장음표시 사용
261쪽
P. I. t. I. in p. II. 235 dammodo tamen unam Assirmationem esse. Cum ergo omnis Enunciatio dicat quodammodo: Ita est, si ita sit, vera est
Enunciatio, si secus, falsa adeo ut Est in Dicto, et E in Re verum faciant; sed E in Dicto, et Non est in Re,
De nunciatione inbili et Impinbili.
1. nunciatio possibilis est, quae potest esse vera, 1ve interim 1 vera, 1ve non Unde nunciatio Possibilis compre- hendit sub se omnem Enunciationem veram, et insuper aliquam Falsam, nempe illam Falsam, quae Vera est potest, V. g. hanc: Carolus non est Rex. nunciatio Impossibilis est, quae non potest esse Vera, atque ea comprehenditur sub nunciatione Falsa; necessum est enim eam nunciationem esse falsam, quae non potest esse vera, quandoquidem nunciatio debeat esse alterutrum, nempe verum vel falsum. Sed tamen non omnis Enunciatio falsa est Impossibilis, sed quaedam talis est Possibilis, ut mox ostendi. Exemplum nunciationis Impossibilis est Duo
et tria non sunt quinque, Petrus est bos, etc. haec enim et similia non possunt esse vera. et Enunciatio Possibilis dividitur in Necessariam et Contingentem. nunciatio Necessaria est nunciatio Possibilis, quae non potest esse falsa ut Duo et tria sunt quinque, Petrus est homo, etc. nunciatio Possibilis, quae potest esse falsa, ut Carolus est rex, Carolus est exsul, etc. Ex his patet, omnem Enunciationem aut Impossibilem aut Necessariam aut Contingentem esse posita enim quacunque nunciatione, vel illa Enunciatio potest esse vera, vel non potest esse vera juxta Princip.:
Quodlibet est vel non est si non possit esse vera est Impossibilis; si vero possit esse vera, vel insuper potest esse falsa, vel non potest esse falsa si hoc fiat, Contingens si illud, Necessaria erit.
262쪽
α36 Logica restituta. 3. Contingentia autem omnis est ex Tempore. Cum enim omnis nunciatio quodammodo sit Assirmatio Assirmatio nunquam est Contingens, is nat in tempore, id est, cum Adverbio temporis expresse vel implicite adhaerente Copulae. Quae vero extra tempus seu in aeternitate fiunt Assirmationes, omnes sunt aut necessariae aut impossibiles; v. g. Carolus est homo,
hoc necessarium est Carolus est lapis, hoc impossibile est; tandem Carolus est rex, hoc contingens est, quia in tempore praesenti fit Assirmatio ista. Quod si in hac postrema sine
tempore volueris assirmare, impossibilem Assirmationem exhibebis. Siquidem Carolus est rex, absolvendo, ut loquuntur, Verbum a tempore, tam est impossibilis quam illa: Animal est homo. Quam enim necessario animal non est homo, sed indifferens ad hominem ac aliud quoddam animal tam necessario Carolus, secundum se et extra tempus conssideratus, non est rex, sed indifferens ad regiam ac alias vitae conditiones. 4. Necessitas autem videtur ex Essentia provenire Assirmatio enim Essentialis, seu in qua Essentia assirmatur de suo Subjecto, semper est necessaria, et aliarum nunciationum nulla necessaria est, nis ex Assirmatione Essentiali sequatur. Quinimo videmur nunciationem aliquam pro Contingenti habere hoc ipso, quo non possumus ipsam aut ejus Contradictoriam ex Essentia aliqua deducere v. g. luit aut Sudum est, aut Ille lapis cadit, aut Petrus ambulat, etc. Ideo Contingentia dicere videmur, ideoque persuassi, illa sic et aliter se habere posse, quia nec illas Enunciationes, nec earum Contradictorias deducere possumus ex aliqua Essentia. Similiter, qui in Geometricis minus versatus fuerit, facile habebit pro Contingenti, si intersecantibus se duabus rectis lineis, angulos ad verticem aequales rieri judicio sensus deprehenderit v. g. circumducendo circinum ex puncto intersectionis videbit enim aequales portiones Circuli angulis oppositis subtendi ; nam facile sibi persuadebit,
intersectionem istam linearum sic posse accommodari, ut anguli
263쪽
P. II. t. I. C a p. II. non fiant aequales. Unde et tentabit aliter ac aliter illas lineas decussare quod provenit ex ignorantia Demonstrationis; nam Geometra non habet hoc pro Contingenti, sed pro summe necessario is enim novit hanc Propositionem: Intersecantibus se duabus rectis, anguli ad verticem oppositi aequales sunt, ex Essentia Lineae rectae derivare. 5. Ex quo etiam clare patet, ulta forte pro Contingentibus haberi a nobis, quae vel Impossibilia 1nt vel Necessaria. Solemus enim ad ferendum judicium de Contingentia Enunciationis alicujus, ignorantia contenti esse, judicantes eam esse Contingentem, quando nec ipsam, nec ejus Contradictoriam ex Essentia novimus elicere cum potius ex Scientia procedendum fuisset, qua certo sciremus, nec ipsam nunciationem, nec ejus Contradictoriam ex Esstentia deduci posse. CApuae III. De nunciatione Simplici et Composita. I. nunciatio implex et Propossitio idem sunt. Propositio autem comprehendit sub se Affirmationem et Negationem, ut initio hujus Libelli diximus. Hae non sunt aeque Simplices; Assirmatio enim Negatione simplicior est, quia Negatio componitur ex Asfirmatione et Ad verbio negandi. Quia tamen
neutra in ratione sua importat plures nunciationes, hinc ambae implices nunciationes vocantur. Assirmatio enim unico
simplicique ero vel Falso contenta est Negatio autem non superaddit ei aliud Verum Falsumve, sed Modum negandi, quo apposito adhuc remanere potest simplex Verum Falsumve, licet eo apposito non maneat idem verum vel falsum. 2. Et videntur quidem sola Assirmatio ac Negatio ut sic Simplices nunciationes esse; quia ut sic unico et simplici Vero vel Falso contentae sunt. In individuo autem non datur Enunciatio simplex, cum quaevis nunciatio plura dicat, sive for-
264쪽
Logica restituta. maliter sive consequenter, sive expresse sive implicite; nam et dicit hoc quod formaliter dicit, et insuper in consequenti dicit se esse veram; et rursum quae hanc veram esse dixerit, etiam se veram esse dicit, idque in infinitum adeo ut omnis Enunciatio dictione sit infinita, sicut Physici demonstrant, omne Corpus divisione infinitum esse. Ultra haec, quaevis nunciatio adhuc
varia dicit v. g. illa Propositi, Ens est ens, quae quibusdam simplicissima videtur, hoc dicit Et hoc ens es ens, et illud ense ens, et sic in infinitum. Haec , quae forte simplicior quibusdam videbitur : Petrus est petrus, hoc in consequenti dicit: Aliquis homo est petrus; quod etiam disjunctione infinitum est, nempe Vel hic homo est petrus, et se homo est petrus, etc.
3. Et quamvis hoc ita 1t, ac nulla prorsus Enunciatio detur, in qua non lateant infinitae aliae nunciationes illa tamen passim censetur Enunciatio simplex, quae formaliter et expresse tantum praefert unam nunciationem ut Sto, item Homo est animal illae enim ac ssimiles formaliter unum tantum dicunt, quantumcunque multa dicant in consequenti. nunciatio autem Composita censetur, quae expresse et formaliter plures nunciationes ingerit, ut Veni, idi vici ingerit enim tres ad minimum nunciationes, idque ad oculum, expresse, et prima fronte. nunciationes Compositae ultimo resolvuntur in implices quamvis enim Enunciatio Composita possit habere partem aliquam, quae et ipsa rursum sit nunciatio Composita qualis
est ista Veni, id ici, in qua ista pars Hem, id rursum
composita), tamen ultimo deveniendum est ad nunciationes simpliceS. q. Partes Enunciationis Compossitae, item Membra, censentur illae Enunciationes, quas formaliter et expresse ingerit ut in Composita jam dicta, tres partes sunt totidem Propositiones in illa contentae Partes ergo nunciationis Compositae non censentur quaevis quae in nunciatione Composita reperiuncur sed tantum nunciationes quae expresse in illa ponuntur velut
265쪽
P. II. Sec t. I Cap. III. ejus partes Praedicata vero vel Subjecta istarum nunciationum, nequaquam dicuntur artes nunciationis Compositae, quamvis latiori signifieatu revera sint partes ejus. s. ars nunciationis Compositae vel est Proxima vel Remota. Pars Remota est pars partis; ars Proxima est pars nunciationis Compositae, sed non partis ejus Ideoque Enunciationem Compositam semper ut bimembrem consideramus v. g. istam: Veni, idi, vici, sic considero, ut unum ejus Membrum sit Veni, alterum embrum Vidi, vici, atque ea consideratione ista Membra sunt partes proximae praedictae nunciationis; Vidi autem et Vici singulae tantum sunt partes Remotae, quandoquidem sub ea consideratione tantum sint partes posterioris Membri seu partis. 6. Atque hinc etiam oritur Divisio Enunciationis Compositae in Primo et Secundo Compositam. Primo Composita est quae non habet Partes Remotas, seu cujus nulla ars rursum est Enunciatio Composita ut Sto et loquor habet enim duas tantum Partes, easque proinde Proximas, ac nullas Remotas. En unciatio autem Secundo Composita est, quae habet partes Remotas, seu
cujus rursum pars aliqua est nunciatio Composita ut Veni,pidi, vici; item istaci omnis homo est animal, Petrus est homo, ergo Petrus est animal illa enim nunciatio sic est Composita, ut ars ejus, quae praecedit particulam Ergo, rursum sit En unciatio Composita ex duabus aliis nunciationibus. CApuae V. De nunciatione Copulativa et Di unctixa. I. Quia nunciatio Composita plures exhibet Enunciationes, quae artes ejus dicuntur, hinc etiam Enunciationi Compositae adjacet numeratio, qua Partes illae enumerentur; quae Enumeratio vel est Copulativa vel Disjunctiva. numeratio Copulativa fit mediante particula iis, constituitque Enunciationem
266쪽
24 Logica restituta. Copulativam; numeratio Disiunctiva fit mediante particula Vel constituitque nunciationem Disjunctivam. Aliter plura aliqua numerare non datur; atque ideo, cum plura numeramus, nec tamen disjungimus, hoc ipso satis copulasse videmur:
ut es Veni, idi, vici, quod ideo idem est ac Et veni, et
vidi, et ici. 2. Igitur nunciatio Copulativa est, cujus Partes proximae Copulative enumerantur, ut Sto et loquor; et nempe Partes proximae, quia quomodo enumerentur artes Remotae, non refert. Unde haec etiam est Copulativaci Et e sto et non sto, et e loquor vel non loquor, licet partes ejus remotae non connectantur copulative. nunciatio Disjunctiva est, cujus Partes Proximae disjunctive enumerantur, ut Vel o et loquor, imo etiam ista Vel et o et loquor, vel aut non sto aut non loquor, licet quaedam ejus partes remotae non enumerentur disiunctive
sed copulative. Disjunctiva non est tam proprie nunciatio Composita quam Copulativa qui Disjunctiva non servat Partes suas integras et idem in ipsa valentes, quod alibi et seorsim positae valerent; siquidem qui dicit Sio et loquor, non dicit: Sto, quod tamen diceret, si partes illas extra nunciationem Disjunctivam seorssim et per se efferret. Proinde nunciatio Disjunctiva potius est Mixta nunciatio quam Composita; partes enim in ipsa velut inter se miscentur et refringuntur, secus atque contingit in Copulativa, quae partes suas illibatas
3. articula Et, qua Partes proximae in nunciatione Copulativa enumerantur, censetur Copula istius nunciationis, et similiter particula Vel censetur Copula nunciationis Disjunctivae Sicut nimirum Verbum in Propositionibus est Copula, sic in nunciationibus Compositis Et aut Vel quo partes earum
proXimae connectuntur, censetur earum Copula. Extrema autem Enunciationum Compositarum sunt artes earum prΟXimae 4 inter quas illae particulae intercedunt. Solent autem Copulae
267쪽
P. II. Sec t. I. Cap. V. 24 ICompositarum non tantum interponi inter sua Extrema, sed
et praeponi; ut Et se et loquor, ubi Et, quod agit ibi Copulam non tantum interjicitur inter ista Extrema, Sto, Loquor, sed etiam praeficitur.
. Sed quid de Enunciatione Rationali Causali, Condicionali, Relativa, etc. nonne sunt etiam Compositae 8 Respondebo hic de nunciatione Condicionali de reliquis quid judicandumssit, patebit sequentibus Capp. Dico igitur, nunciationem Condicionalem non esse proprie Compositam primo, quia non servat Partes suas integras Ut patet hic : Si sto, stare possum; qui enim hoc dixerit, nec ideo se stare dicet, nec ideo dicet se posse stare, quod tamen diceret si partes illas alibi et seorssim efferret. minc igitur sequitur, nunciationem Condicionalem non esse proprie Compositam sed ad summum Mixtam Te,ssicut dictum est de Enunciatione Disiunctiva. His accedit, quod nunciatio Condicionalis habeat Copulam Impuram, imo nihil aliud directe insinuet quam Copulam unde cum dic, Si sto,
stare possum, non aliud dico quam sequitur stare possum, id est Stare possum est consequens ex sto quod sane non est
aliud quam simpliciter assii mare Subjectum enim ibi est Stare possum, Copula E , raedicatum Consequens ex sto, atque ideo nihil ibi observare est praeter amplicem Assirmationem. s. Sed quidquid sit, et quamvis liquido mihi constet, Enunciationem Condicionalem de is unctiva idem censeo esse simplicem nunciationem habetur tamen passim a Logicis pro
Enunciatione Composita atque nos ipsi eandem inter Compositas recensemus par. . ubi de Argumen. Et Definitio Enunciationis Compossitae pridem data non excludit Condicionalem; siquidem Enunciationem Compossitam definivi nunciationem expresse plures nunciationes exhibentem; quod sane etiam praestat Enunciatio Condicionalis.
268쪽
et4 Logica restituta. C A p in V. De Copul Grammaticali. I. nunciationis Compositae velut anima quaedam est Copula Grammaticalis habetque se in nunciatione Composita sicut Verbum in Propositione Copula Grammaticalis est particula, quae juncta Propositioni, sensum inficit, resarciendum appositione alterius Propositionis ut particula Et Sumpta enim v. g. illa Propossitione Sto, sensum perfectum habes sed si ei praedictam particulam adjunxeris hoc modo Sto et inficitur sensus atque imperfectus redditur, ast adjuncta altera Propositione, V. g. Loquor, sensus denuo perficitur, hoc modo Stoet loquor. Simile quid facile observabis in illa particula: et, Ergo, L etc. a. Sex igitur vel septem Copulas Grammaticales deprehendo. Copulativam, Et, Disiunctivam, Vel Condicionalem, Si, Illativam, Ergo, Causalem, Quia, Similarem, Sicut, Temporalem,
Quando quarum tamen aliquae saepe sunt aequivalentes. Atque hinc totidem oriuntur species nunciationum Compositarum iisdem nominibus gaudentium nempe nunciatio Copulativa,
cujus Copula est Et, ut Sto et Loquor; nunciatio Disiunctiva, cujus Copula est ei, ut Vel sto vel loquor Condicionalis, cujus Copula est Si, ut isto, loquor quamvis haec falsa sit; quod equidem est impertinens ad Enunciationem hujus aut illius speciei Illativa, cujus Copula est Ergo, ut Sto ergo stare possum Causalis, cujus opula est Quia, ut Quia curro, lassor; Similaris, cujus Copula est Sicut, ut 'matio est in Negatione, sicut navis es in naufragio Temporalis denique, cujus opula est Quando, ut Eclipsis sit, quando Terra interponitur inter
Solem et Lunam. Copula Grammaticalis censetur esse Copula hujus aut illius nunciationis Compositae, quando intercedit inter partes proximas illius; quae enim tantum inter partes remotas intercedit quod contingit in Secundo Compositis ,
269쪽
non censetur Copula ipsius nunciationis, sed Partis ejus. s. Inter hasce Copulas quaedam sunt Purae, quaedam Impurae. Pura Copula est, quae non aliud est quam Copula Impura Copula est, quae sic copulat, ut implicite etiam Propositionem
aliquam contineat. Copulae purae sunt solum sit et Vel Reliquae omnes sunt impurae et continent implicite aliquam Pro- possitionem, adeoque non copulant tantum, sed ut plurimum etiam copulantur ut Ergo, v. g. hic to ergo loquor sensus
enim est Et so et loquor, et ex sto recte sequitur loquor, quae ultima Propossitio in sensu, continetur implicite in Copula Ergo praecedentis nunciationis. Idem apparet in Copula Quia h1c: Quia curro, lassor, sensus enim est Et curro et lassor, et cursus meus est causa lassitudinis mea. Ibi rursum postrema Propositio continetur in Quia praecedentis Causalis. Hoc autem speciale est in Copula Condicionali, quod illa non tam partem aliquam
contineat, quam integram nunciationem Condicionalem ita ut a partibus tantum determinetur. Ut satis patet ex dictis praeced. Cap. sub finem.
4. Copulae Purae hoc habent peculiare, quod in quibusdam aliis Notis Subjectum praecedere consuetis includantur, scilicet in istis Notisci omnis Nullus, Aliquis, quia omnis et Nullus includunt Copulam Et Aliquis autem includit Copulam Vel. Atque ea est differentia inter Omnis et Nullus, quod omnis includat Et simpliciter Nullus autem includit Neque, quod est Et non. . . Omnis homo est doctus, id est, Et Petrus est doctus et Paulus est doctus, etc., ubi illud Et expresse redditum in sensu, implicite continebatur in Nota Omnis, praefixa Subjecto praecedentis Propositionis. Nullus homo est doctus, id est, Et Petrus non est doctus, etc. Vide supra de Acceptione. Hoc etiam peculiare est opulis uris, quod geminari saepe soleant,ae xtremis, quae connectunt, et praefigi et simul etiam interponi ut hic: Et sto et loquor, item e sto et loquor. Quod in aliis opulis Grammaticalibus non habet locum, quae
270쪽
α 4 Logica restituta. vel praefiguntur tantum, vel tantum intercedunt inter Extrema
sua ut uia curro, lasor, aut Lasso quia curro.
s. Et quidem naturalis locus opulae est medius inter Extrema atque inde etiam Copula dicta est, quia velut vinculum quoddam intercedat. Hinc et omnes Copulae Grammaticales illum locum admittunt, imo exigunt si sensum spectes. Sic v. g.
Copula Et occupat hic solum locum medium: Sio et loquor, Disjunctiva hic Sto vel loquor, Condicionalis lites Stare possum.
sisto,cillativa hic cito, ergo stareposum, Causalis hies Lasso quia
curro, etc. Tres etiam sunt Copulae, quae medio loco astrictae sunt: Et Vel Ergo, quarum priores tamen per sui geminationem in anteriora diffundi possunt, postrema, tantum in medio consistit. Reliquae Copulae sinunt se antrorsum revelli ut
Condicionalis hic Si sto, stare possum, Causalis hic: Quia
curro, lasor, Temporalis hic : Quando curro, lasor. Similaris autem non revellitur e medio, nisi relicto aliquo sui vestigio v. g. Sicut apis est in naufragio, sic 'matio est in Negatione. Ibi vestigium Sic relinquitur in medio. Porro, cum Copulaessi revelluntur in anteriora, mutandus est ordo Extremorum; quod enim postremum erat inter Extrema, Copula locum medium occupante, id eadem sursum retracta, fit primum ut
in Exemplis propositis satis patet. 6. Fiunt autem illae Revulssiones Copularum, ut facilior sit Contradictio. Si enim dixeris: Quia curro, lassor, facile sormabitur Contradictoria: Non quia curro, a sor. Sed si dixeris: Lasso quia curro, non perinde expedita erit Contradictio; nam hae, Lassor non quia curro non est Contradictoria ejus, sed multo minus haec est Contradictoria dum Non lasor quia curro, nisi forte sumas Adverbium Non, ut cadat in totum pro ut loqui solent), quod tamen dissicultatem et obscuritatem parit in sensu. Hinc nunciationi Rationali dissicilis est Contradictio, et in ea neganda potius per partes procedimus,