장음표시 사용
91쪽
et chalybs in amplexum agnetis, renitente corporis sui pondere, quantocius ascendit. Sed reputent illi secum, haec talia, quamvis mente praedita forent, atque perspicerent, unde recedendum sibi et quo tendendum esset, tamen hanc suam scientiam exserere nunquam posse, nullum cognitionis istis exercitium aut usum fore, non est enim iis corpus aptum, quo quod mente conceperint exsequantur. Nos quidem manum, edeS, linguam movemus sed sunt nobis idonea motus instrumenta, musculi, nervi,
denique spiritus, qui musculis illapsi, motum musculis pro mentis arbitrio dispensent, quibus nihil simile respondet in salice ut
unum illum de inanimis capiam inanimum valde , quo descensum moliatur. Sed eis forte silex generatim e sublimi discedendum sibi decrevisset tamen cum in sublime datus fuerit, unde resciet hanc sortem suam oculis et alio quocunque sensus instrumento, quo id persentiscat, destituitur. Tandem ponamus nobis ob oculos cribrum, atque id, si lubet, sensu praeditum dicamus, ut furfures ac pollinem internoscat. Dic, age, quoniam id jam poni placuit, quid ad secernendos a farina furfures conferet illa cognitio, si non corpus cribro multis minutisque foraminibus pertusum detur Hoc vero corpore in cribrum
collato, quid jam ei opus est mente vel sensi Manibus nostris,
ut solet, varie quassum et agitatum, tenebit recrementa, traji-
ciet farinam, 1ve interim compos, sive quod est profecto mentis sit impos Atqui item, inquam, quid graVibus, quo deorsum vergant, quid stellis, quo in orbem ferantur, quid ferro, quo Magnetem adeat, mens sensusque proderit, nisi corpus iis aptum quod ex oris et figura definiendum est obtingat, ut vicinorum corporum impulsu vel deorsum agi, Vel in gyrum ferri, vel alio denique protrudi queant quod simul ac nacta sunt, jam satis habent labi, circuire, sequi
possunt, etiamsi non cognoscant.
92쪽
Ad Pag. 7-18 Sed missos iaciamus antequam civimus.
CoΜΜΕΝΤΑRI Us. Quibus Philosophis si modo Philosophi
illi, et non verius Poetae nativo Vultu Pantomimus placuit,
imbelles sili debent sibi, quod levi fraude blanditiis capti,
multis deinceps errorum laqueis implicentur Pantomimus enim suam a se naturam expellere non potest lepidus est, blandus est, ludit. Eorum erat, animum obfirmare et crepundia haec ex alto despicere. Si quibus vero sic affectis, ut Pantomimum serio traducant, palam exsecrentur, cum his etiam, qui signa ejus sequuntur, internecinum bellum gerendum sibi putent; Pantomimus tamen ita temperet negotium et refingat, ut iidem illi clam et re ipsa stent a partibus ejus, et toti faciant cum ipso. Hae profecto non arte jam non fraudes, sed praestigiae sunt istius Genii Peripateticos dico, quos volente nolentes praevaricatores sibi apposuit praestigiator ille. Negant illi palam et conceptis verbis, elementa, sidera metalla, lapides cognoscere; re Vero et tacita quadam ac interiore, quam ipsi me non satis capiunt, animi sui sententia, non aliud clamant, id unum profitentur cuncta cognoscere, et in suis actionibus sua se cognitione dirigere. Haec fere sola Philosophiae istius elementa, haec prima lineamenta, quae ut variis postea coloribus inducantur, peritis tamen pictoribus non latent. Quod deinceps in extu vide, quem huc usque Commentario prosecuti sumus. Cui, quando jam domum venit, et res suas agere ingreditur, bene
93쪽
IN UTRAMQUE PARTEM DISPUTATAE.
95쪽
QUAESΤIo . An mutuae per plateas i et templa Salutationes approbandae p Tosci omnes appetunt. Non notum fuisse, ferme est non
natum fuime Ii ipsi, qui Cynico quasi stupore perculsi,
in dolium se abdidere , familiares salutationes et celebriora commercia dedignantes, id unum agunt, ut facti raritas oculos in se defigat intuentium, dum caeteri, consueta tractantes, levi oculorum conjectu transmittuntur. Quid ni igitur Salutationes illae inter amicos passim obvios ' sint approbandae quibus solis et nosci se a multis et amari videt et coli, cui illae frequentiores obtingunt. Adde, hoc pacto futurae amicitiae fundamenta commodissime ac ' dum qui primus salutat, aut parem aut majorem illius erga se animum explorat et tentat, qui in resalutantis nutu vel gestu manifesto plerumque se prodit indicio Dum interea qui saepe jam salutavit ac resalutatus est, ad colloquium et familiares sermones et prorumpit fidenter et admittitur facile ' in his et animi sui sensa
Vicos a Stoico. 3 perculsi delitescere assectant. 4 Levi obtutu Platealesillae inter am pas . obv. salutationes. 6 quod ... aciantur. 7 sermones confidentius prorumpit. et facilius adna.
96쪽
7o Quaestiones studiaque signiscat , et obsequia defert, et, quod amare perspiciatur , redamatur; sitque jam subito necessarius et
intimus, qui paulo ante totus erat praeter rem et Xtraneus.
Quin etiam veteri et radicatae amicitae fomentum suppeditant et succum blandi illi amicorum 1bi occurrentium applausus , suaves arrisiones ' quibus nihil aliud quam mutuos mores et genium novisse se fatentur et approbare. Estque usu et experienti quam notissimum, nubilam curis et moerore mentem Vel uno benevolo arridentis oculi radio saepe detergi ac defaecari. Quin etiam leviter interdum suscepti simultatum igniculi, irarum tamen et inimicitiae incendia, ni ocius provisum fuerit, meditantes, hac arte commode praefocantur , et animi ad
lenitatem dantur, ut, si ' quid jurgii et offensiuncularum 'inter amicos obortum 1 ini sic enim vivitur , salute prior qui ansam dedit indignandi, aut visus est dedisse. Denique his ultro citroque i salutantium ossiciis i constat in publico vigor et vita i*: dum in platearum compitis obviam facti, catervatim inter se inclinant ' festivo ritu capita nudantes, et in templorum atriis, stridente i plantarum ad pavimentum affrictu ' nescio quid solenne exhibentes. His argumentis i tamen multum derogat perversa et indigna quorundam ambitio, hoc ossicii genus, quod amicorum candor progenuit, in fastum et fastidium praepostere detorquentium, dum grandi elatoque supercilio obambulantes, et nescio quid
luridum ac torvum tuentes δ' obsequiorum et salutationum
patefacit a quia am perspicitur. 3 fitque statim. 4 miti praeter rem ei. annulus. 6 arrisus. 7 miti usu et 8 mariter sopiuntur. 9 ad i. quandoque. 1 o. omiti et os sensiuncularum. I interciderit. a miti ultro citroque. 13 mutuis obsequiis. 14 add. n. 1 vivacitas vigorque I sibi applaudunt.1 adytis, trepente. attritu. I omiti argumentis et affectantes.
97쪽
quodlibet icae. Ivectigalia 3 jure suo exigere videntur. Quae si quandoque praetereuntium vel simplicitas vel candor pendat, idem tame uillis, qui ante, stat 1lens ac feralis aspectus ac non nisi post justam moram manus gravate ad pileum ascendit, eumque transversum vix unguem a capite tollit , et fastidium ilico
reponit, erubescente interea ossicioso salutatore, et anxio,
quibus caeremoniis infesto illi et male ominato numini deinceps supplicandum sit . Sed quod hi assectant et non ferendum est y hoc Philomus illi et mortuorum socii praeter animi sui sententiam patiuntur et ignoscendum est ' ut nimirum distracta saepe atque in musteio plusquam semirelicta mente, in ' publicum prodeuntes, amicorum occursus On percipiant, eosque velut ' ignotos praetereant, aut impense ossiciossis 3 tantum frigide i respondeant. Itaque in sermonem incidunt et vapulant: nam habet i ista suspicio neglecti ossici acre quid et mordax, quod acerbam ex intervallo i vellicat, nec sopiri patitur memoriam scilicet in turpis repulsae speciem habet, si, quem ambibat salutans, is resalutando non deferatur honos. Atqui a tam utili ' causa saepe compertum est provenire, ut boni doctique viri, ubi pro meritis amari se putant, maledicorum quidem linguis quod solet exagitentur, sed nec amicorum quod par erat favore subleventur ' Denique compositis his salutationum gestibus, quibus in dies adolescentum vanitas addit demitque inest virilis animi quaedam effaeminatio et fucata ' lascivia quae per ssimulationem humanitatis libidinis causam i agit Venustarum mulierum ac uVenum
tributa et ut 3 obtutus. 4 ad digiti latitudinem capiti demit. 5 quo ritu. infestum illud numen imposterum sit applacandum. 7 quod in his aspectatum est et non ferendum. 8 hoc est in viris studiosis aliquousque naturale, ideoque ignoscendum. 9 per I ut IT aut ossiciis. Ia e parte. 3His tamen saepe non parcitur quia idem neglecti ossici judicium pariter cum caeteris subeant. Habet autem. 14 ista negi os . contemptusque suspicio. I per interValla. I quia nempe. 17 e tam levi. 18 leventur. 19 palliata et sub humanitatiS
98쪽
Quaestiones occursus fallaci blanditia fora plateasque infamat et in Ecclesiis sacra Divis musica profanatur, dum ad ejus modos puellaris gressus et pellex corporis demissio se confingunt, cum illecebris et lubrico spiritu oculorum, cernuas procorum
turmas lacessente. CoΜΜΕΝΤΑRI Us . Salutationis seu reverentiae, quam adversus alios adhibemus, ritus varii, variae veluti caeremoniae.
Omnes in eo conveniunt, quod prosternant et supplicem faciant eum qui salutat; nam cernui plerique salutantium corpus antrorsum inclinant. Mulieres rigido quidem pectore flectunt poplites; Viri inter Christianos galerum, quem ex lanis coactis cum aliquanto apice gestare solent, a capite tollunt quo ritu minores jam et subssidisse quodammodo videntur. Omnes hosce gestus idem aliquis Genius animat omnes enim, ut vidimus, dejiciunt salutantem, et hoc ipso quas esserunt salutatum, sublimem eum ac coelo propiorem faciunt. Quia enim importunum erat, si, quem salutatum venires, manibus levare et sursum agere deberes, hinc alia id via tentandum erat; nam quas idem assequeris, cum te ipse prosternis aut quoquo pacto diminuis; sic enim salutatus attollitur, et te humili sublimis est. Coelum hic nobis in corpore versantibus pulcherrima res visa est quae magni facimus, omnia haec in coelum aut ad coelum ferimus,li non re, saltem animo, verbis, laudibus. Sed ecce cum Genium
istum studiose inspicio, corripio ipso Genio nam Magni facere, quod dixi, ab ejus oestro fuit magna siquidem appropinquantcoelo. Huc faciunt reliqua phrases, quibus, quae laudare volumus, Alta dicimus, Ingentia, Sublimia, et Eminere quae contemnimus, Demissa, Abjecta, Humilia, et iacere. Huc et mores faciunt; nam principes in solio, judices in tribunali, professores in cathedra, ut magni facimus, ita in eminenti locamUS.
I. ad i. sanctis. . pronas sibi. 3. Commentarii loco legitur ΑΡΡENDix Alibi de prioritate; cur inter saltilantes de posterioritate certatur
99쪽
QUA EsΤ1o I. An tradentem audientemque in Scientias, recentibus quam antiquis Auctoribus operam dare sit satius ῬRude Scientiarum Artiumque principium eas longaevus usus perpolivit et in fastigium eduxit et minores majorum suorum erroribus sapiunt, supraque molem illam, quae Veterum vires exhausit, parvo negotio vecti, eique de suo rursum inaedificantes , aliquanto longius prospiciunt ' His itaque speculatoribus tutius te committas, quibus ex tam edito datum est despicere sententiarum suarum adversarias rationes, iisque procul adventantibus viam obsepire. Huic accedit Veterum plerorumque magna credulitas; qui receptis suo tempore, et nescio unde depromptis fabellis 1ne maturiori examine ' fidem adhibentes, ingenia sua miserum in modum torserunt, dum falsa cum veris, feliciter ' saepe deprehenssis, anxie conciliant, collectoque ex his absurdo dogmate ' in plura quod necesse est dilabuntur absurda in At Recentium Scriptorum integra regia, non astricta ingenia quibus ardor est ad vivum i resecare, quae manifesta Ratio Experientiaque non pangunt β, quantumvise Veterum superstitio colueriti β. Et certe quod a magnis nostrorum temporum Ingeniis admonemur solum hoc situm est, quod opinionum humanarum Labyrinthum ingredientibus, inter
torta errorum ambages, totum promittat exitum omnia non
penitus explorata certaque suspectare, quantumcunque plausibili veritatis specie se actent. Accedit porro Veteribus affectata passim obscuritas, quae quaesitis saepe verborum involucris, plus loci sibi vindicat in eorum scriptis, quam sensus aut
rationum momenta. Enimvero non nisi tenebrionum est, satis
tradenti audientique et modernis 3 inhaerere consultius. 4 ad 5 omiti. eique . . . in ad 6 ad i. quam ipsi. mis. 8 ulteriori indagine inargute. I inepto principio. I plures .... ineptias. Iamodernorum e contrari regia nec ' ardor est penitus Xplodere et I evincunt suspexerit.
100쪽
Quaestione S de se abstrusie, et mille modis intricatae perplexaeque Veritati insuper noctem et latebras conciliare, et de suo ingenio caliginem offundere Suspectumque id, cum aditum ad Naturae Arcana ducentem diuturna indagatione deprehendisse vis videri eum posteris obserare, prementemque tua vestigia nescio quo sinuoso discursu deludere. Hinc non immerito Recentium Scriptorum in hoc praecipue i desudat industria, ut distincta sint dilucida, ordinataque quae tradunt, dum Operis sui Argumentum et artificium in libri. vestibulo δ Lectori exhibent dum illud scite partiuntur et digerunt in Tractatus, in Sectiones in Capita, Quaestiones , Articulos, Dubia, ParagraphOS, Numeros, Puncta nomina, quae bonam partem Antiquorum incondita confus1 non novit ' Dum ultimae etiam subtilitatis argutias , quae vulgi captum penitus effugiunt, pingui aliqua similitudine familiariter induunt, ut jam sub isto quas amictu aquantumvis crast ingenio hebetique palpentur. His tamen rationibus in occursum it Soliditas Antiquorum Scriptorum, nihil levi ac volante manu ut effusus agilisque nostri faeculi genius est , sed plumbeo calamo omnia caute ac
mature statuentium, nec quaslibet suas cogitationes , quae inter calices forte bene habitam jam et molliculam mentem demulcebant, in Publicum eructantium, sed duntaxat quas momentis suis examinaverant ' , quas ad Rationis austeram trutinam discusserant, longa lucubratione, improba pertinacia Certe major quondam erat Publici reverentia; et quidquam huc adferre nis1 longa ruminatione digestum, nefas esse credebatur; ubi hoc quo vivimus aevum ' quod cultum, quod expolitum, cum
principaliter a Statim in a add. ad primum fere intuitum. 4 in tractatus, in capit , in quaestiones, in sectiones, in. 5 pro magna parte. 6 inconditam confusionem non novere. 7 argutiae subtilitates. 8 quoslibet suos coneeptus. 9 miti quas . . . examin. saeculum.
