Ludouici Septalij ... In Aristotelis Problemata commentaria ab eo Latine' facta. Opus hoc iam primum absolutum in lucem prodit, auctum tomo tertio nunquam anteà edito. Habent in eo, qui occultas rerum causas inuestigant vnde proficiant, & iuuentur 1

발행: 1632년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

causa stigida remedio frigido quo modo tollatur dissicultatem habeat quam maximam

tum quod eundem affectum curent duo remedia omnino opposita , frigidum unum&hu-εui, eom mi dum, caliduni alterum & siccum. quaestio igitur est, cur stuporem dentium dissoluat tum νη--ο portulaca, tum sal. quod vero nos stuporem dentium transtulimus, Graece est πιμα διο . Galenus definit esse anectum ori soli, nee tamen toti, sed dentibus gingiuisque accidentem ab acidis & acerbis cibis: eum oratione quidem explicare impossibile est, sed cum quis eiusmodi cibos manducauit, ut iis dentes &gingiuae male assiciantur, affectum hunc in eo & Omnibus similem esse credimus,qualem in nobis ipfs experimur. Fit autem etiam aliquando ex visione aut auditione, ut cum aliquem acida comedentem videmus, dccum limarum aut serrarum attritus exaudimus .docuit hoc Hippocrates lib.de humoribus.cum dicit,malorum quidem per se astrictu dentes stupescunt. quin Δ ex vomitu pituitae acidae aut humoris melancholici eiusdem saporis dentes stupescunt. ut docuit Hippoc. tum lib. de affectionibus, &tide morbis. ubi dicit.vomit pituitam,& velut accium,ia dentes obstupestunt. & de atro humore dentes obstupescunt, quod vomitione est refusum terram attollit. sunt tamen qui αδεμ δε- omni dolori denti iuri accomodant ex Suida. at Hesychio stupori solum dentium accommodatur ex re aliqua visa aut audita. hunc igitur affectum quaerit Aristot. cur portulaca& sal dissoluat. portulacam id praestare, conflant est omnium scriptor uir sentcntia. id Di scor. id Galen. quoque confirmarunt. & non hic modo ab Arist. propositum est , sed iterum scriptum reperitur L r. see .prob. postulae, humiliatem & c. J Gaza,Αn portulaca quia lentum quendam

eardentium habet humorem. vere quidem, ut infra colligemus, at non secundum vel ba Alist. Graeca.

d. i. . ' Nicolaus Peripat. vi resert Aponensis,de hoc problemate ita scribit. stuporem dentium aufert sabnpc non & portulaca, quamuis sit frigida, at calidus. portulaca diu masticata viscositatem habet subintrantem dentes, & attrahentem id acciositatis quod adhaeret dentibus: nam ipso succus portulacae parum acetostatis habet: ideo simillitudinis causa attrahit

quod acetosum est. sal autem liquefaciens educit aceto sitatem dentibus inhaerentem. Vscidum enimImmeos educιι acorem , &c. J Lentore enim quodam miti, nec morsus

vllius , glutinosoque humore id praestare dici existimaisque debet, sicciore partium ill rum quam acidioris alicuius succi vis secerat, spiritudine levigata aequataque,&hoc est

Commenta quod dicit.

μ' , . citia Vsia m autem permeans acidum educis. J ubi obiter annotare mihi hoc loco licet comme ho Milibu- taria,quae in lib. de humor. sub nomine Galeni sunt edita, minimς eo artifice esse fabricata, ' ci '' )ό a recenti aliquo, qui hinc inde collectis locis Galeni,quae ad illum librum facere videbanopi iect ilo tur, multasque de suo superadditis commentarium iacit A etformauit, multis tamen in locis in G ip in & a doctrina Galeni alienum, imo ab ipsa veritate . quod vel ex L. com. lib 2. Com. ad lib. illum colligi potest. ubi cum obseruallet Gal. lib. de Opti se istac. 33. in fine dixisse portulacam stuporem dentium soluere, eum qui fit exesu acerborum acidolum, non autem Cum qui a fluxione materiae acidae aut vomitu acido:& ipse non animaduertens librum illum Galeni non esse, quemadmodum ex recentioribus doctissimi quidam demonstrativis rati nibus ostendcruiu, in suum commentarium eam se nientiam traduxit. quas Vero in eo capite no sibi ipsi repugnasti inanifeste si liber ille suus esset, cum eode capite asserat, sola Experien Lia Obscruatu elle, portulacam stuporem dentium di sibi uere, non autem ulla cauta cuin alioqui de alim. iacui .cap. 41. de portulaca,in candem ipse causam reserat huius affectionis cau- neque oro admitti debet Iulii Alexandrini lib. salubrium nono, cap 7. sententiai qui aliis ἡ. proprietate id fieri censuit a portulaca, non manifestis aliquibus facultatibus, quia in quibus,

. . 'cultate eadem praeditis idem non succedat. quas ipse adeo exquisitus sit perscru-

pollulata, rerum natuἔδlium,ut gradum illum peculiarcna cognoscere possit, quo res quaelibet esui tio. b altera seiungitur: atque res aliqua eodcm temperamento, quantum ad gradus medicos pertinet, esse non possiit quae tamen quod aut viscidum habeat humorem, aut tenuiorem,

aut partcs aliquas igneas subobscuras admixtas. non eundem effectum producere possit.ad- cst in portulaca humiditas cum frigiditate cum multis aliis communis, adest praeterea lentor smul cum paucis contulistus, adest acida pars aliqua cum huiusmodi lentore de frigiditate N humiditate , fortasse nulli coimmunis. cum igitur morbus a quo stupor dependet, asperitas sit ex acidis & acerbis genita, seu cibis,seu medicamentis, seu humoribus, vel aliqua alia ratione contracta, utpote ab acerbis, quhd haec inaequalitatem aliquam habeant, non video cur cum portulaca stupori illi dentium conserat, qui fit ab ingestis de commansis accibis, austeris vel acidis, non etiam eidem opituletur,qui fit ex vomitu, aut fluxione pituitae acidae,

82쪽

Problematum Aristotelis.

aut humoris nigri eiusdem caporis, cum siue ingerantur sitie egerantur, ob eandem cauia Lam symptoma illud producant. non igitur recipiendus tanqtiam Galenicus partus liber ille com. in lib. de hum. neque lib. de opt. scct. ad Tlirasybulum. cadem auic in causa visciditate dum lenit, eadem viscida siubstantia asperitatem aequat. propterea ctiam Paulus Iib. 3 .oleo dentes inungit, id amurca in aeneo vasic ad mellis crassitudinem cum oleo redacta curat. eadem est causa,cur eidem symptomati commansius cascus morbum tollat. hac forte ratione & falis frictione curatur,ut docet hoc loco Aristot. cum dicit. quod dum vehementer abstergit, dentes aequat, S asperitatem tollit. Ze hoc est fortasse acorem extrahere,id est,auferre asperitatem ab aco it re factam. Caseus forte dum quae inaequalia sunt, aequat, huic malo etiam succurrit. Cur autem dentes ex aliorum acerba comedentium inspectu obstupescant alibi conside- '

Δια N ο- κονια νιπον, ου ; ὴ ori , η, ου , icet; Probi. XXXVIII. Cur igitur cinis de vitrum non 3 an quia stringit Si non liquefacit 3

Est problema quidem separatum , attamen a superiori pendet. si enim sal stuporem Nireuinti dentium dissoluit, quod humiditatem dentibus infixam colliquefaciendo di temperiem ii up

aeqtiando alpetitatem illam aurerat, Cur idiplum riam non tacit cinis& nitrum' dixit auis ut sit horitem κρνια, quod vertit antiquus interpres: puluis,& Gaza,lixiuium,ego potius aut cinerem

aut calcem intelligerem. quatuor enim haec hac voce significari manifestum iis fiet, qui 'Graecorum volumina peruolucnt.pro puluere frequentissimh est apud Homerum,ut ili ad S c. ποδων ἄτε ερθε l τ' sub pedibus excitabatur pulliis. 8c sexcentis aliis in locis.Sumitur saepe etiam pro calce.ut apud Paul. Egin. lib. 3 C. GHα, C lx extincta. Sumitur faepc pro lixivio, id est, pro liquore qui ex cinere seu calce aqua perm- sis distillat cinerem lixivium vel lixivum appellantes,ut apud Columellam lib. I 2. c. 2.3c Plin.li I I. ar.& lib. 28 .c.18. N li. 37. ca. vlt. lixivium ex Varrone cinis est foci. de vero &simplici pulliere dici nullo modo potest Aristotelem problema intellexisse, cum nulla facultate praeditus sit sali simili. Potest igitur de cinere, de calce, & de lixivio intelligi. Ucrum cum is νι- comparet cum cale,vcrisimilius est solidum cum solido,& eiusdem propemodum facultatis comparationem fieri, maxime cum coniungat cum nitro. dixerim igitur problema potius esse de cinere aut de calce, atque iure quidem merito , cum easdem fere facultates habeant ac sal. quin & nitrum quod in confinio salis postum esse scribebat Galenus s. simpl. soluit igitur dicens; An quia Mntiquesecit.JBreuissime satisfaciti cum duplici ratione dissolui stuporem dentium docuisset visciditate, qua asperitas dentium ex austeris producta leniebatur quod in portulaca obseruabatud tum colliquatione, qua acidus ille humor quodammodo extruditur, nullum horum cinere aut nitro fieri posse dicit, & propterea stupori dentium non opitulari. non enim adstrictione praedita esse debent praeualenti qualis est in cinere Sc nitro. &quamuis aliqua excalefaciendi facultate polleant, quoniam tamen interrestribus maxime partibus inhaerent, colliquare & permeare difficillimc possunt. quinimo terreis iis partibus potius acorem retIncnt, atque confirmant.

83쪽

Comment . in Sedi . I.

Probi. XXXIX., Cur aestiuos quidem labores balneo curari oportet, hybernos vero in un- e hionibus Θ An hos quidem inunctione propter horrores & factas mutationes.

calore enim laxare oportet, aut calorem inducere: oleum autem calidum. Intellate autem lita me istare oportet. nam tempus est siccum: nec verendi horro

res ob propensionem in calidum. hinc etiam parcus cibus & potio liberalis aestate conuenit, hoc quidem omnino, illud autem magis . potioni quidem per aestatem ob siccitatem omnino est indulgendum parsimonia verb cibi semper,

sed magis aestate conuenit. incalescimus enim ob tempus a cibis.

Iamio in Mixtum lioc problema, partim ad prirseruationem pertinens, partim ad curationem. ,εἰ xj. m. quaerit c illa cur aestiuos labores balneo curare expediat, hybernos vero inunctionibus. inunctionς ut lassitudinibus succurrimus, curativum quodammodo est,ut vero hoc agentes Pro- hibemus, ne inmmbos incidant, est praeseruatiuum. Dixit igitur, riliae M- est voto , Latinis lassitudo,corporis affectio male actae exercitationi succedens. hab ctenim suas leges cxercitatio, ex quariun praescripto intellisitur non modo, qua in ipsa exercitatione fieri dcbent, vorum etiam quomodo ante ipsam corpus praeparari de

hi sita, beat, tum quae sit post Cain apotherapiae ratio,in quibus si quando peccatum sit, lassit idomaxima frequentissime coi sequitur. triplex autem a Galeno starii itur L dc tuenda val C. F.

aliquando enim tristi molestύque sensu afficiuiuur qitem alij indicibilem dixere , alij per Omnes partes membra quasi coimisa habent, alij quasi phlegmone obscssa sentiunt: hinc

triplex in uniuersum omnis lassitudo est, ελ- ,e, τινά. ι vltra has alia est, quae ceu lassitudo sit, multis imponit. de qua Auic lib. I. cat .sen. 3. Doct. 2.c. I 2. haec . accidit, cum plus iusto musculi siccantur, sic ut squallens contractumque eo us appareat, atque ad motus quodammodo pigrum, non tamen ei vel viceris, vel tonsionis, vel phleg mones sensus inessi sed nec horrorem ullum doloremve, nec pigritiam ad motus ci similem infert, quam lassitudines inuchunt, sed gracilitatem ariditatemque facit. In vlccrosa&iiuibus sit. tanquam exulceratio quaedam persentitur partium mani sta punctim infestans, quam acria quaedam-tenuia excrementa exercitatione nimia tu se attenuataque, vel eliquata calore eodem pinguedine, aut etiam eandoni ob causam tabefacta modi ulcula cariae fa ciant quae sane lupei fluitates non totae excicitatione discussae, si mediocritcr talus fuerint, nec magnopere commoueantur, sim motae enim lassitudinis sensum exlii bcnt i horrorem: magis autem commotae, sumptinue acrimonia, & tenuitate maiorc ctiam rigorem Efficient. non enim fieri aliter potest cuti carniqile occurrentibus illis, &qualit .ita' sua vel ii- Lassitudo i L cantibus. Tonsiua a nullo quidem excremento, de quo magnopere sit curandum produ-:. s. se sed residet in musculis & ncruis ex nimia tensione,quam n inmin cxcrccndo admi- gaoscatur serunt: accidit Verb in vehementi tensione omnes musculorum fibras cxtcndimon tamen similiter omnus laxari, sed cas maxime, quae per longitudinem porriguntur: quae Vbi immoderatius sunt extentae , ut parum absint quin abrumpistur, affectioncm quandam Ic- linquiint similem ei quae aderat dum febat exercitatio : quippe tendi adhuc vidciatur, cum tamen nulla tensione urgeantur. Quemadmodum forc tonsoriis corporis ii ostii instrumentis oculis saepe auribusque rerum visarum aut auditarum species remanentes insistunt aliquandiu ,hic coloris, illic soni Incidit huiusmodi lassitudo iis, quibus salubris sis cus est, post robustas potius quam celeres exercitationcs: redditque ipsos lassatos pigros L,itiua, admodum,aegreque flexiles: non tamen densi aut horrenhs apparent. Tertia est vero lasνhlegmono. sithidinis disserentia, quae in edicitur, sinc instam mationi similis, in qua nimirum . . s. contusas aist phlegmone obsessas partes sciatimuς, tunc maximὸ solet molestiam a

cogi ferre cum musculi nimium excalcfacti attraxere quippiam ex circumfulis sibi excrementis. cx vchementi liniis nascitur motibus, sola lite supra naturalem statum attollit musculos, sic ut phlegmoni per similis astectio sit . unde&leui tactu offenduntur,& calidiores ap-vleeroseus parent Incidit haec lassitudo iis plurimum,qui assueti lassitudinibus non sunt: nam ea cr-: istis: b. citati assuetis raro incidit etiam ex vehementissimis plurinusque motibus. mi siccntur au-' i κ' tem haec,& nunc ulcerosae tensivaeque, nunc tensiuae 5 phlegmonosae , vinac omnium unast ' ρ vi' signa eati aeque adstini. Cum igitur hoc loco Atistoteles lassitudines aestiuas balneo, hJc'males veto inunctionibus curari doccat,anne omnes intelligit, an aliquas, an unam pro . iccto

84쪽

Problematum Aristotelis. 73

fectb si responsionem Aristo t. consideremus, si praeterea quae a Galeno proponuntur lib.

de lavit. tueri. de curandis lassitudinibus, meam veni cndum cst sententiam, quaestionem hanc de ulcerosa sola propositam esse, cui soli curandi haec ratio conuenit, ut ex iis qu.Ea Galiloco proposito dicuntur manifeste colligi potest. Cum praeterca ea sola sit quae hoiro rem aut rIgorem habet ut plurimum adiunctum. dicit cnim; n hos ισunctionetropter horrores, Ecc. Sc mox de aestiua curatione. Ne verrari horrores perpessonem in calidum. J Cum tamen cliam in tensiva de balneis dc inutinionibus utatur Galenus & antiquiores illi ctiam posset accommodari aliquo modo. inquit igitur. ho Maidem inuritisne prepter horrores se factas mutationes, calore en in iaxare oportet, aut Iealorem mducer oleum autem calidam. J his verbis simul rationem docci,cur lassitudines hycine . curare soleamus inunctione, urque oleum id commode praeliare qucat .esim enim tenuium tatque acrium excrementorum Copia mulculosae Cutancaeq; parti ulceris sensum inserens t ciat deberemus primum curare ne colligantur: at ubi id non obtincre potuerimus, collecta

discutere quantum per nos fieri poterit,oportebit. id commocle prael abit hyeme potissimum frictio multa ex oleo multo adstrictionis omnis experte cum enim laxandus sit corporis habitus ut fuliginosa excrementa expelli & excerni a natura pol sint, qui ob ambientis frigidita .

. terra constipatus de induratus crat, externaeque partes ob hanc fcre causam mod crate exca-

lefaciendae inunctione multa ex multo oleo bene maturo facta. piae omnibus igitur ab oleo ex immaturis oliuis expressis cauendum, deligendumque dulcillim uiri, ut id acrimonia humoris temperetur,constipatus habitus emollescat, atque frigiditas in extimis partibus introeducta calore olei temperato moderetur.& hac ratione dixit. Calore laxare opor es o calorem inducere. J scd N ea quae tensua dicitur eodem modo tolli per hyemem solet: si ictionibus nempe mollibus cx praediaici tepcntique olco, tunc enim laxare M emollire etiam cupimus.: multae iamcn frictioncs, quoniam hic quae multitudine frictionum discutiamus, acii aut in priori,tenuiaque cxcrementa multa non sunt, aut potius nullae

sunt exercendae.

Oleum autem calidam. J longa oratione Galerius disputat aduersus medicos antiquiores de natura ta temperatura olet, lib. 2.de simpl.mcd. fac. ubi praeclara multa ad hanc materiam attinentia proponi concludit autem , oleum tempero metuo potius mediocri inter calidum de frigidum elle conititutum quamuis cum id semper respectu ad nolletum corpus habito comsideretur,ad calorem aliquantulum vergataque madmodum ver tempcratum uicimus, quod nostro temperamento sit quam simillimum. quod cum ad calorcin accedat, utique di ver calidum fle humidum aliquo modo statuimus. cum vero aereas multas in se nihil temper ui caloris in se continet. at duobus modis nos excaleficere

mentum cum alimenta omnia,qua talia,e calefaciant,ut 3. de temperam .docucia calcfacit dum

etiam,inquit, quod ad rem noli rain maxime pertinet Q indumentum, arcendo frigus exicr-Dum ,& impediendo, quo miniti sit bitantia Corporis nostri tenuioi spiritus aluinde diffluant. Verum vim dicamentum, neque calciacu, neque refrigerat, sed temper.uum cit quδd si ut medicamentum applicatum extorius caleficere dicitur, id agit ut indumentum , ut dixi quia scilicet calcfacit ad aequalitatem. hoc Cst , calor cin quem accepit, corporis naturali suo tepore fouet & seruat,per tele vero non dilabitur in maiorem quam acceperit. In aestate autem humectare oportet. nam remm est siccum, nee sium verendi horrores ob propensionem in calidum J Iam alteram partem problematis aggreditur explic.lic, curaestate balneis potiuS rio olao sed sint tollendae lassitudines 1 .cum ςnim oleum excalefaciat tanquam indumentum, & ea ra- ζ' . tione maxime hyeme conueniat, o tempore non videtur in usum traduci debere,quod excalefactione nulla, aut indumento non sit opus, sed contemperatione fc quadam humectati ne.debet tamen balneum hoc aquae esse dulcis, quales in lib. de tuen. val. Galenus docuit, cum dicit: Est dulcium aquarum calidarum facultas, temperatae si fuerint, calida atque humida. ubi calidas mirabitur aliquis dixisse simul & temperatas: sed intelligere oportet excalcfactas id est ignis vi frigiditate sita exutas, usque eo ut temperiem acceperint. unde pauid ante Balnei aquae dixerat quaecunque aquae dulce, calcfiunt. hoc enim per se a dulcis aquae temperato lauacrost vii intimius prorsusque intra sit bstantiam acceptam sentiant caloris humorisque tempericm eam partes. aperit enim cut ancos poros calor mitis ac temperatus: per intimasque partes aliὶ permeans, squaloiems quis adcli adimit, acrimoniam humorum , s reperiat, quodammodo deblanditur & temperat. sit inique ac denique lassitudinem etiam tens iram,quam

Iabor fecerit immodicus, si quid aliud, aufert hume statione. de longior etiam usus cutim vicinasque patrus duras ec tensas emolliet. tum si quid pi ope cutis excrementitis humoris li-G quamcnpartes habeat, non dicitur, tima vi alb

85쪽

4 Comment. in Sesu. I. .

quam enisve detentum haerebit,totum id discutere commodὸ poterit.hinc quandoque si diu-

tuis ha Deo quis utatur,litis sequitur,contrarius cffcctus priori, quo sitis sedabatur, secundario tamcn & ex accidenti, nimio scilicet & importuno usu nimis evaporatis Be in halitum disis pacis humoribus. Accedit:quod cis ex immoderatis laboribus aestate potissimum vires resolutione spirituum, selidarumque partium intcmperie deiiciantur saepenumero, praesertim ex siccitate nimia, labore,ut dicebam , insolatione in teinpestiua , vlu tunc balnei iam enim aestiuum tempus cum Ai iit ad usum balneorum accommodatum dicebamu . dum placidam quandam sentium humoris temperati affusionem appulsumque membra,recreantur 1latim, refocillatique vina spiritus ab intemperie prius periclitantes vividiores facti vigent Hinc etiam parcus cibus drisio liberatas aestate Quod dixerat, exemplo confirmat, nempeaestate magis conuenire balneum,quod eo tempore exsiccatum corpus hvmcchatione indigeat, & ob eam , inquit, causam aestate parce cibum allumimus, liberali autem potione utimur subdiu hoe absolute intelligendum est,nempe liberaliter esse bibendum ob eam quam mox subdet rationem. Dd autem -gu. J id est,quamuis semper de in quocunque anni tempore parci in cibis assumendis esse debeamus,cum parcos nos elle in cibis sumendis aestate dicimus, id compar tione ad alia tempora potissimum ad hyemem facta intelligere conuenit: nam parsimonia quocunque tempore commendatur , at maior aetate esse debet. harum rerunt mox subdit

rationem,cum dicit.

bitidum. ribus exiccetur & quasi colliquescat , spiritusque omnino exhauriantur, humectatione opus est,quod aquae potione commode fit: verum quoniam vera corporis humectatio non actuali humiditate aquae peros alsumptae perficitur, ut optime docuit 2. dorat .vict. in morb. acutis Hippocrates,& nos in nostris com .in lib de aer. aq. loc. longa oratione demonstrauimus, scd pollux iis que vim h.iboat,deperditum restaurandi, S: spirii us gignendi, idque vino perfic ia-AEsta e vi. tur, propterea quod de liberali potione dicit, de vino intelligendum cst. Verum quoniam vitis num liberalius assumptum aestate potissimum, excalefacicindi potius siccandi facii ita te iter utendu . praeditum est,propterea,vi commode quod optamus, assequi pollimus, multa aqua erit diluendum : sic eni in dc magis permeabit undequaque vinum, partes omnos solidas exiccatas irrorabita on excalefaciet,humectandique facultatem nanciscetur. Parsimonia vero cibisemper ed maxime aestate conuenit.J ut potioni per aestatem indulgendum dixit, sic parsimonia cibi, quae in quocunque eita in-tempore optima est, ae ita te maximo est utendum. hyeme autem contra magis aliquid de cibis est indulgendum,potioni ucro coii siue tae detrahendum .aestate enim virtus concoctrix imbecilla existit. Calor enim innatus,qui omnium actionum naturalium absolutus eli artifex, propter ambientis caloris aestiui excess um, ad affinem suum extra protenditur, sicque εἰ dissolui de eius substantiam dilli pari conti tigit, unde debilior redditus multum cibum conficere non potest .vi optimc obseruauit Gal. I. Aphor. I s. Verum quoniam ob maximam humorum de spirituum illoturionem, quae per calorem aestatis immodicum fieri solet,vires exolueruntur, nisi aliquid subministraretur a n .Est, te bis quo refici possent, propterea cum vno Neodem tompore calor nMuralis ob imbecillita-ςς 'du. tem multa conficere non pol parum quidem erit exhibendum, sed saepius , ut optime admonuit Gal. r. Apho. 37. ubi haec habet. AIstiuo quidem tempore quantum ad temporis rationem attinet, pius pauca danda sunt, quoniam dc pluri egent adiectione, ut qui sunt dis. soluti,de vires habent imbecillas quod Cornel. Celsus lib. I .cap. s.confirmauit. Estate inquit, ut saepius cibo utendum sic exiguo est . quanquam vero cibo nonnihil per aestatem deme - dum sat,potioni tamen adiiciendum videtur.Caeterum nollem quempiam ob haec existimare, cib6, 2 naturali,vel in hebdomada plus dandum este aestate,quoniam maior fiat resolutio sed V. magis parti cndum eise cibum:quoniam aduersus hoc est Gai sent. I. Aph. 18. ubi dicit , Non

bis Hipp de iisdem dii seruit scilicet superius 6c hic. Illic enim ostendit cibos plures sanis dati

hyeme oportere: nunc autem,quod si semel etiam multum ciborum illis attuleras, haudquaquam no bis: facile enim omnes ciborum multitudinem ferunt hyeme, dissiculter vero I stat he n aestate. quod Hipp verba in fine Apho. confirmant cum dicit , Indicio vero sum pueri .idia . athletae,is autem non modo unica cibatione, sed in die naturali plus edunt ob caloris multi- patens con- tudinem. Verum maxima est dissicultas ex principii ς medicinae desumpta, a Galeno auictri origitiem ducens,qui t. derat .vict. in acut.com. enumerans quae faciunt ad cibi subtractionena,ait: Is hyeme aegrotet recensens autem quae ad cibi exhibitionem faciunt, inquit is aegro.

ret aestate. ergo. contra id quod hoc loco dictum est,quod aestate imminuendus est cibus, quod

calor

86쪽

Problematum Aristotelis. 7s

calor naturalis debilis est, hyeme autem adaugendus, quod tunc maxime vigeat naturalis calor. Idem ex Ruic quispiam colligere posset I.quaiti Tract. E. cap. 8. de cibatione sebricitantium in genere agens,ubi dicit:& aestas quidem propter resolutionem suam indigit additione ciborum,in hyeme vero res est in Contrarium:quoniam ob paruitatem resolutionis eius non facit indigere multo. Uerum sententia Arist.hoc loco eadem est, atque ea quae posita est . ab Hipp. r. Aph.i6.in eo Ium differens,quod Arist.de aestatis cibatione&potu loquenS, in. finia νl. . telligendum etiam esse oppositum propter oppositas causas de hyeme. E contra Hipp.quod hyeme ventres dixisset calidiores, propterea etiam maiori indigere alimento subintelligens ... Oppositum in astate,quod cum Calor sit imbecillior,etiam parcius sit cibandum. in eo autem Ioco Hipp. loquitur de sanis, ut 5 hoc loco Arist. GaIenus autem loco propoluo & Aui. de aegris cibandis locuti siuntidicebat autem Gal. t.de rat vict in acut.nis alimonia morbo obe, set, ii virtuti operam nauamos, ros,ut sanos aleremus &ob id sanis vires augemus, quod victu fit pleniori.in aegris vero,si acutus sit morbus,parum debilitatas,in diuturnis, tales quales recepimus ab initio conseruare debemus. vndc data paritate morbi,quanto vires sum va- γ lidiores,tanto magis est subtrahendum.cum ergo aestate maior fiat resolutio, & ob aerem SI a febre, M ex consequenti virtus magis debilitetur,plus cibi administramus hyeme vero,quia resolutio minor fit,virtusque minus debilitatur,minus quoque exhibemus. Ad hanc problematis postremam etiam partem intelligendam maxime mihi facere viderer, quod ab Hippo.& Galeno dicebatur lib.de victu priuatorum ab initio: hyeme plurimum elle, minimum bibere conducit, sed potius vinum quam meracissimum ubi Galenus subdit, qubd id pluriamum non ad virtutem est referendum,sed ad alia anni tempora:quoniam si volucrimus habere rationem virium Ec praesentis Commodi, sempcr cibum potum mediocrem apponemus. Vnde i8. primae ct Aph. Hipp. dicebat: aeitate & autumno cibos dissicillime terunt, hyeme facillime.& 6. Epid.sest Com.I .& sin.i s.com. I .ubi proponit Aph .illum ly. priinae in.dicebat plus hyeme esse exhibendum, quoniam interiora calida, exteriora frigida. scutecontra in aestate hoc ver5 de calore naturali intelligendum est,non de aduentitio tolet enimis potius praeualere in corporibus eorumque intimis partibus , aestate: N hoc est quod nobis insinuauit Aristoteles in postremis verbis, cum dicit f isca cimis enim ob tempus a-J aduentitio & quasi praeter nataram aestate praeualente, qui non coctione sed corruptionem potius aptus est efficere. μ.

Cur ex medicamentis alia quidem ventrem soluant, vesicam autem minime. alia autem vesicam soluant, non autem ventrem An quaecunque quidem natura sunt humida atq; aqua re seria, si utique fuerint medicamentosa, vesici soluunt tinea enim subsident imputridi humores:conceptaculum enim est Vesica inconcocti Eumoris in ventre, qui non manet, sed priusquam faciat aliquid aut patiatur secedit. Quaecunque vero terrestria sunt natura, si fuerint medicamentosa, ventrem haec utique soluunt, ad hoc enim est motus terr sttium. Itaque si mouendi habeat facultatem,periurb t- M ἡ;E. ε

Pulcherrimam quaestionem,Sc ex intimis naturae penetralibus desumptam proponit boc Muε solitae. loco Arist.discutiendam,cur ex medicamentis alia ventrem seluant,non vesicam, alia montra vesicam,non autem aluum. dixit autem miνκMMἄν ventrem.docuimus autem in Postre- Δοα τωπε. . G 2 ina ex

87쪽

Quot habeat

6 Comment . in Sech. I.

ma exponenda particula I. lib.de aer aq.loc. hanc dictionem, ubi ponitur sine ulla additione, quatuor significare: sumitur enim quandoque pro quacunque cauitate,ut apud Hip. 6. Epii in doloribus proximum ventrem κνιλίην purgarc oportet,& sanguinis scindere dixit,id est,cauitatem vel venam,& 6. Aphor.1o.6 in et M .ιλ in ventrem sanguis praeter naturam essunditur,ubi pro omni cauitate sumi scribit Galenus in com. Sic lib. de arte , cum corpus humanum non uno praeditum cile vcntre asserat,sed pluribus,eosque ventres omnes appedari scribat qui aut pellicula circunsiti aut carne,cauitatem internam ha hcant hoc modo etiam nomen hoc sumpsisse constat, aliquando pro toto ventre interiori sumitur , ut in n. Aph. 1.in perturbatipnibus ventris,&c. dc Aph. I s. eiusdem scct. ventres layeme calidior exhes. Aph. .dolores ventris sublimes .ubi Galenus intelligit ventrem infra diaphragma.teraio sumitur pro ventriculo, ut apud Hipp. lib. de affect.& corpus liquesciti cum simul cibi pex iubium tepus vii καλlii non concoquuntur. Sumitur potiremo pro solo intellino colo, aut imscrioribus crassis intestinis,quo modo Hippocratem saepius sumpsisse videmus,ut lib. dae den. titione,quibus η καλ- multum profluit.& mox venter quibus supprimitur.& I. de morti. vul gar.scct. 1. T. 61. ἡ νωιλίη aluus turbata fuit, & alibi sexcentis in locis . hoc loco Aristotelem certum est aut pro ventre inferiori sumpsisse,aut pro aluo, chm diciti ex medicamentis alia quidem ita κοιλίαν soluant. insta enim ostendcmus, cum de ventre superiori illi sermo est,ad. dere propositiones e κατα ,supra Sc infra. Vesicam aut misisse J Graece est, τίω in ἔ.κύων antiqui caepe totum ventrem inseri

rem intest exerunt,unde dictum. Et Suidas κύοῦντο ε*ηοαιον, το λογαουιον, ἡ λίαν,imum ventrem exponit, quod ibi sita sit vesca. proprie tamen vesicam significat, quae urinam a renibus excipit,& foras excernit. ut in Aphor. scct. .ps. 77.72.8o.& 8 l . interdum t men etiam nomine hoc partes urinariae,rcnes,vrinari, meatus, & penis ipse Hipp. sumitur. vix. prognost. 37 sic enim exponebat Gal. locum illum I.decrif7. sic& Aphor. 8 . lib. eoia τει κυδεν πενειν. hoc est,partes ad vesicam attinentes laborare dicuntur,cum partes quae vesicae vicinae sunt & communicant,affectae sunt,aut etiam quae urinae reddendae interuiunt,ut renes, meatus urinari, fistula urinaria,& vesica ipsa. quaecunque quidem Otur uni humida atqua aqua refert mique fuerint medicamentos se

sicamsoluunt.1 a posteriori parte quaestionis ditioluenda responsionem incipit, cur aliqua sint

quae urinas moueant non autem aluum. Obseruandum autem est,mouentia urinam diuret

ca vetvreuca Graecis dieia,alia esse calida & aperientia ut docet Gal. I. de sinp med. facul. acria N calida fit siccat quae caliditate & partium subtilitate tantam habent siccandi vim, ut non modo sanguinem fundant, sed etiam eundem postmodum cogant, ab coque serum s cernant faciantque cis uere: ita enim secretum & a renibus trahetur mcli is, & trahi coeptum melius sequetur, utpote efflues. qualia sunt semina aph. petroselini,sceniculi, datici, agriose lini, sin ymii,seseleos,ameos& huiusmodi. non asserit tamen haec Pla csse diu retica. sed quaecunque sunt acria fit vehementer sccantia,& tenuium partium,esse mouentia urinam .dicum tur tamen Galeno solavere diuretica, quia sola solam urinam mouent. Sunt tamen aliqua quae urinas ctiam commode mouent. Sed nec ita calida nec sicca adeo, ut fundant quidem sanguinem, non tamen coagulem, aut cum seccrnant a sanguine, quae simul etiam hoc habent,ut etiam menstrua purgamenta proritcnt. Alia sunt etiam urinam movcntia, quae non

calida sunt & sicca, sed frigida potius & humida, qu ae quod multam contineant serositatem,S urinam promouere dc penetrare & emuere alias humiditates sanguini iunctas faciant, visum melo pepones,cucurbitae, anguriae, rapae , asiparagi, semina pcponum S cucurbitarum. mim enim huiniditate sua sanguinem dilutiorem reddant, icnuem humiditatem addant, saepe etiam abstergentis nonnihil facultatis habentem urinam mouent. hax v retica pro sita hac di sibi uenda quaestione assumit Austoteles .unde Iubdit rationem reddens. In ea enim Abydem imput iri humores. conceptaculum enim eis vesicca inconcocti humoris in ventre,qui non manet e priusquamsaciat aliquid aulpatiatur,secedit. J dixit autem imputridos humores in vesica subsidere, ut serosa excrementa a torrcstribus & crassioribus secernat, quae solent per aluum educi. conceptaculum enim est vesica setosi excrementi. quod incoctum ca ratione dici potest, quod coctionem subterfugiat, quia nullo modo aptum est coctionem eam recipere, qua solent ingesta in substantiam aliti conuenL quomodo aurem serosa illa excrementa cocta dici pollini, & quomodo non, dicendum erit posterius. Obseruandum autem hic ventrem υιλίαν non sumi ut in principio pro aluo, sed proven tractilo. Certum enim est in potulentis mestam aquae esse portionem quae cum cotiionem subterfugiat, nec nutrire possit, partem illius a renibus tralii atque ad vesicam transmittaopus

88쪽

Problematum Aristotelis. 77

opus est ut expellatur,aliquam etiam poritonem per venas cum sanguine misceti, ut hine inde commodius sangui, natura aliquantb crassior possit meare, & ad spaciola in carne penetrare, ut in Carnem verti possit. dc propterea dicit. quamuis autem pro dissoluenda uia hac quaestione Arist. genus hoc promouentium urinam assumpserit, non dicendum est tamen ,eum non nouisse alia diuretica calida fiet hoc manifestum probL S. huius sect.&se h. O .probi o. ubi quaerit, cur omnia odorata , tam semina quam plantae urinam moueant. & sect. 1 . probi. 1 r. dicit enim huiusmodi esse calida de tenuiat huius. modi autem ciere solent urinam. quoniam liquandi potestate praedita sunt, potissimum si male oleant. Assumpsit vero potius diuretica humida& eigida, quod magis commoda essent filo huic negotio, Contrariaque essent omnino iis quibus indita esset facultas per aluum ducendi excrementa: quae terrestria esse docet. ut quemadmodum humiditate de facili prolapsu EU permeatione censitit ea urinam ciere, ita haec econtra terreliritate depondere, crassitioque partium potius per aluum secederent, cum grauium Sc terrostrium ea sit natura peculiaris, ad imas partes tendere. unde dicit quacisnque vero terrestria fuerint, si siuerint medicamentos, ventrem sistisam. ad hoc enim est motis terresertum J addit autem Γ em me dicamentosa J quoniam omnia talia debent esse odore M sapore ingrata,vt foedo suo odore εe sapore naturae molestiam laserentes, excitent eam ad expulsionem: multa enim calida quidem de acria sed in terrestri substantia locata etiam si assumantur,neutiquam ventrem mouent, ut piper, daucus, anisum Sc huiusmodi, quia sapore suo vel odore aliquo naturae grata sunt atque amica. coctilia etiam fiunt, unde medicamentorum purgantium albo haudquaquam adnumerantur: sed potius inter diuretica recenset inferius Arist. dc Gale-imus . de simplo med facul ut igitur per aluum de ferantur,de secum quae obuiam illis fiunt, dii cant,d bentcsse terrestria dc medicamentosia, id est, naturae ingrata, vel sapore, vel odore, ut in aloc obseruatur de aliis.

ρυγναυτες αμηλN Probi. XLI. Cur autem alia quidem superiorem ventrem,alia vero in seriore mouente Ut elleborus superiorem, scammoneum inferiorem,alia vero utrumque, Ut elaterium ictapsiae succus 3 An quia medicamentorum soluentium alia sunt frigida, alia vero calidae quamobrem alia propter suum calorem protinus ut in superiori ventre suerint, ad loca feruntur supefiora: ac inde distatuendo, maxime quae aliena sunt, ac nequaquam concreta, si etiam vehemens fuerit mediucamentum, aut plus detur quam natura ferat, desert in superiorem Ventrem haec, & superfluitates si adsint: & hic feruore excrementa perturbant : flatumque excitant multum, qui vim inferens vomitum mouet. quae vero frigida,

89쪽

8 Comment . in Sect. I.

ob naturalem eorum grauitatem, Zc priusquam aliquid aut agant aut patiant tuti deorsum seruntur, exindeque mota idem agunt ac superior a: poros enim exinde aperiendo, ac mouendo superfluitates & excrementa quibus dominabuntur, eadem via ducunt. Qifaecunque autem utrisque participant medicamenta, mixtamque cx calido & frigido habent naturam propter utramque facultatem utraque essiciunt, quemadmo dum & nunc faciunt medici ea ad inuicem

miscentes. Meὁὶe,mε- Pulcherrima quaestio Sc digna Aristotcle proponitur, quid sit quod ex medicamentis

purgantibus alia per vomitum, alia per aluum, alia utraque via humores e corpore ducunt. pet deiectio. ventrem superior cm & inferiorem dixit. docuimus autem se perius κοιλια νη κοιλινεν qua-

.in id ita modis sumi, si per se dc sine additione sumantur hic aulcm obseruandum est, cepe ob-

utroq; mo. seruari positum cum dictionibus ἀνα,5 κατ- sicque quemadmodum isιλ- κατω duo si- . . . . . Iti gnificare Obseruatum est , ncmpe Ventriculum in quo conficiuntur alimenta, sic sumit eui. Aphor. 18. lib. 3c 2. dchum. sec mento 37. sic derat. yicl. in mor. acui. aliquando tamen sumitur pro ventre inseriore infra diaphragma, ut li. de aer. aq. loc. A ς κοιλιας superiorem ἄτερώμνουι ἔχω κώ σκληξ,ς-κάτω. vetit rem inseriorem crudum δί durum habere, id est, ibi is .is minimὶ lubricum. M sexcentis aliis in locis. ita ,sιλανα νω ventrem seperiorem, aliquan- scriptores. do callitatem supra diaphragma, nempe thoracem significare constat, ut Aphor. 3 8.lib. . ubi Gal. α νω κοιλ αν ventrcm sit periorem nunc thorace circumscriptum vocat,quem pulmo occupat, itaque in hunc dcltillatio per asiperam arteriam fertur. de alibi caepi sis, ut in Com. postremo lib. I. COm. in lib. de aer. aq. loc. docuimus. aliquando vero si imitur pro ventriculo ipso etiam cum dictione α- docuit hoc manifeste Gai. in com . . de rat. via. in ac mor. iis verbis: His ita Ac non sine ratione enuntiatis videndum est, quidnam inferioris ventris nomine donct vi κοιλίαν dixit. interdum enim veteres thoracciti ven tris suterioris nomine appcllantcs,quod post sertum transuersum est alimenti vas uniue

stim κατωκαλιιώ nominant. Interdum autem ανω κοιλιαι appellantes, in quem cibum de-

si utimus: nonnunquam quidem quae ab co sunt omnia, ventrem tamen inseriorem vocant. Intcrdum quoque sola crassa intestina. Sunt chiam nonnulli qui colon solum in s riorem ventrem nominant. Quin imo ventriculi etiam osculum siue seperior pars ἡ κοι- εί pars inserior eiusdem minis κατω vocatur Aph. Σ'. lib. 6 Epid. a. s. Hic autem Atist per Uiλιουανα ventriculum Intelligit, qui vomitu excrementa expellat. per κοιλίου autem κα ω ventrem inscriorem, nempe intestina, Sc excrementa quae per eam partem excerniantur intolligit.

In Misorinsuperorem. J Cum elleborus duplex sit, albus Sc niger, ut cuique notissimum est, vel ex ipso Dioscor. lib. . c. i 33. Mi 34. Aristot. non nisi de albo intelligere potest, quisbius vomitionibus excrementa uniuersi e ventriculo potest excernere. at id cum maxima. molestia praestare solet. J Inter medicamenta quae eiectione bilem potissim lim flauam

per ventrem ducunt, scammonium cst. propterea illud ctiam tanquam inter deiectoria praestantissimum proponit. ver vIrumque τι elaunum. J est succus cucumeris agrestis expressonc extractus: quomodo autem extrahi debeat, luculenter admodum docet Dios lib. 4. c. I 36. quo loco etiam quod ab Aristo t. hoc loco dictum est, confirmat, chm utraque parte bilcm dc pituitam ducere scribit.quod Sc de Thapsia scriptum scimus a Theophrasto lib. 9. de hist. plant.1.22. Quaerit igitur cur ex iis aliqua humores vomitione cducant,alia per aluum euacuent, alia utrinque propellant. Respondet. quia medicamentorumsbluent malus t frigula, aruum Glida, Sec. J φαρμακα dicit φαρμα υειν νυν φαρμακέυε , quod medicari aut medicamelo uti purgate significat, de medi Α δ. camelo purgate sbium effertur Arist. Ec ante ipsum Hipp.ut multis locis ictatur Gal. potimis

Hipp- mum autem I. Aph. L .&2. Aph. 37.tum A. de rat. vith. in morb. aciat. quod de eo solo dicitur, quod vel vomitu vel alui solutione expurgat. quorum omnium communem & unicam rationem offensionem nunc maiorem, nunc minorem, quam corpori, quod purgatur,ata tacut e - runt,videtur constituisse tum Arist. in hoc libro, tum Gal. noster tertio de facultatibus natu-ς- ratibus iubi omnibus corporis nostri partibus conuenientis inesse appetitioncm dc odium disconuenientis dicebat. ab hoc autem odio ostensio illa emanat, quae duplici ratione in no'stro cor

90쪽

Problematum Aristotelis. 79

stro corpore obseruatur accidere , quantitate nimia & noxia qualitate. Omnivenim excre- memoria facultas quomodocunque cxpurget,altera superiorum duarum rationum ad ex- rnendum protritatur. At quae solius nimiae quantitatis ratione ad expellcndum prouocant, etsi aut vomitu aut aluo soluta purgent,medicamenti purgantis neque Aristotcli neque Galeno nomen merentur. Sed ea solum quae qualitate noxia vomitu vel subductione vacuant. Haec vero omnia ad quattuor sipecies tam Graeci quam Mauritani Latinsque scriptorcs reduxerunt. prima est eoriam quae post cibos sumpta sua adstrictione& grailitate ventriculum vel intestina comprimendo vacuare dicuntur, qualia sunt austera accrbaquc pleraq. ait ra , is id qui

est eorum, quae qualitate sua emolliente faeces duras quas Graeci appellant, humectando de molliendo deiiciunt, cuilismodi sunt malua, recons oleum, blitis, & alia id genus. s ' tertia est eorum quae lenta lubricitate internas intestinorum partes de siccatas, corrugatas exasperatas leniunt, sicque in ipsis contenta lubricare cogunt de deiici. talia sunt psylli, mu-Cago, medulla cassae nigrae iuscula. quarta est species,quae Gai.opinione,quam hac in re tum Latini pleriq, sequuntur, a totius substantiae propritate, siue similitudine, aut alio quouis modo succos sibi proprios trahunt: & haec alia a toto corpore, alia a vicinioribus partibus ventriculo, hepate, & intestinis. illa per excellentiam purgantia dicuntur, ut colocynthis,scammonium, elleborus, &huiusmodi. alia vcmo mitiora dicuntur, quod quamuis peculiarem & ii, , Iipsa humorem trahant, id tamen non a toto subducunt, sed a vicinioribus, simulque & ta ictu liberant εe abstergunt, ut aloes, absinthium, sumaria, assarum, rosa, Be fortasse etiam rha basebarum. Primae quidem tres species si exacte loquamur, dictionumque proprictatem specte-

mus, purgantium nomen non admittent, cum excrementa sbium in ventriculo fle intestinis

contenta per se cducant, sed intestina siue aluum mollire deiiccre, vel subducere dici debent Potius quam corpus purgare, de potentioribus iis Ec vere purgantibus hoc loco locutum csse Aristotelem, vel ex exemplis ab eo propositis facile colligitur, tum praetci ea quoniam de iis medicamentis loqui ex solutione constat, quae undequaque vires suas excrere S per uniuersium pomcare etiam aut per se aut facultate possunt. Dicit igitur hoc acciderc, quo

niam

i ta sunt calida, alia frigi a. l Colligunt ex hoc loco recentiores, qui Galeni S medic

rum communem sententiam de facultate, qua medicamenta humores e corpore siue supra siue infra educunt, convcllcre conati sunt , Aristot. purgantia medicamenta per excellentiam talia dicta, manifestis qualitatibus id praestare voluisse, non autem a totius ostentiae vel substantiae similitudine, proprietate, familiaritateve cum humoribus, quos expurgare posse Ap φης' si existimantur, virtutem illam obtinere. quae sententia est Galeni tum aliis in locis, tum s.& te, pellimes .de simpl. med. iacui .unde Aponensis in sine com. huius problematis habet haec verba: Hic tamen sermo longinquus vehementer cxistit a sententia quam de hoc ipso posteriores ad inuenerunt medici te philosophi. posuerunt enim quod praedictatum medicinarum operatio non fiat clementaria qualitate, sed virtute cuiusdam sermae, quae tota rci substantia vel ioima tiai speciei appellatur. Video itaque quhil dictum Arist. secundum eos permanere non potest,

quoniam communiter scammoneam ponunt elleboro calidiorem: tam n scammonea per humore,

inferiora educit, M elleborus per superiora: similiter lapis laruli cuacuat melancholiam pon- P 0RU0 derosam terrestrcm per superiora , cum tamen ponderosus existat, S: scammonea cducit choleram per inferiora,cum leuis it subtilis: propter quod talia videntes postcriores,ut dictum est,existunauerunt,non male ab illa virtute se pra complexionem existent Contingere. Medi eameia ego verh cuius officium esse duxi sententias Arist. explicare M obscuras illustrare, praeter rationem esse censeo ex hoc problemate colligere Aristotelem censiaesse ab elementaribu Si, eessum hu- Ium qualitatibus medicamentorum promanare facultatem educendi humores noxios a corporibus, atque inique ab Aponensi erroris argui . quandoquidem nunquam ex hoc probi c- a m nises iamate aliud colligent quam medicamcnta,quod per vomitum,vel pcr aluum humores noxiose corpore educant, id non aliunde obtinere, quam ex in Mai festis N elementariis medicamentorum qualitatibus nihil autem prohibet occulta qualitate aut torma medicamenti, aut alia quavis ratione medicamentum humorem peculiarem trahcre, & idem aut pcr supernas partes aut per infernas ducere manifestis & elementariis qualitatibus. quodnam enim dicemus sequi inconueniens si rhabarbarum a tota ut aiunt substantia sue a smilitudine sue a familiaritate substantiae dixerimus bilem attrahere, at illam deorsum ducere, quod medicamentosia illa facultas in terrestri substantia consistens non vel licet supernas ventriculi partes, sed inseriores, qua etiam ratione per aluum eadem excremcnta conducat 3 Sic econtra ellc-borum album, qudd medicamentosa illa virtus in igneis potissimum partibus resideat, quo

Coos le

SEARCH

MENU NAVIGATION