Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Formam nunciationum Octo autem puncta, quae praecesserunt, constituunt Integram Formam Argumenti. s. Ultra Formam Argumenti superest Nona Assectio, quae vocatur Materia Argumenti Terminos concernens. Atque non est aliud quam habitudo Termini Inferentis ad Illatum, qua se habet ad illum certo modo quoad Praedicationem; ut Materia praedicti Argumenti est habitudo qua Inferens Homo et Illatus Brutum se habent ut Repugnantia. Ex quo etiam patet, ateriam Terminos concernentem untaxat habere locum in Enthymemate quia in illo solum Inferens et Illatus sunt. Patet insuper, Materiam hanc esse quintuplicem: quinque enim praecis modis unus Terminus habere se potest ad alterum penes Praedicationem, ut Parte prima ecl. 2. c. . hujus Libelli demonstratur. 4. Decima tandem et ultima Assectio Logica Argumentorum est Materia Enunciationes concernens. De qua commodius dicam infra ecl. 3. ubi de Enthymemate oritico. Sicut enim ateria Terminorum tantum cadit in Enthymema proprie dictum, quod distinctionis ergo vocare possumus Enthymema Categoricum, sic ateria nunciationes concernens tantum cadit in Enthymema oriticum, ut ibi patebit. T X. De Argumento Uniformi et formi. Ι. Argumentum Uniforme est, cujus Antecedens et Consequens sunt ejusdem ualitatis, id est, ambo sunt Assirmativa vel ambo sunt Negativa. Unde Argumentum Uniforme dividitur in Argumentum firmativum, cujus Extrema Antecedens inquam et Consequens, Assirmativa sunt, ut Sto ergo

stare possum, et Negativum, cujus Extrema Negativa sunt, Ut Non possum sare ergo non sto. Ex quo patet, Argumentum non dici Assirmativum vel Negativum secundum se, sed se

342쪽

si Logica restituta. cundum sua Extrema secundum se enim omne penitus Argumentum est assirmativum, cum omne Argumentum debeat esse

Enunciatio Illativa Assirmativa, sicut jubet Definitio Argumenti, sed Assirmativum specialiter dicitur ab Extremis suis Assirmativis sicut et simili tantum modo Negativum dicitur. a. Argumentum Bisorme est, cujus Extrema sunt diversae Qualitatis, unum scilicet Assirmativum et alterum Negativum est ut Sto ergo non sedeo. Dividiturque in Difforme et Deforme. Difforme voco, quod habet Antecedens Assirmativum et Consequens Negativum, quale est Argumentum jam proxime allegatum Argumentum Deforme voco, quod vice versa habet Antecedens Negativum et Consequens Assirmativum, quale est

istud : Non sto, ergo sedeo. Quamvis hoc sit Malum Argumentum impertinens enim est ad Argumenta niformia ac Biformia, mine Bona a Mala. Quinimo inter Argumenta Logica Deforme plerumque vitiosum est defectu debitae Formae; atque ideo Deforme vocavi. Interim absolute potest dari Argumentum Deforme, quod sit Bonum v. g. istud : Corpus non es penetrabile ergo corpus est palpabile, quod esse bonum Argumentum, demonstrari debet in Physica, et aliquatenus colligere

potes ex iis quae dicuntur arte . Sect. I. cap. 9.

3. Hae species Argumentorum satis clarae sunt, quamdiu versamur in Argumentis habentibus Extrema Simplicia in illis enim Antecedens Assirmativum dicitur, si fuerit nunciatio Assirmativa, et Negativum, si Negativa. Et ssimiliter censendum de Consequente. Non perinde res se habet in Argumentis habentibus Extrema vel alterum Extremorum Complexum Antecedens enim Complexum non penes se, sed penes suas Praemissas, Assirmativum dicitur, ita ut Ixntecedens CompleXum non dicatur Assirmativum, nisi ambae ejus Praemissae fuerint Assirmativae Negativum vero dicitur etiam cum una ejus Praemissa fuerit Negativa. Sic Antecedens hujusci Petrus est animal et Petrus non est bos, ergo quoddam animal non es bos,

343쪽

P. III. Sec t. . Cap. X.

Negativum est, licet 1 Affirmativum secundum se, et ut quaedam nunciatio est. Contingit ergo Antecedens Assirmativum esse in ratione nunciationis, et tamen Negativum esse in ratione Antecedentis. Similia etiam dici debent de Consequente

. Sed quid si ipsum Antecedens Complexum secundum se fuerit Negativum Respondeo Copulativas aut is unctivas

Negativas non sinimus, sed reducimus ad Assirmativa juxta Reg. traditam par. 2. Igitur juxta hoc praescriptum, Antece- cedens, quod . g. erit nunciatio Copulativa Negativa, reducemus per Schema, ibid. cap. 3. ad Disjunctivam Assii mativam atque ea eductione peracta, penes Praemissas ejus aestimabimus, si1tne dicendum Antecedens Assirmativum an Negativum. Similia dic de Consequente. C A I.

De Argumento Logico et Phasico.

I. Argumentum Bonum seu Necessarium dividitur in Argumentum Logicum et Argumentum hysicum Argumentum Logicum est Argumentum ita Bonum, ut in Assectionibus

Logicis illius non possit poni inpudentia ut omnis homo est

animal, ergo aliquis homo est animal. Conssiderata enim integra Forma istius Argumenti, id est octo prioribus unctis inter Affectiones Logicas nam duo posteriora uncta non possunt habere locum in illo, cum non sit Enthymema, nec Categoricum, nec oriticum , impossibile deprehendes in ista Forma ponere Impudentiam aliquam, seu Antecedens verum Consequente falso. Licet enim haec sit Impudentia : Omnis homo est animal ergo aliquis lapis es animai, tamen haec non ponitur in Forma prioris Argumenti deficit enim clare in primo puncto, nempe in umero Terminorum, cum in Impudentia sint tres Termini, et in Argumento priori tantum duo. Item licet ista 1 Im-

344쪽

si 8 est a. pudentia: Omnis homo est animal, ergo aliquis homo non est animal, tamen haec Impudentia deficit ab Argumento primum posito in sexto puncto Formae, nempe in Qualitate nunciationum; ibi enim omnes nunciationes Argumentum ingredientes erant Assirmativae, impudentiam autem hanc ingreditur una Propositio Negativa. Et sic quidquid agas, quoquo te vertas, in Forma istius primi Argumenti non pones Impudentiam, non dabis Antecedens verum Consequente falso. et Argumentum Physicum est Argumentum ita bonum, ut

in ejus Assectionibus Logicis, quotquot in illo considerari possunt, ponatur Impudenti ut Hic Triangulus est aequangulus id est, habet omnes angulos suos aequales inter se , ergo hic Triangulus est aequilaterus. Hoc enim Argumentum sine dubio Bonum est; sed consideratis in ipso novem prioribus Tectionibus Logicis decima enim in ipsum non cadit , in iisdem illis Assectionibus ponetur Impudentia. . . : Hic homo est bipes ergo hic homo es brutum hic enim est eadem Forma

quae ibi, idem numerus Terminorum, nempe ternariUS, eadem Acceptio, etc. hic etiam est eadem Materia, nam Inferens et

Illatus disparati sunt in hac Impudentia. Sic et disparati sunt in Argumento prius posito nam Aequilaterum et Aequangulum disparata sunt, aeque ac Brutum et Blpes concordant enim in Quadrato, et utrimque discordant in Rhombo ac Figura altera parte longiori Potest tamen hoc Argumentum et id fere semper obtinet in Argumentis Physsicis reduci ad Argumentum Logicum, hoc modo Hic Triangulus est Triangulus aequangulus ergo hic Triangulus est Triangulus aequilaterus jam enim est Argumentum a Convertibilibus, cum Inferens et Illatus jam

convertantur.

3. Unde Argumentum Physicum commodius sumi posset pro Argumento, in quo Affectiones Logicae non considerantur, etiamsi sorte adsint, et juxta illas etiam bonitas ejus aestimari

posset. Sic hoc potest dici Argumentum Physicum Corpus est

345쪽

P. III. Sec t. I. Cap. XI. I9 extensum ergo corpus est dirimite etsi enim hoc sit Argumentum a Convertibilibus, tamen ista habitudo Inferentis ad Illatum non consideratur in isto Argumento, sed admittitur tamquam bonum independenter a tali consideratione merescilicet ex eo, quod Conclusionem in Antecedente clare deprehendamus. Sic etiam Regulae Argumentorum in Logica, quas Maximas vocare solent, sunt Argumenta Condicionalia, et bonitas Consequentiae aestimari in illis posset penes Assectiones Logicas non est tamen penes eas aestimanda, cum illae tamquam directrices praecedant. Veluti: Quod dicitur de Praedicato, dicitur etiam de Subjecto, est Argumentum a Specie ad Genus, sic digestum: Si quidpiam, puta A, est dictum de Praedicato, idem A erit dictum de Subiecto quia Dictum de

Praedicato est Species seu Terminus Subalternatus, et Dictum de Subjecto est Genus seu Terminus Subalternans omne enim Dictum de Subalternante est Dictum de Subalternato, sed non

contra.

4. Ex quo patet, Argumenta Physica Priora Logicis esse; Argumenta tamen Logica, ubi hysica praecesserint, magnum gradum sacere et negotium cientificum valde promovere pos- sunt, idque cum compendio et facilitate. Etiamsi enim pluscula sint uncta, ad quae attendendum est in Argumentis Logicis,

idque Tironibus dissicile videatur, tamen certo numero, nempe denario, comprehenduntur; unde usu ac exercitio facillimum

redditur negotium, nam longe facilius est Memoria quod in Argumentis Logicis obtinet quam Intellectu quod in Physicis

semper uti Hoc videas licet in Legentibus, Scribentibus et Cythara canentibus etiamsi enim . . non exiguo labore characteres hosce formare didicerimus pueri, postea tamen Oscitantes aliudque saepe versantes in animo excipimus scripto quod alius dictat, de characteribus ipsis, quantum deprehendere possumus, nihil solliciti vix quidquam cogitanteS.

346쪽

Log se a r est a. CAp V XII. Regulae Argumenti Logici. I. Prima Regula: In Argumento Logico Terminus aliquis recurrit et in Antecedente pariter ac Consequente ponitur. Est haec Proprietas omnis fere Argumenti Boni etiam Physici, quia omne propemodum Argumentum Bonum nititur aliquo diffuso per Antecedens et Consequens. Et quidem in Argu lmento Topico unicus est Terminus, qui Antecedens 1mul ac Consequens ingreditur in Syllogismo duo in Conversione ac Subalternatione omnes, qui tamen ibidem tantum sunt duo. In Argumentis-in-Enunciationibus integra aliqua nunciatio, quae fuerat in Antecedente, repetitur in Consequente, vel in se vel in sua Contradictoria, adeoque etiam Terminus, imo Termini ibi recurrunt. Et quidem in Subalternatione Complexa, in Syllogismo Disjunctivo, Hypothetico directo, Sorite,

Argumento Materiali Complexo, aliqua nunciatio secundum se recurrit in Antecedente a Consequente in Conversione autem Complexa, ac Hypothetico indirecto, nunciatio, quae secundum se possita fuerat in Antecedente, secundum suam Contradictoriam recurrit in Consequente quae melius patebunt infra, ubi de Argumentis illis agetur. a. Secunda Regula: Cavendum, ne Terminus aliquis, sub eodem ossicio recurrens in Argumento, accipiatur aequi Voce.

Ratio est, quia ad omne Argumentum Logicum in Terminis

spectat Numerus Terminorum certus et definitus, tamquam

prima Assectio Logica illius Terminus autem sub eodem ossicio recurrens unus esse debet si vero accipiatur aequivoce fit duo Termini juxta definitionem Homonymi seu Aequivoci. Oglectu hujus Regulae vitiatur iste Syllogismus: Omnis Gallus est axis, Ludovicus est Gallus, ergo Ludovicus est avis plura

hujus farinae vide sis Part. I. Sect et cap. 7. Etiamsi haec Regula primario concernat Argumentum-in-Terminis, secundario

347쪽

tamen etiam derivatur in Argumentum-in-Enunciationibus; et

defectu hujus peccat iste Hypotheticus : Si Petrus est animal, Petrus sentit; sed Petrus non entit quia v. g. profunde dormit , Ergo Petrus non es animal. s. Tertia Regula: Non licet procedere a non distributo ad distributum, id est, si Terminus, in Antecedente pariter ac Consequente positus, distribuatur in Consequente, is etiam distribui debet in Antecedente Ratio Regulae est, quia Terminus distributus est Omnis aut ullus, idem vero non distri butus seu particulariter sumptus est Aliquis aut Aliquis non jam vero haec bona Consequentia est: Omnis, ergo aliquis, item, ullus ergo aliquis non ast haec nulla Consequentia est Aliquis, ergo omnis, aut Aliquis non ergo nullus. Contra hanc Regulam peccant ista Argumenta: Omnis homo est animal, nullum brutum est homo, ergo nullum brutum est animal item: Aliquod animal non est homo ergo aliquis homo non est animal; item Omnis homo est animal, ergo nullum brutum est animal. In omnibus enim his Argumentis, quorum primum Syllogismum,

secundum Converssionem, tertium Argumentum Topicum men

titur, fit processus a non distributo ad distributum ex parte Termini Animal is enim Terminus in Antecedente non distri buitur, distribuitur vero in Consequente praedictorum Argu

mentorum.

4. Sed dices, hoc Argumentum valet Aliquis homo est doctus, omnis homo es animal, ergo aliquod anima est doctum, et tamen proceditur a non distributo ad distributum ex parte Termini Homo is enim distribuitur in inori, et ante tamen non distribuitur in Majori Responde, memineris, quid in explicatione Regulae dixerim. Processus a non distributo ad distribuim, quem Vetat Regula, non committitur nis in Termino dissus per Antecedens et Consequens in illo solo locum habet Ratio Regulae, quae subjungitur. Nota licet non possimus procedere a non distributo ad distributum, possumus tamen

348쪽

3α et L oti si a. vice versei unde valet Omnis homo es animal, omne rationale est homo, ergo aliquod animal est rationale, ubi proceditur a Termino Rationale, distributo in Antecedente, ad eundem non distributum in Consequente. 5. Quarta Regula: Argumentum Logicum non potest esse Deforme id est, Non potest, Antecedente Negativo, concludere Consequens Assirmativum. Unde non valet Petrus non es lapis, ergo Petrus est lignum, nec hoc melius illo est Petrus non es brutum, ergo Petrus est homo licet enim hic Extremavera sint, tamen in ejus Tectionibus Logicis habitat prior Impudentia, quae e vero falsum concludebat. Haec Regula plene obtinet in Argumento-in-Terminis in Argumento-in lEnunciationibus Exceptionem aliquam patitur, idque in Syllogismo is unctivo, Hypothetico utroque, et Subalternatione

Complexa. Hic enim est Syllogismus disjunctivus Vel sto, τι sedeo; sed non sto, ergo sedeo ubi Antecedens est Negativum

una raemissa negativa, nempe Non Consequens tamen Assirmativum est, nempe Sedeo. Idem patet in hoc Hypothetico

directo : Si non sto, sedeo; sed non sto, ergo edeo, in hoc In directo : Si non sto, sedeo; sed non fedeo ergo sto, etc. Postrema

haec Regula, sicut et prima, non facile demonstratur a priori,

sed perspectis singulis Argumentis in specie colligitur a posteriori.

Di in vim mira T in ii 4. Argumentum-in-Terminis est Argumentum, cujus Consequentiae bonitas penes Affectiones Terminorum aestimatur; non quasi penes Affectiones nunciationum non aestimetur quia ex his etiam penditur Argumentum-in-Terminis , sed saltem quod secundum Tectiones Terminorum aestimetur. In

349쪽

P. III. Sec t. II. Cap. I. 323 quo distinguitur ab Argumento in-Enunciationibus, quod ex Terminis non metimur, nisi quatenus aliquando varietas in AD sectionibus Terminorum inducit aliquam mutationem circa

riale Agam prima parte hujus Sectionis de Argumentis-Formalibus-in-Terminis Argumentum Formale-in-Terminis est Argumentum Bonum in cujus integra Forma non ponitur Impudentia ut omnis homo est animal, Petrus est homo ergo Petrus est animal. Servatis enim octo punctis Ormae, quae in isto Argumento reperiuntur, et aliis quibuscunque neglectis, semper habebis Argumentum Bonum, nunquam habebis Antecedens verum Consequente falso. Unde Argumentum Formale est bonum, et ita ut vi solius suae Formae sit bonum; quapropter non sussicit ad Argumentum Formale, quod bonum sit, sed debet bonitatem suam soli Formae acceptam referre. Unde

hoc quidem est bonum Argumentum Sto ergo sare possum, sed non est Argumentum Formale, quia bonitatem suam non debet soli Formae quandoquidem in integra ejus Forma facile ponatur Impudentia v. g. haec : Sto ergo sedeo est enim ejusdem penitus Formae cum praecedenti Argumento sicut enim in isto sunt tres praecis Termini, Ego, stans, Potens flare,ssi et in hac Impudentia praecis tres Termini sunt, Ego, Stans, edens qualis ibi Acceptio Terminorum, talis et hic,

et sic porro per reliqua puncta Formae discurrendo, invenies eandem integram Formam in hac Impudentia, quae fuerat in Praecedenti Argumento. 2. Etiamsi octo puncta debeant concurrere ad integram Formam Argumenti, quaedam tamen in his eminent, ideoque

350쪽

3α Logica restituta.

Cardines Formae, aut Cardinalia Puncta, dici merentur. Et sunt duo, nempe Acceptio Terminorum et Qualitas nunciationum quorum proinde respectu reliqua sex Puncta Secundaria vocabuntur. Ratio hujus sortis est, quia sex illa Puncta, quae secundaria dixi, requiruntur ad Speciem Argumenti, seu ut Argumentum 1 in certa Specie puta Syllogismi, Conversionis, Enthymematis, etc. a duobus autem unctis, quae cardinalia vocavi, quando jam in Specie sua constitutum est Argumentum, pendet adhuc bonitas aut malitia Consequentiae. Prius autem est esse Argumentum, item esse Argumentum in hac vel illa Specie, quam bonam aut malam Consequentiam praeferre. Proinde ex illa puncta secundaria trahunt aliquid velut ex colluvione ateriae, cujus est, Formam praecedere in Composito cum Formae sit, ultimo advenire et complere Cardinalia autem uncta sunt purae Formae, quia non concurrunt ad Speciem Argumenti, sed mere ad bonitatem aut malitiam Argumenti. Minc etiam materialiter Syllogismum considerare videbamur, quamdiu illum pene puncta secundaria tantum considerabamus. Hoc igitur satagere debemus, Speciem quidem ut largiamur Argumento cuicunque penes sex puncta secundaria, quod est Argumentum illud materialiter considerare deinde vero necessitatem Consequentiae conciliemus a duobus punctis Cardinalibus rite ei subministratis, quod est Argumentum in plena Forma constituere, seu Argumentum Formale ex illo

facere.

3. Notandum circa primam Speciem Argumenti Logici nempe

Repetitionem, eam non expectare bonitatem Consequentiae

Cardinalibus punctis; sed quas ante adventum eorum, hoc ipso, quo sortitur Speciem a Punctis Secundariis, praesertim a Numero et Situ nunciationum, etiam sortiri necessitatem Consequentiae; ideoque esse bonum Argumentum ex Specie se ex toto suo Genere. Caetera vero Argumenta Logica, Subalternatio, Conversio, Enthymema, Syllogismus, etc., Π

SEARCH

MENU NAVIGATION