Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

P. I. t. II. C a p. I. plura sigillatim, quam conjunctim objecta percipere; emoria vero Compendiis et Summariis, velut in unum collectis viribus

magis roboratur.5 Reformatio est Reductio collapsum ordinem restituens. Nempe Reducta continet expressionem non eo ordine digestam, quam Sensus requirit, educens vero ordinem illum restituit.

V. . Non est e terris mollis ad astra ia, id es xi e terris ad astra non est mollis Sensus enim Propositionis requirit, Subjectum primo loco, Copulam cum suis odis secundo, et tertio loco Praedicatum reponi quo quidem ordine hic reponuntur in educente, cum extra istum ordinem deturbata legerentur in Reducta. 6. Resumptio est Reductio, in qua educta Sermonem exoletum continet, aut aliter minus ussitatum vel notum, Reducens Vero reponit communem sermonem ut Petrus est opinator, id est Petrus est derisor item : Prata rident, id est,

prata sunt amoena. Huc spectat etiam Interpretatio, qua quod uno idiomate dictum est, in aliud dioma transferimus. II. De Reductione penes NegationeS. I. Reductio speciatim sumpta distinguitur contra Expos1tionem comprehenditque sub se tres posteriores Species: Contractionem, Reformationem et Resumptionem iisque Logica potissimum occupatur circa Reductiones Negativarum. Nam Regula Logices est, Negationes non mere, at, quantum fieri potest, ad Assirmationem reducere unde juxta hanc Regulam non s1nimus inter nunciationes Compossitas ullam Negativam, quam non illico reducamus ad Assirmativam aequivalentem.

V. . Non et sto et loquor, quae est Copulativa Negativa, reducitur ad hancci Vel non sto, vel non loquor, quae est DisD

292쪽

266 L si a. junctiva Assirmativa, quamvis constet ex partibus Negati vis. Et istaci Non vel sto, vel loquor , quae est Dis junctiva Negativa, reducitur ad hanes Et non sto, et non loquor, quae est opulativa Assirmativa ex partibus Negativis. Eadem de causa Quantas Negativas non mimus, sed reducimus ad Assirmativas; ut Non omne animal est homo, id si aliquod animal non est homo etiamsi etiam Reducens ibi habeatur ut Negativa juxta

communem apprehensionem, ut supra notavi.

a. Circa Contractionem in Negativis occurrit istud Axioma: Duplex Negatio facit Assirmationem. Cujus hic est sensus: Duae Negationes et per consequens, quotquot numero pari)se mutuo quoad sensum proxime sequentes, se mutuo tollunt, et perinde est ac si nulla Negatio fui et possita Juxta hanc Regulam procedit ista Reductio Petrus non non est doctus, id est Petrus est doctus. Dixi se mutuo proxime sequentes quoad

sensum, quia Negationes se mutuo, aliquo intercedente sequentes, non tollunt se mutuo, nisi cum juxta alias Regulas eo redigi possunt, ut se invicem proxime sequantur; tunc enim, postquam eo redactae sunt, se mutuo etiam tollunt. Sic v. g. hic Petrus, qui non est doctus, non est etiam probus, duae Negationes non faciunt Assirmationem, nec licet hunc sensum redderes Petrus, qui est doctus es etiam probus etiams enim duae Negationes ibi reperirentur, non sequebantur tamen se invicem quoad sensum, nisi aliquo interjecto. Sic neque Negationes hic repertae se mutuo simpliciter tollunt Petri non necessario non est doctus; sed tamen hae tollunt se mutuo si primum eo fuerint redactae, ut se invicem proxime sequantur: nimirum s Non nece sario juxta Schema subjicendum reducatur

ad ossibiliter non, et adjecta altera Negatione, quae postponebatur Modo Necessario, at hic sensu. Petrus possibiliter non non est doctus ubi jam Negationes se mutuo tollunt, adeoque prima Propossitio mediate huc reducitur Petrus possibiliter ei

doctus.

293쪽

P. II. Sec t. II. Cap. I.

s. Ex quo jam etiam patet, quod duae Negationes, quarum una est Negans et altera Ιnfinitans, nunquam se mutuo tollant seu nunquam faciant Assirmationem; quia nunquam se mutuo proxime sequuntur quoad sensum, cum cadant in diversas Copulas. Esto quod se invicem subinde quoad Expressionem proxime sequantur; v. g. lites Non non-animal potest e se homo, sumendo priorem Negationem ut Negantem, et posteriorem ut Infinitantem; quia tunc sensus est Id quod non est animal, non potest esse homo, adeoque tantum intercedente aliquo quoad sensum, sequuntur se mutuo Negationes istae. 4. Reformatione utimur circa Negationes cum Negatio aliqua praecedit integrum Praedicatum, illam revellimus a Praedicato et praefigimus opulae. . . Petrus est non doctus huc per Reformationem reducitur Petrus non est doctus. Dixi cum Negatio praecedit integrum Praedicatum, quia cum Negatio tantum praecedit aliquam partem Praedicati, non revellimus eam modo jam dicto, sed apponimus ei Copulam Implicationis. V. . Petrus est brutum non album non potest huc reduci Petrus non est brutum album, sed hucci Petrus est brutum, quod non est

album,

s. Resumptione circa Negationes praecipue utimur juxta Schema subjiciendum, quamvis juxta ipsum contingat subinde

Reductio secundum Contractionem aut Reformationem. CΑΡU III. Continet Schema eductionum.

I. Schema jam pridem machinatus sum quoddam, Reductionibus plerisque, quae circa Negationes instituuntur, perOpportunum, ex quo primo statim intuitu vides, quo unumquodque hujus generis reducendum 1t. Atque ita se habet:

294쪽

Quantitas Quantitas Universalis vomnis Necessario Semper Et

post

Uod Nullus Impossibiliter

Nunquam Neque

Hocce Schema est; sed jam etiam lavem ejus accipe, sine qua haec tota Forma sit inutilis et clausa Post ualem prae et post Quantum; prae mutat utrumque. Constat clavis ista, emoriae et Compendii causa in Versiculum redacta, tribus partibus, quarum explicatio haec est. et Post ualem, seu ualitatem .supple mutat id est: sumpto aliquo ex sedecim vocabulis hujus chematis, s unam Negationem ei postposueris, et compositum ex isto vocabulo et Negatione postpossit aequivalens Vocabulo oppossitae Qualitatis in Schemate habentur autem vocabula oppositae ualitatis dextrorsum et smistrorsum . . . sumpto illo vocabulo : Omnis, si ei unicam Negationem postposueris, habebis compositum Omnis non, quod compositum aequivalet vocabulo consistenti sub opposita ualitate cum vocabulo Omnis aequivalebit erg0 vocabulo Nullus unde omnis homo non esi doctus huc reducitur: Nullus homo es doctus. Si jam vice versa sumpseris tibi V0cabulum Nullus, eique unam saltem Negationem postposueris siet Compositum Nullus non, quod juxta hanc primam partem Versiculi, aequivalebit vocabulo oppossitae qualitatis cum Nullus,

295쪽

P. II. Sec t. I Cap. II. id est, aequivalebit vocabulo Omnis Adeoque Nullus homo non est doctus, huc reducitur: Omnis homo est doctus Eodem modo

Necessario non aequivalet Impossibiliter, et Petrus nece sario non est brutum id est, Petrus impossibiliter es brutum et viceversa, Impossibiliter non idem est ac Necessario, et Petrus impossibiliter non est homo idem est a Petrus nece sario es homo. Item Semper non idem est quod unquam, et unquam non idem est quod Semper. Item Et non idem est quod Neque, nam Et non oet non sede perinde est ac Neque o neque sedeo et Neque non idem est quod Et, nam Neque non o neque non fedeo, id est, et sto et sedeo.

s. Atque ita se res habet in Vocabulis supernis. In infernis autem obtinet quidem etiam prima pars Verssiculi, sed nullum ibi effectum notatu dignum depromit. Nam si vocabulis infernis

ac dexteris scilicet vocabulis liquis, Possibiliter, Aliquando,

unica Negatio postponatur, mutantur profecto in vocabula in serna 1nistra; sed nulla Reductio est, cum illa ssinistra vocabula nihil aliud ssint quam expresse compossit ex dexteris vocabulis et subsequente Negatione. Similiter a Vocabulis infernis et mistris unicam Negationem postposueris, mutantur quidem in Vocabula inferna dextera, sed me ambage Schematis et lavis, at aperte et regia via, juxta Axioma: Duplex Negatio facit A mationem. 4. Seeunda pars lavis erat ista Prae et post Quantum, seu Quantitatem supple mutat. Sensus est: si Vocabulo hujus Schematis duas Negationes apposueris, unam ante Vocabulam et alteram post Compositum ex Vocabulo et istis Negationibus aequivalebit Vocabulo oppositae Quantitatis in Schemate voeabula autem oppossit a Quantitatis in Schemate sursum ac deorsum habentur . . . sumpto illo Vocabulo Omnis, si ipsum inter duas Negationes interjeceris, habebis Non omnis non, quod aequivale Vocabulo Aliquis, et proinde Non omnis homo non est doctus, id est, aliquis homo es doctus. Eadem ratione Non

296쪽

27 Logica restituta. aliquis non idem est quod omnis. Item Non necesario non idem

est quod ossibiliter, et Von possibiliter non idem quod Necessario. Et porro sic pergendo sursum deorsumque, non tantum in Vocabulis dexteri lateris, sed etiam sinistri; quia Non nullus non idem est quod liquis non, et Non aliquis non non idem est quod Nullus. Et sic deinceps pergendo. Haec pars est quidem dissicilior intellectu, quam pars prima Vel par tertia, ideoque sola prima et tertia parte Versiculi poteramus esse contenti; haec tamen secunda pars saltem pro Memoria est. s. Tertia pars Versiculi Prae mutat utrumque, scilicet Quantum et Quale seu Quantitatem et Qualitatem. Id est si Vocabulo hujus Schematis unicam Negationem praeposueris, Compossitum ex Vocabulo et ista Negatione aequivalebit Vocabulo oppositae quantitatis qualitatisque habentur autem vocabula quantitate simul ac qualitate differentia in angulis oppositis secundum Diametro Schematis . . . sumpto Vocabulo Omnis, una Negatione raex1xa, habes Non omnis, quod

aequivale Vocabulo Aliquis non, quia omnis et Aliquis non distant inter se Diametro Schematis. Itaque Non omnis homo es doctus, id est, aliquis homo non es doctus. Item sumpto Vocabulo Aliquis non praefixa ei Negatione habes Non aliquis non, quod idem est ac omnis. Et sic porro pergendo non

tantum per Diametrum vergentem ab angulo superno dextero in angulum infernum mistrum, sed etiam per Diametrum quae hanc decussat, vergitque a sinistro superno in dexterum infernum; aequivalent enim pari pacto Non nullus et Aliquis et contra Non aliquis ac Nullus, et sic porro. 6. Possumus autem expedire sussicienter has Reductiones juxta primam et tertiam partem Clavis omussa scilicet secunda parte quae intellectu dissicilior est , cooperante tamen subinde isto Axiomates Duplex negatio te. V. g. Non omnis non sic reducam: sumam ex isto Composito partem, Non omnis, et alteram e gationem, quae sequebatur, reservabo seorsim, ut sumam eam

297쪽

p. I. Sec t. I. Cap. III. et apponam, cum tempus erit. Igitur, Non omnis idem est quod liquis non juxta tertiam partem lavis sum jam Negationem posteriorem quam reservaveram, et nanciscor liquis non non expungo igitur utramque Negationem, juxta Regulam: Duplex negatio etc., et remanet Aliquis Adeoque eodem recidit Reductio, quo recidisset, si facta fuisset per secundam partem lavis. Aliter: ex Non omnis non capio illam partem Omnis non hoc juxta primam partem lavis, idem est quod Nullus Jam praefigo Negationem, quam reservaveram, et habeo Non nullus, quod juxta tertiam partem

Clavis idem est quod liquis.

7. Notandum aliquid circa illa vocabula Schematis Et ' et eorum Opposita. Imprimis censetur illis unica Negatio postponi, etiam tunc, cum duplex Negatio postponitur hoc pacto,

ut in una earum partium, quas connectunt, una, et in altera,

altera Negatio resideat. V. . Non o et non sedeo hic censetur Vocabulum Et comparere cum unica Negatione postposita, atque adeo juxta primam partem Clavis huc reducitur Nequesto neque edeo. Secundo non censetur illis vocabulis postponi Negatio, nisi immediate postponatur, ita ut Negatio cadat in Copulas partium, nec sussiciat eam cadere in partes partium. Unde cum vocabula ista connectunt Propositiones QuantaS, non censetur Negatio vocabulis postponi, nisi cadat in Copulas Quantarum, seu is sensu praecedat illas Nota. Omnis, aliquis etc. Subjectis Quantarum praefixas Quapropter hic: Et aliquis homo non est doctus, et aliquis homo non es probus, non censetur vocabulum Et reperiri cum Negatione postposita, juxta sensum lavis, adeoque non licet juxta primam partem Clavis praedictam nunciationem huc reduceres: Neque aliquis

4omo est doctus, neque aliquis homo estprobus siquidem Reducens est falsa, educta vera Sed si ita dicatur Et non aliquis 4omo est doctus, et non aliquis homo est probus, jam licebit eo reducere; quia jam Negatio proxime se immediate sequitur

298쪽

272 Logica restituta. vocabulum sit. adem de causa Non et omnis homo es doctus, et omnis homo es probus non potest huc reduci Vel omnis homos doctus, vel omnis homo non est probus siquidem Reducta vera, Reducens est falsa sed hucci ' non omnis homo est doctus et non omnis homo est probus, quae ulterius, Reductione concernente Vocabulum Non omnis, huc reducitur 'et aliquis homo non es doctus, et aliquis homo non est probus. IV. De Speciebus Expositionum. I. Primo Exponimus illas Propossitiones, in quibus Extrema cum Copula ac Modo omnia ssimul, aut eorum aliqua, Omplicantur in unam dictionem ; easque reducimus ad Propositiones

eadem haec diserte et expresse reddentes Ut Sto, id est, ego nunc sum ans item Ego sto, id est, ego nunc sum stans etc.

a. Secundo Exponimus Propositiones Quantas per Copulativas aut Disjunctivas aequivalentes; ut Omnis homo est doctus, id est, et Petrus es doctus, et Paulus est doctus, et porro Huc referri potest omnis Expossitio, quae sit circa Acceptiones Communes ut omnia Elementa sunt quatuor, id es, et ignis

et aer et aqua et terra sunt quatuor, etc.

3. Tertio Exponimus per Definitionem, nempe loco Desiniti in Exposita, ponendo Definitionem ejus in Exponente; ut:

Homo est E sentia Petri, id est, homo es tale Praedicatum de

Petro, ut cum de ipso a matur, praecedere debeat ex parte Subjecti antequam veniat ad locum Praedicati. 4. Quarto Exponimus Excludentes, quae nempe constant illa

particula: Solus, aut Tantum. Et quae quidem constant particula Tantum, excludunt a Praedicato ut Petrus tantum

studet, quae sic exponitur Petrus studet et Petrus nihil aliud agit quantum scilicet spectat ad actiones ex proposito factas .

299쪽

P. II. Sec t. ΙΙ. Cap. V. 273 Quae vero constant particula Solus excludunt a Subjecto; ut: Solum animal sentit, id est, animal sentit et nihil distinctum ab animali sentit. Huc etiam spectant illae Propositiones, quae constant particula nicus, nam Unicus idem est quod Quidamisque solus v. g. Unicus catellus est domi meae, id est, Quidam catellus est domi meae, isque solus quantum scilicet ad canes j est domi meae. Ex quo patet, Propositiones excludentes, quantumcunque videantur Affirmativae, continere in se semper aliquam Negationem. s. Quinto Exponimus Excipientes, quae nempe constant illa particula Praeter quae rursum Assirmativae sunt vel Nega- tivae Assirmativa v. g. est ista: Omne animal praeter hominem est irrationale, quae sic exponitur Et homo est animal, et homo non est irrationalis, et omne animal distinctum ab homine est 1 rationale. Negativa est v. g. ista Nullum animal praeter hominem est rationale, quae sic exponitur Et homo est animal, et homo est rationalis, et nullum animal distinctum ab homine est ra

tionale.

6. Sexto Exponimus Comparativas, in quibus nempe reperitur vox Comparativi gradus. Atque ea proprie sumpta sic exponitur: Sile est durior latere, id est, silex est durus, et later es durus, et silex superat laterem in duritie. Improprie autem sumpta, aliquando 1 exponitur Furtum si melius homicidio, id est, furtum est minus malum quam homicidium interdum sic Melius est pati scelus quam facere, id est, pati scelus non es malum, et facere scelus est malum. 7. Septimo Exponimus nunciationes, in quibus vox aliqua Superlativi gradus invenitur. Ea dum proprie capitur, sic procedit Expositio Adamas es durissimus inter lapides, id est, adamas est durus, et sunt alii lapides duri, ac inter eos quidam aliis duriores, sed hos omnes in duritie superat adamas. 8. Octavo assignant multi inter Exponendas, illas Propositiones, in quibus reperitur particula Qua, Quatenus, Ut in

300쪽

α74 Logica restituta.

quantum, etc., qua Vocant Reduplicantes; v. g. Homo non, ni cadit, Homo quatenus gravis est cadit, Homo ut homo ratiocinatur, etc. Sed falsum est, Propositiones illas ratione istarum particularum exponendas esse important enim ratione istarum particularum Conceptum praecisivum ut Vocant, qui est res nobis per Experientiam et Conscientiam, qua ejus in nobis conscii sumus, quam clarissima. Atque proprius istius Conceptus Character et Nota est particula Reduplican S, V. g. Quatenus, quantum, etc. ita ut quoad illam particulam Propositio Reduplicans 1 tam clara, ut declarari amplius non possit. Vide de his ac ssimilibus infra Pari. 4. Seci. . cap. 6.9. Atque ita obiter et dumtaxat in Exemplis percurrimus aliquot Species Expositionum. Non est haec res tam abjecta quam vulgo aestimetur imo Expositio Enunciationum est velut

species quaedam Definitionis, adeoque spectare eam censeo ad Primarium objectum Logices. De hac ego aliquid, de qua plerique nihil potiora reservavi alio.

De Isimilatione.

1. Assimilatio est unius nunciationis per aliam, tamquam Similitudinem suam, declaratio. Quid 1 Similitudo, non teneor dicere; res exemplo satis innotescit. Ad Assimilationem concurrunt duae Enunciationes tamquam ejus Extrema Assimilans

et Assimilata. Haec est Subjectum silmilationis, illa velut Praedicatum Copula est ista particula : Sicut. Ut in hac AD similatione: A matio es in Negatione, sicut navis es in naufragio, Subjectum Assimilationis seu Assimilata est Fr-matio est in Negatione, Assimilans est istaci Navis est in naufragio Assimilata quidem sensu praecedit Assimilantem; sed in

Rhetorum suggestu frequenter invertitur ille ordo, et Assimilans praecedit Assimilatam, et tunc dupla connexione colligantur,

SEARCH

MENU NAVIGATION