Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

P. II. Sec t. I. Cap. V. 275 Sicut praecedente et Sic interjecto v. g. Sicut naufragium

non potest esse sine nari, sic Negatio non potest esse sine A

matione.

st Assimilatio nonnihil deducta vocatur Allegoria; v. g. Sicut in Naufragio necessario praesupponitur navis, sic et in Negationerarmatio; at in naufragio perit navis, et suo modo in Negatione perit A matio, velut eversa per Berbium negandi Latius adhuc, et ultra quam res postulet, nimirum animi gratia, diducta Assimilatio, induit naturam Fabulae. Veluti, si quis in Negatione consideret Assirmationem ut navim, in qua Subjectum sit prora, Praedicatum puppis Verbum malus, Adverbium autem negandi consideretur velut procella illis malo eumque diffringens, is Fabulam fecisse videbitur. s. Proprietas Assiimilationis est Omnis Similitudo claudicat, Et primo quidem vehementer luxata Similitudo, quod, cum divaricatis quas cruribus in Assimilata consistat, in illa proprie quidem genuine et regi se habeat, in hac vero impedite, accommodate, et solummodo cum proportione procedat. V. .:

Sicut qui a somno excitat, non largitur sensum, sed tantum solvit retinaculum sensus; sic qui docet non infundit Scientiam, ea tantum aufert impedimenta sciendi Atqui qui a somno excitat, levi stipendio contentus est pro im per , ergo simili stipendio contentus sit qui docet. Ingens Rationis, cum manca Similitudine cujus humeris insederat, lapsus. Ad haec in eo non nulla quoque Similitudinis Claudicatio est, quod quae secundum proprium sermonem in Assimilante reperiuntur, non semper, ne quidem servata proportione, transferri possint aut debeant in Assimilatam. Sic persistendo in Fabula ante posita, in qua Assirmatio navis erat, dissiculter forte Nauclerum et Remiges, et Mare, per quod fertur ista Navis, aliaque his, proportione servata, 1milia reperies. Qui interim in his inveniendis facilior est, is bonus Poeta est, etiamsi forte non tam apte faciat Versus seu Carmina.

302쪽

De Consequenti . 1. Quid sit Consequentia, non debet dici nisi per Exemplum. Hic igitur Consequentiam audii: to ergo stare posum; et audis eam praecipue in Ergo hic enim ejus character est, sicut Non est character Negationis, et E est character Assirmationis, etc. Ex Consequentia duo Surculi nascuntur id quod sequitur vocaturque Consequens, item Conclusio , et id ex quo aliquid sequitur vocaturque Antecedens . Sic in ista Consequentia: Sto ergo stare possum, Antecedens quidem est Sto ex eo enim sequitur altera Propositio Consequens est Stare possum, hoc enim sequitur ex priori illa Propositione. st Consequentia Analogiam habet cum Continentia, qua

quid se aut suam partem continere dicitur. Sicut Numerus ternarius continet tres unitates simul, et earum singulas, sic etiam Antecedens quodammodo continet in se suum Consequens;

videmus enim in Sto quodammodo contineri Stare possum, ita ut qui primum dixerit, etiam posterius hoc fateri videatur. Continet autem se ipsam quaevis Enunciatio, se ipsam dicendo; ssi et continet aliud quodcumque suum Consequens, ipsum nempe dicendo. Illa enim nunciatio Sto, dicit, Me stare, id

est, se ipsam dicit, et hoc ipso dicit etiam, Me stare posse,

quod est aliud Consequens ab ipsa. Adeo ut Consequentia sit dictio, qua una nunciatio dicit aliam Enunciationem, seu qua una nunciatio dicit totum hoc quod dicitur ab alia Enunciatione; sed Consequentia sic sumpta respicit principaliter Antecedens, illud enim dicit suum Consequens, seu suam Conclusionem, cum interim Consequentia isto nomine Consequentia prolata respiciat Consequens hoc enim est quod sequitur ex Antece

dente.

3. Hinc patet, quod Antecedens dicat suum Consequens esse Verum. Cum enim Consequens sit nunciatio, profecto Con-

303쪽

P. II. Sec t. I. Cap. I. 277sequens dicit se esse verum, ut ante demonstravi; si porro Antecedens dicat totum hoc, quod dicitur a Consequente, necessum est ut Antecedens etiam hoc dicat, Consequens suum esse verum. . Sed dices: si Consequentia non s1 aliud quam Continentia qua una Enunciatio in se continet aliam Enunciationem, debebit ista Consequentia valere Petrus es homo et Petrus es brutum, ergo Petrus es brutum cum tamen ista Consequentia 1 omnino nulla); in priori enim nunciatione, nempe quae praecedit particulam Ergo, continetur posterior nunciatio, tamquam Pars in toto, ut patet ad oculum. Respondeo, Consequentiam esse veram Continentiam, qua nempe Enunciatio Enunciationem illibatam et integram continet, idem prorsus Valentem, quod alibi et seorsim possit valeret. Jam autem nunciatio Disjunctiva non continet tali pacto suas partes, ut pridem monui. Quia vero nunciatio Copulativa continet suas partes illibatas et non fractas, hinc ex Copulativa etiam quaelibet ejus pars sequitur; V. g. Sto et loquor, ergo sto, item, ergo loquor, bonae Consequentiae sunt. s. Hactenus de Consequentia Neces aria, quae sola vera et proprie dicta Consequentia est. Praeter quam tamen agnoscunt communiter etiam Consequentiam Contingentem, quae non est Consequentia, sed dumtaxat quoddam ejus simulacrum qualis

hic sonat Ditescit, ergo superbiet, item, Erubuit, aut, Expalluit ergo est sibi male conscius, etc. Et ssicut Consequentia

proprie dicta est dictio qua una nunciatio dicit aliam Enunciationem esse veram absolute, sic Consequentia Contingens est dictio, qua una nunciatio aliam nunciationem dumtaxat verisimilem esse dicit sicut Ditescit dicit, verisimile esse quod Superbiet, et Nubes densae supra nos coeuntes dicunt, verisimile esse quod Sequetur pluvia. Hae igitur et 1miles non sunt verae

Consequentiae, nec sortiuntur Proprietates verae Consequentiae;

sicut Accidens stricte dictum non est verum Praedicatum. 6. Nota ad Contingentiam Consequentiae impertinentem esse

304쪽

C VII. De Proprietatibus Consequentiae. I. Prima Proprietas: Ex vero nil nisi verum id est, ex vero Antecedente non potest sequi ullum Consequens, is et

ipsum verum 1t. Si enim ex vero Antecedente sequeretur Consequens non Verum, diceret ergo Verum Antecedens, id

esse verum, quod non est verum quod est impossibile quod enim verum est, non potest dicere aliquid ita esse, quod tamen non ita 1t. a. Secunda Proprietas Falsum non nisi ex falso, id est, Falsum Consequens non potest sequi is ex falso Antecedente. Antecedens enim tale dicit, Consequens suum verum esse; cum tamen ex supposito falsum sit Consequens, adeoque Antecedens ipsum est falsum. Quod enim dicit aliquid ita es ,

cum tamen non ita 1t, id falsum esse necessum est. 3. Tertia Proprietas Verum ex quolibet, id est, verum Consequens sequi potest tum ex vero, tum ex falso Antecedente. V. . Sum homo ergo sum animal hic verum Consequens sequitur ex vero Antecedente. Sum bos, ergo sum animal hic verum Consequens sequitur ex falso Antecedente. Atque sic sufficienter demonstratum est hoc Theorema cum enim Potentiam aliquam ponat, illa sussicienter demonstratur per unum ejus Actum.

4. Quarta Proprietas: Ex falso quidlibet, id est, ex falso

Antecedente, sequi potest tum verum Consequens, tum salsum.

V. g. Sum bos, ergo sum bestia; ibi ex falso Antecedente sequitur falsum Consequens Sum hos, ergo sum animal; ibi ex falso

Antecedente sequitur verum Consequens.

305쪽

P. II. Secr. II. Cap. VII. 2795. Quinta roprietas: Ex Necessario nil nisi necessarium, id est, ex Anteeedente necessario non potest sequi Consequens, nisi et ipsum pariter necessarium sit. Si enim Consequens non foret necessarium, ergo cum Consequens sit nunciatio erit Impossibile vel Contingens sicut demonstratur hac arte .

Sect. I. cap. 2. I. 2. . Si Impossibile jam ex vero sequetur Falsum. Necessarium enim est verum, et Impossibile est falsum, ut patet ex eorum definitionibus. Non potest etiam ex Antecedente

necessario sequi Consequens Contingens quia Contingens potest esse falsum eo ipso igitur Antecedens ejus posset esse falsum quia falsum non nisi ex falso ; quod est absurdum, cum Antecedens supponatur esse necessarium.

6. Sed dices: Recte sequitur Petrus si homo ergo Petrus aliquando ridet, ex Necessario Contingens. Respondeo: Consequentia quae ibi importatur est Contingens de qua nos hic non loquimur, at solum de Consequentia proprie dicta seu Necessaria, quae nempe est dictio, qua una nunciatio aliam Enunciationem dicat Impossibile autem est ut Necessarium dicat aliquid Contingens. Iterum dices: Sequitur per Consequentiam Syllogisticam adeoque necessariam : Omnis homo albus est albus,

omnis homo albus est homo, ergo quidam homo est albus. Ibi

Antecedens est necessarium utpote adaequale conflatum X duabus raemissis essentialibus, et tamen Conclusio est contingens. Respondeo: In isto Syllogismo sunt quatuor Termini. Albus enim, prout affirmatur in Antecedente, et prout affr- matur in Consequente, non est idem Terminus in Antecedente enim assirmatur absolute, in Consequente cum Adverbio Temporis praesentis quod licet Copulae praefigatur, tameΠCopula, cum suis odis quibus assicitur, reducenda est ad Praedicatum. Simile vitium hic committitur Petrus possibiliteres albus, Petrus est homo ergo quidam homo est albus ubi rursum Antecedens est Necessarium et Consequens Contingens. 7. Sexta Proprietas Ex Contingenti Necessarium atque On-

306쪽

28o Logica restituta.

tingens, sed non Impossibile. Prima pars demonstratur, quia sequitur Sto ergo stare possum, ex Contingenti Necessarium. Secunda pars demonstratur, quia sequitur Sto ergo non fedeo, ex Contingenti Contingens Tertia pars demonstratur, quia si

ex Contingenti sequeretur Impossibile, a Contingens diceret id esse verum, quod est Impossibile, quod fieri nequit, cum sic ipsum Contingens etiam esset Impossibile. Quod enim dicit

verum esse, quod verum esse non potest, profecto nec ipsum verum esse potest.

8. Septima Proprietas Impossibili quidlibet, id est, ex Impossibili et Impossibile, et Necessarium, et Contingens sequi potest. V. g. hoc est Impossibiles Sum bos ex quo sequitur hoc Impossibiles Sum bestia sequitur hoc Contingens: Non sum Logicus ; sequitur tandem hoc Necessarium : Non sum lapis.

9. Octava Proprietas: Necessarium ex quolibet nempe ex

Necessario, ut Sum homo, ergo sum animal e Impossibili, ut Sum hos, ergo fum animal ex Contingenti, ut Sto ergo sum animaLIO. Non Proprietas Contingens ex Contingenti atque Impossibili, sed non ex Necessario. Contingens ex Contingenti: Sto ergo non sedeo Contingens ex Impossibili Non sum anima

ergo non sedeo.

II. Decima Proprietas Impossibile non nisi ex Impossibili. Non enim ex Necessario, quia ex Necessario nil nisi Necessarium, ut habet quinta Proprietas non ex Contingenti, quia ex Contingenti Contingens a Nece sarium sed non inpossibile, ut habet

sexta ProprietaS.C VIII. Tertium Quadratum Logicum. I. Primum Axioma Ex quo sequitur Antecedens, ex eodem sequitur et Consequens Antecedens enim quoad Sequelam continet in se suum Consequens si rursum ipsum Antecedens

307쪽

P. I. Sec t. II. Cap. VIII.

quoad Sequelam contineatur in aliquo, necessum est etiam Consequens in illo contineri. Quia in quo Continens, in eo continetur et Contentum ut quia dolium continetur in cella, hinc etiam vinum dolio contentum continetur in cella. a. Secundum Axioma Ex quo non sequitur Consequens, ex eodem nec Antecedens. Si enim Antecedens sequeretur ex

illo, jam etiam Consequens ex eodem sequeretur juxta Primum Axioma sed falsum est, ex supposito, quod Consequens ex illo sequatur, ergo etiam falsum est quod Antecedens ex illo sequatur, quia Falsum non nisi ex falso. 3. Tertium Axioma Quod sequitur ad Consequens, sequitur

ad Antecedens; quia quod continetur in Contento, continetur etiam in Continente.

4. Quartum Axioma: Quod non sequitur ad Antecedens, non sequitur etiam ad Consequens. Si enim sequeretur ad Consequens jam etiam sequeretur ad Antecedens juxta Tertium

Axioma.

5. Possumus in gratiam Tironum haec Axiomata Exemplis incorporare et velut tactu subjicere. Sint tres istae nunciationes: 1. Sto, a Stare possum, s. Sum animal. Considera secundam, nempe Stare posum haec est Antecedens, et tertia, nempe Sum animal est ejus Consequens at quia Antecedens illud sequitur ex prima, nempe ex Sto, hinc etiam ex prima illa sequitur Consequens; nam recte sequitur Sto ergo sum anima Rursum ., to est Antecedens et . Stare possum, est ejus Consequens, et . Sum animal, recte sequitur ad a. Consequens); proinde etiam sequitur ad I. Antecedens . Atque ita duo Axiomat Assirmativa in Exemplis possita fuerunt. Rursum quia a. Stare possum est Consequens ad . Sto, atque. 2. Consequens non sequitur ex s. non enim sequitur Amonimal, ergo stare possum , hinc etiam Anteceden 1. Sto, non sequitur ex . nec enim sequetur Sum animal, ergo sto. Et sic Secundum Axioma in Exemplo positum est. Rursum quia . ,

308쪽

28 et Logica restituta. Sto, non sequitur ad Antecedens a. Stare possum, hinc etiam non sequitur ad 3. quod est Consequens ejus Atque ita denique Quartum Axioma Exemplo investitum est. 6. Hoc Quadratum analogum est cum Primo Quadrato fundatur enim hoc Quadratum in Continentia, qua Antecedens continet suum Consequens penes Illationem seu Consequentiam,ssicut Primum Quadratum fundatur in Continentia, qua Praedicatum continet se in suum Subjectum quoad Assirmationem. Praedicatum continet suum Subjectum in genere Totius Potentialis Antecedens vero continet suam Conclusionem in genere Totius Actualis quotquot enim in Antecedente sunt Conclusiones, continentur in illo penes sit, seu Copulative Subjecta vero continentur in Praedicato penes Vel, seu Disjunctive. CADU IX. De Comparatione nunciationum.1. nunciationes quoad Consequentiam inter se comparantur, vel tamquam ipsa Extrema Consequentiae et hinc resultant Enunciationes Convertibiles ac Subalternae , vel tamquam unum Extremum et Contradictorium alterius Extremi et hinc nanciscimur Contrarias ac Subcontrarias . Atque adeo haec posterior Comparatio supponit Contradictorias Tandem his accedunt Dissparatae, quae scilicet extra Comparationem sunt. a. nunciationes Convertibiles quae etiam Aequivalentes dicuntur sunt nunciationes quae se mutuo inferunt, se e X earum una sequitur altera, et contra. Ut Non neces ario sto,

Possibiliter non o recte enim sequitur Non necessario sto, ergθpossibiliter non sto, et contra etiam sequitur inbiliter non sto. ergo non nece sario sto. Et passim hujus generis quamplurianas videre potes, ubi de Reductione et Expositione egimus Reducens enim et Reducta semper aequivalent. 3. nunciationes Subalternae sunt, quarum una infert alteram,

309쪽

P. II. Sec t. II. Cap. IX.

283 sed non contra. Ut Sto, Stare possum recte enim sequitur Sio ergo stare possum, sed non sequitur vice versa Stare possum,

ergo m. Inter subalternas nunciationes una dicitur Subalternans, altera Subalternata Subalternans est quae infert eam ad quam comparatur, sed ab ea non infertur, ut Enunclatio Sto, respectu nunciationis Stare possum. Subalternata vero dicitur quae infertur ab alia nunciatione, ad quam comparatur, sed eam non infert, ut Stare possum respectu Sto. . nunciationes Contradictoriae sunt nunciatio Negans et

ejus odificata se ejus Negata ut Non sto, Sto item Omnis homo est ocius, Non omnis homo est doctus. Istae vero: Omnis homo es doctus Aliquis homo non es doctus, sunt aequivalenter

Contradictoriae, non vero formaliter posterior enim non negat priorem formaliter, seu prior non est odificata posterioris, quamvis ei aequivaleat juxta Schema eductionum. Interim quae aequivalenter contradicunt, passim habentur pro absolute Contradictoriis. Hae vero non contradicunt: Omnis homo es

doctus et Nullus homo est doctus; nec istaeci liquis homo es doctus et Aliquis homo non est doctus; quia non habent se ut Negans et Negata, cum neutra in istis combinationibus sit

Negans, ut nuper ostendebam praeced. Sect cap. 12. n. 4 et 5. s. nunciationes Contrariae sunt Subalternans et Contradictoria Subalternatae ejus. V. . hae sunt Subalternaes SD, Stare possum capio Subalternantem, nempe to et capio Contradictoriam Subalternatae, nempe Non possum stare, et nanciscor has Contrarias: Sto, Non possum stare. 6. nunciationes Subcontrariae sunt Subalternata et Contradictoria Subalternantis ejus. V. g. hae sunt Subalternaes SD, Stare possum capio Subalternatam, nempe Stare possum, et Contradictoriam Subalternantis, nempe Non sto, habeoque has Subcontrarias Stare possum, Non M. 7. In Communi Doctrina non nominantur Contrariae, nis1 penes Omnis et Nullus, nec Subcontrariae, nisi penes Aliquis

310쪽

28 Logica restituta. et Aliquis non, nec Subalternae, nisi penes Omnis et Aliquis, aut ullus et Aliquis non. Ego quidem eas etiam agnosco; nam hae Subalternae sunt Omnis homo es doctus, Aliquis homo

e doctus, cum prior inferat posteriorem, et non contra. Hae

sunt Contrariae: Omnis homo est doctus, Nullus homo est doctus, cum prior sit Subalternans et posterior 1 Contradictoria saltem aequivalenter Subalternatae ejus. Hae tandem sunt Subcontrariae : Aliquis homo est doctus, Aliquis homo non es doctus; quia prior est Subalternata et posterior est Contradictoria Sub- alternantis in Aequivalenti. Sed malui hasce Species Comparationum penes nucleum, quam penes corticem aestimare, penes intimam naturam, quam penes extimum aliquem apparatum;

quod cum facio, quamplurimas sub speciebus illis detego, quae, secundum frontem judicando, ad Species illas pertinere non

viderentur.

8. nunciationes Disparatae sunt, quae nihil horum sunt: neque convertuntur, neque subalternae sunt, neque contradictoriae, nec contrariae, nec subcontrariae. Ut, Sto, Loquor; cum enim neutra inferat alteram, non possunt esse Convertibiles aut Subalternae cum neutra sit negans, non postin esse Contradictoriae; sed nec aequivalent Contradictoriis, neque Contrariae sunt, neque Subcontrariae, ut magis patebit ex

Legibus jamjam dictandis.

9. Nota autem, has omnes Species vicissim dici id est, quando haec nunciatio dicitur convertibilis cum illa, etiam illa dicitur convertibilis cum priori. Et potissimum oportet hoc infixum habere circa Contradictorias; non enim Negans Negatae tantum contradicit, sed et Negat Neganti. Quoad Subalternas est aliqua disparitas; nam Subalterna quidem vicissim dicitur, sed Subalternans non dicitur vicissim, sicut neque Subalternata vicissim dicitur cum enim haec Enunciatio est Subalternans illius, non illa vici 1 est Subalternans hujus, sed Subalter nata. Similia dicenda sunt de Subalternata.

SEARCH

MENU NAVIGATION