Homiliae siue Tractatus amplissimi in quinque tomos bipertitos diuisi. Quorum primus hic continet omnes solemnitates annuas, Octauam SS. Sacramenti, & omnia festa propria Sanctorum, quae Catholica celebrat Ecclesia. Secundus, omnes anni Dominicas. Te

발행: 1661년

분량: 1021페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

891쪽

philo l.

phili p.

81o DE SANCTO

quibus Philo: re Sunt quaedam purissimae substa tiae, Optimaeque, quae altius diuiniusque sapiunt, aspernatae ista terrestria & humilia, ministrae Omnipotentis , tanquam magni Regis aures, & oculi audientes vidente'; omnia.Has GeniosPhilosophi, Angelos vocat sacrae literae.isSed ex quo Dei Filius, di in similitudinem hominum factus , habitu inventus ut homo , tanquam peregrinus declinans ad manendum, introductus a Patre in orbem terrarum ab Angelis adorandus : ον est praesentatus ,re Omnes sunt administratorij spiritus in ministerium missi , &c. is Adeo omnes ut nec Michael, Gabriel & Raphael, tres primi de septem nullum circa homines ministerium dedignentur, contemplantes Dominum sutun cui assistunt in coelo, Gnon venisse ministrari, sed ministrare. UEt quidem notatu dignum , iuxta Prophetas, Deum conformari Regum Persarum & Assyriorum mori, septem praecipuos consiliarios circa se habentium. Sic enim Aisuerus praecepit septem Eunuchis qui in conspeehu eius ministrabant, Mintroduxerunt Reginam Vasthi. Et ibidem cum Rege septem Duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem Regis, & primi post eum residere soliti erant, mensae Regiae accubuisse narrantur. Similiter & apud Esdram, Artaxerxes sic ei loquitur: M A me decretum est . Ut cuicumque placuerit in Regno meo de populo Israel, & de S cerdotibus eius, & de Levitis ire in Ierusalem, i cum vadat. A facie enim Regis, & septem consiliariorum eius missus es. D In quo quidem iuxta Aristotelem hi Maiestas & gubernatio Regum Pe sarum , fuit imago diuinae potestatis & Prouiden

tiae is Quid si Philosephus litteras sacras didicisset D septem spiritus caeteris nobiliores Angelis Dei

892쪽

eonsiliarios & veros prouidentiae ministros audiuisset. Mira dignatio i Tobiae &Sarae Raphael medicus ad salutem est deputatus: G Missus est Angeatus Domini S. Raphael, ut curaret eos ambos id est curam gereret Tobiae Senioris ab uxore propri1 obiurgati, &Sarae futurae uxoris Tobiae ab ancilla improperatae , in quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatae.=γUbi Septua- Tob. s. ginta sic legunt : MExaudita est deprecatio vir

rumque coram gloria magni Raphael: vulgata in conspectu gloriae summi Dei in de missus est ad sanandu ipsius Tobit desquamare albugines, dc Sarram filiam Raguel dare Tobiae filio Tobit uxorem:& ligare Asmodaeum malum daemonium: quoniam ad Tobiam pertinet haereditare eam. i. Quid sublimius ad commendationem Raphaelis, qui inter filios Dei,inter septem Principes, inter tres Optimates coelestis aulae,ad exprimendam gloriam magni Dei, quae in generis humani salute posita est,ad personam Christi medici, & sortis superuenientis, ' & fortem religantis exprimendam,prae caeteris Om nibus est electus enim fine Christus de coelo venit in terras, nisi ut mediciis sanaret infirmos 3 re Fidelis sermo & omni acceptione dignus , Christus Iesus venit in mundum peccatores saluos facere: Nulla, inquit, causa fuit veniendi Christo Apost. Domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle mor- I. Tim bos, tolle vulnera, & nulla causa est medicinae. Si

venit de coelo magnus Medicus, magnus per totum orbem terrae iacebat aegrotus. Ipse aegrotus

genus humanum est , &c. Venit filius hominis quaerere , & saluare quod perierat. Totum enim

perierat, ex quo peccauit unus. Vbi erat totum , perierat totum totum autem in uno Adam krat,

ut arbor in semine, bc fluuius in fonte;) sed venit Pars II. E E e

893쪽

unus sine peccato, qui salvos faceret a peccato. is Et rursum pro fideli, humanum ponens: G Huioa- AVS- se nus , inquit, sermo, &c. Quare humanus, dc non diuinus proculdubio nisi iste humanus sermo etiah post. diuinus ellet, dignus omni acceptione non esset. Sed sic est sermo lite humanus & diuinus, quomodo de ipse Christus, homo Sc Deus ,&c re

Apostolus humanum maluit d cere quam diuinum Hoc ergo elegit per qdod Chiistus in mundu venit. Idiem p pr quod homo erat: na per quod Deus M. i. frat semper hic erat.Vbi enim Don est Deus,qui di

Sap. 8. xit, Coelum & terram ego impleoi Christus est certen virtus & Sapientia De , de qua dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, &c. Et hic erat, & venit. Hic erat per diuinam Majestatem, venit per humanam infirmitatem. Quja ergo venit per infirmitatem humanam , ideo praedicans aduentum eius, dixit, humanus sermo est. Non liberaretiit humanum genus, nisi Sermo Dei dignaretur esse

humanus. Nam Sc homo ille dicitur humanus , qui se exhibet hominem , Jc maxime qui hospitio suscita 'pit hominem. Si ergo hiamanus dicitur qui in domo sua suscipit hominem , quam humanus est, qui in seipso luscipit hominem 3 &c. Venit filius hominis quaerere , & saluare quod perierat. Si homo non periisset, filius hominis non venisset. Ergo perierat

. homo , venit Deus homo, & inuentus est homo. Perierat homo per liberam voluntatem,VenitDeus homo per gratiam liberatricem,&c. Eccue perit primus homo, &ubi esset, nisi venisset Deus secundus homo 3 ,, Et ubi erat Tobias pater in egestate . & caecitate. Vbi Tobias filius 3 In errore viae, pi- scis monstruosi expositus gulae, Asmodaei cum cae-'rca. gr. teri. maritis Sarae 4risti fors reponendus senere:

II. Numquid medici suscitabunt sed vi Christus

894쪽

homo & Deus, in coelo Deus in terris homo Deus hominum Saluator & Medicus : Sic Raphael, ei medicina Dei is in coelo unus de septem spiritibus tremendo assistens Throno ; & in terris conuertatus iuniori Tobiae comes datus tutor & saluator, an non utrobique in sulcepto homine, hominisque similitudine fidelis de humanus est sermo 3 sed sicut non ventilet ad hominem Deus immo,nisi periisset, sic ad Tobiam Raphael, nisi astliel um , non venis Tob. '. set: ι Quia acceptus' eras Deo, ideo necelle fuit

ut tentatio probaret te. DSed vultis ut breuiter omnia huius histori e mysteria Christi applicem Incarnationi Decem talenta, decem legis mandata significant, Gabe , , , id est humano generi pro subleuanda pauperie mutuata. Gabelus enim idem est quod G de genere Patris. ,, Sara Gentilem populum adumbrat, cuius viros id est populos Asmodaeus, id est, idolola- . . triae fornicatio perimebat. Sed Christus ut Raphael Asmodaeum sortior superueniens r eligauit,&Sponsam duxit Ecclesiam. Proprio etiam felle, hoc

est amaritudine Passionis, caecum genus humanum Augu st diuinae luci 3c gratiae restituit: o Bene nobiscum nouit sanctitas vestra Dominum nostrum Salita- oto tem Iesum Christum medicum nostrae salutis esse, de salutis aeternae, & ad hoc eum suscepisse 'in firmit uena natetrae nostrae , ne sempiterna esset infirmitas nostra. Assumpsit enim corpus mortale iii quo occideret mortem, &c. Oculos reddidit caecis quos erat utique mors aliquando clausura. ,, Sed oculos mentis aperit cum Raphaele de Angelis nunquam claudendos, sed semper visit ros faciem Aug. se Patris. ιι Medicina ideo inuenta est, ut pellatur Vitium ,& ianetur natura. Venit ergo Saluator ad genus humanum, nullum sanum imi et iit, ideo ma-ι - EEe ij Apost.

895쪽

i DE SANCTO

Tob. ix gnus Medicus venit. ,, Sed sicut Raphael, impleto medicinae ministerio dixit: ιι Tempus est ut v Io.rc. s. uertar ad eum qui me misit: is Ita Christus ; opere salutis impleto : ιι Vado ad eum qui me misit. is

.es, Quid plura Z cum spe aegrotat qui medicum su-AFo.. scipit, desperate aegrotat, qui per insaniam Medicum caedit. lis ergo eius insania qui medicum occidit 3 QDnta vero bonitas & potentia medici, qui de sanguine suo, insano interfectori suo medicamentum fecit λ Neque enim ille qui venerat . quaerere & saluare quod perierat,pendens sine causa dicebat , Pater ignosce illis, &c. Insani sunt, medicus sum, saeuiant, patienter sero ; ciam occide-- rint, tunc sanabo. M

PRIMA REFLExio. Sed ne simus ingrati tanto Medico, ut nec ipsi beato Raphaeli & Angelo Custodi, tam iunioris Tobiae , quis canis . ipsius indiuidui comitis instruamur exemplor ribi. V Mutae specie bestiae , sanctus Raphael Angelus

lib. 6.in Tobiae iuuenis, quem tuendum receperat, ad rei Hezam. tionem glatiar erudiebat assiectum. Quis enim non ς ε iv erubescat gratiam bene de se merentibus non rese re , cum videat etiam bestias refugere crimen ingrati 3 Et illae impertitae alimoniae seruant memoriam , tu non seruas salutis acceptae. is Paulo ante

praemiserat Ambrosius: α Quid autem de canibus loquar, quibus insitum est natura quadam referre gratiam, dc solicitas excubias pro dominorum salute praetendere 3 Vnde& immemores beneficij, & desides atque ignavos clamat Scriptura: Canes muti, nescientes latrare. Sunt enim canes qui nouerint latrare pro dominis . nouerint sua tecta defendere. Sicut Maclocios muras pro alanenti re

896쪽

pensa peruigiles Molossi custodiunt.) Unde & tu

disce vocem tuam exercere pro Claristo, quando ouile Ecclesiae incursant lupi graues dic cum Psalte , quis consurget mihi aduersus malignantes γS c. disce in ore tuo verbum tenere, ne quasi mutus canis, commissam tibi fidei custodiam, quodam praeuaricationis silentio deseruisse videaris. Talis canis viator Sc comes Aiageli est, quem Ra- Tob. c. phael in libro Prophetico non otiose sibi & Tobiis i. filio adiungendum putauit , quando perrexit ut Tob.II. Asmodaeum fugaret,sirmaret copulam coniugalem. Memoris enim affectus gratia,pellitur daemonium, . stabilitur coniugium .is Et rursum ibidem prolixius : Quis tam tenax potest esse beneficij, &memor gratiar ndoquidem pro dominis etiam in latrones insilire nouerunt, & extraneo--ὸ 'rum accessus prohibere nocturnos , & mori pro dominis , & commori dominis sint parati Z Saepe etiam necis illatae euidentia canes ad redarguendos reos indicia prodiderunt, ut muto eorum testimonio plerumque sit creditum. Antiochiae serunt in remotiori parte urbis, crepusculo necatum virum, qui canem sibi adiunctum haberet. Miles quidam praedandi studio minister caedis extiterat , tectus idem tenebroso adhuc diei exordio in alias partes concesserat ; iacebat inhumatum cadauer,frequens spectantium vulgus adstabat, canis questu lachry-mabili domini deflebat aerumnam. Forte is qui necem intulerat, vi se habet versutia humani inge..i ij, quo conuersandi in medio , auctoritate praesumpta fidem adscisceret innocentiae , ad illam circumspectantis populi accessit coronam , & velut miserans appropinquauit ad funus. Tum canis sectuestrato paulisper questu doloris, arma ultionis suimpsit, atque apprehensum tenuit, & velut epi-

897쪽

gis DE SANCTO

logo quodam miserabile carmen immurmurans . uniuersos conuertit in lachrymas, fidemque probationi detulit, quod illum tenuit ex plurimiS,neC dimissit. Denique perturbatus ille, quod tam ma iij sestum rei iudicem , neque inimicitiarum , neque inuidiae aut iniuriae alicuius poterat obiectione eua cuare , crimen diutius nequiuit refellere . itaque quod erat dissicilius, ultionem persecutus est, quia defensionem praestare non potuit. M Nec reflexionem ab altero mendicabo: statim enim subiicit uno contextu : G Qiud nos dignum. nostro referimus

Creatori, cuius cibo vescimur quid dico, & carne nutrimur, potamur & sanguine ;) 8c dissimulam iis iniurias, & rursum crucifigentes Christum &blasphemantes absque ullo latratu toleramus, ) dc

saepe inimicis Dei, eius quas a Deo accepimuS epulas exhibemus Z is

pudet ad canum exempla prouocari, non iam Canem Tobiae , sed ipsum Tobiam Raphaeli gratum

quem putabat esse mercenarium, imitemur. Audi

re quid patri beneficia recensens, gratitudinis faciendae commemoret: ci Vocauit ad se Tobdas fi 'lium suum , dixitque ei: quid possumus da. viro isti sancto , qui venit tecum 3 Respondens Tobias dixit patri suo : Pater quam mercedem dabimus et , aut quid dignum poterit esse beneficiis eius a me duxit, & reduxit sanum , pecuniam a Gabeto ipse recepit,vxorem ipse me habere secit,& daemonium ab ea ipse compescuit, gaudium parentibus eius fecit, me ipsum a deuoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen coeli, & bonis omnibus Fer eum repleti sumus : quid illi ad haec poterimus dignum dare 3 Sed peto te, pater mi, Ut roges eum, si forte digitabitur medietatem de omnibM

898쪽

quae allata sunt, sibi assumere. . Et vocantes eum, patet scilicet de filius, tulerunt eum in partem , dc rogare coeperunt, ut dignaretur dimidiam partem omnium quae attulerant acceptam habere. ,, Et quidem omnia gratitudinis officia, a Doctore Angelico requisita impleuit. Primum est beneficium dignoscere, seciva dum laudare ; tertium loco &tempore pro facultate retribuere. Primo enim se memorem. probat, & singula dignoscit; quae dinum erat. Secundo mirifice laudat, dicens: ci Quad Tob. Dad h. ec poterimus dignum sare γγ Tertio ; quan- tum valet, cito, & alacriter omnia & talenta recepta a Gabeto,& uxoris dotem partiri vult cum eo. In quo quidem Senecam non probo dicentem: festinat reddere , non animum habet grati Seneca hominis, sed debitoris. Nam reiiciendi stentas est. AE

pio imuS aliud In vicem mittere, & munus munere

expungere , &c. qui nimis cito cupit soluere, inuitus debet : qui inuitus debet, ingratus est. UVerum noster Tobias impleto munere mercenarij, quem putabat, sudare noluit in manu sua mercedem. Imo vero conflatorio similis, pleno foribus statim atque Raphael ignem suae prouidentiae &beneficentiae admouit Tobiae, continuo sudauit Sedistillauit gratitudinis imbrem & rorem. Ad haec Cum ex compum , & compacto Raphaeli non deberet nisi viginti q tuor drachmas , iuxta dierunumerum itincris peracti ; hoc est drachmam una, pro si ligulis diebus; diligentiam & beneficia eius, magna summa voluit repensare. Nos vero quid &Raphuli, occulte nobis ministranti; quid Angelo custodi rependemus gratiae Θ Accipite Georgium Venetum sic de Raphacie quaerentem : G Cur venit in Comitatum Tobiae 3 An quia Soli praesidens est probi. bonus viae comes, sicut SI Sol praebens lunae Picr- O. 1.

899쪽

Ambr. I b. de Tobia.

818 DE SANCTO

rae , viatoribus commodum iter reddit 3 An quia cum Angelus patrem secum sanauit, interpretatur medicina Dei; ut & Poetae finxerunt Phoebum vel Solem inuentorem medicinae Nec reliquit Solem, ut comitaretur Tobiam, sed vel per se, vel tanquam princeps, per subministrum, id est in serio rem Angelum) Solem mouit ex .Hebraeorum sapientibus , felle Lucij oculos illuminauit. An a naturae propi ietate, unde & Lucius forte denominatus est 3 An quia solaris & piscis, & sanitati fauens, sicut s blaria omnia 3 4n fel illud albuginem corrodens , vel aliud impedimentum oculorum , ut de felle falconis , accipitris & hirundinis dicitur Z ,, R ecogita, Christiane, quot & quanta, diu noctuque , in anima de corpore, bonis, negotiis, periculis debeas accepta beneficia, Angelo tuo Custodi.

Hic certe, sicut nec Deus, bonorum nostrorumi adiget Azarias tuus: ra Auxilium Domini, Ananiae

magni filius , iὰ est doni & gratiae filius .is Abundat donis naturae, gratiae , gloriae ; sed exundat erga te charitate , refer ςς gratiam pro gratia, ra bene ii olentiam pro beneuolentia , fiduciam pro custodia .is Sed & Tobiam attendamus suo duci tanquam mercenario, mercedem magno foenore persoluentem , & operariis ac seruis iusta reddere ne tarde

mus a

ra Tobias mercenario quoque sciuit soluendam esse mercedem, dimidium usque obtulit, meritoque pro mercenario Angelum inuenit. Et tu undescis ne sorte iustum aliquem mercede fraudes, p inisue infirmum Vae illi qui scandalizauerit unum de pusillis istis. Qui scis an in eo Angelus sit 3 Neque enim dubitare debes, quod in mercenario ponsit esse Angelus, cum ipset Christus esse possit,qui in minimo quoque esse eonsueuit. Redde ergo mer-

900쪽

RAPHAELE ARCHANGELO.

eenario mercedem suam, nec eum laboris sui me

cede fraudes, quia & tu mercenarius Christi es, &te conduxit ad vineam suam, & tibi merces reposita est in coelis dcc. Non despicias inopem qui vitam suo exercet labore, Be mercede sustentat: hoc est enim interficere hominem vitae suae ei debita negare subsidia. δε TERTIA REFLEx o. Quid times vincto 3c religato per Nigelum daemonio 3 Quid p ues ab eo, quem fumus G1 iecoris piscis tigare

potest: Fugiat conjectum vestrum, & in ima sua delitescat contractus, & torpens, tanquam co- tri ..t luber excantatus , aut effuttaigatus .is Neque vero 'superstitiose credendum est vim naturalem inesse

musicae vel cytharae qua Dauid spiriinm malum abigeret a Saule, sed duo simul remedia miscuit t. Res. Psaltes, diuinum hymnum quem psallendo cane- is.

bat inimicum daemoni, una cum musica atram bilem a daemonio supra naturam agitatam compescendo. Vnde x Pythagoras perturbationes animi Seneea

lyra componebat. Quis autem ignorat lituos, & lib.3.de tubas concitamenta esse ; sicut quosdam cantus, blandimenta quibus mens resoluatur. Confiisi oculis prosunt virentia, & quibusdam coloribus infirma acies acquiescit , quorumdam splendore perstringitur: sic mentes aegras studia laeta permul-Cent. 1, Sic humorem melancholicum tristemque .

inuidia qua daemon oblectatur hilaritas musicae vocis & instrumenti Dauidici dissipabat, & vices da monis diminuebat. Mimo autem amplius spiritum nequam in Saule, Spiritus sanaus in Dauiderorquebat : ra Diuini Spiritus gratiam accep* at Thς04 Dauid : eo ergo operante per Dauidem quiescebat malignus spiritur. D Fiebat agitur iuxta Lyranum , ut melodia alliceret δc a tristi cogitatione, qua eum

SEARCH

MENU NAVIGATION