C. Plinii Caecilii Secundi Epistolarum libri decem et panegyricus cum varietate lectionum ac integris adnotationibus editionis Schaeferianae quibus suas addidit N. E. Lemaire. Volumen prius posterius “C. Plinii Caecilii Secundi Epistolarum libri dece

발행: 1822년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 문학

441쪽

36, C. PI. INII LIB. VI. quasi lassa et est oeta natura, ut nillil jam laudabile pariat. Atque adeo nuper audii Verginium Romanum paucis le

gentem comoediam, ad exemplar veteris comoediae scriptam , tam bene, ut esse quandoque possit exemplis P. 4 Nescio, an noris Itoininem, quamquam nosse debes. Est enim probitate morum, ingenii elegantia, operum varie- έ tate monstrabilis. Scripsit mimi iambos tenuiter, argute, venuste, atque in hoc genere eloquentissimo. Nullum est enim genus, quod absolutum non possit eloquentissi-inum dici. Scripsit comoedias, Menandrum aliosque aetatis eiusdem aemulatus. Licet has inter Plautinas, Terens tianasque numeres. Nunc primum se in Vetere comoedia, sed non tanquam inciperet, ostendit. Non illi vis, non granditas, non subtilitas, non amaritudo, non dulcedo, non lepos defuit. ornavit virtutes, insectatus est vitia, i, fictis nominibus decenter, veris usus est apte. Circa me tantum benignitate nimia modum excessit; nisi quod ta- ineri poetis mentiri licet. In summa, extorquebo ei librum, legendumque, immo ediscendum, mittam tibi. Neque enim duhito suturum, ut non deponas, Si semel sumpseris. Vale.. Neque enim quasi lassa et effieta

natura nihil tam Iprojami laudabile

parit. . Hoc rotundius est. H. a. Verginium Romanum. Rom. Vir Romantim. Proxinie , ad exemplum veteris comerdice : postea vero

in sine exemplar. H. L. Scripsit mimitam. Sic et Rom. II. - ' ullum est mim. Excusat, quod mimiliambos, gelius versuram humile, senariolos, quibus mimi in theatro utuntur ad actiones hominum et vitas, praesertim qua ridiculae sunt, exprimendus. eloquentissime s iptos

dixerat. Scilicet eloquentissimiam dici posse, quidquid in uo genere ab

solutum et persectum est. G. 5. Non tanquam inciperet. Haes

adjicit, ne quis primum perverse in

tea pretetur recentem, rudem, utque

tironem; quum ipse tempus modo indicare velit, ante quod in hoc ge

nere rion elaborarit. G. - Bom. . In

eteri conicinia, sed non tanquam incipiat. - ΙΙ.

iuus de his advertitis ad V, I9, 3. G.

6. Nisi qtiod tamen poetis. Rom. Nisi tamen quod poetis. H. - ΝΟSter

ordo genuinus. Infra VIII, I7, 5 :α Nam parvulum dissert, patiaris adverkn, an exspectes; nisi quod tamen psi dolendi modus, non est timendi. Add. Panegyr. XCI, 7. S. Diuiijge I l

442쪽

XXII.

Titonem, Provinciam sortitum, exemplo Bruttiani, a familiari suo accuSati, monet, ne cuiquam nimis fidat. C. PLINIUS TIRONI SUO S.

I GNA res acta est Omnium, filii Sunt provinciis praefuturi, magna omnium, clui se simpliciter credunt amicis. Lustricus Bruttianus quum Montanum Atticinum, comi- utem suum, in multis flagitiis deprehendisset aesari scripsit. Atticinus flagitiis addidit, ut, quem deceperat, ac

cusaret. Reccpta cognitio est: sui in consilio : ogit uterque pro se; egit autem Carptim, et κατα κε γαλαια, quo genere veritas statim ostenditur. Protulit Bruttianus testamcntum 3 suum, quod Alticini manu scriptum esse dicebat. Hoc enim et arcana familiaritas, et querendi de eo, quem sic amasset, necessitas indicabatur. Enumeravit crimina foeda ina- 4nifestaque Ille, quum diluere non Posset, ita regessit

XXII. I. Magna res actu est. ROID. Magma res est iacta. II

I. Bruttiantim rutant intelligi epigrammatiam Aeris torem quem valde

las. R. - Κατα κεράλπια. Ne dicta sutit heliarib is Praecipua orationis minia lit . aut arguimenta, quilius Caussa vel defensio niteretur. His nullus ornatus vertiorum , nullum

artisietum dicendi adjungitur, qui-hux judex moveri vol inclinari po

4. Quum Zimere. etc. nom. Quum diluere non posset, ita se gessit. Cur hoc Coi lio minias Pla et, quam re cessit ' quod, etsi ex Mediceo, non

443쪽

ut, dum defenditur, turpis , dum accusat, sceleratuS Pro

baretur. Corrupto enim scribae servo, interceperat commentarios, intercideratque, ac per summum nesa S Utes batur adversus amicum crimine suo. Fecit pulci terrime Caesar. Non enim de Bruttiano. sed statim de Atticino perrogavit. Damnatus et in insulam relegatus : Bruttiano jusissimum integri latis testimonium redditum , quem si quidem etiam constantiae gloria secuta est. Nam defensus expeditissime, accusavit vehementer; nec minus acer, et quam honus et sincerus apparuit. Quod tibi scripsi, ut te sortitum provinciam praemonerem, plurimum libi credas, nec cuiquam satis si das : deinde scias, si quis sorte te, quod abominor, saltat, paratam ultionem : qua tamen ne 3 sit opus, etiam atque etiam attende. Neque enim tam jucundum est vindicare, quam decipi miserum. Vale.

tamen a Plinio ost. Non enim ex judicio recedit, qui aefendistiri qui iaccusat, sed qui absolvitur damna.

urve. H.

- Interciderat. Qui norit, quid sit apud rusticos interradere, inter Mellere, nempe, inter Plura ejusdem generis eradore quaedam vel evellere; idem etiam intercidere quid sibi velit , facile intelliget, nimirum de commentariis itinc inde aliquid excidere et quasi castrare . quod hies it Atticinias, tum ut scripto suo convulceret de quibusdam Bruttia-uum, tum ut probandi quaeilain sa- cultatem illi adimeret. Sie utebatur

adversus amicurii crimine Ruo, hoe est, instrumontis, qtiae produci non Poterant, quin laersidia ipsius una Proserretur. G. S. De Attisino perrogaDil. Mutentias et suffragia Diamium a primo ad ultimum rogavit, ut damnatus ant Atticitius jam neminem , nisi fortu

nas Duas et scelus accusare P Sset. G. - nom. De Attacinio Pronuntia-

oit. H. 7. Nec cuiquam satis fias. Non Put. opus esse, ut satis hic dieamus idem exseqtiod Dalde vel nimis adco: ne fidas, quantum satis est ad hoc . ut saltaris. G.

444쪽

Caussae defensionem, quam rogatus suerat, ea lege Promittit, ut Ruso adolescens, quem in forum Producturus erat , secum

ageret.

C. PLINIUS TRIARIO ' SUO S.IMPENfE petis, ut agam caussam pertinentem ad curam tuam, pulchram alioquin et famosam. Faciam, sed non gratis. Qus eri potest, inquis, ω non gnatis lup potest Exigam enim mercedem honestiorem gratuito patrocinio: peto, atque etiam paciscor, ut simul agat Cremutius Ruso. a Solitum hoc mihi, et jam in pluribus claris adolescentibus lactitatum: nam mire concupisco honos juvenes ostendere foro, adsignare famae. Quod si cui, praestare Rusoni a meo debeo, vel propter natales ipsius, Vel propter eximiam mei caritatem : quem magni aestimo in iisdem judiciis, ex iisdem etiam partibus, conspici, audiri. Obliga 4me : obliga antequam dicat; nam quum dixerit, gratias ages. Spondeo, sollicitudini tuae, spei meae, magnitudini

XXIII. ' Triarii hujus alibi in his

epistolis mentio sit nulla. ED. - Inia scr. Bom. Triario Trajano, duobus ex uno nomine factis. Η. I. Alioquis. Vid. ad II, IS , a. S. Ut non gratis tu ρ a Qui in eau sis agendis non modo pactione, dono, munere, venam etiam xeniis Remi er abstinueri . . V, 24, 8. G. - Rom. . Ut non gratia. Tu potes, exigam . . Ita et Ald. II. I. Cremutius Ruso. Rom. Cremutius Rufo. H. -- litum hoc mihi, etc. Bom. S litum hoe mihi et in piaribus, sine jom. H.

- Adsignare famin. Admovere iis locis, unde famam probitatis et doctrinae colligere p ,ssint. E. 3. Rusoni meo. Rom. ni meo. II. Magni instimo, ut III, ep. 2, 5. Ex iisdem partibus, at una mecum,et C. ΕΙ . - iisdem etiam partibus. Ut vel una accuset, vel una defendat,

ubi savere illi, sublevare, laudare illum, testimonium ei perhi, i e liisceat : quum, si a diversa Parte agat, oppuguandus sit omnibus maclunis pro Me patrocinii. G.

4. magnitudini eatissα su recurum. Rom. Magnitudini carum est cruriam, malo. H.

445쪽

3 o C. PLINII LIB. VI.

caussae suffecturunt. Est indolis optimae, brevi productu-5 rus alios, si interim provectus fuerit a nobis. Neque enim cuiquam tam clarum statim ingenium est, ut possit emergere, nisi illi materia, occasio, fautor etiam commenda torque Contingat. Vale.

x XIV.

Famam in lactis conditionem facientium sequi, exemplo municipis seminae, quae marito dux et comes mortis fuerat, Ostendit. C. PLINIUS MACRO ' suo s.

QUAΜ multum interest, quid a quo sati Eadem enim

facta claritate vel obscuritate sacientium aut tolluntur, altissime, aut humillime deprimuntur. Navigabam per Larium nostrum, quum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum, quod in lacum prominet. Eae hoc, inquit, aliquantis municePS nostra cum ma rito 3 se prmci rapit. Caussam requisivi. Maritus eae ditiuno morbo circa velanda corPoris ulceribus putrescebat: uxor, ut inmiceret, eae t: nequae enim q-mquram /4 delitu indicaturum, Possetne sanari. Vidit, desperapit:

IVI De Maero dictum ad III, ep. 5. H . I. Quist a quo flati Rom. Qiιid a quoque fiat. H.

a. raritian nostrum. Cui patria nostra, Comum, adjacet. G. 3. Maritus misor est ipsa. Gesuerus haec pro narratione habuit seniori illius ainici : mihi ipsi u verba Plinii videntur, scri bentis Macro quae a suo municipe audiverat. s. - Fidelitis indicaturum.

Sie legendum ex Medicto libro potius , quam judicaturum In hae enim re Iion tam est, qui, judicium com rumpat , quam quod rotrahat aliis quem a fideli indieis: Videt medicus, videt familiaria et judicat, sanari

non Posse ulcus: recte Dincat Agrippa , Curare non I osse sistulam Putrem Atilei: sed tamen non fideliter indiciat , quia mavult amico, Attico, vel ad horas idiqitot xitam Prorogare. In simillima caussa quemquam

446쪽

horlata est, ut mon Etur, Comesque ima montis, duaimmo, et eae Plum, et nece itas fuit. Nam Se Cum marito ligavit, abjecitque in lacum. Quo iactum ne mihi squidem, qui munice S, nisi P Uzime aiaditum GI; non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor est Φsa. Vale.

Melitis indieaturum negat uxor; quod eventus etiam comprobavit. G. Rom. Fidelius indieaturum 2 vidit.

sanari desperarit, hortata uι morere lux, comesqιte ipsa mortis, et C. H.

5. Minor est ipsia. Roni. Minor ipsa. H. Verba est ipsa deleverunt Cori. et Biponi. e Medie. ED.

x XV.

De Robusto, qui peregre prosectuS nusquam comparuerat. Promittit se quaesiturum eme : ex si mili autem exemplo timet, ne frustra sit. Facilitate se commendat haec epistola. ΕD.

Sc Rinis, Robustum, splendidum equitem Romanum, cum Attilio Scauro, amico meo, Ocriculum. Usque commune iter peregisse, deinde nusquam comparuisse : petis ut Scaurus veniat, nosque, si potest, in aliqua in tui sitionis vestigia inducat. Veniet; vereor ne frustra. Si ispi- , cor enim tale nescio quid Robusto accidisse, quale aliquando Metilio Crispo, municipi meo. Huic ego ordines 3

XXV. ' De Bebis Hispano vid. ad I, 24. ED. -- Inscr. ROm. Vipsa-no. H. I. Cum Attilio Matiro Rom. Cum Atilio Scauro. H. - Ocriculum, Umbriae oppidum eis Apenninum. ΕD. 2. Veniet; vereor ne frustra. Rom. Veniat ρ Vereor ne frustra. H. - Metilio Crispo. Rom. Mecilio Cris . H. 3. ordines. Legitur Elialn Ordinem, quod ipsum quoque r tum e Se, et non minus quam Ordines militarem aliquem gradum notare, hic ostendit Cottius. Ad centurionatum , et

primi praeserti in Pili , Pertinere,

447쪽

Pu C. DLL 11 LIB. VI. impetraveram, atque etiam proficiscenti quadraginta mil

lia nummum ad instruendum se ornandumque donaveram; nec postea aut epistolas ejus, aut aliquem de exitu 4 nuntium accepi. Interceptusne sit a suis, an cum Suis, dubium : certe non ipse, non quisquam Ox Servis ejus apparuit. Utinam ne in Robusto idem experiamuri Tamens arcessumus Scaurum. Demus hoc tuis, demus optimi adolescentis honestissimis precibus, qui pietate Summa, mira etiam sagacitate, patrem quaerit. Dii faveant, ut sic inveniat ipsum, quemadmodum jam, cum quo suisset, inveniti Vale.

alias ob fier amus. G.-- Quadria intiaminia nummum. Sic et Bom. r te. H. atis pectiniae ad instruendum oris Dandumque ceu turionem. Al. male quadringenta millia nummum. S. 4. Intercepitisne sit a stiis. Necatusis ne sit a nervis suis. Tacitus Vit. Agric. cap. XLIII: . Augebat inis rationθm Constans rumor, Veneno interceptum.. S. - Utinam ne in Robusto. Bona. Utinam ne Robusto, sine in. H. 5. Qui pietrate summa, mira etiam fragiacitate. ROiri. Qui pietate mira etiam sagacitate. H. - Sic et alii,

semel posito adjectivo, quod iterandum erat. Nimii um Mediceris: aquipietato mira, Ptiam sagacitate : isquam loetionem Cortius et Gieri ius adsciverunt. S.

XXVI.

C. PLINIUS AER VIANO ' s Uo s.

GAUDEO, et gratulor, quod Fusco Salinatori filiam tuam destinasti. Domus patricia: pater honestissimus; mater pari laude. Ipse est studiosus, literatus, etiam disertus : puer simplicitate, comitate juvenis, seneX gravitate:

XXVI. Semiano seripsit etiam ΙΙΙ, est. 17.

I. Ipse est studiosus. Sic et Bom. II. - Praestat Cortii Ipse studiosus. S. - Senex ς oitate. BOm. Crauitate senex. II. - Praefero nostr a n Or linem. S. - De eloquentia Fuset vid. supra eP. II, 2. ED.

448쪽

neque enim amore decipior. Amo quidem est use sita of- , ficiis, ita reverentia meruit), judico tamen, et quidem tanto acrius, quanto magis amo : tibique, ut qui exploraVerim, spondeo. habiturum te generum, quo melior singi, ne voto quidem, potuit. Superest, ut avum te quam- maturissime similium sui faciat. Quam selix tempus illud, 3 quo mihi liberos illius, nepotes tuos, ut meos vel liberos et nepotes, ex vestro sinu sumere, et quasi pari jure tenere contingetl Vale.

a. Iudico tamen. ROm. Iudicio tamen. H. - Tibique , ut qui e tormoerim. Rom. Tibi quidem, ut qui ex-pto Merim. II. 3. Maturissime similium sui faciat. Maturissime simillimtim sui faciat, quini ex similium factum tacito quisque concedet. H.

Rogantem designatum consulem, quid in laudem principis adferret, docet exemplo suo, quid faciondum : addit et novam ex novis rebus gratis materiam. C. PLINIUS SEVERO ' SUO S.

Rogks, ut cogitem, quid designatus consul in hon rem principis censeas. Facilis inventio, non facilis electio. Est enim ex virtutibus eius larga materia. Scribam tamen,

XXVII. ' De vid. ad III,

tentiam dicas ut Senatu. Designatus enim Con ut primu rogatur SEH-tentiam : porro qui dicit sententiam, ille conjere dicitur, cui verbo eo magis locus est, quia in tali sententia re honor aliquis novus, xtatua, titulus , templum, triumphus, decedinitur. Denique Plinianus Panegyri

cus noti a de ignato consule , Rediiiito jam magistratu, auctoritat Senatus habitus est. G. - MOHen

tur haec contra Cessarium, qui de solenni gratiarum actiora , qualis Pliti talis Pane rictis ost, hic e gilavit. S.

- Scribam tamen. Sic restituit ex

Mediem libro, cui alii adstipitiam

449쪽

3 4 C. PLINII LIB. VI.

vel, quod malo, coram indicabo, si prius haesitationem meam ostendero. Dubito, num idem tibi suadere, quod α mihi, debeam. Designatus ego consul, omni hac, etsi non adulatione, specie tamen adulationis, abstinui : non tan- quain liber et constans, sed tanquam intelligens principis nostri : cujus videbam hanc esse praecipuam laudem, 3 si nihil quasi ex necessitate decernorem. Recordabar etiam plurimos honores pessimo cuique delatos; a quibus hic optimus separari non alio modo magis poterat, quam dive si late censendi : quod ipsum dissimulatione et silentio non praeterii, ne sorte non judicium illud meum, sed oblivio 4 videretur. Hoc tunc ego : sed non omnibus eadem placent, nec conVeniunt quidem. Praeterea, iaciendi aliquid vel non faciendi vera ratio quum hominum ipsorum, tum

6 rerum etiam ac temporum conditione mutatur. Nam re

centia opera maximi principis praebent facultatem nova,

tur, Corciis. Vulgo legetiatur: in materia e tamen . quod malo quidem, indicabo. . G. - Etiam Rom. . Scribam tamen , vel, quod malo, Coram indiea . . H. - Diabito, num, etc. Rom. Non dubito tam tibi stiridere , quod mihi debeam. H.

a. Ea necessitate decernerem. Rom. necessitate decerneret. H.

3. Pessimis Caesaribus ingent en a Cus , ex essuri templorum fastigia lituli , menses etiam dieati sunt ob rea levissimas. ED. - Separari non alio modo , etc. Rom. Seperari lita scriptumi non αἰλ mvispoterat, sine modo. Η. - Plurimorum librorum auctoritate omisit modo Cortius, quem Gierigius secutus est. S. - tentio non praeterii. Hoc ita intelligo. Designatus consul Secundus interrogatus a consule Senatum hahente, quid censes, Socunde exorin

dio tali usus est, uti diueret : usct studio abstinere hie a laudibus principis , et uti selicitate temporum , qua etiam de veris decoribu Impe

ratoris tacere liceat, etc..G.-Rom.

. Quod ii,sum non dissimulatione et silentio praeterii. . H.- Genuinus ordo lihri Romani. S.

. Me conoeniunt. Malim , ne mu-νem ιnte prima vocis posterioris litera temere adhaesisse videtur praecedenti. G. -- Duhito de necessitate mutationis. Fre . . . . quidem hic est

et ne . . . quidem. S.

- Faciendi aliquid, etc. Bom. Fia eiendi aliquid non faciendire. H. Quum hominiam ipsorum. Rom. Qutimi oram hominum. Deinde conditio mutatur, H. 5. Ad recentia opera reserendum IIum Dacicum , quod Traianus Primum a. chr. Ioa , deinde redintegratum a. rofi, seliciter consecit.

450쪽

EPIS ΤΟΙ Α XXVIII. 3 5

magna, Vera cenSendi : quibus ex caussis, ut supra scri

psi, dubito, an idem nunc tibi, quod tunc milii, suadeam. Illud non dubito, debuisse me in parte consilii tui ponere, quod ipse secissem. Vale.

. - Quibus ex eaussis. Rom. Quibus ex causis. Hoc novae sententiae

initium, idque et Ald. voluit. H. - Post sensendi plene distinguendum. S. - In parte eonsilii mi nere, quod ipse fuissem. Rom. In partes eonsilii tui ponere , quid ipse fuissem. H. Quod ipse fecissem. Ille abrumpit, et ipsum consilium in illud tempus reiicit, quo coram suadere Possit. Hinc confirmatur emendatio supra proposita, in verbis eorari indiea. . G.

Exeusationem illius admittit; fructus quos miserat, moderandos in sterum, denuntiat. C. PLIMUS PONTIO ' SUO S.

Scio, quae tibi caussa fuerit impedimento, quo minus praecurrere adventum meum in Campaniam posses : Sed, quamquam absens, totus huc migrasti. Tantum mihi copiarum tam urbanarum quam rusticarum nomine tuo oblatum est, quas omnes improbe quidem, accepi tamen. Nam , me tui, ut ita sacerem, rogabant; et verebar, ne et mihi et illis irascereris, si non fecissem. In posterum, nisi ad-XXVIII. ' De Pontio vid. ad V,

rem. Sic et nom. H. - Medie. Qtiti urbanorum qua rasticarum. Quod vorum puto; recepitque Cortius cum Gierigio. Vid. Draketth. ad Liv. ΙΙ, 35. 4. S. - Quas omnes, etC. BOm. Quas omnes imProbe, accesti tam , ut et Ald. Infra ep. 29, 3: . Ad lueo ego genera caussarum, ambitiose fortasse, addam tamen . . Lib. VII, ep. 3o, 4 : . Quibus ex caussis Prec rio studeo : studeo tamen . . Lib. IX.ePist. 25, 3: Nunc me rerum actus modice, sed tamen distringit. FOrtasse seripsit : a improbe accePi, accepi tamen . . H.

SEARCH

MENU NAVIGATION