Clypeus Scoticæ theologiæ contra novos ejus impugnatores, authore p.f. Bartholomæo Durand Antipolensis ... In quinque tomos distributus. Tomus primus quintus Tomus quartus continens tractatus de incarnatione verbi divini, & de sacramentis in communi

발행: 1709년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

DE SACRA MENTIS'. 429

mediatum characteris non est intellectus, sed voluntas. Ita Scotus in . dist. 6. qua vi. II. g. dico ergo ad quaestionem. Prob. I. ex Doctore dicente , I. Character autem si ponatur in esse , convenienter ponitur dispositio ad gratiam Sacra

mentalem: ergo congruum est ponere characterem

n voluntate. 2. Character &gratia sunt in codem subjecto; sed gratia sanctificans, quae esta charitate indistincta, est in voluntate: ergo character est etiam in voluntate , in sententia Scot . Prob. iterum ex . Doctore : Character est fgnum vel sundamentum obligationis animae ad Deum t ergo rationabile est, quod ponatur in illa potentia , cujus est primo obligari ; talis autem est voluntas, quia Praecise per ejus actum aliquis se obligat Principaliter : illa enim quae concurrunt ibi ex parte intellectus, vel alterius potentiae in homine , non sunt nisi quaedam Praeambula ad firmum:velle , quod est rationabiliter proponere , vel vovere; vel quaedam senainanifestantia i illud esse firmum . Ita Scotus : ergo ex Doctore character est in vo

luntate.

Confit m. Homo charactere insignitus, cognoscit se in familia Christi adscriptum , S ad observantiam legis divinae & fidei

defensionem obligatum per characterem I sed character non potest obligare hominem ad tanta munera exercenda , nisi sit in voluntate. Tum quia voluntas est potentia libera , cujus virtute , observantia legum fit meritoria, honesta & laudabilis. Tum quia obedientia est actus voluntatis . Tum quia qui obligat alium , intendit sibi voluntatem illius subjicere 1 ergo character est in volun

tate . . r P

Prob. denique: C haracter Sacramentalis, qui Perse ordinatur ad exhibendita cultum Dea, in

452쪽

43o DE SACRAMENTIS.

in ea potentia immediate subjectari debet, ad quam pertinet exhibitio talis cultus; sedlexhibitio cultvs.d vini pertinet ad voluntatem :in ea enim residet virtus religionis , quae divinum cultum habet pro suo objecto: ergo in voluntate , nou vero in intellectu , char eter existit. Resp. Gonet. distinguendo majorem: In ea. potentia subjectari debet immediate character, ad quam pertinet exhibere cultum Deo, abstrahendo ab hoc, quod exhibitio talis culeus bene vel male fiatὶ, concedo maiorem ;ad quam pertinet exhibere cultum Deo , Bene & religiose , nego maforem . Similitor

distinguo minorem inquit ad voluntatem

Pertinet exhibero . cultum Deo , ieeundum

quod bene & religiose debet fieri, corace majorem I absolute, & abstrahendo ab liciequost bene vel male aiat, nego minorem di consequentiam . : Sic tenim sumptus di-

inus cultus , non pertinet ad uirtudem ια-

sigionis , .sed ad virtutem fidei in intellectu residentem , & ad characterem ut dirigentem habitum videi , & imperantem actiones illas quibus Dei cultus Periacitur. contra I. congruentius est characterem subjectari in ea potentia ad quam pertinet exhibeνe cultum bene S religiose, quam ad potentiam ad quam pertinet exhibere iacultum Deo , abstrahendes ab hcxc, quod talis exhibitio bene vel male fiat , icum character ordinetur ad exhibendum ae ultum Deo bene & religiose . a. Exhibitio cultus divini , aut lexhibere cultum Deo, in se est elicitive a Voluntate: exhibere enim , idem est ac reddere, dare, assentiri dic. quae omnia a voluntate eliciuntur : ergo exhibitio cultus absolute, & abstrahendo ab hoc , quod bene vel male fiat, pertinet ad voluntatem. 3. Edi hibi-gio cultus sermaliter sumpta, non pertinet ad

453쪽

DE SACRAMENTIS. trvirtutem fidei, sed ad virtutem religionis, quae est in voluntate. Tum quia beati in quibus Ωulla est fides, exhibent cultum Deo. Tum quia exhibitio cultus est formaliter actus liber& meritorius; stante enim fide, voluntas denegare potest cultum Deo: ergo exhibitio cultus ex natura tua pertinet ad voluntatem. Tum

quia exhibitio cultus divini praesupponit fidem, N& producitur ex amore: ergo est actus voluntatis . Obj. I. Gonetus; cum enim character per se

primo ordinetur ad actus divini cultus, quibus hi protestatio fidei, debet habere pro subjecto immediato illam potentiam in qua immediate subjectatur habitus fidei; sed habitus fidei immediate subjectatur in intellectu: ergo & cha

racter .

Confirm. Si eut fides est radix totius aedifi- cii spiritualis; ita etiam character est funda. mentum omium actionum & passionum hierarchicarum quae sunt tradere divina & recipere: ergo debet constitui in eo subjecto in quo est fides. ν Re . negando majorem T. Quia licet Gdes sit actus intellectus, tamen protestatio fidei est actus imperatus a voluntate; voluntas siquidem est primum principium actus credendi : quia ergo character ordinatur adactus quibus fit protestatio religionis , est in voluntate , scut fides in intellectu . Praeterea ex soneto, dispositio non debet esse in subjecto in quo est forma ad quam est dispositio ; alias concederet characterem es- . lis in voluntate, quia gratia Sacramentalis ad quam est dispositio, est etiam in volun- ltate : ergo a sortiori quamvis character o

dinetur ad actus divini cultus, quibus se protestatio fidei , tamen ex hoe non debet esse in subjecto m quo est fides. Ad eonfirmis nego consequentiam a quia comparatio chara

454쪽

a1 DE SACRAMENTIS.

cteris cum fide, est tantum in ordine ad ekectus& munera, non vero in ordine ad subjecta tnam character residens in voluntate, potest tradere divina & recipere, sicut fides residens in intellectu, est radix omnium virtutum spiritu alium. Obj. 2. ex D. Dionys. cap. 2. de Ecclesiast. Hierarch. ubi ait characterem esse L-men divinum illuminans nos , in configurans

christo i at lumen & configuratio, non Pe tinent saltem immediate ad voluntatem , sed ad intellectum s lumen quidem, quia volunta est potentia caeca ; configuratio vero , quia figura seu imago, Dei , cui novi configurat character, est in intellectu, & non in voIuntate , nisi ratione intellectus , &eX consequenti; propter quod Filius Dei qui in divinis per intellectum procedit , vocatur figura substantiae Patris ergo ch, racter est in intellectu, non vero inc volun

Resp. D. Dionys loqui in sensu compar, tivo , non vero in sensu formali; alias character esset sormaliter fides, quod est falsum . Tum quia ille qui recipit Saevamentum ordinis , non recipit habitum fidei, &recipit characterem : & ille qui recipit Baptismum cum fictione, recipit characterem& non recipit fidem . Tum quia character dicitur lumen , quia sigillando hominem , indieat illum deputatum esse & electum per tale signum in Christi domesticum , militem & ministrum , quo pacto character servi dicitur etiam lumen , quia illuminat alios ut illum eognostant esse servum . Tum quia gratia sanctificans in variis sacrae Scripturae locis dicitur etiam lumen : ergo cum character non sit lumen formaliter , sed tantum metaphorice , sieut Christus est leo , agnus

dic, non debet eae in intellectu in quo est sor-

455쪽

i , DE SACRAMENTIS. 43;

male lumen, cum in voluntate residendo, valeat indicare hominem esse militem Chri ili&c. Idem dico de configuratione, quia cha. racter configurat nos Christo , quatentis nos obligati ad imitandum vitam ipsius ; & da configuratione morali , quae in voluntate consistit . Obj. 3. Qualitates quarum subjectum immediatum est voluntas, per se determinant ad , bonum vel malum morale, ita ut non possit voluntas eis uti indifferenter ad bonum vel malum morale; at character non determinat per se ad bonum vel malum morale, sed relinquit indisterentem voluntatem ad utendum ipso ad bonum vel malum morale: ergo non

subjectatur immediate in voluntate, sed in intellectu . . ιResp. negando: minorem:.Character enim est qualitas quaedam supernaturalis, quae inclinat & determinat voluntatem ac professionem fidei externam , ad exhibendum Deo cultum, ad ministranda vel recipienda Sacramenta, & ad alios religionis actus exedicendos, quemadmodum spes determinat voluntatem ad sperandum, & charitas ad diligendum:&e. Obj. denique t Illa potentia. in homine debet esse subjectum immediatum characteris Sacramentalis, quae suo actu ut elevato per characterem , debet alias potentias moverct& dirigere ad actiones, vel passiones pertinentes ad cultum Dei ; sed intellectus practicus est talis potentia, utpote qui per actum imperii sibi proprium debet movere redirigere alias omnes facultates ad opus: e go intellectus practicus immediatum subj ctum characteris Sacramentalis esse debet Sonetue fuse probat majorem . sed omitto probationes , quia nulla probatione indiget; unde Durana Tom. IV. - Τ Resip.

456쪽

434 DE SACRAMENTIS.

Resp. concessa majori, cum character esse debeat in potentia quae movet & dirigit ad actiones, vel passiones Pertinentes ad cultum Dei, negando minorem: quia ut susὰ dixi intract. de actibus humanis , agendo de actu imperii, voluntas est illa potentia quae peractum imperii sibi proprium, movet alias facultates ad opus , puta intellectum ad credendum , ad inserendam mediis aliis potentiis actionem ex ossicio protestativam fidei contra hostes Christi, & uc de caeteris: ergo character immediate subjectatur in volunta

Quaeres, an eharacter insit animat indelebiliter Resp. assirmative. Tum quia constat ex Conciliis , Patribus & omnibus Theologis . Tum quia character non habet contrarium , cum sit potentia. Tum quia est eompatibilis cum omni peccato . Tum quia datur ut signum distinctivum t ergo oportet, quod eXL stat, existente subjecto ; sed subjectum , quod est anima , est incorruptibile : ergo . Tam quia remanet in beatis & in damnatis :

Diees : Post mortem nulla est necessitas , nullave capacitas administrandi, aut recipiendi Saeramenta, atque exhibendi Deo cultum exteriorem : ergo character non debet remanere . consequentiam , quia eharacter alium habet finem praeter assignatos a nimi.

rum distinguere fideles ab infidelibus , milites Christi ab inimicis ejus, & ministros auedisi

pensatores mysteriorum Dei ab aliis: ergo debet remanere in alia vita , in bonis ad orna- tum, S in damnatis ad confusionem S ignominiam. Nee valet his reponere damnatos e se indignos omni dono supernaturali, & omni eflectu Sacramentorum esse privandos χ qui λhoe de dono ad solatium conducente intelligendum est.

457쪽

DE SACRAMENTIS. UssDises iterum: Character ordinis non est indelebilia, sed est amissibilis; eonstat enim ex. historia Ecclesiastica, ordinationes & Ecclesiastica munia plurimorum Praesulum , utpote Photii Episcopi Constantinopolitani, Maximi Cynici ejusdem civitatis antistitis , & Proeuli Episcopi Massiliensis, prorsus irrita ac nulla declarata fuisse: ergo &c. Respondeo negando antecedens, ad cujus Probationem dico ordinationes horum praesulum & aliorum quae asterii possunt , non fuisse irritas & nullas, sed solum illicitas, ut ex eadem historia compertum est: ergo habuerunt characterem & authoritatem Episcopalem , qua privari minime possunt , quamvis privari potuerint honoribus , gradibus & offetis. Idem di eo de aliis ordinatis.

DISPUTATIO R

De Sacramentorum Institutore, Miniastro, numero , or ordine . GRatia brevitatis eui studemus, tres disi putationes sub uno & eodem titulo eo junctim examinandae sunt i ponenda est ub

458쪽

36 DE SACRAMENTIS.

QUI AESTIO Ι.

potestas ministerialis instituendi Sacramenta , er potestas excellentiae quae fuit in Christo , homini puro comm nicari potuerit O Μitto quaestionem in qua Gonetus quaeis

tum est apud omnes Catholicos . Tum quia definitum fuit in Cone. Trident. sess. 7. can. I. de Sacramentis in genere , ubi dicitur , Si

quis dixerit Sacranienta novae leg/s non fule omnia a Iesu Christo Domano nostro νψιtuta , an a

thema sit. Tvin quia Christus est caput Eccle-sae, & author legis Evangelicar: ergo est institu tor instrumentorum Ecclesiae , εἰ author Sacramentorum . Unde dissicultas nostra est , an aliqua pura creatura possit divinitus habere vi tutem & potestatem instituendi Sacramenta , ex commissione, seu ministerialem & parti ei-patam quam habuit Christus in quantum homo λ At ponderatis utriusque Doctoris , Angelici scilicet& Subtilis rationibus, existimo cum Poncio quaestionem esse de nomine: nam Go-netus concedit Deum non poste communicare puro homini potestatem principalem & authoritativam instituendi Sacramenta , seu signa emcacia gratiae, sed solum commissionem aut authoritatem ministerialem & delegatam, ut possit determinare signa sensibilia, ad quorum Praesentiam , ipse Deus infundat &creet gratiam , quod Scotus, nullusque Scotista negat: Doctor enim in A. dist. I. qu. 3. De seeundo dico liti. D. ait , In quantum

459쪽

DE SACRAMENTIS. 437

autem absolute est signum practicum loquitur de Sacramento ) ροθει institui ab aliquo alio: igitur ut advertunt Suares , Delugo Pon- eius & alii, D. Thomas & Scotus conveniunt in re , & in modo loquendi tantum dita

runt .

Dico igitur, quod potestas ministerialis

instituendi Sacramenta potuit homini puro communicari. Prob. Purus homo potuit a Deo accipere virtutem satisfaciendi pro omnibus de condigno , & esse vere & proprie Redemptor . sicut Christus, ut dictum est intomo cum Scotistis: ergo purus homo potuit accipere a Deo commissionem eligendi signa sensibilia, ad quorum praesentiam Deus Promisistet conferre gratiam ; qui quidem homo ei et Sacramentorum institutor , sicut alius esset hominum Redemptor. Prob. consequentia i . Ideo Christus ut homo est causa &author Sacramentorum, quia est causa principalis meritoria gratiae, quae est eflectus S eramenti : sed ille purus homo , qui de potentia absoluta de condigno satisfecisset, suis set causa principalis meritoria gratiar: ergo ex commissione potui siet esse causa essiciens sicut Christus ut homo suit. a. Sacramenta sunt causae morales gratiar, ut dixi supra cum Seotistis, id est producunt gatiam, quia movent divinam voluntatem ad conserendam gratiam , quam Christus nobis in passione meruit ; sed ille purus homo de potentia absoluta meruisset nobis gratiam , quam Deus, nobis conferre promisisset per signa sensibilia si se disponere voluitiet ) ab ipsomet homine eligenda : ergo instituere potuisset Sa

cramenta .

Confirm. Christus ut homo meruit instituere Sacramenta, quia Deus acceptavit mortem &Passionem; & virtute mortis acceptatae, qua Deus se obligavit insallibiliter concurrere ad T 3 Pro

Diui ipso by Cooste

460쪽

χ8 DE SACRAMENTIS.

productionem gratiae, eum signis sensibilibus quae Christus ad conserendam gratiam determinare voluit , Christus est vere Saer, mentorum authora sed Deus opera illius hominis acceptare potuisset ae se obligare ad conferendam gratiam , & ad productionem ejusdem concurrere cum quibuscumque signissensibilibus: ergo suisset author Sacrament rum ex commissione , & Deo delegante, sicut Christus. Nec hoe implieat ex parte Dei qui est omium Dominus, nee ex parte hominum qui subjieiuntur Deo omnes aequaliter ,

nec ex parte Sacramentorum 1 aut gr-tiae

Prob. 2. Institutio Sacramentorum nihil aliud est quam destinatio alicujus rei sensiabilis in signum essicax gratiar, ad cujus Pra sentiam , Deus infallibiliter dat gratiam a sed purus homo pos et ex potestate sibi a Deo delegata ad instituendum aliquod Ggnum quam Christus habuit instituere allia quam rem sensibilem, in signum emis grae. tiae, emeax & infallibile ex vi promissionis divinae illi puro homini factae: ergo non impli eat, quod purus homo, Deo sic ordinante , Sacramenta instituat . Prob. Christus ut homo non habuit ex se illam potestatem instituendi Sacramenta ; sed Deus, ex Doctore, potest eligere purum hominem ad omne ministerium & ossicium ad quod elegit Chri- si humanitatem: purus enim homo Potuit nos redimere , esse eaput Ecclesiae Sc. quae Christus homo habuit ex electione speciali ,& quae potuit non habere, etiam stante unione; hinc est , quod cum Christus ut homα

Sacramenta instituerit ex commissione & electione, Potueritque , Deo se volente , ea non instituere stante unione, Deus potuit eligere Purum hominem ad Sacramenta instia

ruenda .

SEARCH

MENU NAVIGATION