Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

P. III. Sec t. III. Cap. VIII.

dividitur in claphysicum et simpliciter Physicum Metaphysicum est quod ex Asfectionibus elaphysicis desumitur; ut

Argumentum a Causa, Causato, Parte, Toto a Subjecto, ab Adjunctis, etc. Sed exprimendum hic ulcus quoddam inveteratum et sordidum ac Arti nostrae restituendus nitor suus et pristina sanitas. Ab Aristotele in hunc usque diem Logici putant se intra sua pomoeria versari, dum per has Argumentorum etaphysicorum ambages et confusos ocos a Canones, volutantur potius quam procedunt. Ex his quantae turbae, quanta vertigo et confussio in Logicam irruerint, quantum de existimatione ejus apud omnes probos discesserit, non possum tam brevibus, quam instituti mei ratio requirat, expedire. Hoc

sciant modo Logici isti, se in alieno choro pedem posuisse. Canones, quibus utuntur, Causa causae est etiam causa causati, Qualis estiectus talis causa, Quale Totum similare, talis et pars

ejus, etc. non aliud clamant quam patriam suam, et se in media Metaphysica natos ibidem tamen plerumque reprobi sunt et ad spongiam damnati. Sed si divellere et excerpere est animus, quod in centonem aliquem conferant, cur id in Metaphysica tantum audent ' cur non etiam ex aliis Scientiis lacinias sibi comparant Logici ' Cur non infarciunt Locum a Latere ad Angulum subtensum, Locum ab Angulo interno ad Angulum externum oppositum Canones erunt: Majori angulo majus latus subtenditur, item : Angulus externus interno opposito major est, et infinita talia Matheseos Theoremata. Cur non Locum Morbis ad Remediari Canon generalis erit Contraria contrariis curanda, specialisci motus humidus febricitantibus omnibus conpenit, et sexcenti similes Aphorismi. Cur non alios Locos ex ure, alios ex Theologia, et aliunde infinitos alios coacervant Id enim pari jure licebat, imo pari ratione postulante fieri debebat, si non mutilum et abruptum, sed, ut decebat, continuum aliquem ac integrum contextum exhibere studuissent. Quamvis etiam contextus ille, qui Locos etaphysicos con-

412쪽

3M Logica restituta. cernit, semper mancus sit et melioribus suis partibus detruncatus. Non enim demonstrant, quod iis summopere demonstrandum fuerat, plures e Metaphysica Locos peti non posse, alios, praeter eos quo allegant, Canones in istis Locis non reperiri; sed quisque, velut Scholae suae tyrannus, pro libidine sua leges figit ac refigit, hic plures, ille pauciores Canones sancit. 9. Locus a Casibus, a Conjugatis, ab tymologia et similis farinae complures, non sunt Loci, sed Rhetorum flosculi, saepe frivoli, nullumque ex iis solidum Argumentum deducitur. Sed ne ego hic defuisse videar, praeclaris istis Locis auctarium facio, Locum a nomine possitis literis, ad idem nomen transpositis literis exaratum quod Anagramma vocant , otiosas aevi nostri nugas et I acat, ex egregio Loco egregium Argumentum

depromo. Ego sum Geulinx, ergo ego sum gelu, nix aut quod forte magis magnifidum erit, Ego sum Geulinx, ergo ego sum

Quadratum in quatuor Axiomata. Axioma voco Propositionem neces ariam et per se notam, aut ex tali evidenter demonstratam.

Axiomatis Cubum Logicum ingredientis hae sunt condiciones. Primo debet dirigere Argumentationem ex quo sequitur, quod debeat esse Argumentum Argumentum enim non nisi Argumento dirigitur . Si Argumentum, ergo et nunciatio Assirmativa per desin. Argu. . Unde hoc Axioniaci Non, si uim

piam dicatur de Subjecto, ideo dicetur etiam de Praedicato, non est Axioma idoneum pro Cubo Logico non enim dirigit Argumentationem aliquam, cum non praescribat, quid ex quo sequatur, sed quid ex quo non sequatur. Omnia igitur Axio-

413쪽

P. III. Sec t. III. Cap. IX.

mata quae sunt Enunciationes Negativae, per hanc condicionem excluduntur a Cub nostro. Sed dicesci Parte . seci. . cap. 3.

n. I. diximus, in quolibet Quadrato Logico duo Axiomata Negativa reperiri. Respond. non dici Axiomata in Quadratis nostris Negativa, quas ipsa secundum se mi nunciationes Negativae, sed quia dirigunt Argumenta Negativa, ipsaque sunt

etiam quaedam Argumenta Negativa quo pacto autem Argumentum aliquod Negativum dicatur, Vide hac parte, secl. .

cap. O. n. O.

a. Secunda Condicio est, ut Axioma 1t Logicum, deductum nempe ex Assectionibus seu Proprietatibus Consequentiae ut sic non autem ex Affectionibus Consequentiae in hac vel illa materia versantis. Nimirum 1. si Consequentiam ut sic intuear, video Antecedens et Consequens haec enim necessario et proxime ex natura ejus dimanant parte a feci. a. cap. 6. n. I. . Atque hinc comparando penes Consequentiam Antecedens et Consequens cum aliquo tertio, nanciscor facile hoc Axioma Ex quo equitur Antecedens, ex eo sequitur et Consequens, ac reliqua Axiomata Tertii Quadrati. a. Considerando Antecedens et Consequens etiam abstractim ab omni materia in qua versentur, facile deprehendo, quod dicant esse vel non esse, adeoque quod sint Enunciationes, adeoque vera vel falsa. nunciationem rursum secundum se et ab omni materia abstractam non possum cogitare nis videam ei Contradictoriam correspondere adeoque nanciscor facile hoc Axioma : Si ex una nunc sequaturalia, ex Contradio hujus sequetur Contradio illius; et ex hoc reliqua Axiomata Quarti Quadrati. 3. Enunciationem ab omni materia separatam cogitando, clare video eam vel unicam seu simplicem esse debere, vel plures seu compositam; et siquidem sint plures nunciationes, vel disjungi illas plures Enunciationes vel copulari parte a feci. I. cap. q. n. . adeoque emergit nunciatio Copulativa et nunciatio DisDjunctiva. In Mopulativa facile invenio hanc Proprietatem:

414쪽

Logica restituta Ad veritatem ejus requiritur eritas omnium partium, eaque

seu it. In Disjunctiva hanes Ad eritatem ejus u it veritas unius partis, eaque requiritur; et sic adhibito simul praescripto Quarti Quadrati, Sextum Quadratum detectum est. 4. Considerando nunciationem simplicem in genere et ab omni materia seclusam, video eam aut Assirmationem aut Negationem esse parte a feci. . cap. . . . et 2. . In Assirmatione, ut sic video Subjectum et Praedicatum parte . feci. . cap. I. n. . . Et ex natura Subjecti ac Praedicati facile deduco hanc

Proprietatem : Quod dicitur de Praedicato, dicitur de Sufecto, et De quo dicitur Subiectum, de eodem et Praedicatum; ideoque adhibito artificio Quarti Quadrati, nacti etiam sumus Primum Quadratum. 5. Speculando Subjectum et raedicatum video,

quodlibet eorum aut unum esse aut multa; et sic Terminum Communem seu Universalem nactus sum, qui non est aliud quain multi Termini. Atqui multa in Termino Communi vel disjunguntur vel copulantur, et utrumque vel presse vel laxe parte . secl. 2. cap. . et .); et sic Terminum distributum ac Terminum particulariter sumptum detexi. Ex quorum natura facile, ceu roprietates dimanant Xiomata 2 et . Quadrati, cooperant Quarto Quadrato Per hanc Secundam Condicionem

excluduntur a Cub nostro omnia illa Axiomata, quae quidem Consequentiam aliquam dirigunt, sed Consequentiam non praecisam, ast positam in materia non Logica, seu in materia non dimanante ex Consequentia ut sic; v. g. Totum est maius uaparte Quae sunt aequalia uni tertio, sunt aequalia interie, et . . quae quidem quam plurimas Argumentationes dirigunt in Mathesi, sed ponuntur extra materiam Logicam Tales sunt etiam Ca- non es etaphysici, quos violenter in Logicam egit vulgus Logicorum, quando scilicet boni sunt. 3. Atque hae sunt Condiciones Axiomatis in Cubum nostrum admittendi. Condiciones Quadrati sunt, ut duo tali Axiomata Assirmativa sensu asinia congreget Assirmativa, id est, quae

415쪽

P. III. Sec t. III. Cap. IX. 389 dirigant Argumentationes Assirmativas. Defectu hujus condicionis, Appendicium Secundi Quadrati non excrescit in perfectum Quadratum quia Axiomati Assirmativo, quod ibidem primo sumitur, non invenitur aliud Assirmativum assine. Secunda Condicio est, ut ex duobus illis Assirmativis prolicia per Conversionem So-riticam duo Negativa Axiomata, id est, dirigentia Argumentationes NegativaS.

. Tandem Condicio ubi Logici est, ut sex ssimilibus Quadratis totam Logicorum Argumentorum compagem sustineat. Quod Cubus noster egregie praestat; nam Argumenta-in-Terminis, Primo Secundo, et Quarto Quadrato suffulta sunt; Argumenta-in-Enunciationibus tribus reliquis Quadratis sustentantur. Non

est igitur opus ut alio se vertat, qui Cub isto bene instructus est; hoc ipso enim quidquid est in Logica Argumentorum exacte sciet. Quinimo de Forma aut Materia Argumentorum Logicorum sollicitus esse non debet eam enim ex Cubo et ipse inveniet, et si quid ab aliis erratum sit, deprehendet. Unde ex praescripto ubi procedendo, Syllogismus non est aliud quam Argumentum, in quo praemissa Assirmatione deinceps agitur juxta aliquod Axioma duorum primorum Quadratorum. Argumentum Topicum est Argumentum, quod mi a illa AD firmatione idem praestat. Sorites est Argumentum, quod prae mi a Argumentatione Condicionali, deinceps agit juxta aliquod Axioma Tertii Quadrati Argumentum Materiale ei correspon- dens est Argumentum, quod omissa illa Argumentatione Con- dicionali idem praestat. Converssio oritica et Hypotheticus Indirectus agunt juxta Quartum Quadratum. Et Hypotheticus a Converssione Assirmativa differt, quod in illa utrumque Argumentum 1 Condicionale, in hoc posterius Argumentum sit Rationale de caeter eodem principio nituntur : Si ex Enunc. sequatur alia, ex Contradici huius sequetur Contradici sius. Perge sic ad reliqua Argumenta Logica. 5. Sed restant Dissicultates aliquot exsolvendae. I. Si ua-

416쪽

s o Logica restituta.drata sussiciant, cur igitur Appendix ad Secundum Quadr 'Respond. facilitatis causa. Alioqui Axiomata Appendicis con itinentur satis in Axiomatibus Quadratorum. Primum enim Axioma Appendicis continetur in I. Axio. I. Quadr et in 1. Axio et Quadr simul sumptis quod enim dicitur de uno Concordium Praedicato , dicitur de Subjecto communi utriusque Concordium ubi militat . Axio. I. Quadr. , et quod dicitur de Subjecto illo, dicitur de altero Concordium particulariter sumpto, id est, de Praedicato particulariter sumpto ubi militat . Axio a. Quadr. . Secundum autem Axioma Appendicis continetur in a. Axio 2. Quadr et 2. Axio. I. Quadr. a. Secunda Dissicultas Si Cubus sussiciat, tam operosa Formae ac Materiae in Argumentis descriptio cui bono est ΤRespond. insinuavi aliquid hac parte secl. 2. cap. ΙΙ. . .,

item hac seci cap. 6. . ., quia facilius est emoria et sensibus uti, quam Intellectu, praesertim in assuetis et in Publico versantibus. Deinde Cubus supponit Argumenta pura hinc labor resolvendi a Praegnantia proponantur Forma autem etiam Praegnantia ista complectitur. Si quis tamen satis firmo et praesenti in rem animo ssit, auctor 1m, ut ad Formam istam nunquam attendat, sed Cub nostro contentus 1t id enim humanius est, cum alterum illud magis animal ssit.

3. Tertia Dissicultas est Quomodo Cubus ille sussiciat

ArgumentO-a-Repug. hoc enim est Argumentum Difforme, omnes autem Maximae in Cubo sunt Uniformes seu directrices Argumentorum Uniformium. Respond. Argumentum-a-Repug. fundatur in a. Axio a. Quadr. Quando enim unus Repugnantium

Assirmatur de aliquo Subjecto, quoniam de hoc Praedicato distributo Negatur alius Repugnantium parte . feci. 2. Cap. . . . et n. 23. hinc etiam alius ille Repugnantium negatur de illo Subjecto per . Axio et Quadr. . Hoc interim verum est, Argumentum-a-Repug., quatenus Dissiorme, non dirigi ab isto Axiomate unde etiam aliam aximam ei praescripsi, ubi

417쪽

P. III. Sec t. III. Cap. X. 39Ι de ipso tractavi. Sed quid refert ' Absolute, ut vides, isto Axiomate dirigitur. 4. Quarta Dissicultas est circa Syllogismum Hypotheticum

Directum ac Argumenta-a-Divis1s-ad-Conjuncta et contra. Non

apparet enim, in quo Axiomate ubi fundentur. Respond.: Argumenta illa videntur ad Repetitionem spectare; ideoque ante Cubum nostrum sunt, innixa isti Principio : Si est, est. Si enim integrum rincipium Directivum Hypothetici Directi,

v. g. hujusci Si sto, stare possum fed sto, ergo stare possum, tibi

proponas, non aliud invenies quam hoc : Si ex Antecedente fe- quatur Consequens, ex Antecedente sequetur Consequens, id est, Si est, est. Igitur qua fronte Hypothetici Directi Disputationes publicas frequentant, et tam crebro ad robandum assumuntur 'Argumentum-a-Divis1s-ad-Conjuncta, 1 Maximas ejus indages, etiam Repetitionem esse videbis. Una Maxima : De quo dicuntur Praedicata Diuma, de eo etiam dicuntur Praedicata Coniuncta. Sed quid refert, Divisa an Conjuncta sint Eadem esse debent utroque casu ni fuerint, non valebit Argumentum, juxta Regula ejus, parte . seci . . cap. 7. . . et . De reliquis ejus Maximis, atque de Maximis Argumenti-a-Conjunctis-ad-Divisa, idem est judicium.

418쪽

PARS IV.

SECTIO L

D Instrumentis Logici S. Fructus Logicae sunt Instrumenta quo haec rite fiant, illa discitur et docetur. Sed noli hic malleum, aut serram, aut calamum, aut citharam, similiaque vocata passim Instrumenta cogitare, sed Instrumenta cientiarum cogita. Illa hic perdiscenda sunt eo fine caetera praemissa sunt. Α I. De ostrumento Logico in genere.

l. Instrumentum Logicum est apta responssio ad quaestionem Scientificam. Quaestionem cientificam voco, qua passim in tradendis Scientiis uti consuevimus. Et non est aliud quam quaestio Quid est aut ex ea nata v. g. si petatur : Quid est Corpus P respondeas queri Corpus es en extensum, haec responsio est instrumentum. Nis malis dicere Formulam illam Respondendi esse Instrumentum Scientiae, Responssionem autem ipsissimam cientiam esse quod magis exactum et accuratum est.2. Quaestio Scientisca dividitur in primam et secundam. Prima est, quae ex alia quaestione non nascitur. Et talis est sola quaestio Quid est Etiamsi enim aliquando soleamus quaerere, quomodo Vocetur, antequam exacte sciamus, quid sit v. g. in hortis Bolanicorum: Quomodo vocatur ista herba A tamen etiam

419쪽

P. IV. Sec t. I. Cap. .

tunc aliquatenus scimus, quid sit quomodo enim alioqui interrogare possemus: Quomodo ocatur P , et ex illa quaestione Quomodo vocatur non nascitur quaestio Quid est cum scientes, quomodo vocetur, nihilo plus instructi amus ad exacte sciendum, quid sit, per se loquendo. Cur ergo, inquis, tam avide quaerunt in hortis Bolanicorum: Quomodo vocatur haec Herba, se frutex pet in Theatro Anatomico Quomodo ocatur se musculus, saxeni et curru vel navi praetervecti: Quomodo ocatur iste Pagus, sud Castellum P Responde, ut 1 quid ipsi ante sciverint, vel imposterum ab aliis audiant, possint conjungere cum imperfecta illa scientia, quam hic sensus beneficio conquirunt, atque ita ad usus humanae vitae accommodare. 3. Quaestio Secunda est quaestio ex quaestione nata, scienti- sca nempe ex scientifica. Quaestio autem non per se nascitur ex quaestione, sed per accidens, cum nempe ex responsione ad unam quaestionem, sequitur responssio ad aliam quaestionem;

v. g. Quid est Essentia Haec est prima quaestio circa Essentiam cui respondemus : E sentia est Praedicatum in Sub ecto, id est P aedicatum quod praecedit ex parte Subjecti, antequam eniat ad locum sibi desinatum. Ex qua responsione facile parati sumus ad respondendum isti quaestioni: Quotuplex est Essentii Cum

enim raedicatum, quod etiam praecedit Copulam, stare possit ab anteriore illa parte, vel ut integrum Extremum Velit par Sistius Extremi, hinc etiam inventa est responsio ad quaestionem: Quotuplex est 'sentia Nempe oportet, ut quaedam praecedat Copulam, tamquam integrum Extremum consistens ante Copulam quaedam tantum ut pars istius Extremi hanc Partialem, illam Totalem si sentiam voco. 4. Hinc patet, multas esse quaestiones non scientificas v. g. An exsat Carolus 'An exsulfuerit P An uxorem ducturus sit Ubi regat Ubi degat mae, inquam, et similes non sunt scientificae quaestiones; non enim nascuntur ex quaestione Quid est 'Quantumcunque enim scias exacte respondere ad quaestionem

420쪽

304 Logica restituta. Quid es Carolus p aliud autem respondere non poteris, quam Carolus es homo hio , nihilo per hoc instructior eris, ut respondeas praedictis quaestionibus. Non enim ex hac responsione: Carolus est homo hic sequitur ergo Carolus existit, seu Carolus

es in viris quae est responso ad primam quaestionem proposi tam , nec sequitur si homo hic ergo fuit exsul, ergo uxorem ducet, ergo egit et regit in Anglid. s. Ex quo jam clare intelligitur illud Axioma Philosophorum: Contingentium non est Scientia. Scientia enim proprie dicta, et quae ad Disciplinas spectat, non est aliud quam apta responso ad quaestionem Quid est aut ad quaestionem inde natam jam autem nec ad quaestionem Ouid est per Contingentem propositionem responderi potest, nec ex responsione ad quaestionem

Ouid si Contingens propositio sequi potest. Non prius, quia ad quaestionem Quid est responderi non potest nisi per Essentiam Subjecti, de quo quaeritur, quid sit. Jam vero tali aD firmatio est necessaria, imo fons necessitatis, ut patet ex supra dictis. Non posterius, quia tunc ex Necessario sequeretur Contingens quod est impossibile. Hinc, Carolum esse, eumesiue regem , exsulem fuisse, uxorem ducturum degere in Anglia, non ex Disciplina aliqua vel Scientia profitemur, sed ex Sensu

vel Historia aliorumque narratione.

6. Dicunt etiam Philosophi, Singularium non esse Scientiam. Quod de Scientia speciali et notatu digna accipio. Alioqui datur prima cientia Singularium, cum ea non sit aliud quam responsio

ad Quaestionem Quid est seu Definitio, quae circa singularia

valde obvia est, adeo ut loco nominum eorum, quibus plerumque hic destituimur, circumferamus eorum Definitiones V. Haec charta, Hic calamus, Haec mensa, Desinitiones sunt et

non nomina. Errant igitur qui dicunt, Singularia definiri non posse potiori jure dixisῆent, ea non nisi definiri possie nominari enim extra Humanam speciem vix solent, et ut univertim nominentur, inutile est, imo impossibile. Ex prima illa cientia

SEARCH

MENU NAVIGATION