Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

PARS III.

SECTIO

De Argumenti S. De Argumentis agitur in Logica propter Rationem, quae est Quartum Instrumentum Ratio enim cum Rata solet in Argumentum redigi et Rationem Argumentando solemus in

I. Argumentum abstractim sumptum idem est quod Consequentia. Sic subinde dicimus, Possum stare ergo o nullum

Argumentum esse dicere volumus, nullam esse Consequentiam. Alioqui ibi etiam esse Argumentum, alio sensu intellectum, non solemus dissileri, dicentes v. g. inter disputandum, si quis hoc proposuerit Sio Argumentatur . Et alioqui nunquam liceret Argumentum vocare inter disputandum, cujus consequentiam negare constituissemus. Et quamvis forte non ineptum sit dicere, haec Argumenta, quorum inter disputandum negamus consequentiam, non agnosci a nobis ut Argumenta, sed ut praetens Argumenta, adeoque vocari a nobis Argumenta, quia ut talia obstrudantur ab oppugnante, non vero quia sint talia nos tamen hac arte tam de Praetensis illis, quam Veris

322쪽

296 L o P a restituta. Argumentis agere debemus; unde, cum fieri possit, praestat ambo

communi Desinitione complecti. a. Argumentum itaque est nunciatio Illativa Affirmativa. Illativa nunciatio est, in qua inter duas alias nunciationes intercipitur Nota Ergo Atque adeo Extrema nunciationis Illativae, et per consequens Argumenti sunt duae quaepiam Enunciationes Copula autem, quae et Nota flutix vocatur,

est Ergo. Unde haec est nunciatio illativaci Sto ergo stare possum; ibi enim inter duas illas Enunciationes Sto, stare possum, tamquam inter Extrema, interjicitur Ergo tamquam opula. Imo etiam ista est Enunciatio Illativaci Si sto, stare possum licet enim expresse ibi non intercedat Ergo inter nunciationes, at implicite intercedit sensus enim est Si sto, ergo stare possum. Non sussicit autem ad Argumentum, quod sit nunciatio Illativa insuper debet Te nunciatio Assirmans. Unde istud non est Argumentum: Non si stare possum, ergo sto Argumentantes enim dicere debemus hoc ex illo sequi, cum ibi dicatur non sequi. Quinimo hoc non est Argumentum Sto, non ergo loquor, etiamsi ssit nunciatio Assirmativa, quatenus opulativa sic enim resolvitur Et so et inde non equitur me loqui, ubi Copula Et intacta est a Negatione, adeoque essicitur opulativa Assirmans. Est tamen Negativa, quatenus Illativa, cum eatenus opula ejus sit Ergo, quae ibi a Negatione non est

Antecedens est illud Extremum, quod sensu praecedit Copulam Argumenti Consequens quod et Conclusio dicitur est illud Extremum, quod sensu sequitur Copulam Argumenti. Ut in hoc Argument, Sti, ergo stare possum, Antecedens est Sto,

323쪽

P. III. Sec t. I. Cap. I. 297 Consequens est Stare possum. Hic similiter Sto ergo loquor, Antecedens est Sto, Consequens est Loquor. Unde disserunt

Antecedens et Consequens relata ad Consequentiam, et relata ad Argumentum cum enim ibi sit Argumentum, utique Antecedens et Consequens Argumenti etiam adsunt; sed cum ibi nulla Consequentia sit, etiam nullae ejus adsunt affectiones, nec Antecedens nec Consequens talia ibi sunt. Oportet vero integrum hoc, quod sensu praecedit Opulam Argumenti vocare AntecedenS, non vero priorem partem tantum. Unde lites Stoet loquor, ergo aliquis flans loquitur, non oportet pro Antecedente to assignare, sed totum hoc Sto et loquor hoc enim totum praecedit Copulam Argumenti. Simile quid dic de Con

sequente.

a. Antecedens itemque Consequens dividitur in Simplex et Complexum. Antecedens 1mplex est, quod est Enunciatio sim-

plex, ut Antecedens hujus Argumenti Sto ergo stare possum; imo etiam Antecedens hujus: Si sto, stare possum ergo si non possum stare, non o etiamsi enim nunciatio Condicionalis

passim inter Compositas recenseatur, non putatur tamen se sola constituere Antecedens Complexum, quod etiam signum est, eam non esse vere compositam, ut pridem dixi. Eadem dic

de Consequente simplici Antecedens Complexum est, quod est nunciatio composita atque adeo vel Copulativum est, ut hic Sto et loquor, ergo aliquis stans loquitur, vel Dis junctivum, ut hic Vel non obe non loquor, ergo non loquor stans. Et Copulativum quidem Antecedens magis proprie Complexum est; habetque hoc speciale, quod ad ejus partes seorsim aliquid responderi possit, ab eo qui Disputationem sustinet, negando scilicet vel concedendo; ubi Antecedens Disjunctivum hoc

commune habet cum Antecedente Incomplexo, quod ipsum totum et per se primo concedendum vel negandum sit, nulla circa partes ejus versante responsione. 3. Partes in Antecedente CompleXo vocantur Praemissae, in

324쪽

Logica restituta. Consequente Complex eodem tenore vocentur Submissae. . .

in hoc Argumento Sto et loquor, ergo quidam an loquitur, Praemissae sunt Sto, loquor in hoc autem: Nemo sans loquitur, ergo ei non so, et non loquor, Submissae sunt Non o non loquor. Praemissae sunt aequales vel inaequales. Aequales sunt, quarum neutra seorsim sussicit inferendae Conclusioni, vel utraque in solidum sussicit ut hic Sto et loquor, ergo quidam Vans loquitur, Praemissae sunt aequales, quia licet ambae simul

et conjunctae inferant Conclussionem, neutra tamen seorsim hoc

potest. Hic item Praemissae sunt aequales: Omnis homo es animal, Petrus es homo, ergo Petrus es animal, quia ambae

seorsim et singulae ex aequo inferunt Conclusionem. Inaequales Praemissae sunt quarum una seorsim infert Conclusionem, altera tantum applicante Antecedens ad Conclussionem ut hic: Omnis

homo es hos, Petrus es homo ergo Petrus es hos ibi enim sola

prior Praemissa infert Conclussionem, posterior tantum applicat priorem Praemissam ad Conclusionem. 4. Inter Praemissas inaequales una est Major, et altera Minor. Μajor est illa inaequalium Praemissarum, quae sola infert Conclusionem Minor est illa inaequalium Praemissarum, quae Conclusionem quidem non infert, sed tantum applicat Antecedens ad Consequens. Inter aequales autem Praemissas neutra Major, neutra Minor altera tamen Prior altera Posterior est subinde quidem ex convenientia aliqua, et quia melius sic congruat. subinde autem mere ex arbitrio, et quia 1 placet ei qui Argumentum proponit. Et quamvis haec ita sint, usus tamen

obtinuit in omni Argumento Formali, quod passim Syllogismus Vocatur, sive Categoricus 1 Syllogismus id est proprie dictus Syllogismus i seu Hypotheticus, seu Dis unctivus Majorem et Minorem dicere, Majorem quidem Praemissam illam, quae in

Antecedente Verbolenus praecedit, Minorem vero, quae Oquitur quamvis plerumque aut valde saepe sint aequales istae Praemissae.

325쪽

P. III. Sec t. I. Cap. ΙΙΙ. 99CΑΡU III. De Argumento Rationali et Condicionali. 1. Argumentum Condicionale est, in quo non asseritur Antecedens, sed tantum supponitur. Ut Si sto, stare possum, ibi enim non assero, me stare. Unde et perinde verum hoc est,ssive stem sive non stem. Argumentum Rationale est, in quo asseritur Antecedens. Ut Sto, em sarepossum, ibi enim assero,

me stare, et non totum hoc Verum erit 1sive non totum Oncedendum, casu quo sedeam tunc enim negandum fuerit Antecedens. Unde qui Disputationem sustinet, ad nullam partem Argumenti Condicionalis respondet, sed ipsum totum ad instar Simplicis alicujus Propositionis concedit vel negat in Argu- mento autem Rationali ad minimum duabis partibus respondendum habet, Antecedenti nempe et Copulae Argumenti, quibus singulis concedendo vel negando respondet. 2. Non omnis nunciatio Condicionalis est Argumentum

Condicionale datur enim Condicionalis Negativa ut Non sisto, stare possum , cum Argumentum debet esse nunciatio

Assirmativa. Datur et Condicionalis non Illativa ut Si bene studueris, dabo tibi novas pestes , Argumentum autem debet esse Illativa nunciatio. Omne tamen Argumentum Condicionale est nunciatio Condicionalis, etiamsi subinde non expresse contineat Notam Condicialem Si quod contingit in Argumento

ad-hominem, ut vocant, in quo Sententiam alicujus loco Antecedentis assumimus, et absurdum ex ea concludimus ad confutandum istam Sententiam juxta Reg. Faifum non nisi ex falso.

IV. De Argumento Bono et Malo. I. Argumentum etiam dividitur in Argumentum bonae Consequentiae et Argumentum malae Consequentiae Argumentum

326쪽

3oo Logica restituta. bonae Consequentiae est Argumentum cujus Copula significat Consequentiam quae subest ut Sto ergo sare postum Argumentum malae Consequentiae est, cujus Copula significat Consequentiam quae non subest ut Stare possum, ergo sto. Vocantho Malum Argumentum, et istud Bonum, quae nomenclatura

probari vel improbari potest, juxta ea quae dicta sunt Cap. I. Interim Nomina ista, quae usus invexit, non respuemus; adeoque passim Bonum Argumentum dicemus quod Bonae Consequentiae est, et alum, quod alae licet tam hoc quam illud dici debeat Bonum Argumentum juxta definitionem Argumenti assignatam Cap. . a. Argumentum Malum aliquando splendide Malum est, quando nempe habet Antecedens verum Consequente falso; tale enim Argumentum directe nititur contra Capitalia Principia Logices : Ex vero nil nisi erum et assum non nisi ex falso. Et quia splendide Mala sunt ista Argumenta, et aperte peccant, hinc in sequentibus vocantur nobis Impudentiae penes quas aestimantur omnia Argumenta Logica, utpote quae in Assectionibus Logicis, in quibus ipsa sunt posita nullam poni munt Impudentiam, id est nullum Argumentum, quod habeat Antecedens verum, Consequente falso, ut infra patebit. 3. Argumentum Malum patitur omnes disserentias Extremorum. Potest enim Malum Argumentum . habere Extremavera quale est istud : Sum animal, ergo fum homo. Potest a. habere Extrema falsa quale est istud : Sumbos, ergo sum lapis. Potest . habere Antecedens falsum, Consequente vero quale est istud : Sum hos ergo sum homo. Potest . habere Antecedens verum, Consequente falso quo spectant omnes Impudentiae, V. g. : Sum homo, ergo fum hos Argumen in Bonum autem tantum tres disserentias Extremorum admittet. Potest enim Bonum Argumentum 1 habere Extrema vera quale est

istud : Sum homo ergo sum animal. Potest et habere Extrema lfilsa quale est istud : Sum bos, ergo sim brutum. Potest 3.

327쪽

P. III. Sect L Cap. V. habere Antecedens falsum, Consequente vero quale est istud: Sum bos, ergo sum animal. Sed Bonum Argumentum non patitur quartam disserentiam, seu nullam intra suos fines Impudentiam

admittit.

. Bonum Argumentum distinguitur in Necessarium et Contingens, quod penes Consequentiam, quam opula significat, dijudicandum est. De his supra.

alio Argumento, seu quod non praesupponit aliud Argumentum tamquam Antecedens suum aut Praemimam ut Sto ergo stare possum. Secundum Argumentum dico, quod ex Argumento argumentatur, id est, praesupponit aliud Argumentum tamquam Antecedens vel Praemisiam; ut Si sto, stare possum, ergo non possum stare, non sto ibi enim Antecedens est hoc Argumentum Condicionales Si sto, stare possum. Non requiro autem ad Argumentum Secundum, ut integrum ejus Antecedens 1 Argumentum; sed sussicere mihi videtur, si vel una ejus Praemissa fuerit Argumentatio. Quapropter Syllogismos Hypotheticos etiam inter Argumenta Secunda recenseo, veluti Si sto, stare

possum fed sto ergo stare possum item : Si sto, stare possum;

sed non possum stare ergo non sto ibi Argumentum illud Condicionale, Si sto, stare possum, tantum obtinet locum Praemissae,

non autem integri Antecedentis. et Argumenta quae ex Antecedente Necessario procedunt, etiamsi saepe communi apprehensione et externo apparatu Videantur Prima facile tamen possunt considerari ut Secunda; quia omnes Propositiones Necessariae admittunt sensum Condicionalem. Ut Duo et tria funt quinque admittit hunc sensum: Si unt duo et tria, ergo funt quinque item Totum est majus

328쪽

3O2 Logica restituta.

fu parte, id est, Si sit totum ergo es maius ud parte, etc. Unde etiam Petrus es homo ergo Petrus es animal potest considerari tamquam Argumentum Secundum, hoc modo : Si quid

sit Petrus, id etiam es homo ergo si quid sit Petrus, id etiam

es anima Si igitur isti considerationi fraenum laxare voluerimus, sola Argumenta quae ex Antecedente Contingenti procedunt, poterunt esse Prima ut Sto ergo stare possim quia V. g. Si non admittit sensum condicionalem, cum nullo modo

possit exponi Sto, id es, si sum ego ergo sum stans exponens

enim ibi est impossibilis, cum exposita saepe sit Vera. 3. Sed temperandum est isti Considerationi, et Propositiones necessariae etiam ut Propositiones cogitandae, et non tantum ut Argumenta, icut exterior earum apparatus et forma mstulant. Quo servato, inter Argumenta Prima recensebimus Repetitionem, Subalternationem, Conversionem, Syllogismum, Argumentum a divis ad conjuncta, Argumentum a conjunctis ad divisa, et omnia Argumenta Topica, id est uno verbo omnia Argumenta in Terminis; at insuper etiam quaedam in nunciationibus, nimirum Subalternationem CompleXam et omnes ferme Syllogismos Disjunctivos. At inter Argumenta Secunda recensebimus Syllogismum Hypotheticum utrumque, Directum nempe et Indirectum Soritem, Conversionesque oriticas et Enthymemata Soritica Circa quae duo posteriora aliqua difficultas est, cum procedunt ex Antecedente Negativo. Et quamvis eo casu non sint Argumenta Secunda, cum tunc non Argumententur ex Argumentatione, seu nunciatione Illativa Assirmante, sed ex nunciatione Illativa Negante tamen ad Argumenta Secunda commode revocantur, ne a consortibuS suis, quae ex Antecedente Assirmativo procedunt, separentur. CΑΡU VI. De Argumento Praegnante et Puro. I. Argumentum Praegnans est, inter cujus Extrema implicite

329쪽

P. III. Sec t. I. Cap. I. mediat nunciatio, tamquam Consequens Antecedentis et Antecedens Consequentis istius Argumenti. Et hinc illam nunciationem, quae 1 illative seu penes Illationem mediat inter Antecedens et Consequens Argumenti Praegnantis, Elisam vocare possumus. V. g. hoc Argumentum Praegnans est Omnis

homo est animal, ergo aliquod animal es homo; ibi enim haec

eliditur Aliquis homo est animal; ibi enim haec cum utroque Extremo praedicti Argumenti illative seu mediante Copula Ergo cohaeret, cum Antecedente tamquam Consequens et cum Consequente tamquam Antecedens, hoc modo : Omnis homo si

animal, ergo aliquis homo est animai, et Aliquis homo es animal ergo aliquod anima est homo. Ex quo etiam patet, Argumentum Praegnans implicite continere plura Argumenta, in quae resolvi possit; sicut hoc Argumentum raegnans : Omnis homo es animal, ergo aliquod animal es homo, virtualiter se implicite continet hanc Subalternationem Omnis homo es animal, ergo aliquis homo es animal, et hanc puram Conversionem: Aliquis homo est animal, ergo aliquod animal es homo. Atque ex hac

Ρroprietate Argumenti Praegnantis nomen ei feci. 2. Argumenta, in quae resolvitur Argumentum Praegnans, possunt vocari Intrusa, et ipsum Argumentum raegnans horum respectu vocari potest Recipiens Specialiter vero illud Argumentum Intrusum dici meretur, quod est disparis naturae a Recipiente. Sic in Argumentum raegnans o propositum intrusa sunt duo Argumenta, nimirum una Subalternatio, et una Pura Converssio; sed prior magis et Specialius intrusa censetur, posterior enim participat in natura cum ipso Argumento Ρraegnante, utpote quod etiam Converssio quaedam sit. Et hinc etiam Argumenta quaedam Communiter intrusa dici possunt, quae nempe ex genere suo talia sunt, ut promiscue alterius specie Argumentis intrudantur. Talia Argumenta sunt Sub- alternatio et Conversio haec enim passim in multis aliarum Specierum Argumentis, praecipue in Syllogismis et Argumentis

330쪽

so4 Logica restituta.

Topicis infarciuntur. Subalternatio etiam in Conversionem in trudi potest, sed Conversio non potest in trudi in Subalternationem, ut statim patebit ex earum Definitionibus. 3. Argumentum Praegnans non semper duobus modo, sed subinde etiam pluribus Argumentis Intrusis turget. Ut hic

Syllogismus : Omnis homo est animal, omne rationale est homo; ergo aliquod animal es rationale, puro Syllogismo et insuper

Subalternatione ac Conversione praegnat, sic resolvendus: Omnis homo est animal, omne rationale es homo ergo omne rationale es

animai ubi purus Syllogismus, juxta Axioma Quod dicitur de Praedicato, dicitur de Subjecto, procedens); item Omne rationale si animal, ergo aliquod rationale es animal ubi Sub- alternatio); item Aliquod rationale est animal, ergo aliquod animal est rationale ibi pura Converssio . Ita ut primus ille Syllogismus duas Elisas habeat, nempe omne rationale est animal et Aliquod rationale est animal. 4. Argumentum Purum est, inter cujus Extrema non interjicitur implicite aliqua nunciatio tamquam Consequens Antecedentis et Antecedens Consequentis. Sed dissicultas, num tale detur aliquod Argumentum Antecedens enim semper habet plures, imo infinitas Enunciationes secum Convertibiles quarum proinde aliqua inter Antecedens et Consequens cujuscunque Argumenti intercedere poterit penes Illationem; nam inferetur ab Antecedente tamquam Convertibili, et inferet Conclusionem tam bene quam ea inferatur ab Antecedente quod enim sequitur ex una Convertibilium, etiam ex altera sequitur. Respond. Verum est, nullum dari Argumentum quod sit absolute purinn,

ut Ratio allegata convincit; sed saltem dantur Argumenta Logica pura, id est, talia Argumenta Logica, in quae nullum aliud Argumentum Logicum intrusum 1 t atque haec intelligemus nomine Argumenti uri simpliciter posito. Quid sint

Argumenta Logica, dicetur infra cap. I. 5. Inter Argumenta Pura, sic aestimando, primo loco occurrit

SEARCH

MENU NAVIGATION