Animadversiones in Historiam theologicam dogmatum et opinionum de divina gratia; a ... Scipione Maffaejo elaboratam

발행: 1750년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Xxviij

Minus recte eo eri arbitrium ada O nostrum, quod eum Distiano deseribit. q. I96. I97. De Iusitia primi hominis, eiusque peccato, ac de pereat oνξω ginalis effectibus, inter quos connumeratur liberi arbitrii ad diligendum Deum amus . s. I 8.1's L . Guam aliena sit ab Augusini doctrina, Masii de libertatoaνbitrii sententia . g. Istiuod ais Augustinus e scimus non omnibus hominibur gratiam dari , Massajus nulla fure ad Diam fidem Chrisi s baptise

Prapostera Massati interpretatio ad Ioeum Augustini de pra ea sinatione Ss eap. g. s. 2Ο s. Massatus Deum Augustini da Nat. Θ Grat. n. 78. subdola Ga

Hae Aponoli urebat quis te discernit apud Augustinum Maofatus asseris illud significare, quod minime trafeferunt a

. Iax ga augustinum Pelagianimi Reum Deis Massatiar. F. os . Inficetum Mamjus remiaι Catholicorum argumen iam de divina influxti in sesius voluntatis determinationem . s. 1ro. Mutilat textum S. Prosperi, quo eius opinio convellitur . arg. Gratiam ad rognoseendum ω colendum Deum inesse omnibus . immerito asseverat. ν. xxx. 13. 14.ΩMod est Augustiniana doctrina caput, rbetorice ab ipso enara rari do amore putat; caer nulla melius de raritate sentu.

Ωuo sensu Gratia, qua D principium efficax, in Quesnelio te furam subierit. f. LIT. 218. Errata in bifloria theologica undique fratent. φ. I9. Convellitur Mamji opinio, qua a perennὰ supplicio vindicare conatur Infantes abistie baptismate denata. s. 12.. Epirome doctrina, qua tota continetur epistoia . si. x xa xx. Propulsatur Ianfenimi eatamnis. F. 23. v. Undenam orta δει confusio rerum , qua βες vi Ma continentur. . 214s

32쪽

REVERENDE PATER.

Xemplar Historis Theolagiaca per ici. U. Marchionem Scipionem Massaei digestae , quod ad me nuper misisti .

vix arripere ac in manus sumere licuit, quum summam cepi animo voluptatem. mihique, imo ecclesiae catholicae gratulatus sum vehementer , quod in lucem tandem prodiisset mpus, cujus expectatione jamdiu angebantur, sibique

prope illudi putabant, magnificis eruditi illius equitis promissis, qui saceram de Gratia fidem a malis hominibus infici aegre molesteque serebant. Sed ut . quod res est, verbis libero & ingenuo homine d gnis aperiam , ubi primum delibare coepi nobilis hujus Historici doctrinam , nonnihil suboffensu sum; plurima enim occurrebant, quae mihi minime Probarentur , ab eoque , qui reipublicae literariae Α Di-

33쪽

Dictator esse gesta , haud sane prosecta venseri possent . Sed haec mihi ipse Iubens volens recine

rem, meamque mihi explicarem, nec auderem efferre sententiam, nisi Tu, cui plurimum me debere 1entio. meum humanissimis tuis literis judicium exquireres , ac veluti grati animi argumentum reposceres . Uerum, duin Tibi morem gerere cupio, deque Historia ista theologica disserere aggredior . ab instituto me revocant multa nequaquam Contemnenda; praesertim vero aetas, quae ad summam senectit tem vergit, gravioribus praeterea incommodis obnoxia, quae a severis & agreitibus non modo. sed ab amoenioribus quoque musis juvenem aetate forentem abducerent. Accedit res ipsa aleae dc periculi Plena , molliter adeo & caute tractanda, ut si latum unguem, vel hilum a medio discesseris , in syrtes certissime impingas & scopulos. Sed quum virum intueor, quocum mihi conlatis signis dim candum est , sane prorsus animo despondeam ac concidania oportet. Is est eques, omnigena eruditione referistus , illustriorum Academiarum socius, editis cujuGquemodi voluminibus de literis optime meritus,

quique, testimonio sapientissimi Cardinatis Flenirin epistola huic operi praefixa γ probe callet, non

par molns Ier materies tBootogiquer , que tout qui να- de Ies heIles Intres, ct is otii de ι' Antiqui te . Theologum hunc Antiquarium, Historicum, Oratoinrem, Foetam. Ρhilosophum, Criticum, ratem denique ac rantum virum egone audeam lacessere Obscuri nominis homo. in Collegio Ascetatum abditus, cujus nulla prostant in rempublicam literariam meis vita Vereor sane ne jure in me cudatur haec fabae Stis, Minervam . Neque illud praeterire possum ,

quod jam induxi mihi in animum, sententiam meam Gomatistis. Aeminianis, Iansenti aut Ques. ne ui gregalibus minime probatum iri; sed quod

34쪽

gravius est, eam ipsi quoque . qui cum Haereticis illis confligunt Scholastici proterent, atque anatheismate dirum in modum percellent. Quamobrein diu omultumque anceps haesi, utrum dissicilius. aut majus esset negare Tibi istud etiam atque etiam roganti, an essicere id quod rogares. Libuit tamen suscipere tantam rem, quantam Consequi, facultate vix po sum, quam Tibi negare, praefertim & juita petenti.& praeclara cupienti. Malo enim cum itudio tuo fim obsequutus, desiderari a te prudentiam meam, quam si id non fecerim, benevolentiam.

De Gratia generatim . .

ANimadverto inprimis Nobilem Historicum . ne

muneri deesset, proponere di declarare alicubi . de huisse, in quonam posta ea Gratia foret, cujus confessionem a Pelagianis elicere cum Augustino E clesia contendebat, &. Cujus Historiam texere aggressus erat. Tametsi vero prolixum hoc opus di- Iigentissune persecutus, ejusque latebras Omnes rimatus hactenus fuerim, nusquam hujus rei vestigium offendere potui; imo ne illud quidem percipere licuir . quid sibi iese velit, quidve designare intenderit splendidis illis vocabulis, Gratia prima, Gratiae secunda. praevenientis , cooperfntis, &C. Habet ne idem ipse exploratam horum nominum signuficationem Quoniam igitur tota sere haec discept tio circa gratiam futura est, ut perplexitates & cavilli omnes excludantur, opportunum duco in animcetam definire, quid sit Gratia; quod ab Historico nostro praetermissim suime miror; Omnis quippe quae a ratione suscipitur de aliqua re Institutio, ut ait Tullius . debet a definitione proficisci, ut inte, ligatur quid sit id, de quo disputatur . A 1 g. 1.

35쪽

gratuitum. bene meren

di modum

significat.

Eadem vexbona omnia indieat a Deo producta, ipsaminque Dei be. neget actio.

. ij Neminem latere arbitror, Gratiae vocabulum adhiberi saepenumero ad designandum sev rem, amorem, benevolentiam, beneficium, ac bonum omne indebitum sve gratuitum. In debitum porro sive gratuitum censetur honum , cujus largitionem merita Omnino nulla antevertunt, cujusmodi est creario; multo autem maxime gratuitum

est, quod confertur indignis, cujusmodi est redem-ζtio; quin etiam quod ad minus dignos pervenit

onum, praesertim si nullum promissum , conditio nulla praei verit, gratuitum similiter appellatur. Hatevero ad modum, quo beneficium confertur , respiciunt. φρ. r. Sed quod ad bona ipsa conlata pertinet,

nonnumquam Gratiae Vocabulum assumtur, ut bona

a Deo profecta , corporea aut spiritualia, naturalia aut supernaturalia, terrena aut caelel ia, temporalia aut aeterna significentur . Interdum quoque eodem Gratiae vocabulo utimur ad exprimendam bonam illam voluntatem, actionem, Operationem , qua nobis memorata bona conferuntur. Sic quum dicimus t Dei gratia incommes sumus; gratiae vox illam Dei voluntatem seu actionem innuit, qua nos serinvat incolumes. Quum vero dicimus: F1rma valetudo gratia Dei est, vox gratiae declarat essectum , qui in me ex bona Dei voluntate seu actione essi rescit. Nullum eis boni genus, quod hac ratione di itingui nequeat ; 8t duplex is a Gratiae vocabuli acceptio frequens es & obvia tum in sacris liti ris, tum apud sacros ac prophanos scriptores; quod utique non seinet notavit Angelicus praecipue in I.

sent. dist. I 3. q. 3. art. I. O. & p. 3. qu.2. art. Io. Subi ait: Gratia Dei dupliciter dicitiar . Uno modo volantas Dei gratis aliquid dantist alio modo ἐν sum gratuitum donum Dei: prout etiam notaverat 1.2. qu. IO.art. I. S. & alibi, Praecipue q. Da. arz g. S.

36쪽

ubi ait: Praparatio, secundum quod est a Deo m vente, babet necessitatem, non gusdem coactionis, sed in fallibi litatis unde , s ex intentione Dei m ventis est, quod homo , cujus cor movet, gratiam consequatur, infauibiliter ipsam consequitur Item ibidem i Praeparario hominis ad gratiam ess a Deo setit a movente, dr a libero arbitrio, secur a

moto

A Discrimen porro quod inter gratuita Dei dona interest, huc fere refertur, quod hona quaedam Deus, nobis per se se ipse largitur; quaedam

autem in nobis gignit Ope creaturarum quae aut ignobiliores nobis lunt, ut sol, luna, CaeteraquCcaelestia corpora; aut nos dignitate praecellunt ut quum eX. gr. ADHelorum minii erium adsciscit. Eduehio rerum e nihilo, earumque conservatio, quae nillil ei aliud quam non intermissa creatio, a Deo ςendent nulla intercedente creatura. Motus item oni, affectionesque creaturarum spiritualium se solo producit Deus; haec quippe soli Deo obnoxia sunt:

motus autem Corporum, ipsorumque affectiones nons ne creaturarum interjectione peragere sistet; tametsi numqua in dimittat jus & facultatem haec mmula interdum per semetipsum effciendi. M. 4. Aliud praeterea inter Dei gratias & dona discrimen agnoscitur; nonnulla enim ordinario Concedit modo; ut cum quotidiano, nec exquisito cibo, in diem nos vivere sinit: nonnulla etiar concedit praeter consuetum ordinem ; ut quum vitam nostram tuetur sine esca & potu.

L 3. Verum quod magis Dei ipsus gratias

ac dona secernit, in variis eorumdem tormis Sc rationibus situm est. Ea appellari debent majora vel minora, terrena aut Caeleitia, e X terna aut interna , carnalia veI spiritualia, quae ad majora aut mi uora, terrena vel caelestia, externa sive interna, carnalia

37쪽

aut spiritualia dona reseruntur. Plerumque tamen, praesertim apud S. Auguilinum donatur gratiae nomine honorum supremum, ad quod reliqua spectant bona ; id est, virtus . justitia, salus aeterna, ac in primis amor Dei, seu fides caritati juncta, quam quidem, ut finem suum, bona omnia respiciunt. s. 6. Observandum quoque est, bona quaedam reapse, vel ut schola loquitur eminenter bonis

aliis contineri, quae si Conserantur, nequeunt illa deesse . Sic, ut exemplum proferamus, cui amor

Dei inspiratur . huic Dei cognitio, quam sane amor i Dei complectitur , deesse nequaquam potest, sed

jam censetue collata. Ac generatim inieriora hona eminenter superioribus insunt , proindeque ii is a Ceptis, ea quoque accepta jure exutimantur; ins riora enim in superioribus continentur. Caritati sese comites addunt viriuges inseriores, ut Augustinus monet tract.87. in Ioan. verbis illis: Caritas nα

potes haberi sime caeteris bonis, quibus homo e itur bonus. Sed qui inferioribus praeditus est bonis , s perioribus perinde instructus non semper est . Quamobrem Perperam assereres , Deum ab iis omnibus diligi, qui eum cognoscunt; & eum, qui Dei cognitione imbutus est, praepOitere putares , donum pariter accepisse, quo Deum diligat. g. 7. Denique animadvertendum est, gratias bene multas, seu bona inferiora, saepe conditiones esse, dispositiones, organa, aut auxilia idonea, al,

quando etiam necessaria ad majores gratias, maj raque bona acquirenda ἔ ut ex. gr. Praedicatio Cominparatione fidei; fides relate ad orationem aut amo

xem Dei, &c. mod in causa et , cur minoribus interdum gratiis tribuatur effectus superioribus a, scribendus. Hoc sensu Apotholus ad Corinthios

scribens , ep. I. cap. q. v. 11. eos a se in Christogenitos protulit, quod evangeligam iisdem verit

tem Distrigod by Cooste

38쪽

rem minciasset. Sed id a propria & accurata lo- ouutione dissidet; quare magis apposte cap. I. v. s. ixerat: ego plantavi, Apono rigavit, Deus autem

incrementum dedit.

. 8. Etsi vero praedicatio ad orationis gratiam comparandam , oratio ad divini amoris munus impetrandum. amor Dei ad finalis perseverantiae gratiam adsciscendam, gratiae sint accommodatissimaeti sere necessariae ; absurde assirmares, gratiam praedicationis esse gratiam fidei, aut gratiam fidei esse gratiam orationis, &C. quia cum gratiae istae totidem bona sint singularia, de secreta, quotiens ea Deus sngillatim largitur , totidem dii inctis gratiis seu actionibus largitur ἔ neC magis proprie diceres, eos quibus datum est , ut evangelii praedicationem audiant, donum fidei accepisse , quam si praedicationi nomen aptares fidei, aut ipsi fidei nomen orati nis , &C.

. 9. Ubi igitur vel in sacris litetis, vel apud P η ria ΘPatres occurrunt haec vocabula: donum aut gratia militatis , eo sonis, amoris ineboari aut per. . fecti, dec. innuitur ibi. ant operatio, qua Deus -- ',ai bisonum illud nobis praestat: aut bonum i iam in nobis Qui esse divina operatione productum. Habet autem haec valea . annotatio locum in quocumque gratiae de doni d vini genere, in virtutibus omnibus, de quovis vi tutum gradu; in omni demum pio motu intellectus

aut voluntatis.

o. Qua tandem ratione dijud Mi valeat, , num locutiones scripturae dc Parrum intelligendae sint de voluntate sive adtione Dei. an de eisectu ab eadem actione producto, Don est opus pliaribus docere, cum satis commode collisatur ex terie feforma sermonis. Uta eX. gr. le6imus aliquem l gratia fuisse creatum, gratiam alicui collatam, Bec. ea loquendi lar mula fere innuitur effectus seu te

39쪽

mimis divinae operationis, id est, bonum in nobis productum. Ejulinodi sunt loca illa Ps. 4. 3. dis

Itisa es gratia in labiis tuis. Ρf83. P. I 2. Gratiam is gloriam dabit tibi Dominus. Rom. cap. I. s . s. Hr quem accepimus gratiam, dic. Rom. Cap. 12. Per gratiam , quae data es mihi . 1. Per. Cap. q.

io. Unusqtiisque sicut accepit gratiam. At Cum legimus nos bonum aliquod obtinere , sperare , accipere beneficio & gratia Dei; tum gratiae Vocabulo divinam voluntatem, seu actionem, cujus terminus & effectias est bonum illud , concipimus ἔeX. gr. Actor. cap. I s. v. D. Per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari. Rom. Cap. . secundum propositum gratia Dei. I. Cor. Cap. s. p.ro. Gratia Dei sum id, quod fum. Ephes cap. z. V.8 Gratia enim salvati sis. Ad Tit. Cap. 3. V. . jusseati gratia ipsius, &C. ,.. g. H. Alia insuper sunt vocabula, quibus ea-ribis heris dem di Vina voluntas seu operatio indicatur; ex gr. Dbi ben ei adjutorium, misericordia, dilectio, operatio, infuso, designetur. diffusio, pr aratio, in iratio &c. Attamen ejusmodi vocabulis, & prae Caeteris inspirationis nomine , designari potest tum acto Dei, tum bonutria. ipsum per eam actionem a Deo collatum; & utramin ue nomen istud significationem praesesert in celebrila gratiae definitione, quam tradit Augustinus lib.q. Contr. duas epist. Pelag. cap. s. n. H. in piratio di- Lectionis, ut cognita sancto amore faciamus; quae uidem definitio aeque exhibet operationem Dei, ut amorem adflantis; ac terminum seu essectum illius operationis, id est, inspiratum nobis amorem. Pariter , doni, auxilii, aut boni vocabulis intelligenda nonnunquam venit divina voluntas seu actio, qua nobis honum aliquod obtingit. Verum sermo nis series facile erudire nos poterit, ne verba, si quae sunt ambigua, nobis imponant, sed ea, ut

40쪽

portet, modo ad operationem, modo ad terminum seu effectum illius operationis referamus ., M. I 2. Ad elevandum igitur dubium, omnemque abjiciendam haesitationem, quae in propositionibus de Gratia suboriri potest, duo diligenter ex pendenda sunt. Primum, quaenam sit gratia; Guodnam sit bonum, de quo sermo habetur, caute inspiciendum est. Haec autem plurimi habenda est adversus Pelagianos consideratio; nimirum, an bonum Conlatum fit praedicatio, cognitio , illustratio intellectus ἔ an motus aliquis aut assectio voluntatis, &ad quemnam gradum perveniat . Haud aliter, si quando obvia fuerint vocabula infinionis. inoir xlonis , auxilii , misericordiae , virtutis , doni , &c. constitui omnino debet, quodnam bonorum genus respiciant, quae infunduntur, inspirantur, &c. alioquin propositi Omnis Vaga erit, nutans, implexa, & cavillis ac paralogismis opportuna .

. t 3. Ista jam dudum methodo usi sunt, ne se Pelasianorum laqueis irretirent, sancti Patres; quod utique nobilis historicus deprehendere potui set, si scholarum praejudiciis vacuum, praejactis vero monitis instructum ad lectionem S. Augustini animum adjunxisset. Ubique enim Ρatres urgebant Pelagianos, ut cujus nam gratiae necessitatem faterentur , perspicuis nitidisque verbis edicerent; ac liquido declararent, quidnam a Deo , ut in aliqua

virtute eniteret voluntas, praestandum foret. Unum

e millibus seligo exemplum , quod extat apud Au sustinum lib. 3. Op. imp. n. 2 8. Iulianus se docere iactabat, hominem a Deo innumeris divinae gratiae

speciebus juvari; plurimasque recensebat gratias , &Dei in homines beneficia. Reposuit S. Doctor rTam multa dicis, quibus nos adjuvat Deus, id es, praecipiendo , benedicen/o, sanctificando, coercendo οprovocando, illuminando ; di non dicis earitatem

nomina qu

boniam seu gratiam signimant . eerto sensu

explieentur a ius regu

SEARCH

MENU NAVIGATION