Bartholomaei Camerarii Beneuentani, De ieiunio, oratione, et eleemosyna, dialogi quatuor

발행: 1556년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

DE ORATIONE

te ad illum accedente,idem Christus qui semper p. o sua reuerentia λ me exauditur,pro te id quod tu optas, tanquam aduocatus atque propitiator tuus petat. DI A. Quid tu contulis innis quae Optamus, Domino proponendum esse Θ C A M. Salutem primum perpetuo a Domino petamus: ueluti scopum menti propositu h

pom incolise bemus, cuncta necessesta nobis elargitur. Christi

zἡ- sane hoc consilium est , quado dixit: Nolite ergo soliciti esse,dicentes,quid manducabimus, aut bibemus,aut quo operiemurὶ haec enim omnia getes inquirunt. Scit enim pater uester, quia his mmnibus egetis. Quaerite ergo primum regnum Dei,&iustitiam eius, &haec omnia adiicientur uobis. ' Hoc igitur credant omnes quatumlibet αpeccatores,nec orare poenitentes desinant: Dautidem imitantes, qui poenitentia comite orando, etsi ope peccasset, sic Deo acceptus fuit, ut audire promeruerit: Inveni David seruit meu secundu cor meuAE DI A.V bi soliciti de necessariis esse no debeamus .Satis costat no posse nos ullam alia rem a Deo,qua regnu coeloru petere. C A M. Non quidem scriptura dicit, non oretis, nisi ut regnuDei habeatis:sed primo qu rite regnu Dei. si icitudine eorum excludens, qui ante Deu necessaria quaerunt.alioqui quomodo Salomon dixisset: Diuitias nec paupertatem ne dederis mihi, sed uictui meo tribue necessiriaῖ' Necessaria,im prou.3Gquam,ad actus uirtutum. Petatur ergo prius regnum

182쪽

gnum Dei,& ordine ad illud caetera temporalia appetamus, non solum generaliter ex Socratis sententia,cui placuit, ut nil ultra petendu a Diis immortalibus esset, quam ut bona tribuerent: quia hi demum scirent quid unicuique utile esset: veru etiam speciatim, ubi ea quae optamus, omnino bona sunt: quemadmodu in Oratione dominica oramus. Vbi uerb dubia petierimus, sic ea petamus, ut Deus cui omnia patet, ea det, quae nobis sint profutura. In infimis tamen hominem iacere scito, qui has uiles preces diuitiarum, aut honoris hui us seculi ad Deum mittit .

Siquidem ut Saluator salvet nos,&tanquam adiutor adiuuet,ut a tribulationibus eripiamur,potissimum a Deo petenda sunt. Haec tecum tractanda paucis esse duxi potius, 4 magna quaestionu mole aures tuas offendere. Satis est enim,

ut intelligas qualem te dum oras cora Deo, prς-bere debeas. DIA Erasmi librum de oratione legere salua conscientia potero. CAM. Id illi euenit,quod magnis quoque oratoribus nostri temporis contingit: qui cum in uocabulis addiscendis aetate consumpserint, res quas scribant, minime habent. Cauc omnino ne illum legas: non enim aliud egit, quam tacitis authoribus labores Hieronymi & Augustini occupare, qui

quotquot oratione auditi suerat, acervaruntii nreliquis uerb in Mariam,sanctos,& reliquias aut tacite aut palam debacchatur.D I A. Cur tu fru-

183쪽

DE ORATIONE

ctus hos orationis non ostendisti3 C A M. Quia laboriosum potius quam ingeniosum erat: nec consueui,ni nil addendo, aliorum libros descri

bere

Deprecibussanctorum, utpro nobis orent.

DIANA. CAMERARI Us.

M Asnum xumorem quorudam audio qui

religioni nostrae resistunt, non debere nos sanctos inuocare: quid tibi hac de re occurrit C A M.Vigilanth,Eunom ij atque Ioviniani hς- resis haec a principio fuit, ab Hieronymo exclusa: inde uerb a Vulclepho ante centum annos tanquam ab inferis excitata, atque in Concilio Constantiensi explosa: nuperrime uerb a Lutheranis,qui omnem ecclesiasticς religionis statum subuertere conantur, renovata. D I. Quid de hoc tu sentias, mihi aperias quaeso. C A. Satis caeteri scriptores hoc nostro seculo quaestionem hanc explanarunt. DI. Tuo ex ore istud audire percupio. C A.Cu pauca prςter ea,quae scripta sunt, afferre possim, eos uerb imitari qui aliorulibros hac de re editos transcribere non erubescunt,satis turpe mihi semper uisum fuerit: quauia tibi commode satisfacere possim,non inuenio. DI. Satis esse tibi debet,quocunque modo animae

184쪽

animae cibum hunc larliaris. CA. Poteris itaque ea audire, quae paulo pbst aduersum Protestantem hunc afferam. DI. Attentas aures praestabo.

An nos qui uiuimus,Deum in meritis sanctorum qui

ante nos mortuisun obsecrare queamus.

CVm scripturet omnes doceant,Deo patri os

serendas esse preces, sicut Iesus inquit, Ora patrem tuum in abscondito, aut uerbo incarn, io, quemadmodum his uerbis testatur Ioannes, rod que petieritis patrem in nomine meo, hoc faciam ut glorificetur pater in filio: causam a te scire opto, cur sanctos uos oretis Θ C A. Quattior haec omnino diuersa sunt:primum,annos sanctos inuocare ualeamus: alterum, an illi in caelo pro nobis Deum possint deprecari: tertium , an eorum corpora possimus in terra uenerari .& quartum, an recte eorum statuas uel picturas in memoriam illorum quantum decetὶ colamus: quibus de rebus hodie tecum disputabo.

185쪽

D E ORATIONE

An fas si anctos mortuos ut pro nobis orse,inuocare.

4 id obstat quo minus sanctos summo bo

no in coelo fiuentes, inuocare queamus3 P R O. Quoniam scriptum est, unum esse mediatorem Iesum Christum, aduocatum,propitiationemque nostram,qui pro reuerentia semper auditur C A M.Fateor, atqui minime scriptura inquit, quod solus ipse oret: quin potius contrarium Iesus testatur,cum i quit : Quodcunque petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Semel enim cum uerba

ista protulit, fatis ostedit nil suo honori detrahi,

per quemcunque oratio fiat, modo in nomine mediatoris ea quae optamus postulentur. PRO. Tunc scilicet quando nos ipsi oramus. CAM. Nonne ab aliis pro se obsecrationes fieri Paulus petiit3' P R O. Vitiis. C A. Sint uiui, modo hac conclusionem ex Pauli uerbis hauriamus, nempe ut alter pro altero Deu in nomine Iesu Christi ualeat obsecrare. PRO. Non refello: sed simul nego posse nos uiuos,mortuos sanctos interpellare ut pro nobis orent. Hoc age tu, uel unum scripturς testimoniu huius rei mihi oste das: & tibi palmam cedam. C A. Iamiamque rei huiusce periculu m faciemus: interim tamen

a te

186쪽

a te scire pervelim, an tu aliquod scripturae testimonium delitescens habeas, quo mortu Ossan chos rogare,ut pro nobis Deum oret, impediamur 3 Quid impedit quin fiat 3 PRO. Quoniam scriptum est:Deus omnia in omnibus peratur.' C A M. Non quidem perpetuo Deus omnia in omnibus solus operatur, sed per cau' nemo fas secundas,sicuti scriptura docet multa per an- turpe cogelos Deum fecisse, quae solus absque angeliscere poterat. P R. Qua uia sancti in patria ora re poterunt, si ibi nihil merentur 3C A. Eos nil

in patria agere,ut agendo mereantur, fateonu rare possunt, rum sic in uita meruerunt, ut post mortem tam

a Deo diligantur,ut summa cum fiducia & charitate pro nobis orent: aliud cum sit mereri tunc quando orant,in quo statu non sunt: aliud uerbpropter praecedentia merita esse in statu impetrandi, in quo sunt. ' PRO. Omne meritum nos negamus. C A. Ea lege,quae in lib. De praedestinatione scripsi, & tace .PRO. Scripturam affer,quae hanc sanctorum orationem ostendat. sC A M.Vbi scriptura,quae dicat hos qui in uia a , .

. A charitate moti,pro nobis orant, maiorem in cς-

e . . . lo habentes charitatem pro nobis non pollini quis, . orare Z P R O. Vbi tu nc gloria Christi 3 C A M. Tanto gloriosior Christus caput corporis my-

stici ecclesiae Dei eli, quanto maiora opera, nedum aequalia,caetera membra corporis sui in ca- christum

pite Christo agunt. P RO. Maiora 3 C A. Non

orent.

187쪽

η Cur alioruorationes exisquirimus.

DE ORATIONE

ne eminentiori modo suae gloriar hoc tribuit, quando praedixit maiora miracula sdum per ibiti m modu similia a Christo facta non sunt suos discipulos in se capite facturos, sicuti consummatum est, ut Petrus sola corporis umbra, Paulus ue semicinctio absentes infirmos sanarent, quae Iesus operatus nunquam fuit: tametsi in- .firmos absentes sanasset. P R O. Cur homines MisisIqui absque medio ad Christum accedere pos

sunt,cuius merita Deus elegit, ut omniu per ipsum misereretur, per medios sanctos ad eum recurrunt3 C A. Vt in oratione multorum facilius exaudiatur,praesertim iustorum, qui dum in corulo manet,iustitia eorum certa est: horum enim preces Deus in unitate ecclesiae exaudis quando etsi mortui sint, adhuc tamen eorum animae iasub nostra ecclesia comprehenduntur. PSi charitas fons orationis est, & Christus maiorem charitatem caeteris sanctis habet, atque m ior est,cur ad sanctos minores Christo, non potius ad Christum illis maiorem recurrimus,ut a Deo exaudiamur Z C A M. Responde tu prius,an Deus maior humanitate Christi sit, maioremque charitatem habeat, quam humanitas Christi habet 3 PRO. Longe maior. ac sine comparatione maiorem,quandoquidem Deus caput Christi ipsaque charitas est: ' & ide Iesus Cre Ποῦ

dixit: Pater maior me est. C A. Frustra ergo ad Christi humanitatem minorem Deo, orando

188쪽

accedimus, ut mediator sit inter nos & Deum, si in Deo omnia eminentius habemus.PRO. Ea scilicet ratione, quia Christi merita exaudire Deus proposuit, non tua. C A. Libenter igitur ad sanctos hac quoque ratione recurrimus, qui plus nobis Christi merita participantes, facilius per Christu exaudiutur,' ut paulo ante diximus. PR.Distinctione hac opus est,nepe ut uiui,p uiuis orent . C A. Date textum, aut doctorem orthodoxum saltem unum, qui in coelo hanc potestatem orandi restringat, &mox tacebo. P R Cur uos contrarium non probatisὶ C A. Quoniam susscit nobis duo ostedere: alteru nimiru, oratione a charitatis fonte prouenire,quq maior in coelis est, ut dixi: alterum uero, quod in m tori charitatis gradu, alter pro altero in coelo oret: ut si de quo minus,& de quo magis. Sunt enim & illi ecclesiae nostrae, ut uiui in coelo pro uiuis peccatoribus atque defunctis oret. PRO.

Scripturae testimonium asser, si fidem tibi adhiberi optas. C A M. Quid scripturam requiris

num ut illa in malusensum detorqueas 3 Nonne scripturae sunt illae, quas scriptores omnes quasi uno ore asserunt Θ P RO. Minus te intelligo. C A. Numeministi quando Iacob inuoca- ηs plurato prius Dei nomine,benedixit filiis Ioseph,dicens: Inuocetur nomen meum,& nomina pa- sinos mom.εὰ trum meoru super uosὶ aperte ostendens, non

selum preces proprias, uerum etiam merita p, se orare.

189쪽

DE ORATIONE

trum Abraham & Isiac exaudiri: quod cum itast, quare nos Deo non dicemus: Concede nobis beatae Mariae uirginis intercessione a prςsemii liberari tristitia, Sc aeterna perfrui laetitia,per Iesum Christum dominum nostrum: nonne ad Deum tunc recurrimus Z Nonne Christu me iatorem proponimus Z Nonne merita matris Mariae,Iacobum imitati,qui patrum merita obtulit, nos quoque Deo exhibemus t porro quid Moyses intellexit,quando orans pro populo,ipsi Deo dixit:Recordare Abraham,Isaac,& Israel seruorum tuorum. Itidem & Daniel merita illorum,quae in uita legitime certando acquisiu rant,proposuit: ut post mortem orationibus illorum exaudiretur. Sed quid plura Z nonne merita praecedentia sanctorum Deum intueri pro uiuis,ore suo declaravit,quando dixiti: Custodia ciuitatem hanc propter me,&David servum

meum, qui tamen mortuus erat sed merita acquisita in uita, hoc praestabant, ut propter illa

Deus ciuitatem custodiret . Nec apertissimum testimonium Machabaeorum praetermittam, quod Hieremia pro nobis orare ecclesiae ostendit' PRO. Apocryphus est. C A M. Vobis, n5 autem ecclesiae catholicae, quemadmodum alibi ostendi.' Et si fuerint tres uiri isti in medio eius,Noe, Daniel, & Iob s Dominus inquit) ipsi iustitia sua liberabunt animas sitas:animas uerbfiliorum non liberabunt.' & alibi: Si steterit

190쪽

Reg. cap.

Moyses & Samuel cora me, non est anima mea ad populum istum. P R O. Cur ista proponis ΘC A M. Ut respondeas, an illos stare Deus proposuerit, qui non possent orare Θ ut frustra eo. rum magis,quam caeterorum meminerit, si nemo potest orare. Quod si stare possunt, atque orareaeur aliorum animae nihil poterunti fabul . Vestrum Erasmum legito,qui etsi multa in sanctos debacchatus sit, non tamen potuit uerita tem hanc negare:quippe ut nos sanctos interpellare queamus, atque ipsos pro nobis orado propter propria merita exaudiri.

g. SECUNDI PARS PRIMA.

Hic eadem de re agitur.

PROTEST AN s. CAMERARIUS.

Va uia sancti pro nobis orare poterunt, si

facta noltra omnino ignorantὶ C A. η risu

Quis ista dicit3P R. Augustinus,qui D

palam tres ob causas mortuos nescire quid uiui agat docet,& si eoru fili, sint. ' Primam propter authoritate glo.in Isaia super illo uerbo, Abra- hanesciuit uos,quq hoc confirmat. Altera,quia mori Iosiam Deus fecit,ne mala uideretquς populo superuetura erat. Tertia,quia mater eius ita crudelis non fuisset, quin ad Augustinum ,

liquando uenisset. C A M. Antequam uerba A.a iij

SEARCH

MENU NAVIGATION