, est semper bonum alteri. III. Secunda pars , nimirum bonum in se tam increatum, quam creatum, est semper bonum alteri determinate sumpto ,

quod sit ens increatum , probatur sic . in Divinis singulae Persis nae Divinae in se bonae & perfiatissimae. sunt etiam temper, utpote immutabiliter, bonae sibi invicem ex dictis q. 98 : er obonum in se increatum est semper bonum alteri determinate su in Pso , quod sit ens increatum . Rursus quaevis creatura, utique in se bona , est semper bona Deo Uni & Trino eo modo , quo illi esse potest bona , scilicet prout consentanea sem. er est ipsius perstimonii, is : Nam ipsi semper dat gloriam Per suam essentia in , quovis modo haec sit &existat, sive solum materialis ut res inanimatae : sive solum immaterialis , ut Angeli sive composita ex re materiali di re immateriali, ut homo i atque hae sive sint in stata miseriae etiam aeternae, ut Angeli mali, & alii reprobi, sive in satu beatitatis, ut Angeli boni , &alii Beati: ergo etiam bonum in se creatum est semper bonum alteri determinate sumpto , quousitens increatum.

Quae contra hanc bartem obiiciuntur , desiimpta a semin- terna reprobi rum clamnatione , tamquam ossicientia Gloriae Dei, di praesertim ipsius Bonitari, ubi agitur de Malo, disiolvulitur. DO, Tertia pars, nimirum bonum in se , sive illud sit increatum , siVe creatum non ess semper bonum alteri determinate sirin Pto , quod sit ens creatum , probatur . Deus ens increatum, &

82쪽

ET BONO ALTERI.

summum bonum in se , est quidem bonus omnibus ti sinant; creaturis, cum dat illis ut sint ; at non est honus illis , nae damnantur ad aetemos cruciatus, cum de his dici possit, quod Christus dixit de Iuda r Bonum eratra, s fuset : ers o honum in

se increatum non est semper bonum alteri determinate sumpto . Rurses si percurramus singula rerum creatarum genera , prout ab

Aristotelicis distributa sunt in decem quasi λhortcs, quas vocant Categorias, de singulis invenimus dici posse , quod non sint bonae alteri in particulari creaturae . Ita inter substantias qui is utilius aqua igni auro 3 sed quid noxium magis illisqnos aquae sum cant , ignis devorat, & opes in vitia praecipitanter ampellunt inter accidentia quid praestantilis scientia aut arte 8 sed quid turpius harum abum Inter qualitates quid hori bilius veneno , quod vitam nobis adimat Θ at quid magis conveniens ipsismet rebus , quibus Proprium est. Nonne serpentes tam bene eo instrueti sunt ad se tuendos , quam bene tauri cornibus , & feles unguibus armantur . Inter loca meliora sunt nobiliores Urbes, sed molesta iis , qui mallent in patria licet humili loco vivere. Inter situs commodum est iacere , sed quando fessi sumus, vel infirmi, non vero quando sani, vegeti, A vigiles. Inter habitus bona sunt Sauli bellatori lorica & galea, at non Davidi, qui haec a se reiicit, tam quam pugnae impedimenta. Et sic de aliis. Ergo bonum in se creatum non semper est bonum alteri enti creato determinue

Ii'. Ex iis , quae dicta sunt tum in hae , tum in superiori pro Positione, colligitur, quod sicut vere dici potest omne bonum in te esse bonum alteri, ita dici vere etiam potest omne bonum in se esse malum alteri, quandoquidem utrobique dicitur bonum vel malum alteri in determinate sumpto . Hoc modo Angeli quibus Deus

usus est in puniendis AEgyptiis dicuntur mali a Scriptura ca) Misit

in eos iram indignationis sua , immissones per Angelos malos , non

quia esient ex Angelis electione sua mulis; sed quia maliam illi po-Pulo inserebant , ut probabilius censet interpretanduam Pererius / . Porro in hac relatione unius rei ad alias diversas fundantur illat sepbistarum declamationes , quibus quae communiter magni

insimantur, deprimunt &quae rursius vilia vel perniciois haben. tur , pretiosa & utilia elle contendunt suadereo. I S. Quarta tandem pars propositionis, nimirum bonum alteri non est semper bonum in se , saltem ante omnem modum

civiliandi nostrum , probatur; Potest aliqua negatio vel Privatio, II a qua

83쪽

quatenus apprehenditur Per modum entis este bonum alteri. Io stim non esse, vel non nasci, quatenus conveniens esse potest actJIerpetua mala effugienda , bonum appellavit Christus Dominus de uda loquens ex nuper dictis: & in moralibus omnis omisso operationis vetitae a lege , bonum aliquod censetur & conveniens homini di sed privatio vel negatio non est bonum in se: ergo bonum alteri non semper est bonum in se .

Ropositio est cum S. Thoma , qui sic statuiti ab Hae divisio proprie vid Iur 6se boni huma

ni,s tamen altius o communius rationem bo-

ni consideremus , invonitur hae Hviso propriae competere bono secundum quod bonum est. Equidem pro ea sic arguo. Illa est optima divisio, quae est adaequata , hoc est complectitur omnes diversas partes alicujus totius , & non potest fieri perpauciores partes: fed talis est praedicta divino: ergo. Probatur Prima minoris pars, quia omne bonum vel est tale in se, vel est tale in ordine ad aliud , quae est prima & remota divisio boni in genere per membra contradictoria s q. H. . Rursus piout aliquid est in se bonum, tale est, propterea quod vel est honestum, vel est delectabile, & nihil habetur tertium; prout vero aliquid est bonum alteti, tale est, vel propter honestatem, vel propter deIectabilitatem , vel propter utilitatem, & non est excogitabilis alia ratio boni: ergo praedicta divisio est adaequata. Quod autem nequeat fieri per pauciores partes quae est secunda minoris pars sua- Cetur , quia controversiam non est bonum iucundum & delectabile distingui a bono utili. inis enim non videt pecunias habere quiadem rationem boni utilis ad comparandas delectationes sensibiles,

84쪽

DELECTABILI ET UTILI. 6 i

non tamen reddi ipsas per se delectabiles aut honestas, & medicinam , si tollas ab ea rationem utilis ad sanitatem , esse veram πο-Jestiam . Controversia etiam quae fit circa distinmonem boni hon si a delectabili, quae sint duo membra boni in se dirimitqr ostendendo , dari aliquod bonum delictabile . quod non est honestum , quae est responsio Pallavicini in hac quaestione ci , & dari etiam aliquod bonum honestum , quod non est delectabile saltem delectatione sensibili , ut inferius patebit. Iro. Prima iterum & sectanda simul minoris pars suadentur percurrendo aliquas boni divisiones , quae ab aliis , qui ah hac , quae caeteroquin communis est apud Philosephos , &Τheologos recesserunt , saetae sunt, quas patebit non esIe Oppor

tunas.

I. Divisio boni in communi, cuius meminit Aristoteles ca) in

num honorabile, & honum laudabile, manca est. Nam non comprehendit bonum delectabile , quod shadetur . Lausi disteri ab honore, quatenus honor debetur naturae rationali Propter aliquam excellentiam absolutam , hoc est quam in se habet sine respectu ad alia extra se r laus vero debetur cuivis rei propter excellentiam in ordine ad aliqnem finem. a Videtur, sic Aristoteles , omne laudabile propterσa laudari, quia qualirate aliqua praeditum es , o ad aliquid quodammodo refertur. Atqui bonum delectabile , praecise ut honum delediabile , neque est dignum honore; nam ad hoc requiritur, ut sit etiam honestum honestate propria naturae rationaliqua tali, & tunc honorabile erit propter honestatem non vero propter delectationem : neque est dignum laude ; nam ad hoc requbquiritur , ut sit utile, & tunc erit laudabile propter utilitatem, noa vero propter delectationem : ergo. Ia I. Hinc observari potest , argumenaum Eudoxi, quo contendebat felicitatem consistere in voluptate, nullum esse, S pem Peram taminaam bonum laudari ab Aristotele citato loco;Illud enim sic habet . ianum , quod non laudamus, est majus bonis laudabilibus, & vel est Deus, vel est sim mum bonum: sed voluptas est bonum , & illam non laudamus: eigo voluptas est bonum maius omnibus bonis, &ipsis virtutibus . & est summum honum , Respondetur enim , dist. maj. Bonum, quod non laudamus, sed honoramus, est maius omnibus bonis laudabilibus , transeat major : bonum suod non laudamus, neque honoramus, est maius omnibus bonis, nego maj.: & applicata simili distinstione ad minorem negatur consequentia . Aliter etiam mala ostenditur ea

argu ci Pallavicin. in I. a. disput. i. v. caa Arist. l. Ethis. cap. ia. iuxta Μ-

85쪽

argumentatio, quia omissa maiori, negari potest minor ; Nam voluptas , quo nomine venit delectatio sensibilis, cum sit instituta

piopter operationes necessarias ad vitam conservandam, habet or- .clinationem ad aliquem sinem : ergo habet id, quod pertinet ad rationem boni laudabilis . . Iar. II. Divisio boni in metaphysicum , physicum, & morale , suam proponit Leibnitius I , di habet etiam Chambers ca), est divisio ex multiplici capite imperfecta. Quod ut intelligatur , clim illum nomine boni metaphysici significare perfectionem poli

tivam rei cujuscumque: nomine vero boni physici, commodum substantiae intellectualis: nomine tandem boni moralis , Virtutem Propriam Voluntatis - Α pyellatio boni physici, ejusque notio im- Portans commodum naturae intellectualis , seu determinate magis loquendo , generis humani , non tamen quodcunque , sed illudesumtaxat, quo fruatur independenter a sua industria & eleetione , iam olim usitata fuit, quin i immo communis apud Auctores, ut

ait PalIavicinus qui proinde statuunt bonum morale esse sub genere boni physicilinodo dicto explieati,ct constitui in 1becie boni

Hora limb electione libera, qua tale commodum procuratur, tamquam a disserentia specifica . Huiusnodi interea divisio ostenditur impersecta primo, quia non procedit per rationes diversas boni , de cujus genetica ratione nς meminit quidem: sed proceuit par - 'tim per stadiecta diversa , quae bonum aliquod hahere possunt, ut sunt entia quaevis positiva , & ens determinate intelledtuale , partim vero per Ghi cta , ut sunt v .rtutes morales r secundo, quia non

datur locus di linctus hono utili, & bono delectabili, quae duae boni species maxime discrepant inter se, sed simul confunduntur sub expressone consula boni physici explicati per hoc , quod sit commodum stabstantiae intellectualis .iar. III Divisio honi in illud , quod unier gratia sui amatur, ut gaudium & voluptas: & illud, quod amatur in gratiam. eorum, qtiae ab ipse suunt,:ut medicina di pecunia: S illud quod tum

gratia sui, tum gratia eorum, quae essicit, amatur , ut virtus:

eii divisio, quam habet Plato O , cujus etiam sunt exempla allata . Haec.divisio aequ; valet divitioni in bonum' per se , & bonum alteri & bonum tum per se tum alteri, quae proinde minus distincta est; iit te quae mentionem non facit de pervulgatis honis hones o& deleetabili specie diver: is . Si istum ea relinquit quodammodo expiscanda in horum essi Bibus, gaudio quod ab honesto , & volu- .. - ptati

86쪽

ptati quae a delectabili nascitur , quod sit sensibile h. fr. . Ia . IV. Divisio honi in absblii tum utile: & divitio boni utilis in utile per se ipsum , & utile per aliquid a te di itinerit in ria tandem divisio boni utilis per se ipsem in bonum ho .ie hi in licdelestiabile, est divisio boni tradita ab ruone in Encyclo aedia i). Rejicitur, quia recepta notio hujus nominis uιiis est, illud dicere ordinem , ut medium ad aliquem finem e ergo ista loquntio utile per se in sensu excludente notionem medii ad finem est inaudita . Deinde qui audit utile pers , intelligit conducentiam Proximam, vel necesiariam rei alicujus ad finem , contrapo ite ad illam , quae mediata est , vel accidentalis , non vero intelligit aliquid , quod congruat appetitui rationali, vel appetitui se ii sitivo . cicut vult Yvon . Multo autem magis absona est illa loquutio , utris per ali quid a se . inflam, loco dicenti utile propter aliquid a se distinetiam,'in quo habetur sensus, quem ibi intendit Auctor &qui clarus est, communis , & etiam unicus pro hoc nomine utile. Tandem etsi detur aliquid , quod simul sit honestum & delectabile& utile, nihilominus clatur etiam aliquid , quod honestum tantummodo est, & nec delectabile nec utile, ut inferius distincte ostendam : Et similiter datur aliquid delectabile , quod nec honestum est nec utile , ut communiter dicitur de quavis intemperantia, & cujusmodi fiuit, quod ex dictis si so. tot Angelos percli dit: ergo non fiunt confundenda haec nomina utile honestum di de lectabile , nec pervertendae illorum receptae notiones. ias. U. Divisio boni seu honitatis in entitativam obieetivam physicam A moro ei. est divisio propolita ab Honorato Fabri ai. Circa notic 'm bona talis moralis convenit ille cum communi acceptione : sed bonitas entitativa per ipsium est ea , quae ab aliis dicitur bonitas transcendentalis: obiectivam vero dicit idem elle ae appetibilitatem . Physicam tandem vult esse, qua aliquid alteri dicitur bonum. Reiicitur, quia bonitas odietava includitur in honitate entitativa r sicuti enim nulla est bonitas, quae non sit appetibilis, ita neque ulla est bonitas, quae non iit objectiva, cum haec idem sit , ae appetibilitas. Praeterea quod nomine bonitatis physicae intelli 'tur sola bonitas ad alterum : non vero in se, est nimis alienum ab usu recepto huius nominis physica .i 26. Obiicitur. Vacuitas doloris , & securitas seu tranquillitas antrui sint aliqua bona : Rd haec bona.non reducuntur ad ullam

ex tribus praedictis speciebus boni honesti delectabilis di utilis:

Quod

87쪽

.iod confirmatur , quia teste Tullio ci) pro vacuitate doloris tam quam summo bono Hieronymus antiquus PhiloBphus pugnavit , quem nuper sequuti sent Encyclopaedistae in praevio ad. suum opus sermone : pro securitate autem Democritus: ergo divisio illa non est adaequata . Resb. Conc. mai., & nego min. Vacuitas enim doloris , & securitas si appetantur, quia conveniunt naturae, iam reducuntur ad bonum si estum naturaliter. Qnod si non tam negatio doloris& illicitudinis appetatur , quam iucunditas, quae eis quid positivum , illas negationes secum necessario trahens saltem accedente reflexione, hae jam ut patet reducuntur ad bonum delectabile , quemadmodum profiteturTorquatus apudTullium proPugnanS ante hunc Hieronymum jure a non olacuisse Epicuro medium esse quiddam inter dolorem is voluptate in a Illud enim ipsum , quod quibu a medium videtur omni 'ore carere, voluptatem esse. inare dum hi Philosbphi vacuitatem doloris, aut securitatem inter bona numerant, quamdam dumtaxat enunciant speciem infimam alicujus ex tribus dictis generibus: dum vero ea praedicant esse silmmum bonum, vel Droserunt enerυatam muliebremqzes itentiam ut ait Turulius ipse multis Hieronymum impugnans i3), si voluptatem fateantur se tandem per ea nomina significare , vel nesciunt quid dicant, si in Qta negatione doloris statuant summum bonum . Nam ut idem iterum iterumque observat, qui non es in dolore , si malo careat, continuonestuitur summo bono Θ Si hoe esset, jam stupiditas dieitur seminum bonum. Ad hanc absurdam conclusiionem Abrahamus Chaumeix redigit s objectos Encyclopaedi stas , iisdem non Qtum exprobrans, quod ita citato loco assirmaverint ne sationem doloris elle sit minum bonum, ut reprehenderint, qui Illud ponerent in voluptate , sed etiam quod deinde in articulo de Felicitate illud in voluptate per apertam contradictionem constituant. Nisi fiorte quis velit dicere voluptatem constitui ab illis prosia mino bono hujus vitae : vacuitatem vero doloris pro summo bono post hanc vitam mere negativo, negando scilicet cum Materi' listis immortalitatem animae. Quam accusationem contra illos alibi 6 idem auctor de hae opinione iterum loquens non dissimulat.

88쪽

DELECTABILI ET UTILI.

PROPOSITIO II.

Disso boni in honestam delectabile ct utilo prrtinet ad

solam naturam cognoscentem : or quamvis non

si diuisis in membra immeiate des niantia , nihilominares vi ortuna divisio . 1a6. D Bopositio , prout exclusiva est, opponitur Peripateti-x cis, qui, cum materiae ip i informi appetitum formarum , & materiae sam Brmatae etiam ii inanimi apPetitum quarumdam qualitatum, & determinati alicujus loci tribuerent , consequenter extenderunt hanc divisionem ad naturam quamcunque etiam h riatam. Praeter S. Thomam , qui Flemate Peripatetico usus est , sic affirmantem I audiatur Suareg : a) Bonum , inquit , bcine sum naturale proprie invenitur in rebus etiam inani natis anam in omnibus reperitur persedio a tua, uua per se terminaὶ apperitum naturalem , ut es ipsum esse vel con eruari , a Fod qualibet rera petit. In qualibet etiam re proprie inveniri potes bonum utile per habitudinem ad hoc bonum natura . Sic motui disorsum res lapidis comparatur ut bonum utile, quia per δε non persinet ad perfectionem eius . sed filum ut in propeio Deo constituatur . Solam ipse rationem boni delectabilis vere α proprie convenire renas inanimatis negat, sed Dium per metaphoram ct analogiam in tisantum quietem habet una uaque res in proprio boneteon quato , q iae ex 'o itio mihi videtur ina Portare rationem delectation .s, acleoque & boni delatitabilis plusquam satis proprii , .& non metaphorici etiam relate adies inanimes , idque congruonter ad appetitum quemdam naturalem semel in ipsis adesse propugnatum, cui quoties non sit satisfactum ,

dicuntur esse in statu violento . i i ta ,

I 27. Probatur iam prima propositionis pars. Divisio boni inhonestum ti sabile& utile habet locum relate ad n alturam , qua aestimare aliquo modo ponest odieictuin sibi propositum, & de illo aliquatenus judieare esse honestum'. aut delectabile , aut utile δNam nomitae appetitus venit principium quoddam intrinsecuruenti , 'pet quod tendit in objectum praecognitum . Nec quae discunt Peripatetici de appetitu materiae aut meri corporis, ut laqvidis, circa determinatum aliquem locum , subsistunt sum attri itato ipsi essentiali, nimirum inertia , quae ex sua notione exclu-

89쪽

dit omn'meognitionem, & admittit sbium motum, qui & qualis a causa ipsis extrinseca emeiatur , ita ut tribuere rebus materialibus 'appetitus & inclinationes idem sit , inquit Duli amet, ac ci rerumn axime disjunctarum attributa confundere . Atqui natura , quae Potest aliquo modo aestimare objectum , & de illo iudicare est solum natura cognoscens: Atque talis sine controversia est natura intelle-Aiva inter cognostentes potissima , quae abstractas etiam ratioIs triplicis praedicti boni sibi eformare potest , & in ipso bono honelio illud etiam discernere , quod praecipuum est , scilicet morale De natura autem , quae sis tum cognoscitiva sit, qualis admittitur communiter in brutis, & quidem objecto tum dumtaxat tensibili e , divisio subjacet eidem controversiae ac illa , quam excitarunt Cartesiani contra Brutorum animam , in qua quidem caussa contra illos est, tum Senatus ut ita dieam , nimirum caeteri omnes Philosephi, tum populus, ipsum scilicet vulgus. Certe S. Thomas tr1huit Brutis sensum communem , ad quem dixit, a pertinere discretionis iudicium albi a dulci , quod non potest neque visus neqπα gu sus : & rursias AEstimativam , quia, inquit, nece sarium eis an/mali, ut qγarat aliqua vel fugiat , non suum quia sunt conyeni: ntia , vel non convi nientia ad Intiensim : sed etiam propter aliqzas alias

comm oditates, Me nocumenta. Sicut aυis eolligit paleam , non quia

delectat sensum , sed quia est utilis ad nidificandum . Et exemplum sosecto appetitus circa bonum naturaliter honestam Produnt tuta , dum quae ad sui conservationem pertinent, sibi Pro curant. Aliud Tullius satis illustre observat in ipsis, dum cs 2 pro

Do partu ita propugnant, ut vulnera excipiant, nullos impetus , nul Aristus ref rmisnt. Appetitus autem brutorum circa bonum de lectabile, nescio an in disteat exemplo; talia enim argumenta Pro

dunt aliqua bruta delectationis in cibo sibi proposito . ut si Pollent eloqui, credo audiremus identidem exclamare , o dulces epulas l: o rem marem l De Cognitione tandem, & quadam quasi ele'ctione boni utilis, exemplum habetur in iis, quae bruta faciunt , dum nidos sibi condunt, ab hostibus se defendunt, Praedam quae runt , ct in aliis sexcentis ea sibus i ergo divisio praedicta habet lo

cum relate ad naturam cognoscentem . .

Ias Secunda iam pars probatur . Membra immediate dividen tia bonum Riteri , quod sit natura cognoscens, sunt bonum alteri per se i Psum , & bonum alteri non per se ipsum , sed propter aliud, ad quod est medium: Atque hoc secundum membrum est

bonum , quod dicitur utile . Primum autem dividitur in illud quod

90쪽

DELECTABILI ET UTILI. ετ

quod est per seipsum bonum naturae propter delectationem , quam ea inde haurit, quod est honum delectabile t di illud quod est per

- se ipsum bonum illi propter suaminet persectioneni ipsit convenientem , atque hoc est bonum honestum: ergo bonum alteri non dividitur immediate in bonum honestum delectabile & utile . I 29. Tertia tandem pars probatur, quia illa divisio est opportuna , quae respondet tini, propter quem divisio introducta est , ne quid scilicet in re tractanda esthaiat considerationem nostram, S ut habeatur claritas doctrinae : sed utrique fini respondet allata di Wisio . etsi non descendens per membra immediata a Nam in ea habentur omnes species boni possibilis , nec claritas in ea divisione. certe deest: ergo est opportuna.

PROPOSITIO III. Idem potes esse semul bonum honesum , delectabile ,

ct urite et non tamen necessirio quiquid actu es honestam , etiam utile es ct disiectabile.

ARTICULUS I.

Argumenta pro propo Pione . a ro II Robatur prima para. Quod potest habere rationem fi . L nis respectu naturae rationaliter operantis, est bonum vel honestum vel delectabile: quod vero potest habere rationem medii ad finem , est bonum utile: Atqui una eademque res Potest habere rationem finis & medii respectu naturae rationalis, non is tum prout est in diversis, etiam in uno eodemque sediector ergo una eademque res potest habere rationem boni honesti delectabilis & utilis . Minor sit adetur aliqua inductione . Imprimis vis intelligendi & volendi non dubitantur esse bona honesta naturaliter, eaque longe praestantiora , quam sint purum esse&vivere; Nam etiam lapides sunt, & etiam bestiae vivunt : At nec primi vivunt, nec mundae intelligunt , qui vero intelligit , non selum est & vivit , sed ulteriorem perfectionem honestissimam,' praeclarissimam , vim scilicet intelligendi & volendi habiat, quae rursus sunt bona delediabilia . Delectat enim quod intelligimis , Semeiat quicquid sentimus non nisi obscure a nobis cognosci , ut Proinde nequeamus cum securitate illud velle, aut recusae. Ea-

I a dem

SEARCH

MENU NAVIGATION