Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

P. . Sec t. I. Cap. V. quae in diversas propositiones recumbunt inter Enumerandam. Frequens quidem est, ut ea distinctio obtineat, sed non est perpetuum. Si enim nodus in thorace tuo adhuc novo non

possit adigi per foramen ei ex adverso respondens, si eo casu dixerim Vel quia nodus est nimis magnus, e quia foramen est nimis parvum non potest seri transitus, ibi sit Enumeratio res

Nodi ut nimis magni et Foraminis ut nimis parvi, et tamen consistunt in diverssis Propositionibus ista Enumerata. Cur igitur non numerantur axe Quia non recedunt ab invicem integra et perfecta Sententia haec enim imperfecta sententia est: Quia

nodus est iusto major quamvis contineat in degram Propositionem , et pendet propter particulam Quia, quae inficit sensum istius Propositionis Vel quia foramen est justo angustius, iterum imperfecta sententia est, et adhuc pendet; sed hoc complemento perficitur: Non potest feri transitus. Non licet autem isto casu laxam numerationem instituere, hoc modo: Quia nodus est

nimis magnus, non potest feri transitus rei quia pertum est nimis angusta, non potest seri transitus Falsa enim est ista sententia, cum utraque pars istius Di unectionis si falsa G1quidem falsum est: Quia nodus est justo major, non datur transitus nodo

enim eandem figuram et molem retinente, si et transitus, si

foramen fiat magis amplum falsum etiam est: Quia foramen est nimis angustum, non potest fieri transitus stante enim ista

De Acceptione Copulatira et Disjunctis a. I. Acceptio Communis dividitur in Copulativam et Disjunetivam. Acceptio Copulativa est Acceptio communis cum Enumeratione Copulativa Subjectorum, pro quibus sit Acceptio.

242쪽

M6 Logica restituta.

Sic accipitur Copulative Homo, quando dico: Omnis homo est doctus sensus enim est Et Petrus est doctus et Paulus est

doctus etc. Ibi advertis numerationem Copulativam eorum pro

quibus sit Acceptio. Acceptio Disjunctiva est Acceptio communis cum numeratione Disjunctiva Subjectorum, pro quibus sit Acceptio sic Accipitur Homo, cum dico: Aliquis homo si doctus, quia sensus est: Vel Petrus est doctus et Paulus est

doctus et .

a. Acceptio Copulativa dividitur in Universalem et Quasi- universalem. Acceptio Universalis, quae uno nomine vocatur Osributio est Acceptio copulativa cum numeratione laXa Subjectorum, pro quibus sit ista Acccptio. Sic accipitur Homo, cum dico; omnis homo est doctus sensus enim est Et Petrus est doctus et Paulus est doctus etc. Ibi vides non tantum Enumetationem Copulativam, sed etiam Laxam eorum pro quibus vox Homo accipiebatur. Acceptio Quasi-universalis est Acceptio Copulativa cum numeratione rellia Subjectorum, pro quibus sit Acceptio ista Sic accipitur vox lamenta, quando dico: Omnia Mementa sunt quatuor sensus enim est Et ignis et aer et aqua et terra sunt quatuor. Ibi vides quidem numerationem Copulativam istorum Subjectorum, sed Pressam non enim sensus est, quem Laxa numeratio faceret Et ignis est

quatuor, et terra est quatuor etc.

3. Acceptio Disjunctiva similiter dividitur in Particularem quae et Determinata dicitur ac uas1-particularem quae et Confusa dicitur . Acceptio Particularis est Accepti Disjunctiva cum numeratione Laxa Sic accipitur Homo, cum dico: Aliquis homo est doctus sensus enim est: Vel Petrus est doctus vel Paulus est doctus etc. Ibi vides Enumerationem et Disjunctivam et Laxam istorum Subjectorum, pro quibus vox Homo accipiebatur. Acceptio Confusa est Acceptio Disjunctiva cum numeratione Pressa; 1 accipitur axis, quando dico: Aliqua napis est nece saria ad navigandum, sensus enim est: Vel haec

243쪽

napis, et illa napis, et ista, etc. est necessaria ad axigandum; non autem sensus est, quem faceret numeratio Laxa Vel

haec navis est necessaria ad navigandum, e sinapis est necessaria ad navigandum, etc., quia falsum est, quod illo sensu dicitur,

cum tamen ropossitio, cujus sensum prae se fert, 1 vera. 4. Quod ut commodius intelligamus, supponamus, OmneS naves esse tres numero A, B, C in parvo enim numero melius videmus, quod tamen in magno et immenso obtinere pari pacto intelligitur . Dicamus jam numeratione Laxa: Vel

navis B est necessaria ad navigandum falsa est haec pars, quia possum navigare navi By, et axis B est necessaria ad navi gandum falsa est et ista pars, quia possum navigare navi ), vel axis C est necessaria ad axigandum falsa tandem etiam

est ista pars, quia possum navigare navi A . Vides omnes partes istius Disjunctionis esse falsas, et per consequens ipsam Disjunctivam nunciationem, quae ibi exhibita fuit, etiam falsam esse. Sed contra haec jam dicta sic ago: Sublatis omnibus, quae non sunt necessaria ad navigandum, poterit adhuc institui navi gatio. Sed navis A non est necessaria ad navigandum; tollatur ergo Navis non est necessaria ad navigandum; tollatur et ista Navis C non est necessaria ad navigandum tandem etiam ista tollatur. Naviga jam si potes, me navi nulla enim, juxta suppositionem factam, amplius suppetit navis, et tamen

superflua tantum navigationis ablata sunt. Respondeo, eorum quae necessaria non sunt singula quidem tolli posse, sed non omnia ssimul Sic v. g. Stare me non est necessarium, nec etiam

necessarium est Non stare me singula igitur ista tolli possunt, utrumque 1mul tolli est impossibile. Similiter nulla est navis, quae non possit tolli salva potentia navigandi, sed non omnes simul tolli possunt salva ista potentia.

s. Acceptio Communis aliter dividitur in Communiorem, et simpliciter Communem. Acceptio Communior, seu frequentior inter Communes, est Acceptio Communis cum nume-

244쪽

Logica restituta. ratione Laxa cum numeratione Pressa rariores sunt Acceptiones Ideoque Terminus qui communiter capitur, plerumque accipitur communius, raro autem communiter simpliciter. VII.

De Homona mi et 3novini . I. Homonymum Latinis Aequi vocum est plures Termini sub eodem nomines ut Gallus in hoc Paralogismo : Omnis Gallus est avis, Ludovicus est Gallus ergo Ludovicus es avis. Ibi enim

sub illo nomine Gallus uno ac alio loco alius atque alius Terminus velatur priori enim loco continet Gallum gallinaceum, seu Gallum natura, posteriori loco continet Gallum nativitate, quem hodie Francum dicimus Synonymum Latinus nivocum)est unus Terminus sub pluribus nominibus ut Mulier et Femina. Ibi enim duo quidem sonant nomina, at unus sub istis nominibus consistit Terminus Synonymum aliquando etiam capitur pro uno Termino pluribus locis recurrente, etiamsi forte recurrat sub eodem nomine. Sic dicimus: Homo uni voce assii matur de Petro et Paulo, quia cum dicitura Petrus est homo, et Paulus est homo, ibi Homo unus idemque Terminus est, quamvis bis occurrat Gallus autem in praecedenti Paralogismo

aequivoce capitur, quia licet utroque loco recurrat idem nomen, non tamen et idem Terminus.

a. Ex quo patet, Acceptionem etiam Univocam aut Aequivocam dici. Et quidem Acceptio uni voca, quoad Terminum suum, seu quoad id pro quo fit Acceptio, una est occeptio autem Aequivoca, quoad Terminum suum est multiplex, suenim Acceptio pro aliis ac aliis cum Terminus aequivoce accipitur. Sed num univoce, num aequivoce capiatur vox aliqua, quae pluribus locis recurrit dijudicari debet ex eo, an eodem an diverso sensu dicatur de illis Subjectis, ad quae uno ac alia loco comparatur. Hoc autem ipsum, diversone an eodem

245쪽

P. I. Sec t. II. Cap. VII.

seus uno ac alio loco dicatur, non est sciendum ex alia ratione, sed ex lumine Naturae. Sic v. g. Gallum aequivoce sumi in praedicto aralogismo , Hominem autem univoce sumi in proxime allegata Sententia, hoc indicio scimus, quia Gallus alio sensu de Ludovico dicitur, ad quem comparatur in Minori, alio sensu de Certa ine, ad quam comparatur in Majori Homo autem de Petro ac Paulo dicitur eodem sensu sed cur Homo potius de Petro et Paulo dicatur eodem sensu, quam Gallus de Ludovico et Certa re, nulla ulterior dari potest ratio, sed hoc per se patet omnibus, qui significationem utriusque vocabuli Gallus,

Homo recte perceperint.

3. Aequi vocum dividitur in Aequivocum Purum et Analogum. Aequivocnm Purum est plures Termini aequalitervenientes sub eodem nomine, id est, unus tam proprie quam alius, unus tam famos quam alius ut Gallus semel sumptus pro Gallo Franco, et semel pro Gallo gallinaceo. Etiamsi in Annalibus per alium magis intelligere soleamus oriundum ex Gallia, et in Historia animalium magis intelligendus 1 Gallus

gallinaceus, tamen abstrahendo ab illis circumstantiis, et per se loquendo, aeque unus ac alius illorum Terminorum venit

sub isto nomine Gallus. Idem est de isto nomine ius, quod in Medicorum quidem libris jus significat quod sorberi solet, in Jureconsultorum libris, jus quod in Curia dici solet Analogum

est plures Termini inaequaliter venientes sub eodem nomine, nempe unus proprie, alter improprie, unus cum addita vel subaudita particula, alius absolute et sine tali particula ut Magistratus et Nauclerus, quatenus veniunt diversas locis intelligendi sub isto nomine Gubernator Nauclerus enim proprie,

Magistratus improprie seu metaphorice intelligitur isto nomine. q. Analogiae plures sunt Species. Ac primo quidem, cum Terminus uno loco sumitur proprie, et alio loco per Tropum Rhetoricum Talis Analogia committitur in hoc Paralogismo: Omne ridens est animal, Prata rident tempore eris, ergo Prata

246쪽

Logica restituta. tempore eris uni animalia ibi enim Ridens in Majori sumitur proprie et in Minori metaphorice. 5. Secunda Species cum Terminus, qui per Actum, per

Habitum, per olentiam, per Dignitatem capi potest, uno loco, hoc, alio, isto modo capitur. Talis Analogia relucet in isto Ρaralogismo Omne animal sentit; qui profunde dormit, non sentit; ergo, qui profunde dormit, non est animal; ibi enim Sentit in Majori sumitur per Potentiam, in inori per Actum. Similis farinae est istes: Omnis honus filius honorat suos parentes; sed qui jam non cogitat de suis parentibus, non honorat illos ergo qui jam non cogitat de suis parentibus, non est bonus filius ibi enim Honorat in Majori sumitur per Habitum, in Minori per Actum. Item : Quod honoratur est honestum, dixitiae honorantur, ergo dixitiae sunt honestae; ibi enim Majorem admittendo tamquam

veram Honoratur priori loco sumitur per dignitatem, ut idemssit ac Merito honoratur, posteriori autem loco per actum aut habitum capitur. 6. Tertia Species quando Terminus uno loco accipitur certa Acceptione, alio loco alia coeptione veluti si uno loco ordinarie, alio loco extraordinarie aut uno loco Logice ac alio loco Grammatice sumatur, etc. Talis Homonymia apparet

in hoc Parologismo : Mus rodit caseum, mus est Bllaba, ergo Eaba rodit caseum ibi enim Mus in Majori ordinarie in

Minori extraordinarie et grammatice sumitur. Talis est etiam

iste Paralogismus Mus stillaba, mus subalternatur animali, ergo dilaba subalternatur animali; ibi enim Mus priori loco accipitur Grammatice et posteriori loco Logice Talis est etiam iste Rationale est forma Logica homo est rationalis ergo homo est forma Logica Rationale enim primo sumitur Logice, et

deinde ordinarie. 7. Unde dimanavit Regula: Nullae Species Acceptionum possunt inter se permutari me aequivocatione, excepta niversali et articulari. Hae enim duae Species, si nihil aliunde

247쪽

P. I. Sec t. II Cap. VII. et Iaccedat, permutari possunt sine aequivocatione ut etiam permutantur in hoc Syllogismo Omnis homo est animal, Petrus est homo, ergo Petrus est animal. Ibi enim Homo in Mori distribuitur seu accipitur universaliter, in Minori vero particulariter capitur, et tamen syllogismus bonus est utique non esset bonus, s Homo aequivoce sumeretur, quia essent quatuor Termini, cum Aequivocum sit duo Termini, ut patet ex Definitione. Quoad caeteras Acceptiones, non potest unius earum in alteram fieri transmutatio in eodem vocabulo, me multiplicatione ipsius Termini unde et peccat iste: Omnia elementa sunt quatuor elementa, aer et ignis sunt elementa, ergo uer et ignis sunt quatuor elementa, ibi enim elementa accipitur tantum quas1-universaliter priori loco, posteriori loco accipitur etiam particulariter.

Regulae generales Acceptionum. I. Suprema Regula Acceptionum est mens loquentis Nimirum cum loquens mentem suam abunde manifestat, pro quo Ocabulum a se positum capi velit, standum est isti ejus voluntati. Unde si loquens velit istam vocem Gallus capi pro Gallo gal linaceo quando dicit Ludovicus est Gallus accipiendum est

ita, reclamante quantumvis obvio sensu Propositionis, et favore quem alias veritati deberemus; s enim velimus attendere ad obvium sensum istius Propositionis, Ludovicus est Gallus, oportebit nos Gallum accipere pro Gallo natione, quem hodie Francum dicimus; si velimus etiam favere Veritati istius Propositionis, idem praestandum fuerit. His tamen non obstantibus obedimus loquenti, quisquis ille sit, et quantumcunque Videatur vilis, dum advertimus aliud eum ubere idque prompte facimus et pene inscii solo Naturae instinctu, quae nobis voluit tam sanctum esse Commercium. a. Secunda Regula Acceptionem accommodamus obvio sensui

248쪽

Logica restituta. Propositionis id est, ita accipimus vocem positam in certa Propositione, pro ut eam requirit accipi communis et obvius sensus istius Propositionis. Haec Regula cum enim de mente loquentis aliunde specialius non constat, utimur in ea interpretanda, hac secunda Regula Sic si quis dixerit Ludovicus est gallus, nihil aliud innuendo, accipiemus Gallum pro oriundo ex Gallia hoc enim requirit sensus obvius istius Propositiovis, cui nos conformamus, quamdiu loquens aliud non jusserit. 3. Tertia Regula: In favorem Veritatis accipimus Vocabula; id est, ea Acceptione accipimus Vocabulum, quae potest veram reddere Propositionem, in qua Vocabulum illud ponitur. Hac Regula nunquam utimur nisi deficiente Prima Regula, et vix unquam nisi similiter in defectu Secundae Regulae. . . proposito hoc Argumento: Quid honoratur, est honestum divitiae honorantur, ergo dixitae sunt honestae, poterimus Majorem concedere, conformando nos huic Regulae, etiamsi neganda esset consormando nos Secundae Regulae, quae jubet attendere ad

Sensum obvium, juxta quem ajor est falsa. In obvio enim sensu est falsum, quidquid honoratur, honestum esse, cum multa

etiam scelera hodie ac olim sim in honore. Igitur 1 te Tertiae huic Regulae conformare volueris, capies Honoratum per dignitatem seu meritum in Majori, hunc apud te sensum faciens: Quidquid merito honoratur, honestum est. Si autem volueris conformare te Secundae Regulae, negabis Morem, atque tunc

Honoratum in Majori capies per habitum, ut sensus sit Quidquid solent homines honorare, honestum est. 4. Quarta Regula : Acceptionem accommodamus Conformitati locutionis. Veluti si loquens dixerit: omne animal sentit; qui profunde dormit, non sentit ergo qui profunde dormit non est animal, si Majorem concesserimus juxta tertiam Regulam, quae jubez favere veritati, non omnino abnuente Secunda Regula, cum ille etiam sit satis obvius sensus istius Propositionis, juxta quem Sentieni sumitur per potentiam , postea negabimus Minorem insistendo huic

249쪽

Regulae, accipientes nimirum Terminum Sentiens iterum per potentiam, id est, accipientes illum Terminum conformiter ad Acceptionem qua accipiebatur in Majori Quod si loquens in vertendo Praemissas dixerit: Qui profunde dormit, non sentit omne animal sentit ergo nullum animalprofunde dormit, poterimus rursum concedere Majorem accipiendo Terminum Sentiens per actum juxta Secundam et Tertiam Regulam, et negare Minorem accipiendo eundem Terminum iterum per actum juxta hanc Quartam Regulam id enim postulabit conformitas locutionis. Ex quo patet, eandem vocem, etiam in eadem Propositione satam, diversimode capi possie, variato ordine quem habet cum aliiqΡropositionibus nempe quia aliud ac aliud, in uno ac alio ordine postulat Conformitas sermonis. Subinde etiam arbitrii partes sunt, quando secunda et Tertia Regula diversum suadent; veluti si dictum fuerit: Quod honoratur, honestum est, fere arbitrarium est concedere ac negare, hoc Secunda, illud Tertia Regula dictante fere tamen standum est secundae Regulae, praesertim in Schola et inter octos. In Trivio autem et cum vulgo agentibus, standum est saepe Tertiae Regulae, quia horum, utpote hac in parte imbecilliorum, dictis favendum est, et quantum fieri potest benigna interpretatione sublevandi sunt; praesertim cum in sine nostros concesserunt, et Philosophari nobiscum pro modulo suo volunt; tunc enim benigne tractandi sunt, tamquam peregrini in hac Regione Sapientium. 5. Hae quatuor sunt Regulae Capitales, Generales, NaturaleS, ex dictamine Rectae Rationis emanantes. Atque hae omneSlatae sunt in favorem Loquentis. Prima quidem Regula loquenti favit haec enim non aliud clamat, quam nutui Loquentis de imperio parendum Te Secunda Regula studet facilitati Loquentis facilius enim novisse praesumitur, quod usitatum, quod obvium et commune est adeoque etiam facile accommodat se obvio et communi sensu ac sermoni, quando aliud ei non lubet imperare. Tertia Regula veracem praesumit Lo-

250쪽

Logica restituta. quentem, et Vera Velle profari. Quarta Regula aliter adhuc

dignitati Loquentis consulit, cum praesumit eum non dissblutae vaga, sed connexa et sibi cohaerentia loqui. Adeo ut Imperii quandam imaginem hic conspiciam, in quo ex sit qui loquitur, etiam cum ad genua provolvitur et supplex rogat, quia vel sic etiam imperat in hac Republica humani commercii. Subditi sunt quibus loquitur Hostes et peregrini quodammodo sunt de quibus loquitur. Α U IX. Regulae speciales Acceptionum. I. Regulae speciales omnes derivantur ex Secunda Regula generali; haec enim post Primam summa est. Itaque Regulae Speciales tantum attendunt, quis sit obvius et communis sensus Ρropositionis, quam vox aliqua ingreditur, eique accommodant Acceptionem. Unde hae Regulae Speciales non sunt aliud quam particulares quidam casus istius Legis generalis. Prima ex Specialis: Vox accipitur Grammatice, cum de ea dicitur attributum aliquod Grammaticum Logice, cum Logicum. Sic accipitur Grammatice subjectum harumci Mus est masculini generis, Mus est tertiae declinationis Mus est Ullaba, etc. Logice vero sumitur subjectum harum mus subalternatur animali, Mus repugnat cum bove Mus est superius huius muris, etc. et Secunda Regula Vox Logice vel Grammatice sumpta inter scribendum subducta linea, et in libris impressis diverso a reliquis plerumque minutiori charactere denotatur. Hoc videre est in Logicorum et Grammaticorum libris, in quibus difformitas illa characterum passim conspicua est. Interdum tamen etiam Regulae et Axiomata diverso charactere depinguntur sed expedit his tertium aliquod genus characterum reserVare. s. Tertia Regula: Acceptio Ordinaria est fere perpetua. Quia semper obtinet praeterquam in Logicis a Grammaticis

SEARCH

MENU NAVIGATION