Opuscula de voluptate et dolore De risu, & fletu; De somno, & vigilia; De fame & siti Nicandri Iossii Venafrani

발행: 1580년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

D E R I S V. Ab A tex. quinquagesimosexto & quinquagesimoseptimo sensum hunc siue phantasiam, nam de humana loquitur, censebat intellectum appellari sub quadam analogia: vel quoniam sortassis homo carnςm habet viva ciorem, primumque sensitiuum & sanguinem magis sincerum, ut ait philosophus secundo de partibus animalium, magisque illum uberem spiritu,& calore ac sensum ipsum alacriorem, longeque vegetiorem habeat, ut perinde celeres has motiunculas exercere, seu pati libere possit. B Ea tamen solutio nullius est momenti, quantumuis enim sensus sensui praestet substantia & opere, nunquam

prosecto ad illud perueniret ut ridicula sub specie propria cognosceret. quoniam turpitudo,vel facetudo,aut

si quidpiam aliud est, sensum latet: accedit etiam quod

saepe ex voluptatibus mentis & virtutis dianoyticae risus alliciuntur, & in colloquus elegans quaedam ratiocina' tio, Sc discursus facetus mouet risum tum dicenti, tum etiam audienti, discursus autem neque per sensum sit,

C neque a sensu eodem percipitur, ergo qui dicit, neque qui audit per sensum primo ridet: Amplius ex parte ibnis,utpote quod nostra ciuilis vita,& rationalis societas non est propter sensum qualiscunque existat igitur neq; per eum tantum nobis obtigit risus: quid praeterea posset efficere illa vivacitas carnis, multitudo spiritus, puritas sanguinis,&sensus alacritas, ut perinde risus in homine tantum fiat i prosecto haec non perducerent ni

si ad facilem sensum gaudij & voluptatis, sed laetitias &D gaudia non exiguas videmus quotidie in aliis fieri,ut toneriora praesertim gestiant, & ioco sese recreent, cur itaque non rident si talem habent temperaturam carnis, Minstrum entorum concinnitatem, ut saepe gaudere&iocari valeantὶ causa vero illa est, quia non cognoscunt

ridicula, illamque formam concrete perquam talia si unt. Alijs autem videbatur risum esse operationem fa-G cultatis

52쪽

cultatis motivae, neque enim est intellectio, neque sen- Asatio, neque voluptas sensus aut mentis, sed motus quidam, qui voluptates sectatur eorum . nam manifeste videmus esse motum thoracis, in quo septum mouetur 5 pulmo usque ad musculos qui buccas mouent,& quemadmodum varii eis ciuntur motus illarum parti uim , ita multiplices dicuntur esse differentiae risus: id etiam sottasse volebat Aristoteles cum diceret esse motu sensus, hic enim ut sensus est non mouetur, neq; dilatatur ullo modo, quamuis moueatur primae sensuum sedes,&illo Smodo philosophus sumebat sensum: videmus in luper respirationem, quae est motus spiritali Mn partium esse quasi materiam risus, ex qua scilicet generatur, unde fit illa succussatio pulmonis.& agitatio septi cum itaque risus motus sit nulli dubium videri deberet ne ad virtute mouentem sit referendus. Attamen isti se ipsos latent, nulla enim controuersia est an sit quidam motus, sed a quo principio hic motus dependeat, siquidem inopinato ericitur,&praeter voluntatem, ut ait philosophus, Cmotus autem qui ab appetitu dependet,est spontaneus, illaque facultas nequaquam homini propria. Ac prinpterea visum est aliis primum principium esse intellectum, quoniam ut risus est operatio, assectioue homini propria, ita potentia risiva debet esse quaedam pars ani. mae, propter quam homo ab aliis segregetur animal, bus, huiusmodi vero est intellectus in primis ut ait Arbstoteles decimo Ethicorum capite septimo, ergo per ipsum datum est nobis esse idoneos ad ridendum: praete. Urea hoc patet ex obiecto risibili , quoniam sensus turpiqtudinem&sacetudinem no cognoscit, ergo intellectus

est prima de propria causa ridendi, illaeque potissimum

facetiae, quae in primis alliciunt risum non tensum, sed intellectum mouent, illuc enim vis sensus non attingit,

sed potentia superior α melioris conditionis, quemadmodum

53쪽

DE R Is V. ItΑ modum est intellectus, hoc etiam congruit sint,sicut pateret intuenti. Sed quoniam intellectus valde simplex est ac separatus a materia, nulloq; modo sequens corporis temperaturam per se, ob id videtur illorum sententia valde diminuta, tum vel magis,quia Videmus recens natos subridere, quibus intellectys velut iners delite. scit: ac titillatos sub alas, & amicos quosdam suspicientes confestim ridere citra discursum intellectus, igitur non videtur solus esse facultas risua. Aliorum postro B mo qui multiplicant entia sine necessitate, nulla videbatur esse habenda sollicitudo, satis enim manifestus est error illorum.

Ponitur vera conclusio,& dilucidatur proposita dissicultas, ac soluuntur implicite

rationes eorum. Caput IlII. C itaque svi arbitrod satis sit demonstratu, neque

virtutem motivam tantum, neque seorsum sensum aut intellectum esse causam,& principium animae adridendum m is ciens, neque ullam potentiam ab his dbstinctam, consentaneum est modo ut ipsum principium primum,&adaequatum, quale nam sit, explicemus, id vero perobscurum videretur, nisi praecedat unius explicatio, atque illud est, quid intelligamus per risum, hoc enim ita peracto per se ipsum patebit principium t iam

D enim manifestum est ridentes assici quadam motione , pulmonis, septi,& musculorum mouentiu buccas, itaque arbitramur hominem ridere, cum ex arbitratu, vel

quomodolibet alias ad eiusmodi motiones earum partium sese accommodat, nonnu quam etiam fit quidam remissior risus, ex solo illorum lacertorum motu,&modica septi retractione citra manifestum motum gurgu- G a lationis,

54쪽

lationis, ut credere ob id debeamus aut risum per se es Ase talem motum, vel saltem pro maiori parte hanc esse illius naturam, at vero cum haec omnia possint simulari,&erit potius risus imago, praecedat igitur oportet aliquid in anima, primoque sensitivo, ut Verus num tisque absolutus risus essiciatur, cum enim talis&minime simulatus erit, praeter voluntatem oritur,dc saepe ob vehementem occasionem, tametsi homines conentur, ipsum non possunt cohibere neque compescere,

nisi vel ratione laboris, vel sedato impetu conquiescat, zob id ergo ille motus manifestus supponit quendam affectum primi sensiti ui& rationalis animae partis nempe voluptatem ex ridiculo susceptam ,&quandam insuper hilarem perturbationem sensus,& quemadmoda verecundia non solum est ille rubor in vultu, nec sola perturbatio, alteratioque secta in principio sensuu aut vitae, ita nec risus si perfectus est, motus ille dumtaxat

erit manifestus, neque inchoatus motus in primo, Vt a

iunt, sensitivo, & spiritibus eius, nam saepe hoc fit, & ta Qmen risus supprimitur, ut vere videatur esse dimidius in medio scilicet interceptus, utrunque igitur habet verus

risus, & illud erit principium eius quod tum subit dii tationem, tum voluptate assicitur, at illud hoc habet , quod ridicula cognoscit, & quoniam perturbatio fit in principe illa parre, quam visum est Aristoteli appellare primum sensitiuum, ac principium totius motus, hic nullo pacto reserendus est illi, quatenus est principium

. motus, sed sensius, animaeue cognoscentis prima ledes,

dc quoniam in superioribus demonstratu est non fiexi per sensum solum,neque per intellectum nudum, dc se cretum ab omni alio, hoc est nςque conuenire sensui sciorsum ab intellectu, neque intellectui seorsum a sensu, propterea dico illum conuenire intellectui prout coniungitur cum se is , vel istasui ut est coniunctus cum in ii tellectu,

55쪽

D E RISIV. si

A tellectu ob hanc ne antiquam familiaritatem multorum compos ericitur alteruter & homo: aut potius si illo modo lubeat, quod risus est operatio, assectioque propria. rationalis animae, quae sensu potitur, & intellectu, non secus atque verecundia, ea enim nec solo sensu nec solo essicitur intellectu, sed utraq; subseruiente potestate, hinc minime videmus illum fieri ratione comtempla bili ii, sed ob ea quibus sensus etiam adhibetur, hinc patet eos quoda modo recte dicere quod risus sit B operatio procedes ab affectu virtutis intellectivae, quippe quae primo loco sit causa illius, & prima radix, nam vel ipso inchoante, suscipiente tamen sensu, vel saltem huius motu&operatione ad eum procedente, ilicitur: recte etiam sentirent illi qui reddebant risum sensui, si dixissent illum oriri ab hac facultate ut est coniuncta cuintellectu, ea nimiru ratione qua fouetur 5: illustraturam illo, visupra vires proprias, eo coadiuuante, Valeat, itaque in toto risu intellectus erit ut radix prima, sensus

C perturbationem & dilatationem quodam modo substinens,vis autem motiua id cuius commendatione postremo perficitur, itaque in discursu rerum, &facetoruvia non fieret risus, nisi voluptas etiam sensui esset communis, ac proinde primum sensitiuum ut sentiens moueatur,illamq; turbationem secundumsensum excipiat pa tia turi, Et sic arbitror dissolutas esse omnes rationes aduersantium: hinc etiam patet quod risus est a chio quaedam, si uidelicet pro risu accipiamus illum , quem D diximus, motum,quodam autem modo est passio, si sumatur principium eius nempe affectus animae,& perturbatio praecedens in sensu. Nonnullae tamen huc spectant dissicultates, prima quidem est, nam satis uidoretur esse alterutra potentia, sensus inquam aut intellectus, quoniam uel sensus natus est cognoscere ridicula,

ipsumque primum sensitiuum aut uitale principium

56쪽

tales affectus, motionesque hilares subire, authon, s Asiquidem satis est, frustra igitur desideratur societas intellectus, si uero non, quomodo potest trahi in coni ensum ' non enim per sensum fieret nisi uoluptate assice

tetur etiam ipse,at non assiceretur uoluptate nisi cognosceret, voluptas enim videtur ipsemet cognitio iucundi,

ob id quod minime separantur, ut declarauimus in prPcedenti quaestione, patet igitur nullo modo sensum esse

facultatem risiuam. Secundo videretur esse operatio sinlius sensus, nam pueri nuper nati cum paululum adolo Buerint, rident, in eis tamen vis intelligens videtur sopi ta, ac pene humorum affusione obruta, quod etiam ob titillationem confirmatur, quae solum ad tactum pertisnet,nequaquam vero ad intellectum,& nihilominus ri. sum allicit, non saecus atque mutuus amici congressus, qui risum mouet praeter voluntatem absque operatione intellectus: praeterea una & eadem operatio ab uno du-

taxat principio per se activo debet proficisci, ut inquit Aristoteles octauo Phisicorum S colligitur ab eodem Cduodecimo Metaph. ubi ex numero operationum Vena tur numerum intellἴngetiarum operantium, cum itaq;

risus sit operatio quaedam una ab uno dumtaxat princi pio deberet oriri, cur ergo multiplicantur principia in eadem coordinationea Amplius ea potentia, q*ae neq; est actus corporis, nec sequitur illius tempetaturam nopotest esse causa suarum motionum, & corporalium affectuum, sed intellectiis, ut censet Aristoteles est huiusmodi, ergo non potest esse prima causa ridendi. Praete. Drea ritus est rerum singulario, ut sunt singularia, intellectus autem est rerum uniuersalium, ut ait philosophus octauo Phisicorum tex. quadragesimo octauo: igitur nopotest esse opus intellectus: praeterea non uidetur satis esse intellectus & sensus, nam saepe sola memoria eoru, qus uidimus,audiuimus, aut fecimus hic risus allicitur,

attamen

57쪽

A attamen memoria & imaginatio plurimum differt a sensa, ut ait Aristoteles secundo de anima in fine, & in libro de memoria, & reminiscentia. Diluitur prima difficultas , ac primum illo modo quod ridicula cum fuit sensata quodam modo,& si diminute cognoscuntur a sensu, exacte tamen, de perspicue ab intellectu, idemq; sensus talem, tantamque familiaritatem habet cum intellectu in operando, ut propterea quod omnia propς reserat, & indicet fieri non possit, ne consentiat, sunt in B nim&haec ipsi iucunda, immo sunt quaedam ridicula.ι quae modico lumine intellectus siue rationis sensum ipsum assicere uidentur, sicut intuenti patebit, taetsi qua dam alia inueniantur, in quae sensus ipse minus mome tum habet, itaque tanta est praestantia sensus humani,

ut rationis nutum sentiat. eundemque affectu excipiat, ut Propterea rationalis quodam modo uideretur etiam Aristoteli: Vel aItero etiam modo dicamus quod una existente rationali anima, quae sensum continet M intel-

C lectum, ipsa est causa risus utraque subseruiente potentia , nulla enim satis est sola di Ad secundam dico pueris illis fatis esse ut habeant sensum,& cum eo comitem intellectum, ita ut stillam Queat,& illustret praesentia

mentis, uel animam rationalem utraque praeditam potetia: ob tertiam autem difficultatem dico omnem opinrationem unam pendere ab una prima causa in eadem cognatione, aut a multis subordinatis. aut partialibus, sicut eadem tractio nauis, quae per multos simul rra heri D tes efficitur subordinatos tamen, M habentes se singuli tanquam agentia diminuta, ex quibus vestis fit unum agens totale per se lassiciens, eodem modo essicitur risus, vel ab una anima rationali duabus his prςdita facultatibus, vel ab eis tanquam agentibus seorsum diminutis N impersectis: Ad quartam dico magis assici cor-Pu. per intellectum, quam contra, semper enim principium

58쪽

pium & agens dominatur materiae, at vero cita simpli- A cem naturam habeat, satis esse videtur, eum esse coniictum, & concretum cum sensu, ob eam namque soci talem haec&maiora posset ericere: Ad quintam vero respondeo quod intellectus cognoscit singularia, ut singularia sunt prout coniungitur sensui', non solum vi , iunt reflexe, verum etiam directe, quot apertissime do clarauit Aristoteles tertio de anima tex. decimo, concodendum est tamen intellectum differre a sensu, quonia hic solum singularia cognoscat, ille vero etiam uniuer- B salia, immo per intellectum cognosci singularia magis in profundo, quoniam sensus de his cognoscit ut corticem de arbore,intellectus vero sicut medullam, quippe qui ad quid itates eorum,& immanifestas quasdam prinprietates se ipsum insinuat: cum vero tradidisset natura hanc partem homini utentem, ratione consentanee se. cit , ut subinde proprijs assiceretur voluptatibus, & sese ioco recrearet, Vt deposita prope curarum mole,tum ad caetera, quae instarent negotia, tum ad disciplinas ipsas Cparatior esset, nihil enim a natura fit temere,nec frustra aliquid molitur.

De proprio subiecto, propriaque materia ri

sus secundum aliorum lententiam perperam sentientium . Caput V. m accessissem ad examen illius quaestionis perti. Dnentis ad propriam materiam risus,E vestigio mihi occurrit eoru sententia, qui suspicantur illam esse obiectum laetificum, & iucundacii, propterea quod risus Operatio quaedam est a voluptate proficiscens sensus Mintellectus: cum enim voluptas esset causa illius, vid batur eis voluptuosum, & laetificum obiectum esse muteriam

59쪽

A teriam conuenientem ad ridendi actionem; tum etiam illo quod risus & fletus sunt contrarii, quamobrem subiecta quoque illorum debent esse contrariis modis affecta, sed flendi materia est dolor siue doloris cum obiectum, ridendi igitur propria & familiaris debet esse laetificum, & voluptate assiciens, quod insuper eo confise matur, quia si velint homines sponte ridere sine ulla disciplina voluptatem affectant, de simulant, singuli nanque illo modo erumpunt in risum, ut videantur laeti, &2 pro re quapiam concepisse voluptatem, quemadmoduassentatorum turba secundum plurimum facit, itaque si risus per se est index laetitiae, videretur manifeste a laeti. fico obiecto proficisci, talemq; illius esse propriam &

conuenientem materiam, voluptatem vero potius causam, perquam pullulat. Ipsi tamen mihi videntur nequaquam esse assecuti materiam proximam risus, sed illam remoti is me ac satis diminute summo, ut aiunt, di .gito, indicasse, quamuis enim iucunda esse debeant ri- C dicula necessario, illa tamen non sunt ridicula propter Voluptatem, quam praeseserunt, multa nimirum sunt iucunda, quae risum non mouent, iucundissimugi enim etiam est, ut inquit Aristoteles in Rhetoricis parentibus cum ante oculos habent defunctum silium, fratrem aut assines, & illorum narrare aut audire aegregia facta, vita ingenuam,& virtutum praeconia, nihilominus risum nGalliceret, sed potius fletum augeret, multa quoq; sunt aliorum quae voluptatem non exiguam afferunt sen- D sui, vel intellectui, aut ambobus, per quae tamen risus non efficitur. quorum historiam non est opus afferre, nasingulis inducentibus per se ipsa patent, & hoc modo

ruunt rationes illorum, nam per eas cogimur tantu credere quod necessarium sit, si verus risus sit futurus, ut aridiculo proficiscatur Letitiae non experte. Ob id visum est alijs propriam & proximam materiam risus esset a:- . H tificum

60쪽

tificum nouum exiguam quandam asserens admiratio. Λnem, quae enim iucunda sunt noua, & non vulgaria salis nonnihil habentia, & quorum miramur leuiter, illa singulis risum mouent, nisi aliena perturbatione, aut quomodolibet occasione alia impediamur, oportet in men leuem illa esse admirationem, quae satis sit facere suspensionem animi, non grauem, neque de re graui , na maior admiratio est effectus ignorationis persectae, quae potius retrahit animum ab huiuscemodi actu ridedi, siquidem animi astatonem quandam suma suspen- dsilanem,S incumbentem attentionem postulat, quapropter videretur eis dictum quodlibet aut sactum,& res lias ob id risum allicere,quoniam sint iucunda, eademque non vulgaria, sed noua, leuemque admirationem afferentia, atque per hunc modum facetias ciere risum,& delectare & reliqua similiter eiusdem cognationis, ut pec singula indocenti fieret manifestum, quasi vero his positis aut remotis riderentur eis constitui, adimiq; ridicula, quod etiam confirmant, nam pueri, siue ado- MIescentes minus alioqui exercitati, atque prudentes,plus caeteris 4rident, & omnino qui de singulis magis mirantur, quod etiam pari ratione desipient bus, ac deliranti. b us obtingere solet, sed e contrario minus rident seni res, aut magis sapientes prudentesque, quia minus his afficiuntur nouis & leuiter mirandis, melancolici quinque aliena perturbatione animi praeoccupati, & pene lacessiti non rident, aut multo quidem segnius, & e robus nisi vehementer ridiculis. At neque istorum sen-

tentiam possum recipere,quoniam non inuenerunt hactenus adaequatam materiam risus, nee illam proxime videbuissent, attigerunt,multa nanque risum alliciunt , quae non sunt noua, quemadmodum audire easdem facetias fortasse sepius consuevimus,&nihilominus semper risum mouent, si elegantia quaedam adhibeatat

narrando

SEARCH

MENU NAVIGATION