Ludouici Septalij ... In Aristotelis Problemata commentaria ab eo Latine' facta. Opus hoc iam primum absolutum in lucem prodit, auctum tomo tertio nunquam anteà edito. Habent in eo, qui occultas rerum causas inuestigant vnde proficiant, & iuuentur 1

발행: 1632년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

151쪽

I4o Comment. in Sech. II.

dem est loeus interior, inquem diffunditur humor: in posteriori vero non est, sed foras propelli necesse est eadem autem est causia, quod ventre minus sudamus quam pectore. addo quod sudorem terga magis seruare possunt, & poste

riora quam anteriora: quoniam priora magis quam posteriora refrigerantur. quod quidem etiam est in causa,vt alae sudare citissime & maxime valeant: minime enim in frigidantur. Accedit quod carnosiora sunt, quae sunt circa dorsum, anterioribus. quare humidiora. Medulla enim per spinam tendens humiditatem multam exhibet. z. . iis, Digna disquisitione quaestio proponitur ab Arist. cur e posterioribus partibus e dorso po-

ibu, tissimum magis prorum pati sudor quam ab interiorib. Triplicem huius rei causam proponit prima est iis verbis expressa, An epiadis anterim quidem est locus inerror, in quem Hssunduor bis Eii humariun posteriori vero non essed forin properi necesse est. J quasi sibi velit, in anteriori parte , in

visu μον pectore nempe & ventre inferiori, est in internis partibus locus concauus non multum ab exterioribus distans, in quem humoris, qui superfluit, ut expelli extra corpus debeat, facile conuertatur, sicque ad eas partes internas adhaerens si in pectore fuerit, tussi,aut forti excre, tione poterit expelli. in in sernis autem multae sunt cauitates, &subinde canales, per quos &recipi, de corriuari potest, qualis est ventriculus, vesica, & intestina . in posteriori autem secus est: cum enim crassiores sint partes, & cauitates magis distantes odoris materia, quae alioqui per aliquam partem propelli debet,cum non alium habeat locum,ad quem seratur,ut ad cutim propellatur opus est. Eadematitem est causa eur ventre minus suda si quampectore. J quam proxime causam problematis primam assignauit, exemplo a hmili confirmati quemadmodum enim posteriores partes anterioribus magis sudant. quod cauitates internae magis in iis cum sint, nulteriam expellendam per sudorem facile in illis transmittunt, ita ob eandem rationem venter inserior minus sudat, quam pectus,qubd in illo plures, de multo ampliores cauitates, reperiantur: vltra enim ventriculum, vesicam, intestina, veterum, inter haec ipsa naturalia membra locus est. ad quem serosa illa materia transfundi commode potest : quod M sepenumeris contingere videmus, dum serosis excrementis multis congestis natura alio non potens transmittere, imperitoneum,& capacitates illas transfundit, unde lixdropis ea species,quae astitis dicitur,produci solet. Edo quod sudorem seruare metu possint , seposteriora , quam anteriora: quoniae priora mos quam miseriora refrigerantur. J est secunda causia, cur magis in posterioribus partibus, quam

in anterioribus sudor appareat.quamuis enim eatam omnino quantitatis materiae sudorificae promanaret ex ante ioribus quae ex posterioribus quod tamen negandum elle iam demonstrauerat, utique sudor magis conspicuus seruaretur in posterioribus,quod eae diutius expulsam materiam seruant, de emuentem quodammodo adiuuant. anteriores enim partes facilius ab ambientestigido tentantur, quo quasi sudor erumpens repellitur , expulsus vero absumitur. hoc autem ita euenire itidem exemplo confirmat. nam axillae, quod ob cauitalcm ambientis frigiditati minime exponantur,omnium maxime sudant tertiam tum demum adiungit

causam propositae quaestionis, cum dicitit cetais qu4d camosiora sunt, qua sunt clara dorsum. teriori quare humidura. J cum tripli-eem causam huius problematis ab initio Aristotelem tradidisse dixissemus, primam 1 loco secundam a causa efficiente eatore nempe desumptam, tertiam hoc loco ponit a materia de promptam: posteriores enim partes uberius mdare stribit quam anteriores, ea ratione, quod magis carnosae sunt: ciun enim ad carnem generandam & propagradam continuo confluat sanguis, confluere vel 5 nequeat nisi admixta serosa substantia tenuiorem Ee fluxiliorem reddente, ubi maior carnis copia producitur, eo maiorem sanguinis copiam & subsequenter se-e, , 46. ros humoris confluere neces le est: quia emuxum non habente alium, quam cutem, per eam .

sensum fugiente euacuatione, aut sens bili per sudorem solet natura illam expellere ve-is . . 4b: rum difficultatem sortasse facient verba Aristotelis 1. de genere animalium, ubi ex putissima

ἐς i tu , sanguinis parte concreta Ee subsequenter sicciorem naturam asiccuta carnem fieri voluit me-

diante frigiditate condensante:quoniam a calore distbluitur,quae vero calore dissoluuntur,se, gore concreta esse oportet. quam sententiam confirmauit Hippocrati libro de natur. pucri. ubi dicit descendente sanguine ab utero, se congclato fit caro, congelatio vero vi frigoris fieri soletiquinimo cum caro aut in utero primo Producatur,aut post ortum,vicium pueri crcsicunt semper

152쪽

Problematum Aristotelis. I I

semper sanguinis portione purissima & tenuissima, carnem per concreticinem produci, quinde crassiori languine arteriarum concreto docebat. Gal. lib. de seininet quare non quae ea 1iolae sunt partes humidiores erunt, scd sicciores potius. verum dicendum est, sicciores quidem cainosas partes de carnem ipsam esse sanguine, attamen inter partes similares liumidiatatis multum continere, quinimmo si non de temperatura loquamur, sed de humorum assu entia, prosecto dicendum erit non esse Carmem, aut non produci,nisi sanguinis continuus fiat affluxus, qui humidam partem reddit. quamuis autem, ut caro producatur, necesse sit ut sanguis concrescat, di in carneam substantiam vertatur, remanent ramen serota illae humiditates, quae sudoris materiae esse sotcnt: dc quanto carnis maior copia producitur: tanto magis se. iosus ille humor superfluit.hinc iure merito Aristoteles ex carnosis partibus colligit etiam huis moris setosi abundantiam. At iterum alius aduersus Aristotelem disputabit, non bene concludi partem aliquam sudore abundare, quod carne etiam multa praedita sit: cum constet,na. tes, quae omnium nostri, corporis partium carnosissimae sunt, minime omnium fere sudare, cui ita responsumvolumus,cum de carne multa praeditis partibus loquitur Aristoteles,ut inde tu

maiorem subesse copiam sudoris colligat, non de omnibus intelligit, sed de iis , quae in dorso, di in thorace Sc ventre sunt , quibus calor cordis influens aeriue fere virtutem suam influerqpotest. at nates calore hoc influente maxime destituuntur, qui cum efficien causa sit sudoris in superius demonstrauimus, non mirum si in iis etiam sudor non ita facile effluat, quamuis materia illu producens in illis maxime adsit. Accedit ad hoc, quδd ob continuu usum sedendiculis earum pertium solidor redditur,minusque apta,ut per ca emuere possit sudorismateria. Mario perstinam miseni humi rem murum exhibet. J est quasi quarta ratio, quare 'posteriora magis suisant:verum chm addit γάρ, enim, constat potius iis verbis reddi rationem cur partes, quae sunt in dorso, sint humidiores. Non enim sollim, quod multa carne praeditae smi, sed quod vicinam habeant partem , quae humiditatem continuo subminilir te apta est , ea ratione humidiores esse testatur: humidam autem hanc partem, quae t tum dorsum perreptat, ponit medullam spinalem, quam humiditate pollere multa communi consensu conuenerunt, tum philosephi, tum meὸici, ut videre est apud Aristotelem 1. de ipari. animalium, & Gal. libr. l. de temperamentis,quamuis in activis qualitatibus quam ni xime dissideant . cum peripatetici calidam,medici etiam cerebro frigidiorem constituant. verum de hac re disputare non est praesentis speculationis.solum enim susticit humidam ita illam partem esse,ut uniuerso dorso humorem facile communicare valeat.

Probi. XV. λCur ea parte qua iacemus, non sudainus An quia calidus existens locus, quo tangimur, prohibet ne permeet sudor. desiccat cnim ipsum. Quin dc re primitur. represso autem eo diffunditur sanguis. quo contingente refrigeratur

magis. signum autem stupor. si quidem perfrigeratio est passio. & fit ex repressione & ictu.

Cum sudorem Oliditate tum interna tum externa coadiuuante, tanquam a Causa effici- Parte qua

ente promanare dictum lit a nobis a principio, meritδ in disquisitionem venit cur sit, quod ' .

nobisdecumbentibus, & aliqua de causa sudantibus ea parte, qua decumbimus, minu s su- stamus. αdamus, cum alioqui ea parte magis incalescamus. huius autem rei duplicem causam constituit,quarum prior illia verbis explicatur.

Misentisciu , pistogimur, prohibet, ne meresudor. J quae significant id

euenire, quod locus in quo decumbimus, cum multum incalescant, prohibet sudoris efflin xum.quamuis enim ad promouendum sudorem calore opus sit,ubi tamen calor excedat non modo sudorem non promouet, sed effluentem materiam quodammodo absumit,atque rosiocat. corporis igitur calore 1 lini caliditate adaueto, videtur verisimile materi ad extern si Partes

153쪽

I42. Comment. in Sech. II.

partes fluentem posse absumi: hincque pars corporis lecto adiacens minus sit dabit, quini

caeterae.

repri mnrepresse autem re diffundis vrsin ιis: quo contingeme restigeranιν metu. J videbat Aristoteles primam illam resp5sionem non omnino animo no tro fatisfacere, quod noρ videatur verisimile tantam ex calore loci εc nostri corporis excitari caliditatem,quae apta sit profluentem sudorem absumere : elim id calori acri & vehementi tribuetit Aristoteles saperius, cum Soli expositas partes minime sudare ob eam causam docuerit,qubdSolis calore vehementi attracta sudoris materia absumatur 6c resiccetur, propterea hanc aliam addidit ex decubitu compressionem fieri partium corporis ad locum, in quo fit de-eubitus , ex compressione sanguinem M serosam materiam reprimi, repressam vero & retrocedentem diffundi: diffuso autem sanguine magis refrigerari,Sc ipsum Ze partem unde discedit: quo fit, cum ad sudoris materiam expellendam necessarius sit calor, hic vero potius frigus introducatur, ut potius frigus introducatur, ut potius sudor ex decubitu illo supprimatur: videtur tamen posse aliud iis verbis significari, quod maiorem habebit vetitatem , nempe ex compressione impediri, ne liberE ad partem comprimentem de compressam sanguis confluat:quo fit, ut neque aquosa materia clim sanguini admixta moueri soleat,ad extremam cutim permeare possit, neque spiritus, qui expultricis facultatis instrumenta csse solent, neque sanguis confluere, sed ex compressione quasi calcatis carn, hus , de constipatis meatibus rcfluente sanguine, M spiritibus calor imminuitur, & mate.

ria retrocedit.

Signum autem es vor: βfuidem figeratio est pasiis, re si ex regione Jexemplo

probat ex compressione tanguinem retrocedere, & quodammodo partem compressam deserendo refrigerare exemplo istuporis, qui perfrigeratio quaedam statuit vir, & cx repulsione spirituum & sanguinis potissimum & ex ictu producitur: dixit igitur δι ἡ νιψ- est verb- -torpor, vel stupor. est aut symptoma in quo necessario tactus

imminuitur, interdum dc motus voluntarius violatur. non tamen peripetud ubi vitium es in tactu, idem 6 motui communicatur, ut aptissime docuit Gal. cap. .lib.a. de sympi causis.in sensis enim solum eth vitium, si laedantur nerui sensui inseruientes: qubd si laesio maior fiat, ut motricibus etiam neruis noxa communicatur, voluntarius etiam motus laedetur. inimo initio L. libr. de sympi, causis inter deprauati motus symptomata recensuit, quae naturae & morbo communia existunt,hoc est,quae eitra naturae operam fieri non Osi sunt. Est enim stupor ex morbo Bc facultate mixtum symptoma , ita ut morbus quidem urgeat, sed facultas aliqua ex parte reluctetur. Quo fit ut quibus membrum valde stupidum est, ij quicquid tetigerint obscuro & hebeti sensu percipiant, neque persecte & sine

dolore moueri possint. Si namque morbus virtutem prorsus superci, nullo modo corpus vel partem eius stupore correptam sustinere poterit: sin virtus vincat, nulla in re laborabit. At si veluti pugna quaedam sit, mouebitur quidem membrum, scd aegrE, atque si iubeas,ut clim laesum membrum extendunt, ipsum extensum seruent, nequeunt siquidem proprer sustinentis virtutis imcecillitatem, naturali pondere deorsum cecidit. Vt autemm motu, sic & in sensu media dubiaque est assectio, eo non prorsus extincto, sed obscuro, de hebeti ri Perfrigeratio enim est passo. t immutato nomine ut stuporem potissimum ex perfrigeratione prouenire ostenderct, quod να - dixit, in dictionem κα&ψυξις veriit: dicitur autem -ταψυξιι Gal. lib.de hor.rigore,& palpitatione,cum res igetatioins sensus cum dolore sentitur, absque cutis & superficiei inaequali motu: aut celth dicendum est,iis verbis AristoteIem id probare exemplo stuporis, qui astectus est ex iis, quiex perfrigoratione pendent dixit autem optime nis Me , quod stupor non abs

tuta si passio, sed quae posita sit in fieri. Nam apud antiquos indie passio dicitur omnis

motus, qui ab altero in alterum fit. dicebatur verh de omni motu extrinseco tam naturali, quam praeter naturam: cuius natura est, ut esse suum in mutatione, de alteratione, & in

ipse ut ita dicam fieri habeati quod luculentitanis de fusissimis verbis Gal. noster secundo Meth. med. docoit iis verbis, quod vero propositum nobis in hac disputatione maxime

fuit, prope iam definitum est,nempe aliqua in generatione. εc mutatione, Ac alteratione Ee, ut semel dicam, in motu ipsam cssentiam liabere, quaedam etiam in substantiae ipsius, eonstantia.sanitas igitur fle morbus, Ac quicunque siymptomatum causarumque anectiis sunt,uel habitus ex permanentium numero sunt. Actiones vero omnes de alterationes in quacunque re suerint,in ipse fieri cssentiam suam possident. Et corpus secundum quod-eunque mouetur, secundiim id patitur, motusque ius iacie est. Veteres sane motus omnes, qua

154쪽

Problematum Aristotelis. 44 I

nes,qui naturaliter se habent, neque ain ta sunt, παῖ 1,hoc est passiones nominant, sicuti etiam ..F., qui actiones ipsos activos motus. Eo modo & ipsas sensuum alterationes Plato παρο ,hoc est,pas sones appellat. At iunioribus iaescio qua opinion et de solo eo, qui praeter naturam sit i tu, id nomen usurpatur. At veteribus quidem πιθος priuatim de omni cxtrinsecus motu dicebatur: nunc autem etiam per abusum affectus, qui ex passione iam prouc nere, Dee amplius in motu sunt, . ai appellant. Non tam*n djuturnior, aut aegre solubilis habitus iasiectus sic no. minatur, ut neque morbus. Putet igitur ex iis suam in ipso verti, mutari, alterari, aut modo quouis alio moueri, habere generationem : quamdiu enim aliquid mouetur, patitur,ctam desiit moueri, non amplius pati, sed affectum esse dicitur. Differt enim-- et heid est passio ab astectione, siue dispositiones bis motu. Quippe cessante eo, quod

alterabat, alteratio, quae in pallo iam remanet, δή ms,hoc est, assectio eius cli. haec cum a veteribus ita distincta suerint,nunc tamen per abusum etiam , quae cx passione iam prouenere, nec amplius in motu sunt. -η appellantur. cum autem O nem, etiam quinaturaliter se habet, motum παθος veteres dixerint, postea tamen quidam id nomen ad eos tantum motus contraxeIunt, qui P ter naturam accidunt. Alis vero ne de eis quidem omnibus dici voluerunt. nam eas praeter naturam asscctiones,quae morbum praecedulit,causaeque rationem obtinensi causas tantum dicimus, non παγ'. Quae vcrd illum sequuntur, si acti.

Duin laesiones sint, & symptomata &-vocamus: sicut & immodicas vel inanitiones, vel retentioncs. Si vero actiones sunt, hoc emi in corporum affectu consistant , vesuti vicio ius color, supra passionis N symptomatis appcllationem etiam affectus, siue allictio. nes vocamus, ita nimirum vi sunt. haec optime Goliaeus doctissimus in suis definitionibus ex Gal. passim collegit. Cum igitur stupor impersecta sit resolutio, in quo neque sensius omnino neque motus tollitur, sed hebetatur, duplici ratione citi merito dicenda, S: quod si praeter naturam, Et quod sit in generatione, & ut ita dicam vi fieri, non autem absolutus a Dfectus. Inter frigidas vero passiones, tum quod refrigerata aliqua parte stupor producitur, tum quod repercussis, tum spiritibus tum sanguine, ab aliqua parte idem generatur. Primae illius causae mentionem optime secit Gai .in principio lib. a.dolos affectis cum dicit, natura su por ob refrigerationem fit, ut plane videre est in his,qui hyeme per frigora proficiscuntur,&c. subdit. Ergo ut perfecta refrigeratio & sensum penitus aufert, S: motum: sic moderatiot&sensus At motus disticultatem inducit: nominaturque ut dixi huiusmodi refrigeratio stupor. Alteram nobis significauit Aristoteles hoc loco,cum dicit. Ebis ex J cum enim sensus M motiones medio neruorum fiant, si qua ra. tione aut facultas impediatur ne per neruos tendat, aut spiritus&sanguis, quae situ inltru menta operationum, aut paralysis fit, aut si ex parte solum fiat hoc impediment uni, stupor. . potissimum autem etiam in fanis hoc obseruamus, cum aut ex diuturna sessa orie, aut ex neruosae alicuius partis comprcssione, ita Mad mouendum &ad sentiendum torpentes reddiamur, victim motum quis aggreditur, sensum habet molestum, & qui repentes formicas, vel pungentes acus multas repraesentat. spiritus enim delatio libera si fuerit, & expedita, sensum non efficit, sin est vehementior, & eum impetu erumpens, dolorem inducit oblectationi in- intermixtum, quod Plato in Philebo docuit: ca motionis species in spiritu titillatis contingit,

dum repente cauae corporis partes amantur alx, inguina, ment um,in quibus copiosus spiritus ex ingruente turbatur, & inundat. Nec multo allicr in stupido membro, conata vis mouere per angustas&conniventes neruorum cauitates spiritum detrudit: qui carnibus accedens sormicarum vel aculeorum incidentium imaginem inducit,cum quadam suauitate molestam: sic enim multo constantius dicitur, quam quod quidam scribunt, humores compressione detentos, dum exitum petunt, pung re: non enim magis motis eueniret, quam quiescentibus. & hoe est quod dicebat tex repressone J eadem propemodum reddi potest ratio cur ex ictu pars aliqua torpida reddatur. Cum enim ex ictu compressae aliquae sint partes neruo is, spiritus,qui per ea mediantibus neruis illis ferri debent, cum obicem inueniant aut Carne comprimente neruos, vel neruo ipso contuso, aut ex fluxu sanguinis obstructo, stupor

sequitur. ιδε

155쪽

Cur dormientes magis sudant3An ob repercussionem;collectus enim calor internus humorem expellit.

Quoniam inserius problem. 18.3e eandem quaestionem proponit.& uberiori oratione prinsequitur dissolutionem ne saepius eadem repetere cogamur, in eum locum explicationem etiam huius loci relegauimus. ι

Probi. XVII.

Cur facie maxime sudamus, cum minime sit carnosa An quod facilius ea sudare solent, quae humida sunt, & rara. Caput autem tale est. humiditatem enim propriam habet multam. demonstrant autem id venae exindae tendentes,& distillationes ex eo fluentes,& cerebrum humidu, & foramina multa.', capilli autem indicio su iit multos meatus adesse exterius terminantes. Non igitur ex inferioribus siudor; sed ex capite generatur. quo fit ut de primum,& maxime fronte sudemus. subiacet enim primum. humi cum autem deorsum fluit, non

autem sui sum. sad,this, d etiam superius proposuit , discutiendum hoc loco longiori oratione S proponit,3c dissoluit. Cur facie magis sudemus. quod experientia cuilibet manifestum est. dubitandi vero ratio ea est, quod minime sit carnosar docuerat enim superius potieriorcs partes anterioribus magis sudare, quod magis sint carnois r &eius rei nos cai, iam reddebamus , quod cum caro ex sanguine fiat agglutinato, ad sanguinem veris ebdcuehendum necessaria est serositas illa, quae sudoris materia est, quare priore illo suo munere functa, a natura per cutem solet propelli. Cum igitur sudor maxime ex facie pro manet dubitandi locus est, cur id fiat, cum ca pars pauca carne sit vestita. quin immo Theophrastus libr. desudoribus quaerebat cur frons cum sere omnino si carne destituta, primbile maxime suda-- re soleat. . quodfacilius ea sudare solent ό ρι- humida sunt,'νara r ca I auum sese eis, humiditalem enim propriam habet multam. J Intcr eas causas, quae ad sudoris generationem quam maxime faciunt, illam non postremum locum obtinere dicebamus, quae ex aptitudine partis ad emittendum sudorem desumebatur:quae erat ut pars sit laxab: rara, quod si vicia etiam plurimam humiditatem sortita fuerit, ut sudori materiam subministret multam, procul dis bio adsu-cipist hu- dorem multum emittendum cam ipsam aptissimam dicemus. At caput tale esse dicit hoc . :ώ. Is AristotCles. non igitur mirum si sudorem multum emittere in submissis sibi partibus, eui. 'soleat. Minorem illam propositionem caput humidum esse multis argumentis probat, cum dicit shumiditatem enim opriam habet multam J ex naturali lcmperamento uniuersae illius partis ostendit, primo quidem quod ab eo, &ad eum& pcr c Lm multae venae tendunt: pervcnas autem etiam arterias intelligit ubi autem multus confluit sanguis , quamuis ob spirituum admixtionem deberent calefieri, si tamen temperie naturali humida &fiigida praeualcant, humiditatem illam adaugent, potiis inum eo simul dilatis serosis humoribus. verum non naturali modo humiditate caput maximh abundat, sed aduentitia maxime , cum tot tantisque quotidie vidcamus tentari humiditatum defluxionibus tum - pei

156쪽

Problematum Aristoteli s. I4s

per nares,&palatum,tum per aures es oculos, tum per venas S neruos adsit biectas pattes. I i, cerebrum humidam.J chm capitis apud medicos duplex sit acceptio pressuu Sc an gustior altera,altera fusior ampli6rque ampliori & vulgari significato capitis nomine totum id designatur quhd prima colli vertebra,& vertice circumscribitur. dc hoc hactenus sermonem habuisse visus est. pressore verb significato elegant r caput a Celsb ex Hipp. - . olib. Qis x eo domicilium, propugnaculum cerebri, cuius caluati adu- - plici osse contecta, diploc intertexta, carunculis venulisque obsitta, desuper circumiaca est pericranio cute capillata velato,subter vero adiacet durae meningi, argumento ab iis e Capite nunc laumiditatem naturalem probat. Clim enim caput hoc ibi ius cercbri gratia constructum sit, quod illius domicilium S propugnaculum dicatur,Hipp. quale erit illud quod continetur cuiusque gratia constitutum cst, tale etiam erit quod continc t. at cere- cur. brum humidum est, ut v lex molli istasbia, medullin lubstantia facile quilibet chlligere potust: caput igitur eodem temperamento praeditum esse oportet. Vnde medicinae Et naturalis philoibpluae parens Hipp. lib. - μν cerebrum appcllat- ἀ-ψυ- 1 o/κώ. J ,sedcm frigidi&glutinosi. oportuit aurem frigido tu humido temperamento cerebrum excedere , ne membrum pGp tuae cogitationi dicatum accend cretur: ndve animales spiritus omnium tenuissimi tam cito vanesccrcnt. In calidistimo cerebro motus essent furibundi ac temerarii & scii sationes delirae, quales siunt phrenctico rum. Quin sit Aristote his dogmata sequeremur, cum cerebrum apud ipsum ad ref Vmn- dum lui mectandum eor ipsum sit institutum, proculdubib huiusmodi temperamento debet esse praeditum. Et si amina multa. Jώει πόροι- humiditatem hanc capitῖs colligit ex pororum Pori in eo & mea tu un in ea parte multitudine. , meatus , optimὸ, inquit Corraeus id dicitur: per quod aliquid influit, vel emuit, siue is spiritus sit, siue aer, siue humor, sit

Ue excrementum. Proinde oculorum nerui vocati sunt ab Herophilo. Similiter& in auribus Ad haec meatus rurn per quos cibus vel in ventriculum su- rbit, vel ab co exit, tum quibus chylus in iecur diffunditair, aut bilis inlisam veliculam ingreditur, vel ex ea eminditur, παροι appellantur,. propterea exigua illa foramilia per totam cut2m dispersi, quae corporis uniuersi perspirationem molitiis rur. Sunt aute in

in uniuersum duo potorum genera, alii sensibiles alij insensibilos h. bentur. Iali magni kiutii, , iii&patcntes sunt, quales in ventre, iecinore, liene, intestinis, venis , arreriis, εc reliquis eiusmodi instrumentis visuntur: hi vero parui flevisum fugientes, non ibum qui dem partium superficiem occupantes, sed pcr totam etiam Carnas, ostium , cartilagii um. α' nemorum , ligamentorum . membranamim , dc cutis substantiam dis minati. Nequi

enim ex torni modo sunt, de superficiales, sed etiam intimi. Siquidem iis plenum cst totum corpus M tota cutis, aliter putredo vitari nullo nUdo posset. Propterea in uniuersum Omnes meatus consili rans tam sensui consipieuos, qiram impcrsitactibiles. primum dixit J id est, quibus capitis superflua humiditas expurgatur, humiditatem capitis-naturalem N adsentitiam ostendunt Ad maiorem autem tui hua ius confirmationem subintulit, capillos in capite pro manantcs mani stε ostendere caput multis esse petulum poris, cum dicit, autem ladicio μοι multos mos in ad sex mia terminantes. J ut enim cutis apta si ut in ea pili enascantur, debet esse moderat dsicca, dc rara: ut enim in palustri de uliginoso loco nihil generatur, neque ire inlin squallidiore solo, ita in humidiore & sicciore curi pilos erumpere non datur Raritas autela cutis quam sit necessaria expressit eleganter Hipp. lib. de natura pueri, iis verbis, de plurimi de maximi enascuntur pili,qua corporis parte cutis rarissima est, dc ubi posterius farescit coatis, ibi posterius nascuntur pili, ut in mento dc pobe. ex poris amem iis imperspectibilibu qad hunc finem, capillos crumpere, ut excrementa eapiris educantui . doetiit Galenus in mirabili illo S prope diuino opere de usu partium lib. cap. q. Non igitur ex infertioribus siudor,sed ex captu generaιur. J iis verbis tollit di multatem Aristoteles ab initio propositam , cur scilicet cdm facies raritilis sit carnosa, soδ re tamen maxime pcrfundatur: non enim cx facio, qua facies δέ per se ex materi, ad Allam partem demandata pro manat sudor, sed aliunde ad eam demandatur, nempe , cerebro die superioribus partibus in quibus multam adesse humiditatei Tinm mistris demonstrauerat. Ad id autem magis firmandum argument uni adducit quod frons omnium D ciei partiunt maxime excarnis primu δc maxim Esedorem emittit,ύque disrebro de si perforibus parvi bus vicinior est multo autem verisimilius est humiditatem illam a cerebro ad fronte ferri

157쪽

s46 Comment. in Sect. II

quam 1 genis 3e mento, quoniam natura sim graue omne deorsum fertur, humidum autem cum graue sit, lursum ferri natura non potest.sed deorsum tendit. Hinc Theophrastus lib. de sudoribus frontem prim6 6c maximὶ sudare, quod immediate cerebro natura sua humido subiaceat:humiditatis autem cerebri signum M ipse dicit esse capillos. repetito. , - autem hanc eandem quaestionem sect 3 probI 2. ubi mirari licet Theodotum Garam, hin, qui hoc loco postrema haec verba, τε I , - ρ- , quod est,humidum autem deorsum fluit non sursum,ipse hoc loco vertit. Prima enim frons Lbdita est. qua tamen parte vertit 36. sectione. sic humor autem deorsum non suffim fluit.

ProbI. XVIII. Cur sudantes si aqtia aut vento refrigescant, nauseant Θ Vtrum quia humor infrigidatus est in unum collectus, ante non quiescens ob fluxum. quin dc spiritus extra tendens in sudorem ob frigiditatem conuertitur. Hic intus re-' frigescens prius quam exeat in humorem versus est, de cadens excitat nauseam sisti, ex si Quaerit cur quibus sudor copiose profluit, si aliqua externa causa: aqua puta ento,uel

denique ipso ambiente refrigescant, nauseabundi redduntur. Nausea autem est depra di suat.& uarus motus e pultricis facultatis, quo nititur per os excernere,quae ventriculo sunt molesta, non tamen excernit: aut inane vomendi desiderium, quo nihil excernitur. id quamuis praeter naturam sit symptoma, naturale tamen dicitur,qubd natura eo donauerit animalia, ut tussi & sternut mento,ub noxia a se depellcrent. Ac ut sternutamentum est celebri, tussis pulmonum sic nausea ventriculi non totius sed partis superioris. Ea a Niose tem peccat in modo, quia vehementius quam secundum naturam concitatur: & in sip RR-- tio quia commoueturia superiores partes, quod est contra naturam. peccat etiam circa animalem facultatem, ad quam attinet displicentia, dc auersio. Mimaduertendum autem alium esse etiam affectum nausea leuiorem quem stomachi οω ι id est, supinistatem,vocant: qui assectus contingit,iuxta intemperiem quamcunquestomachi,citra tamen vitiatos humores,fitq; saepius ex humiditate multa non malignae qualitatis. Irriguus enim est stomachus ut ligamenta neruorum laxatur.Quemadmodum est & alius assi etias, ἄπο - , id est subuet , dictus, signi fitatque nauicolas i ectiones. quae fiunt ab acccpto cibo:quamuis eadem vox etiam inappetentiam significct. In naus a autem propriε dicta,ut & in aliis dictis affectibus,os ventris praecipue laborat. quaerit igitur cur qu bus sudor erumpit, i frigida aqua aut vento,uel ambiente frigido tententur,nausea m lestiam faciat,& respondet. niam im humor infrigidania est municum eo L , non qui fremissexum. JPrima haec est eausa huius symptomatis quia materia,quae extra ferebatur,neque ob impetum quo propellebatiar Ilibi quiescebat, stigidae rei oecursu quasi firmata, immo ad internas paries,

unde emissa erat,repulsa in unu quasi aggregata quiescit,dc in parte centro Vicinam,quinque ob maiorem capacitatem magis apta est humorem continere, tandem delabitumhie autem est ventriculus, unde nausea vera excitatur si in capacitatem ventriculi, & int miores partes defluxa fuerit, in transiliique potissimum os ventriculi irrigans, nauseam produxerit. aut ceπε externas eiusdem panes madefaciens affectum alium nausea leuiorem, quem ἡ δασμεν Graecis, supinitatem Latinis dici iam docuimus. id autem auteontingit remeante materia ab ambitu eo oris ad os vcntriculi, quod docuerit Hippo erates libro de alimento confluxum esse unum in vivente Corpore de omnia consentientia, qui celth qubd materia sedoris, quae impetu non modb ad externa mouetur,

sed etiam ad supernas partes & cerebrum potissim im quodammodb fertur, sed frigidi occurse Diuiti imo ny c , Oml

158쪽

Problematum Aristotelis; Ior

di occursu crassior &grauior reddita dcorsum iterum labitur, unde qtrandoque tusses ex linprouiso superueniunt, ea ad thoracem vel pulmones delata: aut ad. ventriculum prolabens , 6sque ventriculi irrigans & emolliens, nauseam poteth excitare, α hoc est, quod in fine problematis dicebat L ct cadens nauseam moues. J-o diritin exim ιω- dem tu sedorem ob modi asem conuertitur, hic in tu, &c. J non ea modo, quae scrosa erat, quaeque sudoris proxima crat materia frigidi occursu retroc dens , & os ventriculi impetens nauseam excitare selet, sed halitus omnes calidi , vapo es , & ipsimet

spiritus , ubi externa aliqua notatu digna Causa refrigerans superueniat, condensa ti in humorem vertuntur , cumque aut tanquam causa efficiens sudoris materiam . cxtra propellerent , aut simul cum ea ducti motum adiuuarent , sistuntur, de condensati vi frigoris ad inferna prolabuntur , osque vcntriculi praeterlabentes nauia scam concitant. Quod in vaporibus ex aqua in icbete feruente eleuatis quotidie experimur. in cooperculum enim impingentes, externsque frigoris vim persentientes in humores vertuntur , dc iterum deorsum feruntur. Potius aulcm nauseam ex citat, quam tussim , quda osculum thoracis N pulmonum canalis multo pluribus val- , lauerit operculis; quam viam ad ventriculum tendentem. Vomitum autem raro ex harum rerum stigidarum occursu in sudantibus sequi videmus . tum quod materia minoris sit quantitatis, quam ut mole naturam ad vomendum incitare possit, neque etiam acris, aut malae qualitatis, ut acrimonia aut malignitate naturam ad expellendum impellat, sed humida existens, & quali repens optimc disposita est, ut nauseam

excitet.

Probi. XIX.

Cur ex pedibus & capite incalescentibus sudores maxime promanant An quoniam quod calidum est trahit ad se humorem 3 Humor autem non habet, ubi contum Mur, 'iopterea quὁd loca haec sunt ossea: propterea extra cadit. inamuis pro raritate partium, serosique humoris collectione variante pro Uaria corporum dispositione alios videamus magis una quam alia partesudare, naturaliter tamen se habente corpore, & incalescente magis, data caloris cadem proportione singulis partibus solent capite,quod superius docuit,sc pedibus magis sudare Dubitandi ratio ea eo se potest: qubd superius docuerit, partes eas sudore magis affluere,quae carne magis sitiit vestitae, quod ad carnem generandam necessarius sit saliguis. is autem siue serosarum humiditatum adiumento minimε ad extremas partes nutriendas concurr re potest , at caput vix carne vestitum dici potest, sed ossibus omnino munitum. Pedes autem tantum Pedra eui, abest,ut multa earne sint vestiti,ut nihil sit in corpore minus carnosum,magis gracile,mvgis ossibus resertum : quinimmb quasi in pedibus nullae sent partes componentes simplices, quae frigidae non sint,& maiori ex parte siccae: ossa, nerui, ligamenta, tendines, de huiusmodi. Quaeri igitur iure merito potest, cur incalescente corpore maxime su- 'dore profluaRt.

quoia quod calidum ea trahis ad si humorem , &c. J Pro ditatuenda quaestione sibi sumit Aristoteles calorem vim habete attrahendi ad se humores. Quod nisi diligenter explicetur , quomodo fiat , facilε nouis istis scriptoribus , qui vi idecunque ex summis Philosophis occasionem arripiunt malediconfli , cx hoc munere famam aucupandi , ansam daremus aduersiis Aristotelem digerendi di impropriὰ igitur Zc solum ex accidenti censeo ipse calori attractionem tribuisse, & qucmadmodum longa oratione in comment. ad librum de aere, aquis, locis, libro b. Commant. 24. docuimus , impropriE dici solem , aqueas humiditates in vaporem alcenuatione conuersas ad se trahere sursum versus , indeque pluuias gigni , cum sol non nisi N L vap Ies

olor attrahit impi in

159쪽

148 Comment . in Sect . II.

vapores ipsos suscitet calefaeiens attenuansque, haud aliter quis ignis Iebeti supposituri

multos vapores ex contento vapore non attrahit, sed producit: si enim traheret, deorsum quo- ubi est ignis, vapores ferrentur. sed actione caloris, aqueae illae parres iam in aeream vel igneam naturam mutatae superiores partes petunt, tanquam proprium & naturalem lo. A cum. Vnde madidi panni dum exsiccantur , non ignem versus vapores eruit tunt, sed tu

sum veluti pannum lambentes recta feruntur tanquam in proprium locum: quod aquaqua madidi eraut panni, in aerem mutetur, Ac statim potentia , leuis cum sit, sursum fertur, ut quod potentia est, actu tandem in proprio loco assequatur: id vero paulatim acquirit. dum sursum latus paulatim ad locum proprium tendit. qua etiam ratione non a seipsis, sed a generante vel remouente prohibens moueri docebamus ex Aristotele, tum Calor in I. de physica auscultatione, tum lib. de coelo. Eadem propcmodum ratione, sed ad sensum p . non adeb manifesta contingit attractio ex calore in particula aliqua corporis nostri Cum enim caloris eius potissmlim , quem vim habere dicunt attrahendi, proprium sit & poros L . maxime dilatare, & humores di luere, ac etiam in vapores habitusque commutare, ij insita sua leuitate per ampliores factos meatus in sublime feruntur,iungunturque ambienti. Succedunt vero exhaustis illis alij, ne detur vacuum quandiu vis calefaciens partem rarefacere, & poros magis magiisque dilatare perseuerat, unde ex alto corpore extracti videntur, qui sponte sua eo confluxerint. Cum vero ex dilatata parte sinuosa etiam magis reddatur, ne vacuum detur: maior itidem humoris confluxus ad illam partem fiet.& smpe in tumorem pars illa eleuatur. Hoc igitur modo calidum ad se humorem rapere attrahere dicemus cum Aristotele, successione quadam humorum.

Humor autem non trabes ubi constranatur. J docuerat superius partem anteriorem corporis

minus sudare, quhd internas maiores habeat capacitates, in quibus humor serosus ad illas partes transmissus posset colligi, & aliqua ratione di tui, aut educi: secus quam in po-Cauae par- sterioribus contingat: quae cum internas capacitates magis remotas habeant, sudorem

extra propelli necesse est: Vnde in uniuersum conclusit, partes illas,quae minus cauae sunt, magis etiam sudare. hos cum ita sit, cum pedes incalescunt tanta caliditate, ut humor Pes maxi- ad eos traias fundi debeat, necesse est magis sudare aliis partibus, cum omnium sint mini-4. 'ista . caui, dc fere toti osse l. quamuis autem oris e pes ab iscliij & coxendicis articulo, ad ex- me cauus, tremos usque digitos protensus dicatur, propriὲ tamen Sc verὶ postrema pedis pars pes dicitur, B: hoc loco ab Aristotele est intelleba, quae est mmcαἶκον, gradiendi in strumentum, in quo licet tendines multi, musculi, venae, arteriae, ligamenta, ossa tamen omnium maxim E praeualent, si singulas tres partes consideremus, in quas extremus hic pes diuidi solet : tarsum, metat arsum & digitos tarsi enim Ossa septem numerantur, metata 1 quinque, de digitorum quatuordecim, nullis cauitatibus interstincta, sed per gin-glymon articulata, atque arctissinie ligata, ut robur parti addant. Propterea Aristoteles stubdit rationem, cur humur ad partem calefactam attractus non consumatur. Pro erea quod loca sunt ossa. J clim autem humor aut in cauitatem nullam recipi possit, nec a spongiosa aliqua parte absumi, & recipi, neque vero, Clim praeter naturam eo loco defluxerit, necesse est ut extra proruat, aut propellatur, & in sudorem abeat. Verum est

quod dissicultatem non paruam faciat , quhd non solum pedes, sed etiam caput obcane, fisi dem causam plurimum sudare dixit, neque quhd osseum clim sit m*xime, nullam habeat

maximEiu- cauitatem , in qua recipiatur humor calore attractus, cum alioqui& cauum esse sciamus,& non paruam habere capacitatem, quin M ventres vacuos. An dicendum est sententiam hane Aristotelis potissimum intelligi de pedibus t docuit enim superius causis multas cur caput sudore maxime affluat, dum quaerit, cur facies, cum non sit carnea, & potissimum frons, prim h& maxime sidet: verum si hanc etiam addiderimus, quae hoc loco proposita est, non erit ab re: quamuis enim caput magnam hab at capacitatem intra se ipsiim, cium tamen inter animantia, homo maximo etiam cerebro praeditus sit, adeb cauitas illa repletur ut ventrem non habere dicere morito possimus, tuo humiditatem scrotam attractam recipiat: quin immo ob hanc ipsam causam, cum humidissimum sit, ne retenta humiditas morbos pariat exitiales, natura tot illi meatus M Canales addidit, ut quae naturali temperamento generatur humiditas, aut aliunde transinissa colligitur, commode & citis

sme possit expurgari. Quod igitur in Vniuersum proposuit, etiam capiti hac ratione potexit accommodari.

160쪽

Problematum Aristotelis. I 49

Quare laborantes, ubi quieuerint, sudant Z Nam oportebat, si labor causa est, tunc sudare , cum laborabant. Utrum quia laborantibus, venae spiritu iii flatae occludi poros cogunt, quiescentibus autem resident quare, amplioribus factis poris, facile permeat sudor. An quia laborantibus secernit motus

ex connaturali humore spiritum& mediante calore , qui fit a motu , humor in spiritum per externas partes mutatur. Cum vero a laboribus cessatum est,

similiter& calor desinit. &ex spiritu densato. fit humiditas, quae sudor di

citur. Docuimus ab initio horum commentariorum, ex multis Aristotelis libris problematum congestum esse opus hoc problematum ab aliquo suorum discipulorum, atque in classes diuisum, propterea aliqua saepitis repeti, & de eadem re diuersias causas proponi. quod de quaestione hoc loco proposita contigit. Cum enim fortasse in naturalibus, in C cycliis, de aliis id genus ab initio propositis, quaestionem eandcm proposuisset dilcutiendam, diuersis vcrbis saepius cadem repetit, aliquando ampliori responibdato, aliquando breuiori, aliquando exemplis itidem magis explicando. quod vidcro est hoc loco,ubi proposita quaeitione duplici proposita respolisione optime dissoluit. eandem tamen distatuendam proponit, problemate 13. quin sequenti a 4 eadem proposita quaestione, multis exemplis responsionem suam illustrando eam iterum dissoluit: ex multis cnim fortasse problematum libris, qui in has classes problemata disposuit, ea colligens, in unum locum collegit, ac propriis Aristotelis verbis seritatis hoc loco disposuit. Ne autem nos eadem repetere cogamur, hoc loco omnia explicabimus, & in unum colligemus. Quaestio igitur est, Bare Liarantes, ubi quieuerint,siudos. J dubitandi occasio ea est,Jnam causa est, tunc Adare, eiιmiaborabant. J id est: videtur enim potitis sudare debuisse dum labo- ν, lib. 4re corpus agitatur, quam cum a labore quietem quaerimus , cum labore incalescat corpus, quod sudorem efficere dicebamus , attenuetiitque matcria crassior, Ut facilius Vndequa uelidi . si quo possit permeare atque diffundi, quin & materia ad externas partes expelli. accedit cur. praeterea qubd calore ex labore per corpus conellato, meatus corporis patentiores redditi, Viam quasi struunt materiae, quae per sudorem debet propelli: hi tamcn non obstanti bus contra euenire videmus, sudorem nempe magis affluere cessato motu de labore desinente, cum homines quieti corpus tradunt. Duplicem mox rei huius reddit rationem: quarum prima iis verbis. Virum quia iaborantibus vena stiritu instra res occludi cogunt,quiescentibus autem resident qM-reamplioribu Hisporis seclypermeatsudor. J ex Meliemcnti exercitatione quod incalescentCroto corpore, cor omnium partium calidissimum, in medioque positum, Zc proptcrea magis in calcicens,a si iri tibiisq; excalefactis magis ardens,refrigerio indigens,externu acrcmmedia inspiratione ad se itahit, attractiimq; aliquato magis retinct Acin vapores etia mu'tat,quibus & venae replentur, magis magisq; arteriae, tum etia aliae corporis cauitates,potis simum autem thorax, in quo arteriarum fons M propago continetur,inflatae in tumorem eleuantur, quibus quasi comprimentibus, partes externas pori cxtra per carnem tendentes, oppressi, quasi comprimuntur , de sese adinviccm obturant : undo sudor qui per

SEARCH

MENU NAVIGATION