- 아카이브

Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

P. II. Sec t. I. Cap. I. 245CΑΡ UT VI. De nunciatione Formaliter, et Aequivalenter opulatis . I. Omnis nunciatio quodammodo Aequivalenter opulativa

est. Continet enim quaevis nunciatio per bonam Consequentiam plures imo infinitas nunciationes, et eas opulative

continet hoc ipso, quo non disjungit illas haec satis clara sunt

ex ante dictis. Strictius sumo nunciationem Aequivalenter CopulatiVam pro ea, quae ratione certae suae particulae praecise continet plures nunciationes Copulative enumerandas ut Omne animal praeter hominem est irrationale continet enim,

ratione istius particulae Praeter tres ropossitiones Copulative enumerandas, hoc modo Et homo est animal, et homo non est irrationalis, et omne anima distinctum ab homine est irrationale. Strictislsime capio nunciationem Aequivalenter opulativam pro illa Enunciatione Composita, quae ratione Copulae Impurae continet aliquam partem, cum reliquis suis partibus opulative enumerandam ut Sto ergo tare possum haec enim ratione

Copulae Ergo continet implicite istam partem Ex sto sequitur stare possum, copulative enumerandam cum reliquis partibus hoc modo : Et sto, et stare so sum, et ex sto recte sequitur stare

so sum.

et Aequivalente Copulativa sic sumpta comprehendit quatuor Species nunciationis Compossitae: Rationalem, Causalem, Similarem et Temporalem. Rationalis est, in qua Copula Ergo eontinet aliquam partem, cum caeteris partibus opulative enumerandam ut Sto ergo stare possum. Et Nota, nunciationem Rationalem non coincidere cum nunciatione Illativa,

sed esse quandam ejus Speciem; quia nunciatio Illativa est cujus Copula est Ergo, adeoque comprehendit etiam sub se certam Condicionalem, v. g. hanes: Si sto, ergo stare possum, aut etiam Si sto, stare possum ergo enim in hac posteriori perinde ponitur implicite, sicut in priori expresse, etiamsi enim

272쪽

246 Logica restituta. Copula ibi sit Si adeoque Enunciatio sit Condicionalis, tamen etiam Copula est Ergo, adeoque nunciatio etiam est Illativa. Igitur Condicionalis Illativa non est Aequi valente Copulativa; etsi enim Copula ejus implicite contineat aliquam Propositionem, non tamen haec Propositio cum aliis partibus nunciationis Condicionalis copulative enumeranda Venit. Siquidem sensus

istius : Si sto, stare possum, non est hic: Et sto et stare possum, et ex sto sequitur stare possum cum qui prius illud dicit, nec se stare, nec se posse stare dicat , sed simpliciter sensus est: Ex sto sequitur stare possum.

s. nunciatio igitur Illativa dividitur in Rationalem et Condicionalem Illativam quae in eo differunt, quod illa sit Aequivalenter Copulativa, haec minimes quia haec Aequivalenter non est nisi nunciatio implex seu Propositio. Dico autem, Enunciationem Illativam dividi in Rationalem et Condicionalem non simpliciter, at Illativam quia non omnis nunciatio Condicionalis continetur sub Illativa, sed tantum illa Condicionalis, in qua Copula Si admittit consortium Copulae Ergo. At Condicionalis, in qua Copula Si respuit consortium Copulae Ergo, non est Illativa, sed pure Condicionalis, ut Si bene studueris, dabo tibi pulchrum equum sensus enim non permittit eam sic efferri Si bone studueris, ergo dabo tibi pulchrum equum.

. nunciatio Causalis est nunciatio Aequivalenter opulativa, in qua Copula Quia implicite continet aliquam partem cum caeteris partibus opulative enumerandam. Ut Quia curro. lassor ibi enim Copula Quia implicat hanc Propositionem: Cursus meus est causa lassitudinis meae, quae Propositio cum aliis praedictae nunciationis Causalis Copulative enumeranda sit hoc modo : Et curro et Loor et Cursus meus est causa lassitudinis meae. Simile quid facile deprehendes in nunciatione Temporali et Similari Prolixitatis evitandae causa supersedeo. 5. Atque ita patet Categoriamnunciationis Compositae. Nempe

273쪽

P. ΙΙ. Sec t. . Cap. I. ea primo dividitur in Compositam stricte dictam et Mixtam. Composita stricte dicta est quae partes servat integras et idem in ea, quod alibi et seorsim positae, valentes Mixta est, quae partes suas confundit et refringit, ita ut non idem in ipsa, quod extra ipsam et seorsim positae, valeant Enunciatio ixta dividitur in Disiunctivam et Condicionalem. nunciatio stricte Composita coincidit cum Copulativa late dicta dividiturque in Copulativam Formaliter, cujus nulla partium in Copula Grammaticali implicatur, et Aequivalenter opulativam. Sub qua sunt Rationalis, Causalis, Similaris et Temporalis. CADUT V ΙΙ. De nunciatione Relativa. I. nunciatio elativa ambigit quodammodo inter nunciationem Simplicem et Compositam. nunciatio Relativa est,

in cujus Subjecto vel Praedicato reperitur particula Qui insequente Verbo puro vel modificato ut Petrus qui est doctus, est probus ibi particulam Qui insequitur Verbum purum. Item: Petrus, qui non est doctus est probus ubi particulam Qui insequitur Verbum modificatum Adverbio negandi, seu isto Modo: Non. Hoc Verbum, quod sic proxime sequitur particulam Qui in nunciatione Relativa vocant Logici Copulam implicationis; ego malim dicere Copulam relationis, sequitur enim proxime particulam Qui, quae Relationsem designat. Ultra Copulam implicationis agnoscunt in nunciatione Relativa Copulam principalem; ego malim dicere Copulam propositionis, quia nempe partes principales Propossitionis elativae, Subjectum, inquam,

et Praedicatum, integra conjungit ut hic Petrus, qui est doctus est probus prius si est Copula elationis, posterius Est est Copula Propositionis. 2. Relativa, alia est relati Subjecti, alia relati Praedicati. Relati Subjecti est, in qua Copula elationis continetur in

274쪽

248 Logica restituta. Subjecto, atque adeo Copula elationis praecedit Copulam Propositionis tales sunt hactenus assignatae. Relativa relati Praedicati est, in qua Copula Relationis continetur in Praedicato atque ea rarior est ut Petrus est animal quod est rationale Aliter dividitur in expresse et implicite elativam, pro ut scilicet Copulam elationis expresse vel implicite involvit haec enim etiam est Relativaci Non-animal non potest esse homo ; etiamsi enim expresse non sonet ibi nec particula

Qui . nec Copula elationis, implicite tamen ibi adsunt sensus enim est Id quod non est animal, non potest esse homo. 3. Propositionem implicite elativam, in qua Copula Relationis assicitur Adverbio negandi Non vocant Logici Propostionem infinitam quales sunt istae: Non potest esse animal, quod non rutum est homo Aliquod non brutum non est homo, dando hunc sensum, qui et obvius est in praedictis Propossitionibus : Id quod non est homo, potest esse animal, siqua res quae non est brutum est homo, Aliqua res quae non est brutum, non est homo. bi quidem priores Propositiones Infinitas dicunt;

posteriores vero, quae sensum earum exacte reddunt, non dicerent Infinitas; quod equidem scio ex quo eorum errore proveniat, et infra dicam, Cap. 11.4. Quaestio jam sit, An nunciatio Relativa 1 Composita,

an simplex. Respondeo juxta definitionem nunciationis Compositae ante datam nempe: nunciatio Composita est, in qua expresse plures exhibentur nunciationes Relativa inter Compositas recensenda non videtur; quia in ea non reperiuntur expresse plures nunciationes, sed una Enunciatio, imperfecto quopiam intercedente, distincta. Ut Petrus qui est doctus est probus, ubi habetur integra illa nunciatio Petrus est probus, eaque interpolatur circa Subjectum suum hoc imperfecto themate, Qui est doctus. Sunt qui definiant Enunciationem Compositam:

Cujus Copula est Copula Grammaticalis; sed nec juxta eos Enunciatio Relativa debet dici Composita, cum particula ui

275쪽

P. II. Sec t. I. Cap. VII. 249 non 1 Copula Grammaticalis etiamsi enim addita Propossitioni inficit sensum, is tamen non resarcitur subsequente Propos1- tione, sed Copula cum Praedicato.

s. Hoc interim verum est, nunciationem Relativam aequivalere nunciationi Copulativae ex duabus Propossitionibus quarum una constat Opula elationis, et altera Copula Pro-

possitionis. V. . Petrus, qui est doctus est probus, id est Et Petrus est doctus et Petrus est probus. Item : Omne anima quod non est rationale est brutum, id est Quoddam animal non est

rationale, et omne tale anima est brutum, etc.

C VIII. De Propositione Quanta. I. Propositio Quanta est, quae constat Subjecto communius sumpto, id est sumpto pro pluribus laxe enumerandis. Dividiturque in Propositionem Universalem, quae constat Subjecto universaliter sumpto seu distributo, et articularem, quae constat Subjecto particulariter sumpto prioris generis est ista: Omnis homo est doctus, item istaci Nullus homo est doctus posterioris generis est ista Aliquis homo est doctus, item ista: quis homo non est doctus. Adeo ut Quantitas Propositionis non sit aliud quam certa Acceptio Subjecti Propositionis, nempe

Acceptio communior ex quo et hoc sequitur, quod Quantitas non sit Affectio Propossitionum, sed Terminorum, et nominatim

Subjectorum.

2. Censentur autem Propossitiones ejusdem Quantitatis esse, quae vel ambae sunt Universales, vel ambae sunt Particulares

ut istas Omnis homo est doctus, Nullus homo est doctus ejusdem Quantitatis sunt quia sunt ambae Universales item istae sunt ejusdem Quantitatisci liquis homo est doctus, Aliquis homo non

est doctus, quae sunt ambae articulares. Propossitiones diversae Quantitatis dicuntur, quarum una est Universalis et alteratar-

276쪽

Logica restituta. ticularis; ut utralibet duarum priorum sumpta cum utralibet duarum posteriorum. Caeterae Propositiones, licet non sint

ejusdem Quantitatis, non tamen proprie dicuntur diversae Quantitatis v. g. istaeci omnis homo est doctus, Hic homo est doctus, licet non sint ejusdem Quantitatis, non sunt tamen diversae Quantitatis, cum posterior earum nullius sit Quantitatis.

s. Propossiti Universalis vel est Assirmativa, ut Omnis homo est doctus, vel Negativa, ut Nullus homo est doctus quamvis posterior illa non 1 formaliter Negativa, sed tantum aequivalenter, quod patebit infra. Similiter Propositio Particularis alia est Assirmativa, ut Aliquis homo est doctus, alia Negativa, ut Aliquis homo non est doctus. Et quidem in Universali Negativa utrumque Extremum distribuitur; in Universali Assirmativa solum subjectum distribuitur in Particulari Negativa solum

Praedicatum distribuitur in Particulari Assirmativa neutrum Extremum distribuitur. Item in Particulari Assirmativa utrumque Extremum accipitur particulariter in Particulari Negativa solum Subjectum accipitur particulariter; in Universali Assirmativa solum Praedicatum accipitur particulariter in Universali Negativa neutrum Extremum accipitur particulariter. Hae Regulae diligenti ime sunt observandae ex iis enim statim patebit, an in Argumento aliquo fiat processus a non distributo ad distributum, qui processus est Argumentorum velut quaedam Scylla Supponunt autem hae Regulae Propositiones ussitatas et

. Praeter Universalem et Particularem, omnes reliquae Propositiones dicuntur non-Quantae et 1 quidem Subjectum accipiatur singulariter, Propositio dicitur Singularis ut Petrus est

doctus. Et pari licentia possemus Propossitionem Logicam, Grammaticam, Quas1-universalem, et Quas1-particularem dicere, prout scilicet Sudjectum ejus hac vel illa Acceptione capitur sic ista est Propossitio Logicaci Mus subalternatur animali, ista est

Propositio Grammatica Mus est tertiae declinationis, etc. Sed

277쪽

P. . Sec t. II. Cap. VIII. quid de Propositione Indefinita censemus ' Haec non est aliud, quam Propositio Quanta, cujus tamen Subjecto nota Quantitatis non praefigitur expresse ac proinde illa necessario vel Universalis est vel articularis, ut non 1 necesse Propositionem Indefinitam tamquam tertiam Speciem inter Quantas reponere. Propositio autem Indefinita, cum est Affirmativa habet sensum propositionis Universalis ut Animal est homo haec enim in obvio sensu est falsa esset tamen vera si haberet sensum Pro- possitionis Particularis. Si vero Propositio Indesinita fuerit Negativa habet sensum Propossitionis Particularis ut Animal non est homo haec enim vera est in obvio sensu quia proxime praecedens falsa est , non foret autem vera si haberet sensum Propositionis Universalis. 5. Inquirendum restat, sitne Propositio Quanta revera Propositio, an non potius Enunciatio Composita. Responde, juxta eos qui distinguunt Propositionem et Enunciationem Compossitam mere penes suas Copulas, Propositioni Verbalem et Enunciationi Compossitae Grammaticalem Copulam addicentes, fatendum sane est, Propositiones Quantas non esse revera Propos1tiones, sed Enunciationes Compossitas, Universalem quidem Copulativam, Particularem vero Disjunctivam. Copula enim nunciationis Universalis continetur in Nota Omnis aut ullus, Subjecto expresse vel implicite praefixa, quae Copula est Et Similiter Copula nunciationis Particularis continetur in Aliquis. Nulla autem ratione statui potest, Copulam istarum nunciationum

esse Copulam Verbalem, cum illa tantum sit Copula partium in ipsis, ut clarissime constat ex sensi adeo ut E in Propositione Quanta non sit aliud quam multiplex Copula partium; Et autem aut Vel quod Nolae Quantitatis includitur, sit Copula ipsius Propositionis Quantae, partes illas inter se con

nectens.

278쪽

Logica restituta.

CAp UT X. De Propositionibus nusitatis et Inordinatis. I. Duorum generum Inusitatas Propositiones deprehendo. Primi generis sunt Quantae constantes Praedicato singulariter sumpto ut Omnis homo est Petrus, Nullus bos est Petrus, Aliquis homo est Petrus, etc. Huc etiam revocari possunt omnes

Propositiones Quantae, quarum Praedicata non accipiuntur Universaliter vel articulariter, etiamsi etiam non accipiantur

singulariter ut Aliqua quatuor sunt omnia elementa, Aliquod nece sarium ad navigandum es aliqua navis, Aliquod Subalternum

animalis est homo. Siquidem Acceptio talis raedicatorum aequiparatur Acceptioni Singulari. u. Secundi generis Inusitatae sunt, quarum Praedicatis praefigitur proxime Nota Quantitatis v. g. Petrus est omnis homo, quod animal est omnis homo, Nullus homo est omne auimal, etc. Atque hujus generis Propositiones magis Ιnussitatae uni quam Propositiones prioris generis. ropositiones Inusitatas non suppono cum enim nullius ferme mi usus in seriis Argumentationibus, multas tamen exceptiones et mutationes inducunt in

Logicorum Regulas apud eos qui illas etiam in censum ad

mittunt.

3. Propositio Ιnordinata est, in cujus expressione aliquid extraordinem illum, quem sensus requirit, deturbatum est. Sensus autem Propossitionis requirit Subjectum primo loco stare, succedere Copulam cum praefixis odis, s qui adsint, et tandem ultimo loco Praedicatum subssistere. Unde haec Propositio est Inordinata : Animal est homo, si hic ei sensus reservetur momos animal, atque eo sensu vera est. Alias prior illa ropositio non est inordinata, 1 capiatur ut falsa, ut nempe Subjectum ejus 1 Animal, et raedicatum ejus sit Homo quod pauci videntur advertisse); sed est inordinata, quando Animal, etsi

non exprimatur loco raedicati, pro Praedicato tamen compu-

279쪽

P. II. Sec t. I. Cap. X. latur in sensu, et similiter Homo, etsi non ponatur loco Subjecti, quoad expressionem, computatur tamen in sensu pro Subjecto. Propositionibus nordinatis utimur saepe elegantiae causa: eo enim ventum est, ut quod distortum ac perversum est, festivum ac argutum Videatur. C in X. De nunciatione odali. I. Modus Logicus coincidit cum Adverbio stricte sumpto. Estque Dictio, quae sensu cohaeret cum Copula, aliter tamen cohaeret quam velut Extremum ejus. V. g. cum dico: Petrus

est homo, ibi Petrus et Homo cohaerent cum Copula non sunt tamen odi Logici istius Copulae, quia cohaerent cum Copulatamquam Extrema Copulae. Sed si dixero: Petrus necessario est homo, ibi Necesssario ita cohaeret quoad sensum cum Copula

Verbali, ut tamen non cohaereat cum illa velut Extremum

ejus adeoque illa dictio Moe Sario est odus Logicus Tales Modi etiam sunt Impossibiliter, ossibiliter, Contingenter, Forsitan Verisimiliter Certo, et Modus frequentissimus, Non, etc.;

hae enim omnes ictiones possunt cohaerere quoad sensum cum opulis aliter quam ut Extrema Copularum. Celeriter autem, Sapienter, Docte, Valde, imis, etc., non sunt odi Logici quia non cohaerent unquam cum Copula quoad sensum, sed tantum cum Extremo Copulae, nempe cum aliquo Alectivo Vel Participio. V. g. Petrus celeriter currit; ibi Celeriter non

cohaeret cum V, incluso in Currit, sed cum Currens, quod ibidem includitur. Similiter in hisci Petrus sapienter agit, Valde garrulus est, Nimis levis, etc., illa Adverbia Grammatica non sunt enim Adverbia Logica cohaerent cum Praedicatis istarum

Propositionum, non cum opulis.

a. is possitis facile dicitur, quid sit nunciatio odalis; nempe nunciatio cujus Copula assicitur Modo, seu cum cujus

280쪽

254 o it c a me sici tauri a Copula quoad sensum cohaeret aliquis odus Logicus. Non

censetur autem cohaerere Modus Logicus cum certa Copula,

nisi eam quoad sensum proxime praecedat. Sic istae sunt Z- nunciationes Modalesci Petrus necessario est homo, Petrus possibiliter est rex, Arenae maris forsitan sunt numero pari, etc., quia Copulas earum proxime praecedit odus aliquis, tum quoad sensum, tum etiam quod in Exemplis convenit quoad expressionem. Hae vero non sunt odalesci Et contingenter stoet contingenter edeo, Vel impossibiliter sum homo vel impossibiliter sum brutum, Si non offlum sare non sto licet enim in iis reperiantur odi, illi tamen non assiciunt earum opulas, sed Copulas partium. Hoc igitur diligenter curandum est in Modalibus Quantis a Compossitis, ut Modus cadat in earum Copulas Grammaticales, et eas sensu ac, quantum fieri potest, expressione proxime praecedat. Si enim assiciat in illis tantum Copulas Verbales, non essiciet nunciationes odales, cum illae 1nt tantum Copulae partium, non vero Copulae istarum Quantarum aut Compossitarum. Unde neque istae sunt nunciationes odales Aliquod anima impossibiliter est homo, omnis homo possibiliter est Romae. Sic Modales facies impossibiliter aliquod anima est homo, Possibiliter omnis homo est Romae jam

enim Copulae istarum Quantarum assiciuntur odo. Similiter et haec Composita non est Modalisci Et impossibiliter sto, et impossibiliter sedeo estque falsa sic Modalem facies impossibiliter et o et sedeo, quod jam verum est.

3. nunciatio odalis habet duas partes, odum et Enunciationem Modificatam. Quid 1 Modus dixi; odificata est restantia nunciationis odalis, quae superest ablato ex ea Modo. . . haec est nunciatio Modalis Petrus neceJario est homo Modus in ea est Necessario, quo ablato, quod restat, est Enunciatio odificata, nempe Petrus est homo. Quod gQ Modificatum voco, Logici communiter vocant dictum Enunciationis Modalis; sed nomenclaturam istam non fero. Etiams

SEARCH

MENU NAVIGATION