Opuscula de voluptate et dolore De risu, & fletu; De somno, & vigilia; De fame & siti Nicandri Iossii Venafrani

발행: 1580년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

A semper a principio ad finem, at vero si unitatis solutio

est per se causa doloris, nequaquam fieri posse videre tur, ut sensu bene disposito,& causa instente in actu, in effectus qui natus est ab illis prouenire nullo modo fi

at . Tertio videmus in ipso certamine nonnullos excipe re magnos ictus, magnasque pati solutiones continui, eos tamen nequaquam dolere, cum alioqui solueretur unum: consequens igitur est solutionem continui per se ipsam non este causam doloris. Quarto ex antiquorum B monumentis habemus exemplum Mutij, is enim cum dextera cremaretur ignibus, videbatur non dolere, nec

signum aliquod quod etiam minimum sit doloris res rebat, quod mihi confirmarunt recentiores historiae r. cum enim hispano cuidam nobili, & sortissimo ad v, uum secaretur bracchium nullum doloris sensum habere demonstrabat, cum tamen pars ipsa esset sentiens. His omnibus dissicultatibus si modica adhibeatur diligentia non etit arduum respondere a prima vero,quem

C admodum decet, exordientes interponemus quorunda solutionem, qui quidem asserunt unitatis solutionem esse reducibilem ad numerum, qui ponitur inter sensibilia communia: sensus enim apprehendit unum negatione diuisionis, & numerum solutione continuis sic enim habet generationem aut negatione continuitatis, unde partis exitus in hanc diuisionem per dualitatem fit sensibilis in modum numeri, quamuis non ut numerus in tentionaliter perceptus in rebus extrinsecis quoniam D ille ab omni sensu percipitur, sed tanquam numerus substantiae membri corruptiuus, qui ex ipso tantum tactu percipi potest. Hanc vero solutionem, ne ipsi quidem sortassis intelligunt, nam numerus, neque ante solutionem, neque cum fieret, erat, sed omnino postfactam, dolor autem erat, cum fieret: ergo praecedit numerum, quomodo autem hoc fieri posset ut effectus propriam

42쪽

, DE VOLUPTATE

propriam praecederet causam3 praeterea hoc videtur val- Ade irrationale, ut propterea qui incidit, dolorem faciat.

quia multiplicet numerum, faciens nimiru ex uno multiplex, siue ex unitate binarium, nam A si numerum noata imaduertat, aut omnino non cognoscat, vel ab eo

praescindat, nihilominus ob eam solutionem doleret, atque punctura non facit ex uno binarium, praesertim si leuiter pungas, & pars ipsa sit valde sentiens,quemadmodum est oculus, A recens caro vulnerum, quae sensu habet insolentiorem, praeterea numerus abstractus no B coa noscitur a sensu: concretus autem est sensibile commune,&ab omni sensu percipitur in ratione numeri. Quarto non unitis adhuc labiis vulneruassidue doloream partem vexaret: neque enim abesset numerus, qui dolorem per seipsum potest generare, Hipsi existimant. Propterea dicerem continui tolution em causare dolorem ob realem passionem corriaptiuam, siue amictiva. M acriter laedentem sensilium ipsum instrumentum : id enim quod reales istas passiones afferre potest, natum C est etiam generare dolorem, id quidem magis, a iterum aute minus, prout maiores vel minores inserunt passio. nes cunctis partibus , A quid peius contingere potest sentienti parti, quam eius laceratio, vel magnae intentiones 3 immo hoc aliud dico, quod si fuerit aliqua res jocisiua, siue contundens ex Gelesti materia confecta, aut alia fortassis nobiliore nihilominus eisiceretur dolor. si talem tantamque haberet resistentiam, agendique potestatem , .ut partem illo modo laceraret, oc natura eius Dcorruperet unam. Dices omnis dolor sequitur cognitio nem, cognitio autem obiectum, attamen hic nullum obiectum tangibile potest assignari, nam caelum caret omni tangibili qualitate. Respondetur sensibilem esse illum renixum corporis, & ob id illam actionem, compressionemque magnam afferrentem laesionem assiati

43쪽

ET DOLORE.

A uam organi,per quam hoc patitur, & dolet a quocunq; id fiat corpore, atque hoc est de sensibilium propriorun umero sicut graue & laeve, asperum,& lene, quod enim est siue obsistens, siue cedens hoc tactus confestim animaduertit, ac si obsistendo, comprimendoque organum, aliquo modo conuellit, dolorem parit, cum vero diceret, Caelum carere qualitatibus tangibilibus, dico ipsum carere alterantibus & motivis, nimirum grauitate& leuitate: hinc est quod si quispiam infra Lunam poB neretur, si manum attollar, cognosceret renixum, si fortasse obniteretur, S non cederet, aut si sertasse cederet renitendi priuationem cognosceret, nos etiam si veritatem dicere non grauamur, plerunque cognoscimus ali quorum resistentiam nulla in eis cognita caliditate, frigiditatev aut alia eiusdem generis qualitate,cognoscimus saepe in aere cedendi facilitatem sine aliarii quali tatum adiumento,saepe etiam manuum altera tangit alteram, & mutuum cognoscunt renixum, cum alioqui ea.

C lor& teta sint fi milia , saepe etiam calceatis pedibus

nonnulla renitentia cognoscimus, quando iam nullus calor, nullaque frigiditas in tactivum illud peruenerit corpus. Ad secundam difficultatem principalem reia pondeo solutionem unitatis no posse causare dolorem, nisi cum fit, cum enim facta est, non amplius mouet, nam ipsum dissoluens erat quod mouebat dolore, hoc autem continuo abest, in ipsa vero inflammatione cati se quς facit dolorem,perpetuo manet, calor inqua mor-D dax & molestus sensui, fieri tamen potest,ut cum recen&est, vulnus, aut contuso dolor adhuc maneat, nam partes adhuc recens vexat solutio & laceratio, praesertim si calor in ipsa solutione cocipiatur. Ad tertia dico quod vulnus celeriter inflictu doloris sensum non facit, quinniam propter celeritatem sensum latet, tum etiam illoquia sensus eorum,mentisque acies tota est alio conuer

44쪽

sa,& valde, ut aiunt, extraneata, itaque non possunt Aalijs rebus animum appellere, unde neque ipsi frenetici dolorem sentiunt, de quibus ait Hippo. dolere quidem . illos, dolorem autem minime sentire, ad hoc enim rei quiritur applicatio, conuersoque sacultatis cognoscentis. Ex his pariter diluitur quarta dissicultas, multi na-que viri sortissimi honori, qui propter sortitudinem debetur tantopere student,ut sensum, mentemque alta cingitatione retrahanta rebus illis dolorem inurentibus,

quapropter videntur non dolere: vel censendii est illos B sentire quidem, sed magna sortitudine vigoratos vim doloris substinendo, continendoque superare. Caet rum quod aliae quaedam causae neque per intemperiem neque ob solutam unitatem dolorem pariant, manis stum est, quoniam vidimus detectum neruum, qui ab

Omni laeuissimo, minimoque contactu corporum dolorem sentiebat, eoque magis erat intensus, quo magis comprimeretur: attamen neque intemperiem, neque

continui solutionem eisiciebat, nam quomodolibet v. Cla calida sint vel frigida, nihilominus dolorem cient,

hoc idem vidimus in recenti vulneris carne quae tum illo quod recens est & tenella sensum habens insolentiorem, tum etiam altero quod modica quaedam inflammatio ibi adest sensum acuens, ut propterea si vel solo capillo eam leuiter tangas, doleret acriter, sed absurdum est credere quod eiusmodi contactus intemperiem, aut solutionem faciat: neque enim intemperies fit subito, neque continuum capillus soluit, id etiam vide- Dmus si solo gossipio quod est mollissimum, tangatur purpilla , illa enim propter partis tenuitatem, & 1 ensus ex

cellentem virtutem nullius fert contactum extranei ci tra dolorem, dummodo resistentiam quandam reserat. Videmus etiam venena ciere dolorem, nequaquam Ve'ro intemperiem faciunt, neque solutionem, neque . nim

45쪽

ET DOLORE.

43A nim omnia calore agunt,& frigiditate, tactus etiam piperis doIorem parit in lingua, continuum autem soluere non potest, quemadmodum neque unguis ubi cum illo comprimitur caro , quapropter rationi consenta- . neum est ut credamus, eas non esse causas adaequa- itas doloru, sed potius id omne quod ipsi sensitivo corpori potest aliquam realem passionem afferre corruptiuam, vel saltem grauiter B laedentem.

46쪽

Prooemij Caput primum

ULLA propemodum assectio videtur adeo familiaris humano generi , quemadmodum est risus, & fletus, nam omnes homines qualescunq;

sint ad ridendum,& plorandum sine ulla disciplina sese flectere possi,nt, ut propterea maiores nostricum rerum naturas explorarent proprietatem hominis.

praecipuam ex ipso risu depromendam esse censerent, nihilominus praeclaram huiusce rei tractationem cunctis alioqui peroptatam fere omnes uti neglectam, aut rem prorsus inutilem dimiserunt, unus tamen ille admirabilis homo Aristoteles communis magister, cui nihil videtur occultatum esse a natura semina quaedam sparsim proiecit, tradiditque concise at mihi de ani. ma pertractanti sub ijt in mentem, ut de affectione hae praecipua pertractarem, quam non immerito visum est ri aptare ad praecedentem tractationem, magna enim est Usa minaritas risus & fletus cum voluptate atque dolore, quoniam alteruter effemis, motioue ab illis proficisci, tur causis,& quamuis videretur negotium nimis arduu, illud tamen non recusaui,ne nostru opus de anima mintilaisi essiceretur, ac nisi fortassis ipsum ad exactum perduxero,

47쪽

A duxero: satis erit ut praeb eam caneris occasionem ut dili gentius, longeque accuratius perficiant. Perscrutabotitaque euius affectio sit animae vel corporis,& si fortasse ad animam, Vel peream ad corpus reserat r,quam partem sectetur illius, an soli conueniat homini, vel risum communem is habeat cum caeteris animantibus , qui de sit obiectum risibile, propriaque illius materia, quo in strumento corporeo fiat, ac quomodo perficiatur, quid sit. 55 gratia cuius, nam si haec omnia declarentur, vide B bor sortassis suscepto muneri satisfecisse .. .

Cuius assectio siit risus corporis, aut anima . vel coniuncti. Caput II.

C sus non est corporis operatio tantum nam si conueniret corpori qua corpus est, dubio procul omni corpori esset communis, dicebat enim Aristoteles primo Post. idem esse de omni, per se& secundum ipsum: id vero mihi videtur adeo manifestum, ut probationis omnino non egeat, quis enim ignorat risum hunc necessario praecedere cognitionem, ac laetitiae sobolem esse 3 quae vel ipsa est cognitio, vel parum ab illa dehiscens propter vicini talem inque videtur operatio procedens ab anima: sed . D actionsi. ac passionum omnium, quae pertinent animali nonnullae ascribuntur corpori, utpote quae ipso non nihiI patiente fiant,quemadmodum inquit Aristoteles decimo Ethicoru cap. tertio dolorem tactus esse assectio. nem corPoris, quoniam reariter illo patiente fiat , .non nulls insuper operationes ab eodem appellantur corpore squidem corporis commendatione fiant, q uem ad modum Grediamur iam ad primum propositum, nimirum si sit affectio corporis tantum, aut animae: initio ta men illud videri potest omnibus manifestum ciuod ri-

48쪽

modum ait de somno x vigilia, ipsaque etiam verecun- Adia, nulla tamen earum vere covenit corpori ut corpus est, eadem igitur ratione nec ipse risus corporis est oporatio tantum. Neque vero est res animae dumtaxat propria , eam enim nullam propriam habere operationem dicebat Aristoteles primo de anima tex. duodecimo e cepta dumtaxat intellectione, quae ab ipso corpore de pendet solum obiective, aut mediate, cum intellectus utatur phantasia utente organo vi sotia ad operandum, quemadmodum ibidem declarauit philosophus,ac ter, Blio de anima tex. trigesimosecundo quamobrem censore oportet risum esse operationem totius coniuncti, ac

proprie corporis huius animati, idem namque Aristoti primo de anima text. decimoquarto ait, videri animae pastiones esse una cum corpore, ut ira, mansuetudo, timor, gaudium, amor & eorum cognata, ac praeterea intex. sexagesimoquarto dicebat, si quispiam asseueraret animam gaudere, tristari,amare&irasci, idem profecto esset, ac si diceret illam texere, &aedificarci melius enim C

rtassis est, non dicereanimam, sed hominem. aut ani mal cum autem manifestum sit risum esse operationem affectionemve corporis cuiusdam animati, quoad alibinam , quippe qui corpori per hoc principium comminnicetur animale, seu rationis particeps, dissicultas est, quonia proxime citato loco primi de anima inquit philosophus: animalis operum alia initium habere ab ipso corpore S ad animam terminari quemadmodum est ira, cognitio & earum aifines, alia contra ad corpus te D minari cum coepissent ab anima , sicut est motus & ermbescentia, quam ergo naturam risus induit 3 fateor es.se opus quod initium habet ab anima, & terminatur ad corpus, nam cognitione quadam&perturbatione facta videlicet voluptate aut dolore in humano sensu, animaue ipsa rationali, mox risus procedit, aut fletus pertingente

49쪽

A pertingente motu ad corpus & corporea instriumenta, praesertim illa, quae ad perennem motum spirationis substituuntur, Δ quonia conuenit homini ut est cognoscens& gaudens, manifestum est, eum non depend creab anima ut est natura, sed potius ut est animale principium, aut particeps rationis.

Ad quam partem animae referendus sit risus, s ubi afferuntur x confutantur aliorum opiniones. Caput III.

Voniam vero ab anima pendet, maior difficultas

.est, per quam partem animae fiat, an per eam, qua

homo intelligit; S sapit, vel per aliam ab illa distincta:

alijs namque videretur conuenire homini per sensum proprium, aliis per intellectum, aliis per virtutem minuentem, aliis per quandam aliam huic muneri potissis

C mum conscriptam. Ac videretur manifeste ab ipso sensu dependere,quonia Aristoteles tertio de partibus anima hii cap. decimo inquit risum esse quanda sensus dilatationem,& agitationem hilarem, quae celeriter fit proepter voluptatem, quod etiam confirmauit trigesima quinta sectione problemmatum quaestione sexta: hoc etiam experimur quotidie, nam sola praecedente sensus cognitione & voluptate adducimur ad ridendum, ergo ipuus sensus est functio: confirmatur, nam reddendus D est illi potentiae cognoscenti, gaudentiq; cui non repugnet dilatari, & modo quodam dimoueri, sed hoc non potest conuenire intellestiat, igitur est proprium sensus, is enim est longe materialior, & corpul nitor: praeterea confirmatur ab obiectis ridiculis, quoniam sensibilia sunt, sicut igitur obiecta per quae cietur risus, sunt sen- sbilia, ita sensus est illius principium, ita tamen, ut a cipiatur

50쪽

cipiatur sensus, ut comprehendit omnem sentiendi sa- Acultatem: inter quas est sensus communis, imaginatio.& memoria, porro cuique manifestum est, nos sentiendo, imaginatione , ac memoria alicuius praeteriti quod

ridiculum esset, ridere: praeterea si quidpiam sub alas xplantas pedum titilletur, confestim risus alliςitur . ergo sensus est operatio, & illius dumtaxat virtute proficiscitur: videmus insuper hunc sequi corporis temperatura, nam qui sensum habent alacriorem seu magis mobile,& temperamento corporis sunt tepidiore, nimirum ex Bsanguine, cuius calor est blandus & non mordax illiteris paribus sunt ad ridendum magis proeliu es,alii co-tra qui tua sensoria potissimu prima habent retorrida, S: sensus, ut sta dicam, veluti corneolos, & duros, hi noque ridere admodum conspiciuntur, nec sortasse pati, ut alii rideant. Mihi tamen videtur istorum opinio futilis esse. nam si sensus esset virtus adaequa te riuua, cuncta profecto animantia riderent,vel saltem illa, quae r siurationis motum propter caloris salutem obtinueruli Csensum etenim habent, & instrumenta necessaria. Anλrtasse dicent risum esse actum proprium sensus limmani, M illius secundam quandam operationem, seu

procedentem ab illius affectu, quippe qui valde diuehius est a sensibus aliorum animalium, quod sicut totuad totum, ita pars ad partem habeat, ut ait Aristoteles

primo Metheo. cap. tertio, itaque cum tota anima ii minis disserens sit a tota. brutorum, eodem modo partes erunt diuersae, ac si sensus unius bruti ab alterius sen Esu differt, quanto magis ab eis lin manus sensus erit diuersus 3 ob id enim Aristoteles secundo libro Ethicota

sensum humanum tamquam rationalem existimabat, quippe qui rationi soleat obtemperare, eiusque nutum' sentiat, quod huic proprium est ,& nulli aliorum com- munς, ac tertio de anima text. quadragesimooctauo M

SEARCH

MENU NAVIGATION