Bartholomaei Camerarii Beneuentani, De ieiunio, oratione, et eleemosyna, dialogi quatuor

발행: 1556년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Quid ais

mus quadroramuri

cordis copuncto. cogitans

a Deo poenirentia esse.

xa corpore, aut mente.

do oratio partienda sit, ut dilucidam eam Deo offeras,reliquasque qualitates, in quibus ipsa oratio consistit, observes. DI A. Quid ego in me ipsa, cum ad orandum accedo, agere obligor ZCAM. Ipsiimet quasdam qualitates ex his quae 'ante sunt explicata , colligere ueluti epilogo quodam poteris, ut orationis qualitates implere equeas. DIA. Quas tu colligas, audire opto. C A. A cordis compunctione incipere debes, ut ide peccatis,siqua adsunt, saltem occulta) corde contrito, spirituque contribulato,doleas: dolendoque animaduerte Dei donum esse poenitentiam ipsam. Et post hoc genuflexa corpore,

aut ubi stes,genuflexa mente, cantans cum Paulo in corde tuo, ' montem cum Christo ascen ς ψ dens, atque solam humilitatem pro uexillo praeoculis retinens, summa cum pace in spiritu&ueritate ora: quandoquidem scriptum est, Deum respicere in deprecationem humilium,nec spernere preces illorum :' superbis autem re- hallia sistere. DI A. Modum ut humilis essiciar, Ο- i, stende. CAM. Humilitatem confestim asse- qucris, ubi expendas in peccatis conceptam te es

se,illisque onustam: ubi quoque Dei rigorosum exame in die iudicij futurum cogitare incipias:

credens oratione posse Deum placare, ne arde tes inferni flammas intres : quae sic animas Hi ronymi &Bedae sola cogitatione contremiscere faciebant, ut mox omnem humilitatem am

212쪽

plecterentur. Itaque humilis facta, intra cubile tuum, ubi mete orans,itidem & corpore, in medio horum duorum ille stet qui dixit: Si duo ex uobis consenserint super terram , de omni re quacunque petierint, net illis a patre meo. sthac animae & corporis coniunctionem in oratione quoque sui ait Ambrosius) his uerbis osten dens. Isique hunc in modum coniunctis, clama , ne cesses, donec misericordiam consequa- ris,landiu longa oratione pernoctans, quandiu anima tua in ipsa oratione propter spiritus Dei assistentiam delectatur. Vbi autem defessa esse incipias,quiesce,atque ad cςtera Christiana opera animum conuerte.Christiana dico, ne uitam activam excludamus,in qua gratia comite ambulans,beata quoque esse potes. DIA. Paulo an obm hate illam esse ueram orationem dixisti, quae nihil ut non basi- haesitat id accipere quod petit: modum autem non haestandi, tacuisti, qui in oratione praecipuus est. CAM. Vis non haesitare 3 DI A. Nil magis opto. CAM. Incipe Dei misericordiam contemplari, qui proprio filio non pepercit, ut non modo pro toto mundo, sed pro te sola momti traderetur: quemadmodum Paulus testatur cum inquit, Pro te mortuus est. prome mortuus est.' Te quoque Christianam esse in sanguine Christi mundatam : quae etsi aliquando

peccaueris,poenitentiam tamen a Domino obtinuisti, magnum certe pKdestinationis signum,

213쪽

DE ORATIONE

ut perlape peccando tape tamen Dei gratia nos

poeniteat: sicut contra,pessimum signum reprobationis est, quando obdurati uitam ducimus deinde uerb eo modo quo Iesus iubet,ut uncto capite, lotaque facie, uestibusque preciosis ieiu- nemus: quasi non liceat coram Rege absque suauitatis odore comparere. uestem nuptialem charitatis an habeas , euestigio animaduertas: quod uel hoc uno argumento dignosces, nempe an Opera, quae per charitatem operata es, ha Deas,quae Deo exhibere possis. DI A. Quae ego sum,utDeo ipsa opera,quasi a me sint,pro causa, quare exaudiri debea,proponere audeam S C A. Non hoc dico,ut Pharisaeum superbum imiteris: immo potius ut opera tua Deo enarrans,tibi ipsi spem accrescas aeternae salutis: inquies,Bone Deus,nόnne tu dedisti ut uias tuas exquirerem nonne tu,ut hoc, vel illud sperarem es nonne tu

adiutor,quando in aliquo legem seruaui 'D I A. Quid hoc dixisse iuvabit' C A M. Sic enim Pr pheta dicebat: Vivifica me, quia mandata tua exquisiui, quando scilicet tu diuina tua sapientia me uocabas, ego uerb terrena sapientia accedebam, ut coniungerentur ambae. Hoc enim,

praeterea nihil, in Psalmo, Beati immaculati in

uia. ' Propheta agit, opera nimirum quae gratia 'psidii . comite operatus fuerat, recensere. DIA. Quapropter, H Deus non mutatur 'C A M. Minime eam ob causam isthaec narrat,ut Deu mutet: immo

214쪽

mo potius,ut de spe in spem,quam in corde suo augebat,securus quodammodo in uia pergeret: sciens eum qui coepit opus, illud persecturum: quem dctu poteris imitari, certa quod dum oras, a Domi no id habes utores, qui te sui alibi dixtin ad orationem non uocaret, nisi uellet da 'Αὐλεγι re DI A. Non haesitare,sicuti in quodam loco ).- legimus,& cum timore dc tremore salutem opensis.', rari, queadmodum in alio subiungit, satis intelse contraria sunt. C A M. Cum proprium timoris obiectum Deus ipse sit,respiciendo iustitiam

quae in Deo inest, cum timore dc tremore nostram salutem operari Paulus docet,scietes quod peccatorum nostrorum iudicem habeamus. noautem dixit ita,cum timore dc tremore orationem ipsi Deo porrigendam esse, ut haesitantes oremus. Siquidem e regione cum misericors idem Deus sit,ipse spei nostrae obiectum ex aequo etiam est,in quem sperando,spes ipsa haudquaquam confundita unde prouenit,ut absque limsitatione petamus,ut per subministratione spiritus Iesu Christi ad patrem accedamus. Et ubi

uanae interea temporis tentationes occurrant,

quae piam orationem tuam uel in paucis impediant,sat esst ut alibi diximus ut displiceant,D minumque orare, ut expellantur.D I A.O quam dissicile est iniurias ab inimico acceptas in memtem uenire,& nullo modo commoueriὶ C A M.

O quam facile, ubi animaduertas Satanae filiosi Dd tu

lud cu tam re CT tremore. η Quom do tentatio nes, quae in messio orationis adu niunt, contemnamus.

η inimicis

parcere. res

faciis est.

215쪽

η Quotiens

esse,qui cum patris arduum iugum se ferre constitu erunt, non possunt deinde bene aut loqui aut operari,sed patris duntaxat opera facere, interea dum tanquam phrenetici a contrario spiritu detenti,maiorem nostra ipsi persecutione patiuntur. DI A. otiens in die orandum Z C A. Media nocte Propheta laudem dicebat. Per i- .hapsam noctem, tum tempus tribulationis, tum etiam tempus noctis ostendens. Deinde autem, sexies in die orationi quoque intentus erat,que-

admodum alibi inquit,Septies in die laudem dixi tibi. ' Quem ordinem c5templativi seqqun

tur,matutinum & laudes pro una hora reputantes,primam,tertiam,sextam,nonam,uesperas,&completorium illi addentes. Daniel uerb ter in die orabat. Itidem & Esdras. quem plane modum Propheta quoque seruaturum se spondet, cum inquit, Vespere & mane & meridie narrabo & annuntiabo,& exaudiet uocem meam. Chrysestomus tamen docet, in principio diei, in principio mensae,in fine diei,& in fine menta orandum esse. Tuum igitur erit cligere,quado 'cλομ. δεοres,modo aut orando aut bene operado uitam ' bonam ducas.Siquidem,ut dixi,is sine in termiosione orat,qui fide per charitare sine intermissi ne operatur, saltem desiderando regnu Dei. Hactenus de ipsa oratione,c teris de industria omis

sis,quq facile iis addere potuissem,ne toga lectio

tuu&caeterorulegentiu animosa lectione abduceret. FINIS.

216쪽

DIALOGI DE

ELEEMOSYNA

CAPUT PRIMUM. aritas ipsa quid se: σ quem in modi; miseratio amisericordia:misericordia uero,a claritate oriatur.

CAMERARIVS. DIANA.

Erba de ipsa misericordia facturi, quae cnaritatis effectus est: in primis quidnam ipsa Dei cha ritas sit,intelligamus: ut deinde

. Ordinem, quomodo a charitate misericordia,amisericordia miseratio oriantur: quidve harum unaquaeque sit, penitus percipiamus. DIANA. Prohe. CAM. Caeteris igitur posthabitis, quae ad magnificentiae, beneficentiae, beneuolentiae, atque liberalitatis officia, quatenus morales uirtutes sunt, attinent: de ipsa charitate, misericordia, & miseratione agam. DI. Quid impedit, quin haec omnia simul examinentur 'C A M. Magnitudo ingenij nobilis uiri Francisci Vicomercati,Philosophi hac tale grauissimi & celeberrimi, mihi impedimento est: qui de liberalitate & beneficentia grauiter ornateque scriptum ad te librum nuper mist,in in quo ille docte, ut solet, & copiose hac de re

217쪽

agit, ut iam nihil sit necesse nouum labore illis explicandis sumere,immo uerb pr clare mecumactum putabo si recte quae Theologorum sunt, illis addere potero.D I A.Ab ipsa igitur charitate exordiamur, intelligentes quid charitas sit. C A. Magnum Theologorum dissidium,hac de re aliquando audisti 'an Ioanne dicem Deus cha- c, i in , amor inquam ille, qui a patre & slio procedens,spiritui sancto tribuitur cum in cordibus nostris diffunditur: ipse idem spiritus Dei sit hunc uel illum actum in anima operans. an uerb aliquida spiritu sanctoin anima creatum. DIANA. Qyid in re hac tu sentis 3 CAMEDuas ob res haudquaquam a me tecum isthaec tractanda sunt: quarum altera est,ne his subtilitatibus mentem tuam confundam: altera uero,

quia scopus noster minime hic est , ut ab ovo, quod aiunt, rem hanc narremus: satis cum sit, quantum ad institutum nostrum attinet,aperte agnoscere, charitatem tale bonu esse, quo nihil penes pios melius sit.siue illa eadem charitas increata sit, qua seipso Deus fruitur, caeterasque creaturas diligit: siue uirtus creata sui aliis uisum est.) caeterarum uirtutum mater, atque so

ma. DIA. Ipsam igitur misericordiam intellia gamus. C A M. Aliter misericordia in Deo, ali- Vistror icrin homine ipso manet. DIA. Quae diuersitatis ratio . 'C A M. Ne putes misericordiam Dei talem esse, ut secundum quandam animi passio

218쪽

nem maneat, ut uocabulum sonat:sed potius ut ex affectu uoluntatis, nil penitus patientis in eo insit: bonitas nimirum ipsa diuina, quae benefacere ea ratione nunquam desinit,quia proprium Dei opus est misereri, longe ab hominis miseri cordia distans, quae passio est alienae miseriar, in corde retentae: animam nostram ut si possumus proximo subueniamus, impellens. DI AN A. Vnde impulsus iste 3 C A ME . Meminisse te existimo, quomodo Deus, qui charitas increata

est, hac charitate motus, creaturas, ut eo frue rentur,creaverit: quas ipse prius dilexit, ut dein- 'i.I n. . de ipsum charitate comite redamarent: 'eamque ob causam homines ipsos in iustitia creasse: iubens sua lege aeterna, quam imitari ante dii

ctionis mandatum tenebamur,ut eo modo,quo Deus se&creaturas dilexit, itidem nos, Deum ipsum ex toto corde, & proximos sicut nosmeta

ipsos diligeremus. DIA. Foedus ergo quoddam amicitiae sectetallique inter Deum dc hominem hunc in modum contractum est, ut idem homo uelit, quod Deus ipse uult. CAME. Iccirco dicebat Iesus,Vos amici mei estis, 'Ioanes item: Vi& uos societatem habeatis nobiscum, & Ω- cietas nostra sit cum patre, & cum filio eius Iesu r. i t.b. Christo. ut ex his praeter mandatum, in lege Moysis prςceptum obligationem hanc dilectionis Dei & proximi,ad quam imitando tenemur, apertissime agnosceremus: scientes quemad- Ee

219쪽

modu ille,sic nos quoq; ambii Lue debere. 'DI. Visi alio Stiperesst ut de ipsa miseratione nucagas.C A M. Nil aliud ipsa miseratio est, quam usus seu effectus misericordiar,a charitate prouenientis,dum actu misericordiae opera exercemus: siue spiritualia, siue corporalia, siue mixta sint: de quibus in hoc libro nos acturi sumus, id denique sperantes, ut recte misericordiae operibus expensis, cum Ioanne dicere audeamus: Videte qualem charitatem dedit nobis pater, ut filij Dei nominemur,& simus

CAPUT SECUNDUM.

Ordo charitatis,ut Deum ex toto corde,σproa Gmossicut nosinetipsos diligamus.

CAMERARI Us. DIANA.

Vinquatuor a nobisdiligeda,seris tura pro- ponat: Deum nimirum,proximum, corpus propriu,& nosmetipsos integros:dilectionis modus principio inspiciendus erit,iae turbato ordine,diligendo,ac miserando,nos ipses confundamus:Salomone praesertim dicete, Introduxit me in cellam uinariam , ordinauit in me charita nil I tem. quasi is cincte & iuste uiuat,qui rerum im hi Q - teger aestimator est: ne aut diligat quod non est

disigendum,aut non diligat quod est diligendu: aut magis diligat, quod minus est diligendu mi

220쪽

aut aeque diligat,quod uel minus uel magis dili- gedum est:aut minus uel magis, quod aeque di-dο-ligendum est. DI A. Quid istud Z C A. Vt eo inodo,quo fides principaliter de Deo est :ac deinde de his quae tendunt ad Deu, itidem charitatis

ordo hic sit, ut Deum principaliter ex toto corde diligamus,caetera uero ordine ad Deum. DI. Quid uerba illa ex toto corde significant Z C A. Vt modus amandi Deum, absque modo ipsum Ilier inlib. amare sit. ' cruasi ex toto corde is Deum amet, o m. aliud in eius corde quam Deum habet. sic enim contemplativi eum diligere laborant. Amant hi quoque ex toto corde Deum, qui nil in corde habent non ordinatum ad Deum. Illi nimirum qui in uita activa,beatam quoque ui

tam ducunt,uxores,filios,& bona,ordine ad D 'nisi m lsi. um diligentes. DIA. Putas ne tu posse con- teplativos in uia peregrinationis huius, Deum piat vhoi ex toto corde alia are 3 C A M. In patria uera di- ωρ γ lectio ex toto corde perficietur: interim uerb, sufficit nos Deum ex toto corde secundum id quod habemus diligere: ut hunc in modum di 'Doti in lib. ligendo,gratia comite legem impleamus. ' DI. Deu sergo ab omnibus,ac supra omnia, ex toto

corde diligendus 3 CAM. itaque diligendus, ut propter se ipsum Deus diligatur. DI A.Nonne spes charitatem praecedit'C A M. Omnino, ubi ordo generationis consideretur. DIA. Sed spes aliquid sperat. C A M. Ita est. DI A. Ergo

SEARCH

MENU NAVIGATION