- 아카이브

Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

monstratur, quia Subjectum de se ipso dicitur omne enim Substantivum de se ipso affirmari potest , et Praedicatum dicitur de Subjecto ergo Subjectum et Praedicatum dicuntur de eodem, nempe de ipso Subjecto adeoque concordant Subjectum et

Praedicatum. Quod erat demonstrandum. a. Secunda Lec Termini Repugnantes non possunt se haberessicut Subjectum et Praedicatum Demonstratur, quia Termini Repugnantes non concordant per definit. Repug. concordarent

autem 1 se haberent sicut Subjectum et Praedicatum juxta I. leg. igitur Termini Repugnantes non habent se etc. Quod erat demonstrandum oportet autem in hisce Legibus intelligere Subjectum et Praedicatum per dignitatem, ut famos solent intelligi. 3. Tertia ex Terminus, qui discordat ab alio Termino, semper habet Subjectum Repugnans cum alio illo Termino. Demonstratur Terminus A discordet a Terminora dico, Terminum A habere Subjectum repugnans cum Termino B. Si enim nullum Subjectum A repugnet cum B, ergo A quoad omnia sua Subjecta concordat cum B si enim esset unum, secundum quod non concordaret, secundum illud repugnaret, juxta defin Repug. . Atque A ultra omnia sua Subjecta nihil continet ergo A secundum se totum concordat cum B; adeoque convertitur cum vel subalternatur illi , adeoque non discordata η quod est contra suppositum, supponebatur enim, quod Adiscordaret a B. Igituris habet Subjectum aliquod Repugnans

cum B. Quod erat demonstrandum.

4. in proprie loquendo non dicimus, Terminum discordare ab alio Termino, nisi in illo Subjecto, quod repugnat cum

232쪽

2Ο6 resti tuta. alio Termino. Sic v. g. Animal discordat ab Homine, in Bruto, Bove, Cane, etc., non autem proprie in B ede licet enim Animal dicatur de B ede, et Homo non dicatur de B ede, tamen Bipes non est Subjectum Repugnans cum Homine, sed Subal ternans. Similiter Animal discordat a Bove in Homine, Cane, Equo, etc., non autem in Bruto, proprie loquendo, etc.

5. Quarta ex Terminus qui discordat ab alio Termino, non subjicitur illi Demonstro. Sint Termini A, B, et A disse cordet a B dico quod A non subjiciatur ipsi B. A enim habet Subjectum Repugnans cum B juxta leg. . , . . C;

igitur si A subjiciatur ipsi B, a B assirmabitur de C quia,

de quo assirmatur Subjectum, de eodem etiam assirmatur Praedicatum feci. . . . . . quod est absurdum juxta leg. . ,

enim repugnat cum B. Igitur A non Subjicietur ipsi B quod

erat demonstr.

6. Quinta ex Termini Disparati non possunt se habere ut Subjectum et Praedicatum Demonstr. Quia uterque Disparatorum discordat ab altero per definit. Disparat. , ergo si Dis parata haberent se ut Subjectum et Praedicatum necessum esset Subjectum discordare a Praedicato, quod est contra . Legem. Est hoc Corollarium . LegiS. 7. Sexta Lex Terminus Subalternans non subjicitur Subalternato Ratio est: quia Terminus Subalternans discordat a Subalternato per defin Subalternantis , ergo non potest Subalternato Subjici per . Leg. quod erat demonstrandum. 8. Septima ex Subjectum debet subalternari Praedicato, vel converti cum illo. Ratio est quia Subjectum non potest sibi subalternare raedicatum peri. Leg. , non potest disparari cum Ρraedicato juxta l. Leg. , non potest repugnare cum Praedicato juxta et Leg. , restat igitur ut Subjectum subalternetur Praedicato vel convertatur cum illo quia tantum aliquo ex quinque modis potest se habere unus Terminus ad alium Terminum, ut demonstr. cap. praeced. n. 4.

233쪽

P. I. t. I. in p. II. 9. Octava ex Terminus qui convertitur vel subalternaturali Termino, etiam alii isti Termino subjicitur, modo scilicet prior iste Terminus 1 Substantivum, aut 1 1 Adjectivum Substantivetur. Ratio Legis est quia Terminus Convertibilis continet omnia Subjecta sui Converribilis, adeoque et ipsum Convertibilem Terminum; ssimiliter et Subalternans continet omnia Subjecta Subalternati, adeoque et ipsum Subalternatum continet quoad Assirmationem, et sic etiam de ipso, modo ad naturam Subjecti satis paratus sit, assirmari potest secl. I.

cap. . . .

Io. Non Lex Terminus Convertibilis idem est quodammodo cum suo Convertibili. Continent enim se mutuo quoad omnia Subjecta unde nihil est in uno Convertibilium, quod non sit in altero, nec contra Hinc sequitur, quod Terminus Convertibilis cum Termino Repugnante etiam repugnet, cum Disparato etiam disparetur; ut 1 A, B sint duo termini inter se repugnantes C autem conVertatur cum A, eo casu etiam C, B repugnabunt et 1 A, B sint termini disparati, C vero similiter convertatur cum A, erunt etiam C, B termini dissiparati, et sic porro. II. Decima Lex Terminus Subalternans semper habet duo Subjecta inter sese repugnantia Demonstr. Sit Terminus Subalternan quicunque v. g. A, oportet ut is Subalternatum

habeat quia juxta definit. Subalterni non datur Subalternans sine Subalternato . Sit igitur B Terminus Subalternatus ipsi

A erit igitur B Subjectum ipsius A per . Leg. sed et Adiscordat a B per definit. Subalternantis igituris habet Subjectum repugnans cum B per 3. Leg. , . . C; igitur Ahabet Subjecta inter se repugnantia, nempe B, C; quod erat

demonstrandum.

Ι2. Undecima ex Subjecta Repugnantia alicujus Termini necessario Subalternantur isti Termino Demonstr. Sin Termini A, B inter se repugnantes, idemque Subjiciantur singuli Ter-

234쪽

Logica restituta.

mino C; dico, tam A quam B Subalternari ipsi C. Cum enim sint Subjecta Termini C, ergo vel subalternantur ipsi C, vel

Convertuntur cum C, Vel unum eorum convertitur et alterum

subalternatur per . eg. . Non possunt converti cum C, quia sic etiam A, B converterentur; si enim A convertatur cum C,

ergo A est idem Terminus cum C per . eg. sed C convertitur cum B ex supposito ergo A idem cum C, etiam convertitur cum B, quod est absurdum supponebatur enim quod A, B repugnarent, igitur A, B non possunt converticum C. Dico, quod non possit etiam unum eorum converticum C et alterum subalternari cum C quia, s V. . A convertatur cum C, A erit idem Terminus cum C per . eg.).

Sed B subalternatur ipsi C ex suppossit ob ergo etiam B sub-

alternabitur ipsi A quod est absurdum, cum A, B repugnent: igitur A non convertitur cum C, B subalternato ipsius C. Eodem modo demonstratur, quodi non possit converti cn C, A subalternato ipsius C. Igitur restat ut A, B ambo subalternentur ipsi C; quod erat demonstr.

De Toto et arte. 1. Totum est plura ssimul sumpta Pars est unum ex pluribus simul sumptis. Sic Arbor est totum, quia est radix, truncus et rami simul sumpta Radix autem est pars, quia est unum existis pluribus. Solet autem Pars ad Totum comparari ut Radix pars arboris esse dicitur. Totum etiam ad Partem comparatur, sed non tam expedite; unde Arbor est totum radicis duriusculum est, et tantum circumlocutione aliqua remollescit, hoc modo : Arbor est totum comparatione faci ad radicem suam. EX quibus etiam vides, Totum et Partem non esse in rerum natura. sed fieri ea per operationem nostrae Mentis, dum simul sumit. Ρlura, inquam, sunt in rerum natura et unumquodque istorum plurium; sed nec hoc rationem artis, nec illa rationem Totius

235쪽

P. I. t. I. in p. II. 1o9 indipiscentur, nisi accedat a Mente nostra 1mul-sumptio istorum plurium Totum autem pro Termino aliquo capere, qui sit plurassimul sumpta, opportunum est in Logica similiter et Pars pro Termino aliquo capi poterit. a. Quia Totum est plura, hinc numeranda veniunt ista plura. Possunt autem dupliciter enumerari: Copulative, nempe perit, et Disjunctive, nempe per Ve Unde Totum etiam duplex est, Actuale et olentiale Totum Actuale est Totum copulatum, id est, plura simul sumpta cum intercedente particula Et ut Actor, quatenus est radix, trumcus et rami. Totum Potentiale est Totum disjunctum, id est, plura simul sumpta cum intercedente particula Vel; et Arbor quatenus est Laurus ei Quercus e Cerasus, etc. Totum actuale uno nomine vocatur Compositum, diciturque ex Partibus suis componi ossic Arbor dicitur componi ex ramis, radice, et caudice Totum autem otentiale non dicitur ex suis Partibus componi sed eas sub se comprehendere censetur; sic Arbor non dicitur componi ex Quercu, Tilia, Fraxino, etc. sed --borem dicimus aurum, Quercum, Tiliam, etc. sub se comprehendere. Atque hinc etiam artes Totius Potentiales dicuntur Partes SubjectiUae. 3. Compositum dividitur in Essentiale et Integrale. Essentiale est, in quo partes habent se ut Materia et Forma ut Homo albus, et generatim omnia Substantiva Mixta, quatenus ex sua materia et forma componuntur. Compositum Integrale est in quo partes habent se non ut materia et forma ut Arbor, quatenus componitur e ramis, trunco, et radice, item Mensa, quatenus componitur ex asseribus et palis horum enim nihil aut materia est aut forma Compossiti, cum nihil horum amrmetur seorsim de Composito, nam nec Arbor est ramus aut radix, etc. nec Mensa est asser aut palus, etc. Debent autem Forma et Materia de compossit seorsim assirmari, cum sant praedicata de ipso, ut patet ecl. I. cap. s. Sed dice. Aes est materia Statuae, et Certa figura est ejus forma et tamen

236쪽

Logica restituta. nihil horum assirmatur de Statu . Respond. Sic passim loquuntur; at existimo abusum esse in phrasi et Tropus subolet mihi, qui Substantivum in locum lectivi suffecerit. Nam, ut Aescertae statuae materiam esse concedam dicendo nempe, Statuam illam non esse aliud quam es certo modo figuratum , tamen Creta illa figura non potest dici ejus forma, si proprie loquendum sit; sed Certo modo figuratum aut Forma ejus est, aut illam designat. Frequens autem est iste Tropus, qui Substantivum Adjectivi vicarium facit. Consule Rhetores, confer et ista hodie trita: Tu Dominatio, Tua exerentia, Celsitudo, Maiestas, etc. substantiva vides loco Adjectivorum. Ut ut est certe Materia et Forma non debent censeri Logicae considerationis, nisi assirmentur de Compossito in Logicam enim nihil recipi debet, quod non ex ista radice, Assirmatione, pullulet. 4. Igitur Compositum Logicum, seu quod Logicae considerationis est, dividitur in Compossitum-per-se, et Compositum-per accidens quae coincidunt cum Mixtis-per-se et per accidens, de quibus ecl. . cap. 7. n. a. Totum Potentiale etiam dividitur in per-se et per-accidens Totum Potentiale-per-se est

totum potentiale, cujus partes subjectivae sunt inferiora ejusdem; ut Metallum respectu Auri, Argenti, etc., item Arbor respectu Quercus, Tisiae, etc. Totum Potentiale-per-accidens est totum potentiale comparatum ad partes suas Subjectivas, quae non sunt inferiora sua, sed compossit ex se et diverssis formis-per-accidens: ut Homo respectu Militis , Mercatoris , Nautae, etc. s. Totum otentiale assirmatur de qualibet sua parte Continet enim suas partes subjectivas penes assirmationem seu disjunctive adeoque de qualibet earum assirmatur, juxta ea

quae demonstrata sunt ecl. I. cap. . . . et . Unde silpartes Subjectivae repugnent, Totum Potentiale erit etiam Subalternans earum ut patet ex Demonstratione ultima praeced. cap. Atque illud magis statum est totum Potentiale solemus enim ipsum comparare ad Partes Subjectivas repu-

237쪽

P. I. Sec t. II. Cap. III. gnantes. Sed et omne Subalternans comparatum ad plura sua Subjecta Substiternata I ad quae semper comparari posse demonstratur cap. praeced. n. O. est etiam Totum Potentiale respectu illorum cum enim illa In Subjecta ejus, ergo continentur in illo disjunctive, ut demonstr. Seci. . cap. 2. . 7. et . et sic Subalternans est illa plura Subalternata intercedente particula et adeoque Subalternans est Totum Potentiale, et Subjecta Subalternata partes Subjectivae, juxta definit.

V. De Suppositione et coeptione Terminorum. 1. Quid 1 Suppositio et Acceptio, non debemus dicere, nisi per exemplum V. g. in reddendis rationibus, is qui calculos ponit loco nummorum et summarum, is Supponit, ille vero cui ratio redditur, Accipit eosdem calculos pro nummis et summis. Unde eadem res est Suppossitio et Acceptio, sed respectu ad diversas personas distinguuntur. Atque hactenus Suppositio etiam natura prior est Acceptiones prius enim est unum pro altero supponere, quam id ab alio quopiam ratum haberi. Porro hic non de quavis Suppossitione et Acceptione

tractandum nobis fuerit, sed de ea tantum, qua Oce suppo- nimus inter loquendum, et easdem accipimus inter audiendum, propter mutuum commercium seu cogitationum nostrarum com- municationem. Unde et haec non tam est Affectio Terminorum

sicut Concordia et Discordia, ordo et Dissolutio quam bene

vocum, quibus constant Termini. Solet autem Loquens plerumque voces suas supponere pro certis rebus, et pro iisdem accipiuntur ab Audiente unde et Voces dictae videntur, quasi Vices rerum v. g. Albor est color, Albo non est sonus dicimus, et hoc dicendo videmur verum dixisse quod utique non foret verum, si vox Albor ibi staret pro se ipsa illa enim vox non est color sed sonuS.

238쪽

st Ia Logica restituta.

a. Haec igitur Acceptio, quae se voce concernit, quaeque proinde Logicae considerationis est, dividitur in Ordinariam et Extraordinariam. Acceptio ordinaria est, qua vox accipitur nude pro re quam significat; sic accipitur vox Mus, quando dico: Mus rodit caseum hoc enim intelligitur nude de ipso mure, nullo ad alia quaevis habito respectu Haec Acceptio est omnium frequentissima, et fere dixerim perpetua atque adeo ordinariam vocavi. Acceptio Extraordinaria est Acceptio qua vox vel non pro re, Vel non nude pro re sumitur. Dividiturque in Acceptionem Grammaticam et Logicam. Acceptio

Grammatica est acceptio vocis pro se ipsa sic Accipitur Mus, quando dico: Mus est Bllaba hoc enim intelligitur de nomine

muris, quod ibi sonat, non autem de ipso mure cis enim nequitesse syllaba. Haec Acceptio frequens est in discursibus Grammaticorum, atque ideo Grammaticam vocavi. Acceptio Logica est Acceptio vocis pro re quatenus certo modo significata per vocem sic accipitur Mus, quando dico: Mus subalternatur animali; hoc enim non de nomine muris, nec de ipso mure simpliciter intelligendum est, sed de mure, quatenus ista voce Musssignificatur: sic enim et non alias subalternatur Animali. s. Quod ut melius intelligas, Nota res secundum se, seu nudas res, non subjici, non assirmari sed ut subjiciantur vel assirmentur, debent certis vocibus exprimi, seu debent certo

modo dici ore scilicet vel mente, praeveniendo autem istam dictionem, impossibile est de ipsis aliquid assirmare, aut ipsas

de aliquo assirmare Librum v. g. quem habes in manibus, potes ipsum paginatim pervolvere, potes eum projicere, potes eum discerpere sed ipsum assirmare de aliquo, aut de ipso assirmare aliquid non potes, nisi prius ipsum dicas seu certo modo eum significes, adeoque ipsum veste quasi idonea in duas, ut prodeat in istam cenam. Cum igitur res nuda res secundum se res, praeveniendo nostras de ea cogitationes, assirmari subjicique non possit, certum est, etiam nullum ex iis Attributis ei com-

239쪽

petere, quae ex ista radice Assirmatione pullulant qualia

sunt Converti, Subalternare, Tentia, Accidens, Proprietas, Superius, etc. Adeoque cum ista Attributa de aliquo dicuntur, non de ipso secundum se dicuntur, sed de ipso, quatenus certo modo per voces nostras significatur. Et sic in Subjecto fit Acceptio Logica. . Acceptio Ordinaria dividitur in Communem et Singularem. Acceptio Communis est Acceptio ordinaria pro pluribus Sub- jectis Termini. Sic accipitur vox Homo, cum dico: Omnis homo est doctus; ibi enim accipitur pro Petro, Paulo, Joanne, aliisque innumeris, qui sunt plura Subjecta istius Termini Homo. Acceptio singularis est Acceptio ordinaria pro unico Subjecto Termini. Sic accipitur Petrus, cum dic, Petrus est doctus; accipitur enim pro 'unico isto Subjecto, pro hoc homine, qui Petrus vocatur. Cum vox ordinaria Acceptione accipi potest communiter, tunc essicit Terminum Universalem adeo ut Universale non 1 aliud quam quod communiter sumi potest; Singulare vero est Terminus, qui quidem ordinarie, sed non

De numeratione.

I. Quia Acceptio Communis fit pro pluribus Subjectis Termini, hinc ei adhaeret numeratio, qua plura illa Subjecta

Enumerantur. Est autem Enumeratio duplex, Copulativa scilicet et Disjunctiva, ut monui cap. 3. hac Sectione. Utraque ista Enumeratio aut Laxa est aut Pressa Laxa numeratio est, qua numerata recedunt ab se invicem integra et perfecta Sententia. Sic Petrus et Paulus hic numerantur Copulative

Laxe: Et Petrus est doctus, et Paulus est doctus hic vero Disjunctive Laxes Vel Petrus est doctus, vel Paulus est doctus. Pressa numeratio est, qua numerata recedunt a se invicem

240쪽

214 Logica restituta. tantum parte Sententia, non ero integra et persecta Sententia.

Sic Copulative resse numerantur Homo et Brutum, quando dices: Homo et Brutum unt duo non est enim sensus sit Homo est duo et Brutum est duo. Eadem numerantur Disjunctive Presse, quando dico: Homo vel brutum requiritur ad cursum. Non est enim sensus Vel homo requiritur ad cursum, vel brutum requiritur ad cursum; siquidem falsum est quod isto sensu perhibetur cum tamen Propositio, cujus sensus praetenditur, sit vera, falsum enim est quod homo requiratur ad cursum nam solum brutum sussicit falsum etiam est quod brutum requiratur ad cursum nam solus homo sussicit . Cum igitur ambae partesssint falsae necessum est ipsum totum falsum Te. u. Nota, numerationem Pressam aut Laxam non aestimaria nobis penes Expressionem sed penes Sensum unde censeo hic Laxam numerationem fieri Petrus et Paulus est doctus; licet enim Petrus et Paulus ibi se mutuo presse sequantur, si attendamus ad verba quae jacent tamen si voluerimus attendere ad Significationem et Sensum, videbimus Laxam numerationem fieri, cum sensus sit Et Petrus est doctus, et Paulus est doctus. Unde et Regula est, numerationem Laxam semper habere locum, nisi specialis aliqua ratio militet pro numeratione Pressa. An autem specialis aliqua alio militet pro Enumeratione Pressa, despiciendum est ex Regulis Acceptionum, et potissimum penes obvium sensum. Si enim Propositio in obvio sensu vera, essiciatur falsa per Laxam Enumerationem, et veritas ejus salvetur per ressam, judicandum est numerationem Pressam in ea vigere. Sic ex veritate, quam in obvio sensu habet ista Propossitio: Homo et brutum requiritur ad cursum, mox colligebam, Hominem et Brutum in ea numerari presse. 3. Notandum etiam, quod passim Enumerationem Pressam et Lagam videantur aestimare penes eandem vel diversas Propositiones, quas ingrediantur numerata statuunt nempe, res se Enumerari, quae intra eandem consistunt Propositionem, La

SEARCH

MENU NAVIGATION