Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Repetitio. Estque Argumentum cum unica Propossitione, id est, una eademque ropositio obtinet locum Antecedentis et locum Consequentis in illo ut Sto ergo Sto. Vocatur vulgo Argumentum Fatuum, iniquo nomine est enim Argumentum optimum, et quo nullum melius vel cogitatione fingi possit. Sed

percepi mentem non recte loquentium Fatuam Probationem volunt dice re Argumenta enim non ex Argumentorum natura

metiuntur, sed ex sine, quem sibi discentes praestituunt, Disputatione et victoria; et sane nemo tam fatuus est, qui ineptum esse non videat, tales Argumentationes ad probandum Vel confutandum assumere.

6. Hanc gradu proximo insequitur Subalternatio quae est Argumentum cum duabus Propositionibus sola quantitate distinctis. Nimirum Antecedens et Consequens habent se tamquam Ρropossiti Universalis et Propossitio articularis, quoad caetera coincidunt; ut Omnis homo est animal, ergo aliquis homo est animal, imo Aliquod animal est homo, ergo omne animal est homo. Nondum enim ago de Subalternatione Formali seu Formaliter bona. Subalternatio non est ex toto suo genere bonum Argumentum atque in eo distinguitur a Repetitione, quae ex toto suo genere necessariae Consequentiae est ejus enim Fun-

amentum Primum est et inconcussum Necessario quidlibet si est, est. Quod alii sic efferunt Quidlibet dum ess necessario es;

non satis accurate ad normam Logicam, et falsum sonat, nisi benigne interpreteris. Quamvis interim Subalternatio non sat ex toto suo genere bonum Argumentum, parvo tamen impendio, servato exiguo ritu et Forma asseritur in bonum Argumentum; nimirum ille modo satus inter Extrema servetur, ut Universalis Ρropositio praecedat Particularem Subalternatio saltem Repetitione impraegnata videtur; non est enim aliud Argumentum

Logicum, quod in eam in trudi posse videatur. Sed cuicunque Argumento intrusa sit Repetitio, nunquam exsolvitur, quia hoc usum non habet ideoque in Disciplinis Fatuum esset hoc agere.

332쪽

Logica restituta. 7. Subalternationi succedit Conversio. Estque Argumentum cum duabus Propositionibus eorundem Terminorum, sed inversorum ut Homo est animal, ergo animal es homo. Non ago adhuc de Conversione Formali seu formaliter bona, sed agam de illa ecl. a. Conversio non est ex toto suo genere bonum Argumentum, in eoque convenit cum Subalternatione differt vero, quod plus Formae servandum 1 in Conversione, ut ab omni vitio vindicetur, quam in Subalternatione, ut patebit se tu Sectione. Conversio tantum admittit Subalternationem; nullum aliud Argumentum ei in trudi potest. 8. Quarto loco succedunt reliqua Argumenta Logica, Syll gismi, Argumenta Topica etc., quae tum a Subalternatione, tum a Converssione iniri possunt, imo subinde ab utraque simul. Porro iuranda nobis tantummodo sunt Argumenta Pura; quia raegnantes Argumentationes hoc ipso satis accuratae videbuntur, si Argumentis uris, in quae resolvuntur, satis prospectum fuerit; tantum opus erit industria et artificio resolvendi, sicubi Praegnantes Argumentatione Occurrerint. CADU VII. De sint memate.

1. Atque sic obiter actum est de simplicioribus Argumentis, Repetitione, Converssione Subalternatione ordini isti insistentibus, post ista occurrit Enthymema Enthymema est Argumentum cum tribus Terminis dispersis per duas Propositiones. Argumentum, inquam, sive Bonum sive Malum, quia non minus ala quam Bona Argumenta possunt Te bona Enthymemata velut istud est bonum Enthymemaci Petrus est homo, ergo Petrus est hos Dispergi dico Terminos per aliquas Propositiones, quando 1 ponuntur isti Termini in istis Propositionibus, ut nullus eorum bis occurrat in eadem Propositione.

333쪽

P. III. Sec t. I. Cap. VII.

2. Quia in Enthymemate sunt duae Propossitiones, hinc in Enthymemate sunt quatuor loca Terminorum cin qualibet enim Propositione duo loca Terminorum reperiuntur, nempe locus Subjecti et locus Praedicati. Cum igitur in Enthymemate, implendis quatuor locis Terminorum, tantum suppetant tres Termini, necessum est unum istorum Terminorum bis poni in Enthymemate. Atque is Terminus Communis dicitur ponitur autem et in Antecedente et in Consequente non potest enim in solo Antecedente bis poni, aut in solo Consequente, quia sic Termini non essent dispers in Enthymemate. Cum igitur Terminus Communis ponatur in Antecedente et in Consequente

simul, necessum est, ut duo reliqui Termini, unus in Antecedente tantum, alter in Consequente tantum ponatur. Et qui in Antecedente tantum ponitur, Vocatur Terminus Inferens;

qui in Consequente tantum, dicitur Terminus Illatus v. g. in praedicto Enthymemate Terminus Inferens est Homo, Terminus Illatus est Ros, Terminus Communis est Petrus. Ex quo etiam patet, in solo Enthymemate reperiri illas Terminorum disserentias, extra vero Enthymema, nec Terminum Inferentem qua talem, nec Illatum, nec Communem reperiri. 3. Enthymema dicitur procedere e parte Subjecti, quando Terminus Inferens in Antecedente et Terminus Illatus in Con- sequente ambo ponuntur loco Subjecti eoque casu Terminus Communis bis ponitur loco Praedicati. Sic istud Enthymema procedit ex parte Subjecti Animal sentit, ergo hos sentit En- thymema dicitur procedere ex parte raedicati, quando ambo illi Termini, Inferens inquam et Illatus, ponuntur e parte Praedicati atque eo casu Terminus Communis bis ponitur loco Subjecti. Sic procedit istud Enthymema Bos sentit, ergo hos est animal. Quando vero Inferens ponitur loco Subjecti in Antecedente et Illatus loco raedicati in Consequente, aut contra quo casu Terminus Communis semel ponitur loco Subjecti, et semel loco praedicati , non est Purum Argumen

334쪽

Logica restituta. tum, sed raegnans, in aliud Purum Enthymema ac Conversionem resolvendum ut hoc : Bos sentit, ergo aliquod animal

est bos quod sic resolvitur : Bos sentit, ergo bos est animal ubi

Purum Enthymema , et Bos est animal, ergo aliquod animal esbos ubi Conversio quae tamen non est pura sed Subalternatione inserta, sic resolvendaci os est animal, seu, quod idem est, Omnis bos es animal, ergo quidam bos est animal, ubi Sub- alternatio, et Quidam bos est animal, ergo quoddam animal est bos, ubi pura Converssio est . Fuit igitur Enthymema a Praedicato ad Subjectum; ponatur jam Enthymema a Subjecto ad Praedicatum. . . Nullum brutum est homo ergo nullus homo es bos; quod sic resolvitur: Nullum brutum est homo ergo nullus homo

est brutum ibi pura Conversio , et Nullus homo est brutum, ergo nullus homo est bos ubi purum Enthymemati Sed juxta

Reg. praeced. cap. n. it traditam de duabus istis speciebus Enthymematis curandum non est, nisi ut scite resolvantur, si incidant; tantum ergo curanda sunt Enthymemata Pura, quae sunt vel ex parte Subjecti vel ex parte Praedicati. 4. Supplementum etiam circa Enthymema conssiderandum est. Supplementum Enthymematis voco Propositionem constantem Termino Inserente et Termino Illat Enthymematis, tamquam suis Extremis. V. g. possit hoc Enthymemates Petrus est homo ergo Petrus es bos, Supplementum ejus est ista Propositio: Homo est bos illa enim componitur ex Inferente et Illat Enthymematis tamquam Subjecto et Praedicato. Imo etiam illa: Bos est homo non refert enim ad Supplementum an Inferens obtineat in eo locum Subjecti, Illato tenente locum Praedicati, an contra. Imo etiam ista: Homo non es hos, aut Bos non shomo non refert enim etiam ad Supplementum, an assirmativum sit an negativum. Unde et Supplementum Enthymematis dividi potest in Assirmativum et Negativum, itemque in Rectum et Inversum. Rectum vocabo illud Supplementum, in quo Inferen obtinet locum Subjecti et Illatus locum Praedicati. Inversum

335쪽

P. III. Sec t. I. Cap. VIII. 3O9 Supplementum vocabo, in quo vice versa Illatus obtinet locum Subjecti, Inferens locum Praedicati. s. Quando Enthymema est bonum Argumentum Logicum, tunc Vocatur Argumentum Topicum, et a quibusdam Argumentum ateriale de quo infra. CApU VIII. De 3llogismo materialiter considerato. I. Egi de Converssione et Subalternatione materialiter spectatis, id est spectatis independenter ab illo apparatu, qui eis tutam praestare posset Consequentiam. Egi etiam de Argumento Topico ac spectato, quodque ibi commodum accidebat, sub nomine Enthymematis ordo postular ut de Syllogismo nunc dicam, sed materialiter conssiderato, praescindendo scilicet ab illa Forma, quae ei sussicit ad bonitatem Consequentiae, et a qua Argumentum Formale dicitur, quando in famosa sua agnificatione sumitur. Syllogismus igitur 1 conssideratus est Enthymema cum Supplemento praemisso, id est Argumentum compositum ex Enthymemate et Supplemento ejusdem nthymematis, itas apposito ad Antecedens Enthymematis, ut Supplementum ac Antecedens constituant duas Praemissas in Argumento isto composito. Sic v. g. sumpto hoc Enthymemates Petrus est homo, ergo Petrus est bos, et sumpto Supplemento ejus, . . Homo est bos, eoque sic apposito ad Antecedens Enthymematis, ut praecedat pariter Notam Illativam ita enim fiet Praemissa , v. g. hoc modo: Homo est hos, Petrus est homo, ergo Petrus est bos habebis hoc ipso Syllogismum, ut ibi positus est. Perinde autem est a Supplementum praeficias Antecedenti Enthymematis, an postponas, modo tamen praefigas opulae seu Notae Ergo alioqui enim non esset Supplementum praemissum, Ut Definitio requirit, sed Supplementum submissum Vide cap. 2.2. Ex his patet, I in Syllogismo tres Propositiones reperiri,

336쪽

L restituta. duas nimirum, quae erant in Enthymemate, et tertiam, quae supervenit tamquam Supplementum harum duas, nimirum Antecedens Enthymematis et Supplementum, constituere Antecedens Syllogismi tertiam vero, nempe Conclusionem Enthymematis, etiam remanere Conclusionem in Syllogismo insuper, duas illas Propositiones, quae constituunt Antecedens, ecth Praemissias. Ac eam quae primo loco ponitur, Majorem, quae secundo loco, inorem dicere usu receptum est quid autem hic Ratio requirat, videre potes supra cap. . . Patet . in Syllogismo tres tantum Terminos reperiri tres enim tantum fuerant in Enthymemate, et Supplementum non adduxit novum Terminum, cum illud adaequale componi debeat ex Termino Inferente et Termino Illato ipsius Enthymematis. Patet . , tres illos Terminos dispergi in Syllogismo, seu nullum eorum bis occurrere in eadem Propossitione fuerunt enim dispersi in Enthymemate, et nullus eorum colligitur in Supplemento, utpote quod ex duobus distinctis Terminis concinnandum 1t. Patet . singulos istorum Terminorum bis poni in Syllogismo. Terminus enim Communis in Enthymemate bis ponebatur, Terminus vero Inferens et Terminus Illatus singuli semel ponebantur in Enthymemate hi vero repetuntur in Supplemento adeoque et illi bis ponuntur in Syllogismo. Patet . Terminum Inferentem Enthymematis bis poni in Antecedente Syllogismi semel enim ponebatur in Antecedenti Enthymematis, et semel adhuc ponitur in Supplemento, ergo bis ponitur in Antecedente Syllogismi, utpote quod ex Antecedente Enthymematis et Supplemento tamquam duabus suis Praemissis conflatum sit. Duo autem reliqui Termini Enthymematis, nempe Terminis Communis et Terminus Illatus, ponuntur pariter in Antecedente a Consequente Syllogismi. Terminus enim Communis ponebatur in Antecedente pariter a Consequente En thymematis jam autem Consequens Enthymematis adhuc mane Consequens in Syllogismo, et Antecedens Enthymematis ponitur

337쪽

P. III. Sec t. I. Cap. VIII. 3IT in Antecedente Syllogismi tamquam praemissa; et sic demonstratum est, Terminum Communem Enthymematis poni in Antecedente a Consequente Syllogismi. Idem demonstratur de Termino Illato Illatus enim ponebatur in Conclusione Enthymematii, quae etiamnum est Conclusio Syllogismi ex Enthymemate nati, et insuper Terminus Illatus ponitur in Supplemento, quod est in Antecedente Syllogismi tamquam Praemissa. s. nthymema dicitur reduci ad Syllogismum, quando Supplemento praemisi adaugetur ut hoc Enthymema Petrus est homo ergo Petrus est animal, is Supplementum ejus, . g. Homo est animal, apposueris Antecedenti ejus dicetur reduci ad hunc v. g. Syllogismum Petrus est homo, et homo est animal, ergo Petrus est animal. Et quando Enthymema jam reductum est ad Syllogismum, Termini ejus acquirunt nova nomina. Et Terminus quidem Inferens jam incipit vocari eius an Medium Communis vero et Illatus ambo vocantur Exi emitates; ut in praedicto Syllogismo Medium est Homo, Extremitates sunt Petrus et Animal. Adeo ut Medium, dum construendus

jam Syllogismus est, desiniri possit Terminus Inferens Enthy- mematis, quod Supplemento praemisi adaugetur constructo autem jam Syllogismo definitur Medium Terminus qui in Antecedente Syllogismi bis ponitur. Et a militer Extremitas, Syllogismo construendo, est Terminus Communis aut Illatus Knthymematis quod Supplemento praemisi adaugetur Syllogismo jam constructo, est Terminus qui ponitur in Antecedente pariter a Consequente Syllogismi. 4. Si Medium bis ponatur loco Subjecti, Syllogismus dicitur positus in tertia Figura, hoc modo : Homo est animal, et homo est Petrus, ergo Petrus est animal. Si vero Medium bis ponatur loco Praedicati, Syllogismus dicitur positus in secunda Figura, hoc modo : Animal est homo, et Petrus est homo ergo Petrus est animal. Si autem Medium semel ponatur loco Subjecti et semel loco Praedicati, Syllogismus dicitur possitus in prima

338쪽

Figura ut Homo es animal, Petrus est homo, ergo Petrus es animal. Et si quidem primo occupet locum Subjecti, ac deinde locum Praedicati ut contingit in Exemplo proxime allegato), Syllogismus dicitur positus in prima Figura ordinaria si vero vice versa fiat, et Medium primo obtineat locum Praedicati, ac deinde locum Subjecti, Syllogismus dicitur possitus in prima Figura Extraordinaria, quam aliqui etiam Galenicam vocant, hoc modo : Petrus est homo, et homo est animal, ergo Petrus es anima Ex quo patet, sola transpositione Praemissarum Syll gismum mutari e Prima Figura ordinaria in primam Figuram

Extraordinariam, et contra Sicut et e prima Figura in Secundam aut Tertiam vel contra mutatur sola Conversione unius

vel utriusque Praemissae. Non omnes Syllogismi quos adduxi, aut quos adducendos designavi, sunt formaliter boni sed praemonui, et rursum moneo, et Titulus hujus capitis mecum monet, necdum agere me hic de Syllogismo famos dicto, qui sit Argumentum Formale habeatque Consequentiam perpetuo bonam vi suae Formae, sed via generationis procedentem spectare me Syllogismum rudem et informem ex Enthymemate jamjam nascentem, quem deinde perpoliam e formem. 5. Quid 1 Extremitas in Syllogismo, dixi num. 3. Illa dividitur in Morem et Minorem Extremitatem. Major Extremitas est, quae in Majori Praemissa ponitur, seu quae ante aliam Extremitatem occurrit in Syllogismo Minor Extremitas

est, quae in Minori Praemissa reperitur, seu quae post aliam occurrit in Syllogismo. Ut in isto Syllogismo Homo est anima Petrus est homo, ergo Petrus est animal, Major Extremitas est

Animai, Minor Extremitas est Petrus. Unde si in Reductione Enthymematis Supplementum Enthymematis praefigas Antecedenti Enthymematis, Terminus Illatus Enthymematis fiet Major Extremitas in Syllogismo nato ex isto Enthymemate, adeoque eo casu Terminus Communis siet Minor Extremitas. Si vero Supplementum postponas Antecedenti Enthymematis, Terminus

339쪽

P. III. Sec t. I. Cap. VIII. 313 Communis siet Major Extremitas ille enim est in Antecedente Enthymematis, adeoque occurret in Antecedente Syllogismi ante Terminum Illatum, utpote qui tantum comparet in Supplemento.

6. Cum vero, o Extremitas in Conclusione Syllogismi ponitur loco Praedicati, Syllogismus dicitur Directus, qualis est Syllogismus proxime allegatus. Si vero Minor Extremitas in Consequente Syllogismi obtineat Locum raedicati, Syllogismus dicitur Indirectus, ut istes Petrus est homo, et homo est animal, ergo Petrus est animal. Unde Syllogismus e Directo in

Indirectum et contra mutatur vel transpossitione Praemissarum, vel Conversione Conclusionis. IX. De A sectionibus Logicis Argumentorum.1 Assectiones Logicae Argumenta concernente sunt variae. Prima Assectio est Numerus Terminorum ingredientium Argumentum V. g. propossit hoc Argumento Petrus est homo, ergo Petrus non es brutum, ad primam ejus Assectionem spectat ternarius numerus Terminorum sunt enim in isto Enthymemate tres praecis Termini Petrus, Homo, Brutum Secunda Affectio est Acceptio Terminorum ingredientium Argumentum sic in Proposito Argumento ad secundam Assectionem spectat

Acceptio Singularis primi Termini, Acceptio Particularis secundi Termini, et Distributio tertii Termini. Tertia Assectio est Situs

ac ordo Terminorum, juxta quem unus ante, alter post, unuS loco Praedicati, alter loco Subjecti reponitur in ad tertiam Affectionem in proposito Argumento spectat is ordo, ut primo quidem, et loco Subjecti occurrat Terminus singulariter sumptus, secundo, et loco Praedicati, Terminus particulariter sumptus, tertio, et loco etiam Praedicati, Terminus distributus. Quarta Assectio est Numerus possitionum, juxta quem Termini

340쪽

in Argumento semel bis, aut saepius ponuntur; et ad hanc Assectionem in praedicto Argumento spectat bina Termini Jngulariter sumpti in loco Subjecti positio, singulares autem reliquorum Terminorum positiones loco Praedicati. Atque haec quatuor uncta, quae jam recensui constituunt Formam Terminorum in Argumento, seu Formam Terminos principaliter concernentem. Adeo ut Forma Terminorum in Argumento non sit aliud quam Complexio horum quatuor unctorum m. Numerus Terminorum, a. Acceptio eorundem, . Situs seu ordo, 4. Numerus si tuum seu positionum. a. Ultra has Affectiones dantur quatuor aliae, quae constituunt Formam nunciationum ingredientium Argumentum. Quarum Prima est Numerus nunciationum ingredientium Argumentum

sub numero etiam comprehendo speciem . Atque adeo in eodem illo Argumento ad rimam Assectionem spectat ternarius numerus nunciationum, quarum duae In Propositiones, et tertia 1t nunciatio Illativa ex Propositionibus illis tamquam Extremis suis conflata Secunda Affectio est Qualitas nunciationum ingredientium Argumentum. Atque adeo ad hanc Affectionem in praedicto Argumento spectat, ut nunciatio Illativa 1 etiam Affirmativa, una autem Propositionum sit Assirmativa et altera Negativa Tertia Affectio est Situs seu ordo Enunciationum ingredientium penes quem in praedicto Argumento Propositio Assirmativa est prima, ac obtinet locum Antecedentis, secunda est Propositio Negativa, ac obtinet locum Consequentis, tertia est Enunciatio Illativa ex illis mediante Copula Illativa consurgens. Quarta Assectio est Numerus Situum seu possitionum ipsarum nunciationum in Argumento qui in praedicto Argumento singularis est singulae enim nunciationes praedictum Argumentum ingredientes tantum semel ponuntur

in ipso Argumento. In hoc autem : Si so, flare postium, sed sto, ergo stare possum, binarius est numerus ostionum in singulis ropositionibus. Haec igitur quatuor Puncta constituunt

SEARCH

MENU NAVIGATION