De Hebraicae typographiae origine ac primitiis seu antiquis ac rarissimis Hebraicorum librorum editionibus seculi 15. Disquisitio historicocritica Johannis Bernardi DeRossi ..

발행: 1776년

분량: 109페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

annorum enumerationem quam Chevillerius & Mattairius sequuti sunt , jam animadvertit Wolfius, ex eo enatam quod Bartoloccius in simholica ea voce supputanda literaehe rationem habuerit, quam cum scabiaeo rectius ipse putat ex recepto more omittendam. Falluntur tamen utrique, dum in ea legenda literula conveniunt quae manifestissime in commemorato illo vocabulo in nostra hac editione non reperitur, ac perperam idcirco disputat volsius , sit ne ea supputanda, nec ne , quam Consulto oppenheimeri exemplari dignoscere certo poterat ex una Bartoloccii indiligentia repetendam esse. In eo etiam hallucinatus mihi olim videbatur Bartoloccius quod assereret non unum , sed duos Codices talmudicos heracliod & belga eo ipso anno Soncini fuisse excusos . Etenim nec in Oppenheimeri exemplari, nec inperfectissimo quod habebam ob oculos , adjectus conspiciebatur posterior hic codex, nec ulla in fusioribus illis epygraphibus ejus sit mentio, nec demum intelligitur , quare a primo tractatu ordinis Zeraim ad septimum ordinis ii moed progressi fuerint soncinates, reliquisque praetermissis intermediis, eum selegerint quem cum tractatu de benedictionibus conjungerent . Sed Collato vaticano exemplari, quod eruditissimi Amadutii clarissimique Constantii opera factum est, certior nuperrime ab iisdem factus sum eum tractatum heteta illic revera reperiri adjectum . V. Rabbi Iedaiae appenini Bechinad olam seu examen

mundi cum anonoemi commentario in-quarto minori Soncini anno

CCxLv, Christi MCCCCLXXXV. Qui scit quam perpolito atque eleganti orationis genere seculi vanitatem nobis exhibeat hoCopusculum , viamque commonstret sectandi vitam beatiorem,

qui scit quam dignum Philippo Aquinati, Uchimanno alitiaque praestantissimis viris visum est quod collatis studiis in

latinum sermonem converterent, non mirabitur is, quod inter prima prorsus artis suae specimina primosque conatus praeclarissimum ei locum dederint soncinates typographi. Ad

32쪽

editionem ipsam quod spectat quam vix memorare videntur Bartoloccius , Scabiaeus , Mattairius , Wolfius, quaeque apud me extat , foliis ea constat viginti incipitque his verbis: se epistola quam composuit sapiens magnus ac poe- is ta badrescita An net Abram, dicta hechinad olam seu is probatio mundi M. Textus epistolae charactere quadratus est, rabbinicus commentarius qui illum comitatur. Ad calcem haec reperiuntur. ,, Ibi autem absolvit auctor verba is sua pretiosiora auro selectissimo. Id decantant poma ausi rea in figuris argenteis , quibus nullum est pretium. Be-- nedictus misericors qui adjuvit nos; hic Soncini die xxivis mensis casleu anno CCXLv a .

semitae vitae in folio anno CCXLv , Christi MCCCCLXxxv. Liber hic ita inscriptus , est primus ordo seorsim editus των arbaliturim hebraeis ac christianis etiam philologis notissimus. At editio haec quam recentissime nacti sumus, tantae raritatis est tamque incognita, ut nulla hucusque ab ullo sive judaeo sive christiano bibliographo facta sit mentio. Character operis, si unos singularum constitutionum ac capitum

titulos demis qui quadratis literis majusculis exhibentur, est rabbinicus hispanus, sive hispanorum atque orientalium

iudaeorum more inflexus, idemque prorsus cum eo, quo Ulysesipone paucis post annis exaratus est nachmani dis commemtarius ac liber auudraham . Idem est etiam quadratus character quo singulae inchoantur sectiones ac capita, eadem

charta, ut dubitari non posse credam, quin Ulysiipone quoque opus hoc nostrum prodierit, sitque omnium primus liber in Lusitania vel Hispania impressus . Folia 98 complectitur, sub quorum finem perfectum atque absolutum esse librum monetur , laudemque Creatori mundi tribuendam . Tum prolixum

33쪽

subditur XXX versuum carmen quod lati ne hic subjicimus . se Dilecti Deo qui ei placetis, sumite vobis partem de pleo nitudine desideriorum. Egredimini in occursum magni ex- se cellentia & gloria, recipientes libros ejus puros . Videte ,, librum qui est arbor vitae, cujus fructus comedentibus is eum, est animae eorum lumen & vita. Titulus ejus fates indicat ejus praestantiam & rectitudinem ; ideo appellatum se est nomen ejus oracli chalim seu semita vitae. Ipse imo pressus est impressione eleganti & magnifica, cujus pul-- chritudo & perfectio per se patent . . . . EXaratus autem per manus sapientis inter artifices, cui similis non est in se universa terra & in insulis, cujus opus notum est in obis signatione & cujus lineae ante nos sunt extensae . Ab - ,, lutus est porro anno CcXLV mense elui , cui anno quinis que superadduntur millenaria a) . Deus qui adjuvit nos ,, ut eum eXararemus, Ponat nos coronam gratiae gentibus,

,, nosque in beneplacito suo vivificet, smusque dilecti Deois & ii qui ipsi placent D .

Annales t ographici hebraici ab anno

MCCCCLXXXV ad annum M CCCCXC. I. I ropbetae priores , scilicet Iosue, iudices, libri Samuelis aeregum cum commentario Rimclii in folio Soncini anno CCXLVI, Christi MccccLxxxvI. Sacri bibliorum codicis nihil hucusque praeter psalterium ac pentateuchum excussim fuerat. Priores ergo prophetas qui primi post Mosis libros veniunt, cum

34쪽

Κimchii commentario luculenter hoc anno imprimere aggressi sunt soncinates. Bartoloccium latuit praeclarissima haeceditio, at non latuit te Longium, Chevillerium, Mattairium, Wolfium, oriandium, atque e recentioribus Kennicottum ac Fabricy, qui breviter quidem , sed sat accurate de ea loquuntur, nisi quod in Kennicotti statu collationis annia 67, atque in gallicis eruditorum ephemeridibus statuatur annus editionis i 484 pro x 86, in te Longii vero bibliotheca pro prima hebraicorum bibliorum editione venditetur. Charadfer sacri textus quadratus est absque punctis, rabbinicus autem alter commentarii Limchiani qui textui adhaeret . Incipit opus versa solii pagina a Kimchii praefatione. Eam primum Iosue caput consequitur, cujus prima dictio)nta elaboratissima lignea tabula comprehenditur, qua rursus inchoantur libri judicum ac Samuelis. Vox DI , qua incipit liber primus regum, iisdem majusculis ligneisque literis

repraesentatur , sed nullo alio circumposito ornatu, propterea- quod duae postremae literae lineam praetergrederentur. Το- tum opus 166 folia complectitur , in quorum postremo quaedam occurrit typographi admonitio, cujus summa haec est.

Quum priores prophetae Mosem sequantur, & legem ipsammosaicam quasi repetant, sintque traditionis custodes ii enim sunt qui eam a Mose receperunt , ac proinde post

pentateuchum necessarissimi, visum est typographo eos e cudere cum celebratissima Κimchii expositione. Cujus praestantia cum omnibus nota sit, hinc de sola libri correcti ne locuturum se ibi testatur quam maximam esse contendit, non tamen ejusmodi ut ex assinibus praecipue literis una aliquando pro alia non sumatur. Eam tamen mss. ipsis Coindicibus correctiorem defendit, quorum multa eaque Optima ac correctissima exemplaria ad manus se habuisse asserit. Reddit etiam rationem , cur ineffabile Dei nomen aliis literis impresserit, sicque verba sua concludit. Fuit itaque is libri hujus complementum anno MMMMMccXLVI a Creati ci

35쪽

,, ne mundi die vi mensis marcheisan, hic Soncini in pro- is vincia Galliae cisalpinae, quae est sub ditione domini po-- tentis ducis Mediolani quem Dominus in vita servet ac ,, sortificet a . Benedictus qui dat defesso robur , & in is quo vires non sunt, virtutem multiplicat. Extollatur no-- men ejus super omni benedietione & laude se. Clarissimus Fabrio qui hanc epygraphem affert, legit mrim Nari , ac proinde de Soncino interpretans , vertit quod es sub ditione ducis mediolanensis . At vero in textu habetur manifestissime quod est ad provinciam ipsam referendum . II. Prophetae posteriores, scilicet datas, Ieremias, Erechiel

O X I I minores cum commentario Gmchii in folio Soneini eodem anno ccXLvI, Chryli MccccLXXXuI . Vix excusis pri ribus prophetis, ad posteriores statim animum & operam Converterunt Soncinates . Annus quidem deest & locus, sed ita conveniunt forma, Charta, charactere tum quadrato, tum rabbinico, in omnibus uno verbo posteriores hi cum prioribus, ut alios aliis successisse nullus sit ambigendi locus. Nec sane ambigunt illustriores bibliographi, qui epocham utriusque editionis cujus duplex apud me extat eXemplar, in eundem annum a 4 6 summa consensione reserunt. In hac porro editione quae biscentum ac nonaginta duobus foliis constat, integra prorsus reperiuntur sexcenta Limchiani commentarii loca de Christo, de Edom & Roma ac de christianis, quae in recentioribus omnibus editionibus omissa sunt. Nonnulla nos postremo capite attingemus .

III. R. Iosephi Albo Seser i karim seu liber fundamento

rum in folio Soncini anno ccxLvI , Chrisi MccccLXXXuI . Soncinensem hanc editionem notissimi operis, cujus scopus est judaicae religionis articulos illustrare ac vindicare , Barto-

36쪽

loecius, Chevillerius , Mattairius, Labbaeus, Wolfius, Marchandus memorant. Memorat & orlandius in sua typographiae origine ac progressu, sed duo confundit a . Primo quidem librum hunc cum ejus commentario, unde illum sub arboris plantatae titulo nominat. Deinde vero confundit &annum ariminensis editionis cum anno soncinensis ; hinc illam anno i 86 prodiisse asserit, quae prodiit anno II 12. Memorat & Arisius in Cremona illustrata, ubi ad eam Plantavitium provocat Soncini situm ignorantem, sed sub mendoso titulo marim loco thharim. Itaque editionem hanc breviter descripturi , illud in primis animadvertimus quamdam typographi praefationem sive admonitionem illi praemitti , contra ac in reliquis editionibus factum sit, in quibus typographorum ac correctorum monita si quae sunt, sub finem leguntur. In qua quidem praefatione, quum liber hic quammaximae utilitatis sit ac fructus, nec valde Vulgatus, proptereaquod vix o anni ab ejus compositione praeterierint , operae se pretium facturum dicit typographus, si eum perfecte , accurate eleganterque imprimeret . Emolumentum autem eX eo potissimum repetit, quod mosaicae legis ac judaicae religionis praestantiam ac veritatem eXplanet, doceatque quid contrasentientibus judaeorum inimicis, ex quacumque tandem secta ii fiat, praecipue vero epicureis sit respondendum . Atque iteratae hae libri laudes atque ad ejus lectionem adhortationes factae dicuntur se hodie seria

is secunda, die xx ii mensis marchesvan anno CCXLV I SeXtio millenarii, hic in urbe Soncini b se . Character operis rabbinicus est, idem plane cum eo quo anonymi commentarii mivchar appeninim & hechinad olam exhibentur . Prima dictio indicis capitum ac praefationis auctoris, literis majusculis constat ligneis seu ligneo ornatu concluss. Τ

37쪽

tum opus solia io 6 complemtur, sub quorum finem dicitur illud accuratissime impressiim is ejusque complementum fulsiis se hic Soncini quod est in provincia Galliae cisalpinaeis sub dominio domini potentis ducis Mediolani, quem Deus

se benedictus vivificet ac fortificet, die xxx mensis levethis anno MMMMMccXLvx a creatione mundi a . Haec porro

editio integra est, seu non desunt in ea caput Σ3 & a 6 tertii maamar sive dissertationis, in quibus auctor aperte Christum ac christianam religionem oppugnat. Ea tamen tanto inquisitorum studio non in posterioribus solum editionibus , sed in singulis soncinensis hujus nostrae exemplaribus

resecata sunt, ut rarissimum sit exemplar in quo reperiantur. IV. Macharor italicum , seu compendium precum quae exit alarum onagogarum ritu receptis anni festis recitantur, in-quam to Soncini O C ali majore anno CCXLvI , Christi MCCCCLXXXuI.

Illustre aliud se nobis objicit singularis soncinatum diligentiae specimen , nitidissima videlicet haec absolutissimi judai- Carum precum corporis editio de qua profundissime silent omnes auctores. Exemplar quod possideo, incipit statim a

consuetis verbis, benedictum sit Creatoris nomen. Literae quae capita inchoant, majusculis quadratis typis reseruntur, majoribus adhuc ac ligneis majores sectiones. Preces, sacra

poemata vel hymni, psalmi, Ruth , ecclesiastes, Esther, threni, Canticum canticorum quadrato Charactere cum punctis impressa sunt, rabbinico vero praefationes, tituli, notae, monita , quaestiones ac capitula patrum. Duabus autem partibus constat universum opus, sub cujus finem prolixa habetur typographi epygraphe, qua elevat se ad celebrationem Domini omnium rerum, qui dedit ei virtutem perficiendi opus hoc sanctissimum secundum ritum synagogae sanctae

38쪽

romanae. Commendat etiam summopere ejus dispositionem, correctionem, additamenta; deinde subdit . ,, Fuit autem ini-- tium aedificii hujus libri per nos soncinates in urbe Sonis cini mense iisti anno cCxLvI sexti millenarii, eumque ah-- solvimus hic Casale majori seria it hebdomadae, die xxis mensis elui anno quinquies millesimo ducentesmo quadra- gesimo sexto a creatione mundi a . Benedicatur & ex- ,, tollatur Armans in principio qui adjuvit nos ad incipiemis dum ac perficiendum super omni benedictione & laude .

Amen . Sela. V. Psalterium hebraicum eum eommentario Rimchii in-quarto majore Neapoli anno CCXLvII , Christi MCCCCLXXXuII . Inter italicas urbes hebraicorum librorum impressione celebriores res renda est sane Neapolis , ubi plurima eaque insignia enum rantur xv seculo edita hebraicae typographiae monumenta .

Prodiit primum nostra haec psalmorum editio , quam statim, ipso scilicet eodem anno, consecuti sunt ceteri omnes agiographorum libri, fusissimis & ipsi variorum commentariis instructi. Ea porro incipit a praefatione Κimchii . Τextus psalmorum qui immediate sequitur, est quadratus cum punctis, sed sine accentibus , contextus vero commentarii qui illi adhaeret, rabbinicus. Lignea quadam tabula praefixa majoribus ornatis literis exhibetur dictio ' erre quae librum inchoat. Reliquorum psalmorum tituli majoribus plerumque literis reseruntur. Totum opus quod 1 14 soliis constat , quadam correctoris epygraphe explicit, in qua post tributas supremo Numini laudes & gratias de illius absoluti ne, duabus potissimum de caussis excusare conatur menda, quae in hac psalmorum editione reperiri poterunt. Primo quidem quod novus ipse ad typographiae artem accesserit;

39쪽

tum vero quod pro rei necessitate correctissimos codices non potuerit assequi . Perpauca nihilominus menda testatur is in hosce psalmos irrepsisse, quibus correctiora se cum selectissimis commentariis editurum Deo dante pollicetur cetera agiographa . se Haec Vir typographicae correctioni praefectus ,

is minimus discipulorum , Iacob Baruch filius rabbi Iehudae,, Lando felicis memoriae , germanus , sed peregrinus nunc se hic Neapoli. Finitus perfectusque est liber psalmorum. se Laus ei qui excelsa inhabitat. Anno ccxLvII die Iv mensis nisan, mensis egressionis ex captivitate AEgypti , peris manum typographi peritissimi Ioseph filii rabbi Iacob se-- licis recordationis , germani a . Dominus ob misericor- ,, dias suas magnas egredi faciat nos ab hac captivitate ci- tissime, ut videamus aedificationem domus electae, resti- tuatque legem & coronam in priscum statum; tuncque eritis nomen ejus magnum , laudatum ac tremendum in ore omnis ,, creaturae D. Accuratam voluminis descriptionem dederunt

pater Fabricy , ac Wolfius qui recte observat Limchianum Commentarium esse recentioribus pleniorem. Etenim singula loca quae christianam religionem lacessunt, in posterioribus editionibus omissa , integerrima ibi ut in priori illa editione anni I 477, exhibentur. Immo nostra haec liberior dici quoddamodo potest , ut statim constat ex palmo ipso II, ubi in antiquiore illa anni t , sacrosancto Servatoris nostri nomine cautius praetermisso, dicuntur christiani illum interpretari , n es by de viro illo. At in neapolitana clarissime habetur diu de Iesu. Editionem hanc, etsi suis &ipsa mendis scateat, idque candide fateatur Iacobus Lando

corrector, tanquam Omnium nihilominus quotquot unquam viderat, accuratissimam celebrat Wulserus in notis ad theriacam judaicam, eamque se nactum esse summopere gaudet.

40쪽

3 IConjungenda porro ea est cum reliquis quae sequuntur agiographis eodem anno Neapoli etiam editis, quae integra extant tum in exigua hac mea , tum in celebri casanatensi bibli

theca .

VI. Proverbia cum commentario rabbi Immanuel, Iob eum commentario gerionidis, canticum canticorum, ecclesiastes , thr

ni, Ruth, Esther, Daniel, Esdras ae paralipomenon libri cum

commentario rasci in-quarto magore Neapoli anno CCXLvII, Christi MCCCcLXXXuII . Vix absoluti fuerant psalmi quod alterius typographi romani opera edi caepti sunt, ut Lando promiserat, Ceteri omnes qui supererant, agiographorum libri hucusque inediti . Primum itaque occurrunt proverbia Cum expositione diffusa rabbi Immanuelis filii Iacobi, sub quorum

finem dicitur se absolutus liber proverbiorum cum proliXo ac ,, praestantissimo commentario rabbi Immanuel felicis recoris dationis . Decet laus equitantem & moventem se , quinis defatigetur . Amen. Ego Chalim filius Isaaci Levitae, M germanus M. Iam vero ut proverbiorum libro praemittitur Immanuelis praefatio, ita libro Iobi qui immediate sequitur , praefigitur praefatio rabbi Levi gersonidis cujus commentario illustratur. Explicit is absque ulla peculiari epygraphe, ut expliciunt reliqui agiographorum libri , solis exceptis paralipomenis quae his Clauduntur Verbi S. D Lau- is detur is cui convenit laus, qui unus est, sed non secumis dum unitatem nostram, perfectus omni persectione absquem ulla prosapia praeter eum, quoniam nihil est absque illo. Ipsi dabo gloriam, quia auxiliatus est nos, ut perficere- ω, muS OpuS sanctum die xx mensis etianim septembris ,, anno ccxLVII sexti millenarii in urbe Neapolis, per ma- ,, nus Samuelis qui videat semen prolungetque dies 1uos se filii domini patris mei Samuelis ex Roma piae memoriae a .

SEARCH

MENU NAVIGATION