Io. Baptistae Scuro ... Noua facilis, & compendiosa explicatio in primum librum institutionum imperatoris Iustiniani

발행: 1602년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

bis quod licet seruus non possit a domino suo adoptari, ita ut fiIictfiat domini adoptantis,tamen ex hoc seruus consequitur libertatem de probat texti quod si non valet quod ago , ut ago, valet tametavi valere posset contra reg. text. in L i. ff. de iure codicill. prae concordia poterimus dicere tolerari in text. nostro, fauore libertatis cuius cauti semper fauorabilis est l. inter pares. ff. de re iudicata, Iustinianus hinc eapiens exemplum addidit alium modum,quo etiam serui ad libertatem peruenire possunt, veluti si in iudicio Dominus cogam Iudice ipsum filium appellaueritdicet non prosit quo ad filiatio nem, prodest tamen quo ad libertatem.

Titulo de patria potestate hucusque actum est de modis , quibus patria potestas causatur. Verum quia contingit patriam potestatem multis modis dissolvi,quod ut intelligamus, suit hic ita rubricatum. Erinterest cognoscere num filiussit sui iuris, vel in patris potestate, per ea quae Iocis suis particulariter dicemus . Aduertendo quod filius in dubio semper intelligitur in potestate patris. l. filius. ff. de probationibus . nisi probetur contrarium: In toto hoc titulo sex praecipue habemus modos, quibus patria potestas ditatuitur, & primo morte naturali, secundo morte ciuili , tertio dignitate, quarto captiuitate, quinto emancipatione, Postremo adoptione,de quibus particulariter in hoc titulo disseretur. Circa

Primum modum,erit videndum, quae nam dicatur naturalis mors, dc quomodo per mortem naturalem patria potustas di luatur.circa primum dicitur naturalis mors, quando anima a corpore di sibiubtur,aduertendo quod in iure dum mors mentionatur , semper de naturali intelligitur . l. si in insulam .ssi de verb. ob ig. l. statius 1. T. de iur. fisci. Ideo damnatus ad mortem intelligeretur damnatus ad mortem naturalem,per ea , quae tradunt DD. in I. imperium .re dorurissi. Omn. iud. Si quaerimus quo modo per mortem naturalem dissoluatur patria potestas cum textu dicamus sic; quod aut quis ha- et patrem sine avo, aut habet Patrem, di auum. Primo casus mor- tuo

72쪽

IN PRIMUM LIB. INSTIT CIVIL.

tuo patre extincta est patria potestas. Μors enim omnia siluit . . deinceps in auth. de nupt.secundo cassi subdistinguendum erit,quod aut tempore quo auus moritur , iste talis pater est in potestate istiust morientis, & tunc nepos per Aut obitum sui iuris non eruitur, sed in patris potestatem recadit, aut mortuus cst pater eo tempore , quo Auus moritur , vel eXtra Aut potestatem est, & tunc mortuo Α - uo, nepos sui iurisessicitur,&in patris potestatem non cadit. Limitando hoc non praecedere quando pater huius nepotis esset extra potestatem patris sui per dignitatem. hoc enim casu non emeretur nepos sui iuris per mortem Aui, sed recaderet in potestatem Patris, ex eo, quia exemptus de potestate per dignitatem, dicitur exemptus quo ad incommoda, non autem quo ad commoda illius in auth.

constitutio quae dedignitat. In s. Cum autem. Gitur hic de modo, quo dissoluitur patria potestas, scilicet morte civ. Videndum erit ideo quaenam sit mors ciuilis, & num ciuilis mors naturali aequiparetur: Ad primum potest ciuilis mors de scribi sic,quod sit quaedam status mutatio,per quam status mutati nem,perdit quis ea, quae sunt iuris ciuilis. Ad secundum mors ciuilis triplex est.quaedam quae meritoria dicitur, prout est religionis ingressias. inde dicimus monachum mortuum esse mudo. l.Deo nobis. C.da Epist.& cler. quia Monachus non habet, neque velle, neque nolle..cap.a. de testam. lib.6. alia est mors cim demeritoria, quae appellatur alio vocabulo poenalitatis, de qua loquitur hic Iust. dum de seruo poenae,atque de deportato loquitur,& quod deportatus sit mortuus. Probat texta in I. I. g. fin.ff. de bonoru possess. contra tab. quod seruutus etiam sit mors probat text.in I.seruitute de reg.tur .tertia est mors Ciuilis.quae appellatur causalis, prout est captiuitas: ab hostibus cap-t . n. cum seruus fiat capientiu, mortuus dicitur.f.ii ab hostibus,hoe eod. rit. nostr si quaerimus an haec civ.mors naturali sit aequi param da. breui ter distinguamus sic, quod aut loquimur quoad actus iuris naturalis,& mors ciuilis naturali no aequiparatim aut loquimur quoad actus ciuiles,& ut plurimum ciuilis mors naturali aequiparatur,ut

73쪽

eradunt DD. in I. gallus.g. & quid si tantum. T de lib. & posth. hine videmus prout in text. quod cum patria potestas sis actus iuris ciuilis.g. ius autem silpr. de patria potestate, sicuti per mortem natur tem di luitur,ita dissolui quoque dicitur per mortem ciuile AEt hic, di secuti mortuus naturalifer non potest testari , ita quoque motruus ciuiliter.l. eius.g. r. ff. de testam. & cum loquatur hic texti de deportatione, & relegatione,erit sciendum quod exilium in genere amplectitur deportationcm,& relegationem in specie,tamen disserta deportatione , & a relegatione; nam deportatio e st illa, quae fit in insula & semper dicitur fieri perpetuo. ninc dicitur deportatus, quasi extra ciuitatem portatus. Relegatio quoque fit in insulam, sed aliquando ad tempus, ut in l. r. ff. de interd. & releg. & exilium in specie fit extra insulam , & est omnium locorum permissio, & unius prohibitio, vel omnium prohibitio, & unius permissio. l. exilium. ff. de interd. de releg. Aduertendo quod relegatio perpetua differt a deportatione, quia deportatio est mors ciuilis, at deportatio non est mors eluilis,&per hoc non dis luitur patria porestas per relegationem, sed si pater seruus poenae fieret, vel quia in metallu damnaretur, vel bestijs subii. ceretur, pariter patria porestas diceretur dissolui, ratione de qua supra,sed praedictae poenς hodie recesserunt ab usumultus enim liber ita damnari potest hodie, ut fiat seruus. In locum ergo damnationis ad metallum successit damnatio ad triremes, & in locum, ut quis bestiis sibi jeiatur, successit surca. Sed dum text. loquendo de deportatis,ait quod deportati a Principe restituit,recuperant omnia; repugnare ubdetur huic propositioni text. in l. in insulam ,& in l. si pater. C.de senis tenet. passi & restit. ubi si deportatus gratiam a Principe consequituri

poena tamen remissa censetur non autem omnia recuperat, quae in

casione deportationis perdidit, ad euitandas contradictiones,glossi hic distinguit , dc ut restatur Aldob. comunis est distinctio,quod aut inceps in rescripto utitur ver indulgeo) & censetur poena tan--m remissa, ut in contrario, aut utitur ver restituo & tunc non solum poena intelligitui remissa, verum omnia restituta, quae depo

ratus perdidit, de qua per Du in dicta l. gallus.S. & quasi tantum.sside lib. & posth.

74쪽

IN PRIM VM LIB. INSTIT, CIVIT. 6

. In ρ. Filius familias. -

ρο Ertius est modus, quo patria potestas dissoluitur dignitatis sci

. 1 licet ratione, & cum quaerat texti de dignitate militari si digni tas dici potest cum triplex ut militia,iuxta glossi in L pen.ss. de militi test. Videndum erit in qua militia possit rexi. veri sicari, est enim una militia, quam appellant caelestem DD. in qua clerici militare dicuntur , haec dignitas est sacerdotalis, dc de iure ciuili filium a patria potestate non liberat de iure vero can. non solum per dignitatem sacerdotalem eximitur filius a potestate patris 3 Verumetiam per primos ordines iuxta ea, quae tradunt canostae in cap. indecore extra de aetat.

dc qualit. dc Iason in l. si filiae. C. de collat. quaedam secundo est militia inermis; qua aduocati militare dicuntur, iuxta text. in l. aduocati. C.de adu .diuers iudic. perquam militiam patria potestas non dissiluitur,& sie doctor est in potestate patris, iuxta ea, quae tradidit hic Iason in addition. ad Port. est verum quod de eo, quod acquirit filius familias doctoratus ratione, ad sui libitum disponere potest, & patri non acquiritur. Appellatur enim hoc peculium, quasi castrense, de

quo DDι tractantini. fio. C. de inoffic. test.& in S. fin inst. de militari testam. dicemus nos. Tertia est militia, quae appellatur armata, qua militant ipsi milites: unde autem dicatur miles,docet te .ini. I.

ff. de milit. test. & quot requirantur in militis creatione est gloss. n tabilis in I penult.n. ex quib. caus maior. Et de hac militia loquitur hic text.& probat,per talem militiam non liberari filium a patria potestate; est verum quod in acquisitis per filium famil. militem,ipse fi-lLus repraesentat personam patris familias, Δc potest ad sui libitum di-sPonere. I.a. ff. ad Sen.Consul. Macedo. dc dicemus in principio , inst. quitanon sit permis fact. test. Dum text. loquitur de dignitate senatoria, di consulari,& concludit per has dignitates non dissolui patria Potestatem. corrigitur per text. in l. fin. C. de consul. lib. I o. ubi officiales possunt aequiparari conciliarijs regi js, vel prssidentibus Camerae , afuertendo quod licet de lege ciuili dignitas Sacerdotalis filium non liberet a dignitas tamen Episcopalis etiam de leg. civ. liberat liu de potestate patris,ut in Auth.sea Episcopalis dignitas.C.dς epis

75쪽

gnitatem habent hodie regentes magnam Cancellariam,hinc appes latur Patritius, quasi pater Principis, cum sedeat a latere. & ait per hanc dignitatem supremam dissolui patriam potestatem, dat texta rationem, arguedo de minori ad maius, quia,si licet rΕnae priuatae per modum emancipationis liberare filium a potestate sua, lato magis permittetur hoc Principi, &ait text. quod haec propositio adeo 'vera est, ut statim praestitis dignitatis codicillis,statim dicatur eilem-:Ptus , & codicilli exponuntur pro priuilegiis.

In ρ. si ab hostibus. ' iCVm agat hic Caesar defictione videbimus quid , "uplex sit

fictio. Ad primu dicant nouitij,quod fictio est contra veritatem, pro veritate a iure facta assumptio. quam definitionem tradunt DD. in t .si is qui pro emptore. ff. de usucap. & ita differt fictio a prae 'iumptione, quia fictio locu habet in re ccita, prssumptio vero in re dubia. Hinc dicimus contra fictionem non admittendam probatio nem in contrarium , contra praesumptionem vero admitti,per glos in I. unica .g. accedit. C. de rei uxor. act. & tradunt scrib. ind. I. si is

qui: Adsecundum lex trifariam fingit, inducendo,priuando,& trans. serendo. Hinc dicimus triplicem esse fictionis speciem,scilicet inductivam, estq. illa , per quam lex fingendo aliquid quod verE non est inducit ac si esset. Exemplum habemus in mortuo, in acie belli pro Republica, qui per gloriam viuere fingitur, ut in principio, infra de excus tu torii, ita pariter in posthumo qui pro nato habetur quando de eius agitur utilitate, ut inl.qui in utero. ff. de stat.hom. Secunda fictio,quae dicitur priuatiua, per quam lex fingendo id quod veri est,priuat ac si non esset. Exemplificatur in deportato, qui cum verEViuat,a lege tamen mortuus reputatur, ut in l. i .g.fin. ff. de bonorum

possi contra tab. Aliud est exemplum in monacho qui cum pariter vere vivat, leκ dicit mortuum. l. Deo nobis. C.de Episc. & cler. tertia

quae dicitur translativa, est illa per quam lex id quod est in mundo, fingit esse,sed alio modo,quae fictio quadrifariam procedit,aliqua dode persisna in personam; & est quado factum unius persenae,fingitur factum ab alia per na, unde dicimus i qui per alium facit, per se in sum facere videtur.I. I, S. deiecisse. isde vi,& viarum. Aliquando

secum

76쪽

seeundo fingit, transferendo de re ad rem, & est quando per traditionem unius rei,censetur tradita alia res, veluti traduntur , claues horrei, & per talem traditionem transit dominium mercium existenti iin horreo, ut in l.clauiu.fi de contrah.empl. & I.3 .in principio de ac qui poss. Est tertia translativa fictio de uno loco ad alium locum, Mappellatur fictio postliminij, qua fingit lex ab hostib.captum,& hodie reuersum, licet per aliquod tempus penes hostes steterit, nunquapenes eosdeeκtitisse, sed semper in ciuitate. l. postliminium. ff. de capi. Vnde appellatur postliminium a limine, & posta quia dum ab hostibus capitur postea ab eis reuertitur , limen idest terminum , quem antea per captiuitatem egressus erat, reuersius postea ingrediatur, pro ut hic Caesar docet,Hoc postliminium duo capita habet alterum quod se fundat in fictione, te quo modo diximus, quod reuersus stilicet dicatur semper in ciuitate fui se, alterum quod se fundat in veritate, quod reuersus omnia recuperat, quς captiu itatis ratione per-Adidit, & per hoc patri m recuperat potestate , tam active quam passive: Aliquando & postremo fingit lex transserendo de uno tempore ad aliud tempus, & haec appellatur fictio. l. Corneliae, qua fingit hodie penes hostes mortuum, fuisse mortuum a praeambula hora captiuitatis, ut in l. lex Cornelia. ff. de testam. hac de causa filius captiuifficitur esse in suspenso, quia aut redit pater, aut ibi moritur, si res

dii censetur filius nunquam sui iuris fuisse per fictionem postliminij, si vero ibi decedit, dicitur sui iuris fuisse a pretambula hora captiuitatis per t. Corneliam.

' 6. Praeterea.

QVintus additur modus riteris frequentior , quo patria potestasta solui contingit, nempe emancipatione. Videndum erit e go primo, quid sit emancipatio. Secundo, quaenam iura

Yeseruentur patri in bonis huius filii emancipati. Ad primum sunt notandi duo termini, prout est manumissio, & emancipatio, quae manumissio capitur bifariam propriE, & improprie adaptatur ps ma ad seruos, & est datio libertatis, ut in principio stip. de liber. Improprie vero ad filios familias saltim hodie;olim enim quia vendebatur filius familias,proprie in illo adaptabatur manumiuio. Emanci Patio

77쪽

patio vero est illa, quae cadit tantum in filiis familias,& potest ita d, stribi quod sitquidam legitimus actus, quo qui in potestate parentis est, imperio magistratus volens) a parentis liberatur potestate, do

qua emancipatione tractant late DD. in I. sin. C. de emanci p. liber. appellatur, emancipatio, quasi positio extra mancipium, aest din. , minium quod exponitur pro potestat nam filius dicitur esse in ius. Ierio patris .l. serui, & filii .m de furi. Aduertit text. quod fiebat mim haec emancipatio per imaginariaε venditiones, & intercedentes manumissiones, eo modo, quo late Aldob. hoc loci explicat. Venditio tunc dicitur imaginaria, quando fit pretio non accedente ,&se quando fingitur aliquid vendi, sed in rei veritate non venditur,di citur nuda venditio a consensu, & est nulla, ut in l. nuda. ff. de contrah. empl. de qua dicemus late inst. de empl. & vend. fiebat etiam , de olim emancipatio rescripto Principis, at hodie Iustin. constituti nem edidit, cuius hic mem init, & illam habemus in l. fin. C. de erimancipat. liber. cuius auctoritate sanxit. ut explosa pristina fictione. non solum coram Principe, verum possint parentes quemlibet adhi- here magistrarum, & coram eo filium, siue nepotem, vel deinceps a sua liberare potestate, formam hanc hic Aret. docet, & cum haec emancipatio fieri non possit, nisi consentientibus, & emancipante, ac emancipato .g. fin. iuncta glos inst. hic. Sequitur quod quando magistratus auctoritatem praestat in emancipatione voluntariam dicitur exercere iurisdictionem, & per hoc sequitur posse hanc auctori. talem praestare etiam extra iudicium, & pariter extra territorium , per ea quae tradunt scribentes in I, sin. ff. ae iurisdict. Omn. iud. Quoad ultimum respondet text. retinere parentem in bonis emancipati eadem iura, quae retinere dicitur patronus in bonis liberti; de quibus auribus patronorum, ne bis idem repeteretur,dicemus loco sivo inis.

de successi liberi .& quomodo succedat pater in bonis filii emancipati, dicemus cum Iust. in S. fin. inst. de legit. agn. successi subdit tex. quod quando pater emancipat filium, vel avus nepotem, siquidem emancipatus impubes est, nanciscitur parens tutelam legitimam, de qua loco suo disseretur de legit. Par. tui. inst.

' i s. Sed

78쪽

s. Sed st si pater cum situ. '

Est postremus modus, quo patria potestas dissoluitur sellicet per

adoptionem, ex quo colligimus adoptionem dici modum,quo causatur patria potestas, & licet videretur, quod eadem causa non possit producere diuersos effectus; tamen in materia nostra producit diuerses effectus, inspectis diuersis considerationibus, non enim potest per adoptionem eadem patria potestas causari, & ditatui, sed dissoluitur patria potestas parentis naturalis, re legitimi, causatur tamen alia patria potestas in persona adoptantis parentis. dc sic diuersis respectibus; loquitur ergo texti noster quando adoptio a persona coniuncta fieret, quia alias adoptatus non transiret in potestatem adoptantis, eo modo quo diximus in S. sed hodie supra titulo primo. Et dum intex. dicitur actis interuenientibus videtur probari quid in hoc actu adoptionis requiratur scriptura. Licet regula. riter in cςteris actibus non desideretur, iuxta ea, quae tradunt DIAin l. contractus. Q de fide instrum. Metiam,tex. iuncta glos in I. conotrahit. T de pignor. & dum dicitur praesente eo , qui adoptatur, dc non contradicentc probatur reg. illa, quod praesens, & tacens M. hetur pro consentiente de qua reg. est glos in I. filius familias .f. inuitum ,ff. de procuri & declarat late Dina. in cap.qui tacetide reguLiur. in sexto. Quaerit insuper text. in S. illud autem quid i . si comcepit nurus ex filio ante filii emancipationem, deinde filius emanc, Patur , quo emancipato, nascitur neposet nepos iste, qui nascitur in potestate patris, vel aui nascetur, respondetq. idem text. nasci in p . testate auis erit forsan ratio, quia ex generatione facta, ammuam filius emanciparetur,fuit acquisitum ius ipsi auo. quo auus pellem c ipationem non potuit*rurari s inde sequitur, quod si nurus conce. Petit post emancipationem. cum nullum sit hoc casu ius auo amus. ilium, nascens nepos non inaui nascetur potestate, sed patris. Αὐuertit postea textus in finalibus verbis, quod filius, siue a lius descendens, non potest compellere parentem, ut ipsem emancipet, neque E conuerso poterit parens filium inuitum emancipare 3 requiritur ergo, Vt uterque consentiat, prout diximus ing. praeterea supra hie,

dat glos hic tua notabiles casus in quibus filius potest compellerae trem

79쪽

Patrem, ut ipsum emancipet; est primus,& notabilis casus velut uando pater esset leno filiae. ut in I. si lenones .C. de Episcopali au. ientia. sic etiam est notabilis casus,quando pater uteretur nimia se uitia contra filium, prout est notabilis tex. in l. finali si quis a parente fuerit mamimissus in ss.

N iit de his qui sui: sepra, diuiserat Caesar per asin duas species in sui iuris scilicet& alterius iuris, explicauit ibi capita personarum existentium in alterius potestate, restabat explicare caput personarum scilicet sui iuris, quae cum subdividantur in tres spe cies,in personas sicilicet existentes sub tutela,& in personas existentes sub curatione. & demum in personas, quae neutro iure tenetur,intedit Caesar agere tarum de persbnis quς sunt sub tutela, siue sub cura omittens personas , quae neutro iure tenentur,rone de qua hic,&quia prius persisna,tutela eget, qua curatione,ideo rubricauit hic Iust.d tutelis. Ad cuius tituli genericam intelligentia videduerit primo quib. modis capiatur tutela. Secundo quid sit tutela prout hic capitur,& unde dicatur. Tertio quotuplex sit tutelas demu videbimus de per nis a quibus dantur tutores, quibus, dc quae, Ad primueutelae nomen significat plura, aliqn enim significat pubertate, ut in principio infra de pupillari substitutione,aliquando, & Secundo tutela capitur pro defesione persenae proprie, unde dicimus quod quisq;

ob sui corporis tutelam offensam fecerit,iure fecisse existimatur,vtia .ut vim.rede iust.&iure . Tertio capitur tutela aliquando pro via, .sed in proprie,ut in l.pater Seuerinam S. conditionum verba. Edec, ditionibus & demonstrationibus, & demum capitur tutela prodefensione persisnae alterius, qui propter aetatis defectum non potest se eueri, di ita in materia tituli nostri capitur, & toto tit. digestorum,&C.eodem de tuteli ,quae tutela,ita considerata secundum quod semnius definiuit est vis atque potestas &αut intelligatur tamedefinitio h c,singula definitionis verba explicada sunt, dicitur primo-Ω,vis atque potestas,quq verba exponuntur ita,idest violenta potestas & sic unum nomen adlecticatur: Appellatur tutela potestas violenta,ex eo

80쪽

quia datur inuitus,ut in principio infra de excusat. tutorum, & datur

inuito, ut in I. necnon. H. de tui. & cur. dat. abhis; vel dicitur vis atq.

potestas id est viridis potestas, hoc est fructuosa, atque lucrosas iuxta tradita per Bart. in l. r. ff. eod. additur sin capite libero) quae verba possunt intelligi & active, & passives active, ut non possit dari tutor

eruus, prout aicemus in proxime sequenti tit. passive, ut non possit dari tutor pupillo seruo se quia serui in capaces sunt tutelae, cum tutela iuris eluilis sit,ut hic,adijcitur ad tuendum ad disserentiam dominicae , & patriae potestatis, quae potestates non fuerunt ad inuentae principaliter ad tuendum seruum,siue filium,sed in utilitatem domini, atque patris; sed tutela adinventa suit in meram pupilli utilitate, merito dicimus ad tuendum ponitur eum) quod denotat perso . nam, & sic ad differentiam curatoris, qui quidem curator non pers,nae datur principaliter, sed rebus, ut in l. in copulandis. C. de nupti attulor personae principaliter, secudario vero rebus datur, additur qui propter aetatis &c. ad differentiam etiam curatoris,qui morbosis datur, & sic personis non tam impeditis impedimento aetatis, sed impe dimento morbi, dicitur postremo iure ciuili data &c. ad denotam dum tutelam hanc adinventam fuiste de lege Ciuili aequitate tamen suadente) ut is qui propter aetatis desectum non potes tueri, alterius

regatur auxilio, ut in*.fin. infra de Attil.tui. Appellatur autem tute Ia a verbo tueor, & cum validum sit argumentum abaeti mologia,ad aeti mologatum, eo modo, quo DD. tradunt in l. a. f. appellata. E. si cert. peta.& dicemus nos in Principio infra quib.mod. re cotr. Oblig. unde sequitur necessario, quod si tutor pupilli hona non tuetur,tuto. ris nomen non meretur. Quo ad tertium tutela ita genetice definita

amplectitur sub se tres species & nonnulli addunt quartam speciem ι quaedam primo est tutela, quae appellatur testamentaria, & est illa, quae a parente filio impuberi in potestate existenti relinquitur,de qua dicemus in sequenti f. alia est tutela legitima, & est illa, quae in defectum tutelae testamentariae tine legem I a. tab. defertur proximiori3bus agnatis es de qua loco suo infra titulo secundo ; Tertia est tutela dativa, quae in dςfectum utriusque tam testamentariae, quam legiri naae a iudice competenti datur,ideo dativa nucupari solet, de qua sit lasco disseretur infra de Att. tui. Alia est ut diximus mista participas

st de testamentaria , de de datim a do est illa tutela quae rςlinquitu ai

SEARCH

MENU NAVIGATION